SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVI. DE FORMALI CAUSA ACCIDENTALI

DISPUTATIO XVI. DE FORMALI CAUSA ACCIDENTALI †*

Multa quae de substantialibus formis dicta sunt, accidentalibus applicari possunt; conveniunt enim aliquo modo in ea communi ratione et secundum eam multa habent communia, quae hic repetere non oportebit. Tandem ergo explicabimus quomodo haec causalitas accidentibus conveniat, et an secundum eam rationem aliquid habeant singulare.

SECTIO PRIMA. UTRUM OMNIA ACCIDENTIA VERAM EXERCEANT CAUSALITATEM FORMALEM, ET CIRCA QUEM EFFECTUM

1. Ratio dubitandi est quia accidens neque est causa formalis sui subiecti nec compositi; ergo nullum effectum habet; ergo neque veram ac per se causalitatem. Haec ultima consequentia est evidens, quia causa et effectus correlativa sunt; prima vero constat a sufficienti partium enumeratione; antecedens autem quoad priorem partem probatur, quia subiectum accidentis est substantia; non potest autem accidens esse causa formalis substantiae. Quoad posteriorem vero partem probatur, quia si accidens esset formalis causa compositi, tale compositum: esset per se unum, quia ex causa propria et per se consurgit proprius ac per se effectus; sed compositum ex accidente et subiecto non est per se unum; ergo.

2. Aureoli opinio reiicitur .— Circa hanc quaestionem referri potest opinio Aureoli apud Capreolum, In II, dist. 18, q. 1, dicentis nullum accidens habere propriam entitatem formae, per quam formaliter afficiat subiectum, sed esse ipsam actuationem. Quod vix intelligitur quid significet, nisi fortasse intellexit nullum accidens esse rem distinctam realiter ab entitate substantiae, sed modum tantum, quod multis modis repugnat et dissonat veritatibus fidei. Quis enim intelligat accidentia in Eucharistia separari, et manere sine entitate substantiae, et quod non habeant propriam aliquam entitatem distinctam realiter ab entitate substantiae? Item, quomodo potest recte intelligi tota doctrina quam fides docet de qualitatibus infusis, si illae non habent proprias entitates distinctas ab entitate naturali substantiae? Est praeterea illa sententia contra experientiam quantum res physica esse potest; quis enim videns aerem illuminari nunc et postea amittere lumen, non fere videat oculis lumen esse entitatem quamdam distinctam a substantia aeris? Omitto alia quae de quantitate, qualitate, etc., suis locis dicemus. Praeterea, illa sententia in eo sensu nulla rationi probabili nititur; cur enim repugnat rationi accidentis quod habeat entitatem propriam distinctam a substantia et naturaliter pendentem ab illa? Fortasse tamen non fuit hic sensus illius auctoris, sed quod accidens, sive sit res distincta a subiecto sive non, in re non distinguatur ab actuatione seu inhaerentia in subiecto; omnia enim argumenta quae ibi refert Capreolus ad hoc tendere videntur. Iuxta quem sensum non excludit quin accidens esse possit vere ac proprie forma, male tamen explicat formalem causalitatem eius. Estque etiam in hoc sensu periculosa sententia, ut ibi notat Capreolus; nam si informatio vel (quod idem est) inhaerentia accidentis non est in re distincta ab illo, intelligi non potest quomodo accidens sine sua actuali inhaerentia conservetur, quod tamen in Eucharistia fieri docet fides. Praeterea, si argumenta quae ibi refert Capreolus essent alicuius momenti, idem probarent in forma substantiali et informatione eius; omnes enim in hoc potissime insistunt, ut inquirant quid sit illa informatio, si est aliquid distinctum ab accidente, an sit respectivum vel absolutum, et alia huiusmodi quae in substantiali informatione et in qualibet unione vulgaria sunt.

3. Multiplex accidentium divisio .— Ut ergo quaestionem propositam expediamus, distinguenda sunt varia genera accidentium. Quaedam enim sunt quae proprie et intrinsece afficiunt rem cui accidere dicuntur; alia, quae solum extrinsece denominant, ut actio respectu agentis et habitus seu vestimentum respectu hominis vestiti. Priora rursus accidentia, quaedam sunt habentia propriam entitatem et realitatem distinctam tam a substantia quam ab aliis entitatibus accidentalibus. Alia vero sunt tantum quidam modi affixi aliis entitatibus, qui interdum realiter sunt idem cum substantia, ut verbi gratia, praesentia localis, interdum vero sunt idem cum aliis accidentibus, ut figura cum quantitate, et relatio similitudinis (si est modus distinctus) cum albedine.

Accidentales entitates vere causant formaliter

4. Dico ergo primo: accidentia quae propriam habent entitatem distinctam a substantia, propriam ac veram exercent causalitatem formalem. Non assero hanc rationem eis univoce convenire; in hoc enim eadem ratio erit quae de ratione entis aut de ipso esse; nam, cum forma sit quae dat esse, si esse quod dat talis forma non est univoce esse, talis forma non erit univoce causa formalis. Tamen, sicut accidens, quamvis analogice sit ens, nihilominus vere ac proprie est ens et non metaphorice, verumque ac proprium esse reale habet, ita accidens quod dat tale esse est vere ac proprie causa formalis, etsi non sit univoce talis. Praeterea, substantia vere est in potentia passiva et receptiva talium accidentium; ergo e converso accidentia ipsa sunt proprii actus actuantes et quasi replentes illam capacitatem receptivam eique inhaerent et ab ea sustentantur; ergo sunt proprie formae propriamque causalitatem formalem exercent. Atque ita sentiunt omnes philosophi et theologi, qui haec accidentia causas formales vocant. Favetque divina theologia, dum iustitiam inhaerentem vocat causam formalem nostrae iustificationis. Denique haec accidentia sunt causae suorum propriorum effectuum, et non extrinsecae, sed intrinsecae, quia per se ipsa intrinsece constituunt suos effectus. Unde fieri non potest per divinam potentiam ut tales effectus fiant sine talibus causis, ut album, verbi gratia, sine albedine. Cum ergo constet haec accidentia non esse causas materiales, necesse est ut sint causae formales; nullum enim est aliud genus causae intrinsecae praeter haec duo.

5. Hinc colligere licet quatuor illa quae in causa formali substantiali supra declarata sunt, eadem proportione reperiri in hac formali causa accidentali, nimirum, formale principium ac proximum causandi, conditionem necessariam, causalitatem et effectum. Principium, tam principale quam proximum, in hoc genere, est ipsa entitas talis formae natura sua apta ad sic informandum, quae aptitudo non est aliquid in re distinctum ab entitate talis formae, sed est intrinseca et essentialis differentia eius, nam ad hoc est per se primo ex natura sua instituta, sicut de forma substantiali dictum est. Item, quia illa aptitudo omnino est inseparabilis a tali entitate, etiam per divinam potentiam, quod est signum non esse modum ex natura rei distinctum. Praeterea, quia si aptitudo ad informandam esset quasi potentia quaedam ex natura rei distincta a forma accidentali, illa esset quoddam accidens; de quo rursus interrogandum est an per se afficiat; quod negari non poterit nisi velimus in infinitum procedere; nec poterit reddi alia ratio, cur illa aptitudo proxime afficiat vel sit proxima ratio afficiendi, nisi quia ad hoc est intrinsece ex natura sua instituta; sed hoc ipsum verissime dicitur de ipsa entitate accidentali; ergo in illa sistendum est et dicendum ipsam per seipsam esse aptam ad hanc causalitatem praestandam. De conditione item necessaria ad causandum nihil peculiare hic dicendum occurrit, praeter ea quae dicta sunt de forma substantiali; sola enim propinquitas et indistantia requiri potest ut conditio necessaria, existentia enim proprie non est conditio, ut ibidem declaratum est.

Explicatur dicta causalitas

6. De causalitate item eodem modo philosophandum est; negari enim non potest quin sit aliquid ex natura rei distinctum a forma et a subiecto, quandoquidem potest Deus conservare totam entitatem formae accidentalis et subiecti absque eo quod accidens exerceat suam causalitatem formalem circa subiectum; quod intelligi nullomodo potest nisi actualis causalitas sit aliquid distinctum a forma causante et subiecto recipiente, nam separatio in re est signum evidens distinctionis in re, ut supra ostensum est. Addo vero ulterius huiusmodi causalitatem non esse aliud ab actuali unione vel inhaerentia accidentis in subiecto, sicut dictum est de forma substantiali; est enim eadem ratio proportionalis.

7. Aureoli argumenta enodantur .— Oportet tamen hic breviter satisfacere argumentis Aureoli. Primum est, quia vel illa informatio est quid absolutum vel respectivum; si absolutum, ergo separabile a forma per potentiam Dei absolutam, ita ut tale absolutum maneat in subiecto sine forma, quia Deus potest separare quodcumque absolutum ab alio. Si vero relativum, ergo esse informatum, ut, verbi gratia, esse album, est relativum. Secundo, nam si est quid distinctum a forma, cuiusnam praedicamenti est? Maxime enim erit de praedicamento actionis; hoc autem dici non potest, quia alias causalitas formae non esset formalis, sed efficiens. Tertio, quia si actuatio formae est quid distinctum, cum ipsamet maxime actuet subiectum, inquiro an actuet per seipsam vel per aliquid aliud; si per aliud, procedetur in infinitum; si per seipsam, ergo satius fuerit stare in ipsa forma. Et ad haec argumenta reducuntur omnia quae ibi latissime Capreolus refert, praeter ea quae pertinent ad distinctionem quantitatis a substantia, quae suo loco tractabimus.

8. Ad haec autem respondet Capreolus supponendo distinctionem realem inter esse et essentiam et dicendo actuationem formae esse aliquid distinctum a forma; illud autem non esse aliud accidens, sed esse ipsius formae, quod reducitur ad speciem formae, a qua fluit. Sed id quod supponit non est necessarium in praesenti, neque satisfacere potest in eius sententia, si consequenter loquatur; nam implicat contradictionem separari actuationem illam a forma informante; at vero iuxta illius sententiam Deus separat esse a forma informante in Christi humanitate, et eadem ratione posset idem facere in forma accidentali. Nec satisfacit responsio quam ibi insinuat, scilicet, Deum non posse separare esse proprium a forma, nisi illud suppleat per aliquod esse alienum. Esto enim hoc ita sit, nihilominus illud esse alienum, per quod Deus supplet esse proprium, non est effectus formalis formae. Item, separato et impedito esse proprio, manet informatio propria; ergo est aliquid distinctum ab esse. Et ita esset sine dubio dicendum consequenter in illa sententia, actionem illam non pertinere ad esse existentiae, sed ad esse essentiae totius compositi, esseque aliquid prius ipso esse existentiae, ut patet in Christi humanitate, in qua, iuxta illam sententiam, solum fuit esse essentiae proprium, et tamen in illa fuit propria actuatio animae, qua privata fuit anima in Christi morte, cum tamen non fuerit privata denuo aliquo esse existentiae. Et quantitas in Eucharistia privatur sua actione et non sua existentia. Illa ergo argumenta solvenda sunt abstrahendo ab illa quaestione de distinctione essentiae et existentiae.

9. Ad primum ergo dicendum est hanc informationem vel actuationem esse quid absolutum, includens essentialiter transcendentalem respectum. Est autem quid absolutum non ut entitas realiter distincta ab entitate formae, sed ut modus ex natura rei distinctus, et ex hac parte implicat contradictionem conservari talem modum sine ipsa forma, licet non e converso. Includit praeterea modus ille transcendentalem respectum actualis unionis ad subiectum, et ex hac parte implicat contradictionem manere in rerum natura modum illum, quin subiectum maneat affectum et informatum tali accidente. Neque est novum aut singulare modum absolutum includere essentialiter trancendentalem respectum, sed est valde frequens et commune multis entitatibus, praesertim imperfectis et incompletis. Neque inde etiam sequitur denominationes sumptas a formis absolutis esse respectivas, ut album aut esse album et similes; nam hae denominationes non sumuntur ab unionibus (ut sic dicam), sed a formis unitis: formae autem absolute sunt. Ad secundum, recte dicitur hunc modum informationis reduci ad praedicamentum formae accidentalis; quia est modus complens quodammodo esse eius, sicut subsistentia suo modo complet esse substantiae. Si quis vero diceret has causalitates revocari ad praedicamenta actionis vel passionis, non ut actiones, sed ut causalitates specie distinctas, fortasse non admodum erraret; id vero examinabimus tractando de sufficientia praedicamentorum. Ad tertium respondeo actuationem proprie non actuare subiectum, sed unire formam subiecto, per quam formam subiectum actuatur; sicut actio proprie non agit, sed coniungit causam agentem effectui in suo, genere. Unde, sicut actio, eo modo quo est ab agente, non est per aliam actionem, sed per seipsam, ita illa actuatio, eo modo quo actuat vel attingit subiectum, non per aliud,

sed per seipsam attingit. Neque quoad hoc est eadem ratio de ipsa forma, quia forma in sua praecisa entitate non includit essentialiter transcendentalem respectum actualis unionis, quem tamen includit illa actuatio.

Declaratur effectus huius formae

10. De quarto, scilicet, de effectu, dicendum est proprium effectum huius formae esse solum compositum accidentale, nam illud est quod primo et immediate consurgit ex accidente informante subiectum, et illud solum est quod intrinsece et suo modo essentialiter pendet a tali forma; ergo hic est proprius et unicus effectus talis formae. Deinde effectus huius formae non potest esse subiectum ipsum, cum sit substantia, quae ex se est prior accidente; ergo oportet ut sit compositum, quia nihil est aliud quod esse possit. Dicetur fortasse inter haec dari medium, scilicet subiectum esse affectum accidentali forma, ut, verbi gratia, effectum albedinis esse subiectum albere, ut sic dicam, seu esse album, quod idem est; hoc autem quid distinctum est a toto composito ex subiecto et albedine, nam dicit tantum effectum relictum ab albedine in subiecto; hic ergo est effectus formalis formae accidentalis, et non totum compositum. Respondeo albedinem reddere subiectum album et cum illo constituere tale compositum accidentale, idem omnino esse solumque in modo significandi differre, ut constat ex ipsis terminis et ex superius dictis de forma substantiali. Solum est advertendum accidentale compositum, licet in genere causae formalis sit effectus solius formae accidentalis, absolute tamen non consurgere ex sola forma, sed simul et maxime ex ipso subiecto. Quo fit ut ille effectus significari possit vel praecise ut causatur a forma, et sic dicimus effectum albedinis esse recidere album subiectum; vel absolute, ut ex tali subiecto et forma consurgit hoc album, et hoc modo dicitur compositum accidentale esse effectus formae accidentalis.

11. Solvitur ratio dubitandi.— Nec ratio dubitandi in principio posita aliquid obstat; est enim aequivocatio in termino illo per se dum ad effectum ut est effectus vel ut est unum compositum applicatur; ipsum enim accidentale compositum, licet in ratione entis non sit per se unum, sed per accidens, in ratione effectus est per se effectus formae accidentalis; sunt enim hae diversae habitudines et rationes formales, et ideo nil vetat illud compositum quod non est per se unum, sed per accidens, quatenus tale est, esse effectum per se accidentalis formae; nam illud compositum, qualecumque sit, per se et essentialiter requirit illam formam, quatenus tale compositum est, unde ab illa per se causatur in suo genere.

Ex accidente et subiecto cur non fiat unum per se

12. Ratio aliquorum improbatur .— Sed, ut hoc radicitus explicetur, quaeri potest cur ex forma accidentali et subiecto non consurgat ens per se unum, quandoquidem talis forma per seipsam vere ac realiter unitur tali subiecto. Multi existimant rationem esse quia forma accidentalis supponit in subiecto aliquod esse existentiae; et praeterea ipsa confert suum proprium ac peculiare esse existentiae; ex duplici autem esse existentiae non potest unum per se componi, sed tantum per accidens. Ita Sonc., VII Metaph., q. 5; et indicat Henric., Quodl. X, q. 8, ubi ait quod si accidens non haberet suum proprium esse in subiecto, sed solum esse subiecti, nullo modo componeret unum ens per accidens, sed per se. Unde, ut ibidem refert, nonnulli etiam ex his qui ponebant plures formas substantiales per se ordinatas in eodem composito, ut salvarent ex illis consurgere unum per se, dicebant priores formas non dare esse quando actu sunt coniunctae ultimae formae. Immo etiam Capreol., In III, dist. 17, q. 1, concl. 2, existimat probabile fieri aliquando posse naturaliter ut forma substantialis det esse essentiae et non det esse existentiae, propter quoddam testimonium D. Thomae, in Opusculo De natura materiae, c. 8, cum tamen probabilius sit illud opusculum non esse D. Thomae. Adde non defuisse thomistas qui probabile putaverint accidentia non habere proprium esse distinctum ab esse substantiae, iuxta quorum sententiam (si verum est principium positum) sequitur ex accidente et substantia fieri unum per se, nam quae habent idem esse omnino ac per se unum, merito dicentur habere unitatem per se, cum unum sequatur ens et ens ab esse dicatur. Verumtamen haec omnia fundantur et supponunt distinctionem realem inter esse et essentiam, quam nos existimamus non esse possibilem loquendo de essentia actuali; et quamvis esset possibilis aut vera, non est tamen necessaria ad praesentem quaestionem definiendam. Nam, qualis est essentia, tale est etiam esse; unde sicut essentia potest esse una, vel per entitatem simplicem vel per compositionem, ita etiam ipsum esse. Si ergo dicantur illa tantum constituere unum per se, quae habent unum esse simplex et non compositum, falsum est illud principium et sine fundamento sumptum. Si vero sermo sit de uno esse per compositionem, sic quamvis verum sit formam accidentalem dare suum proprium esse, eadem quaestio manet, cur ex tali esse et esse subiecti non componatur unum esse quod vere ac proprie sit per se unum.

13. Ratio efficax conclusionis .— Aliter ergo responderi potest formam accidentalem supponere completum ac perfectum esse substantiale, et ideo ex esse talis formae et subiecti non componi unum esse per se. Quae ratio est optima, quantum ad accidentia quae subiectantur in substantia completa. Tamen, quia opinamur quantitatem inhaerere in materia prima, cum qua non facit unum per se, sed per accidens, ideo addendum est formam accidentalem, hoc ipso quod natura sua respicit. subiectum habens esse alterius ordinis et praedicamenti et non ordinatur ad constituendum vel complendum illud esse in illo ordine et praedicamento, non constituere cum illo unum per se, sed per accidens, quia quod est per se unum debet esse unius ordinis et praedicamenti. Atque hac ratione ex materia et quantitate non fit unum per se, quia, licet materia habeat incompletum esse substantiale, non tamen ordinatur ad quantitatem ut ad actum quo illud esse complendum est. Et similiter ex anima et potentiis suis non resultat unum per se, sed per accidens, quia, licet anima habeat etiam esse incompletum, non tamen ordinatur ad complendum unum esse cum proprietatibus suis, quae sunt inferioris ordinis, sed per se primo ordinatur ad materiam, ut ad potentiam eiusdem ordinis. Itaque, sicut supra dicebamus rationem ob quam ex materia et forma fit per se unum non esse aliam nisi mutuam proportionem et habitudinem quam intra idem genus habent, ita, e contrario, ratio ob quam ex accidente et substantia non fit per se unum non est alia nisi quia non habent illam proportionem, sed aliam longe diversam, quia, licet substantia sit capax accidentis, non tamen est per se ordinata ad talem actum, ut supra etiam declaratum est; et, e converso, accidens ipsum est talis actus ut non ordinetur ad complendam substantiam in suo genere, sed ad perficiendam illam in alio genere.

14. Ex quo etiam intelligitur hanc unitatem et rationem eius non solum in esse existentiae, sed etiam in esse essentiae (qualitercumque haec distinguantur) considerandam esse; immo, per prius in essentia ut sic, et ratione eius in existentia reperiri. Ex materia enim et forma substantiali vere fit una essentia propter dictam causam, et ideo esse illius est vere ac per se unum; ex forma autem accidentali et substantiali subiecto non fit una essentia, et ideo neque unum esse per se ex illis resultat. Quamquam vero forma accidentalis dicatur componere unum tantum per accidens, nihilominus per veram ac physicam unionem illud componit; agimus enim de accidentali forma propria, quae intrinsece suo subiecto inhaeret; et ideo, ut supra disputando de unitate dicebamus, haec unitas, licet comparatione unitatis per se analogice sit unitas, non tamen est unitas solum per metaphoram, sed quia vere et intrinsece participat aliquam rationem unitatis, in quo multum excedit entia per accidens, quae per solam aggregationem aut coordinationem talia dicuntur; non enim omne compositum per accidens aeque unum est, ut ibidem diximus. Atque ita omnino satisfactum est rationi dubitandi propositae; nam, licet haec forma constituat unum per accidens, tamen quia illud tale est ut aliquam unitatem physicam et realem includat, ideo potest illud componere per causalitatem formalem propriam ac per se, tali composito proportionatam.

Examinantur alii effectus huius formae accidentalis

15. Sed superest altera obiectio contra exclusivam partem conclusicnis, quia non solum compositum, sed etiam ipsum subiectum accidentis videtur esse effectus accidentis informantis ipsum, et consequenter etiam hunc effectum provenire ex causalitate formali formae accidentalis. Assumptum probatur, quia subiectum accidentis pendet in esse ab ipsomet accidente, et nonnisi in genere causae formalis; ergo. Maior patet in composito, quod pendet ab ultima dispositione; et clarius in materia, quae non potest esse sine sua quantitate; et in anima, quae esse non potest sine suis potentiis. Praeterea, ultra hos effectus positivos habere potest haec forma effectum formalem privativum, qui consistit in abiectione formae contrariae; calor enim formaliter expellit frigus, et sic de aliis. Deinde, unum accidens videtur posse esse causa formalis alterius accidentis, ut quantitas dicitur esse ratio essendi in loco, cum tamen esse in loco sit accidens distinctum ab ipsa quantitate; et similiter obiectum vel per seipsum vel per speciem dicitur esse causa formalis actus visionis, verbi gratia; immo ipsa potentia visiva dicitur aliquo modo esse causa formalis suae visionis; ideo enim non potest Deus facere visionem aut videntem sine potentia visiva aut sine concursu talis potentiae, quia intervenit ibi causalitas formalis quam Deus supplere non potest.

16. Ad principalem obiectionem respondetur non esse in universum ac per se loquendo necessarium ut subiectum ab huius modi forma accidentali pendeat, ut constat in lumine respectu aeris, et similibus quae ab extrinseco veniunt. Quapropter, etiamsi respectu aliquarum formarum interveniat aliqua dependentia subiecti ab ipsis, nihilominus, per se loquendo, forma accidentalis ut sic in sua causalitate non includit dependentiam subiecti ab ipsa. Addo deinde subiectum nunquam pendere ab accidente ut a propria causa formali, in quo omnes auctores convenire videntur; nam si compositum substantiale dependet a propriis accidentibus, fere omnes revocant illam dependentiam ad genus causae materialis, quam vocant causalitatem dispositivam; et maxime hoc habet locum in dispositione praeparante et aptante subiectum. Nam illa quae est concomitans quasi conservans subiectum, non potest habere rationem causae dispositivae, nedum formalis, cum absolute supponat esse subiecti et ab ipso manet vel ratione illius debeatur; et ideo haec accidentia merito dicuntur conservare esse subiecti, non a priori ut causae, sed a posteriori ut proprietates concomitantes tale subiectum, quod de intrinsecis omnibus accidentibus vere dici potest. Est enim fere eadem ratio in omnibus illis, solumque potest esse differentia in hoc, quod quaedam simpliciter consequuntur, alia ordine naturae supponuntur, non quia specialem causalitatem habeant praeter suam informationem sed quia ex parte materiae requiruntur, et ideo secundum eam rationem dicuntur ad materialem causam revocari.

17. Accidens quomodo a subiecto expellat accidens.— Ad primam confirmationem quidam opinantur accidens effective expellere a subiecto suum contrarium et non formaliter. Sed, licet hoc sit verum de forma accidentali quae est in agente, respectu expulsionis formae contrariae quae erat in passo, tamen de forma quae recipitur in passo, et in universum de formis contrariis quatenus respectu eiusdem subiecti una per seipsam repugnat alteri et expellit illam, illud non potest esse verum, quia nulla forma expellit effective aliam, directe et per se efficiendo expulsionem, quia (ut aiunt) nullum agens intendens ad malum operatur; neque est ulla actio quae per se tendat ad corruptionem, sed per se facit aliquid positivum ex quo sequitur privatio alterius. At vero forma accidentalis quae est in passo non causat effective seipsam neque aliquam aliam formam per quam suum contrarium expellat; nullam ergo efficientiam exercet ad illam expulsionem, sed solum informando subiectum expellit contrariam formam, eo quod inter se habent formalem repugnantiam naturalem respectu eiusdem subiecti. Ad argumentum ergo concedo expulsionem formae contrariae pertinere ad effectum formalem formae accidentalis, non omnis, sed eius quae habet contrarium. Neque hoc repugnat conclusioni positae, tum quia illa intelligenda est de effectu positivo et proprio, qui per se primo causatur a forma; tum etiam quia dictio exclusiva non excludit concomitantia; haec autem expulsio formae contrariae ita comitatur positivum effectum talis formae ut naturali necessitate consequatur ex vi eiusdem causalitatis formalis qua forma afficit subiectum et componit compositum.

18. Accidens nullum aliud accidens a se distinctum causat formaliter .— Ad alteram confirmationem respondetur nullam formam accidentalem proprie causare formaliter aliud accidens distinctum a se et a sua unione cum subiecto, quia una forma non causat formaliter aliam formam. Unde, si unum accidens est intrinsece connexum alteri, erit aut propter naturalem resultantiam unius ab alio, quae ad efficientiam pertinet, aut propter subordinationem necessariam qua unum est ratio recipiendi aliud, quod pertinet ad genus causae materialis Sic ergo quantitas dicitur esse ratio essendi in loco circumscriptive, utroque ex dictis modis; nam et est ratio per quam substantia corporea est capax talis modi essendi in loco, et ad illam naturaliter consequitur esse alicubi dicto modo. Obiectum autem, si comparetur ad potentiam, quatenus in eam influit speciem vel quatenus mediante specie concurrit ad actum, non habet rationem causae formalis, sed effectivae, ut per se constat; si vero consideretur ut terminat et specificat actum, sic nullam propriam causalitatem exercet, sed puram rationem termini, quam aliqui revocant ad causam formalem, et extrinsecam eam vocant, de quo iam supra diximus; nunc vero solum agimus de propria causa informante. Denique potentia vitalis nullo modo est causa formalis sui actus, sed activa et receptiva; ad constituendum autem subiectum in ratione actualiter viventis, id est, cognoscentis vel amantis, aut quid simile, dici potest concurrere aliqua ex parte formaliter, quia licet huiusmodi actualis vita consummetur formaliter per actum secundum, tamen etiam includit primum, quem secundus per se ac essentialiter supponit; et fortasse hac ratione non potest fieri ut videat quis sine potentia visiva et usu eius, de quo alias.

19. Unius accidentis unicus tantum effectus formalis.— Cur plures accidentales formae possint esse in eodem subiecto, non autem plures substantiales.— Ex quibus omnibus tandem infertur effectum formalem huiusmodi accidentalis formae unicum tantum esse, atque etiam e converso ad huiusmodi effectum formalem unicam formalem causam posse concurrere. In quo est similitudo aliqua inter formam accidentalem et substantialem et aliqua differentia aut dissimilitudo. Differunt enim quia substantiales formae nec per se nec per accidens coniungi possunt naturaliter in eodem subiecto, plures vero formae accidentales utroque modo possunt simul esse in eodem subiecto; quia cum non constituant per se unum nec dent esse simpliciter sed secundum quid, non repugnat huiusmodi esse multiplicari in eodem subiecto, vel omnino per accidens, id est, sine ulla habitudine inter se, ut cum album fit musicum, vel aliquo modo per se, quia unum subordinatur alteri, ut potentia ad actum, vel actus primus ad secundum, quomodo quantum est coloratum et oculus videns. Quo fit ut priori modo possint accidentia saltem specie aut genere differentia in eodem subiecto multiplicari in quovis numero sine ullo certo termino: quamvis enim infinita esse non possint ex generali ratione quod repugnat infinitum in actu dari, et licet fortasse etiam ex defectu agentium naturalium non possint hae formae ultra certum aliquem terminum multiplicari, tam in eodem quam in diversis subiectis, tamen, quantum est ex parte subiecti et ex parte ipsarum formarum accidentalium, nullus potest in hoc assignari terminus, neque est maior repugnantia in maiori multitudine harum formarum quam in minori, quia in his quae per accidens se habent, nihil hoc refert ad repugnantiam eorum, nisi aliunde specialis contrarietas aut oppositio intercedat. Secus vero est in his quae per se ordinata sunt, nam hoc ipso quod habent inter se ordinem, per se necesse est dari in eis primum et ultimum, et consequenter, si quae sunt media, necesse est ut sint in certo numero eadem ratione qua id supra probatum est de praedicatis essentialibus.

20. Similitudo autem inter accidentalem et substantialem formam consistit in hoc quod, sicut substantiale compositum unica forma constituitur, ita etiam accidentale compositum, quatenus suo modo unum est et unius speciei, per unicam tantum formam accidentalem constituitur, quia per subordinationem generis et differentiae non fit multiplicatio formarum, etiam in accidentalibus; ex multis autem formis accidentalibus diversarum specierum non fit unum proprie ac immediate, sed tantum ratione unius subiecti, quod cum variis formis multiplicem facit compositionem. Dices: interdum una forma consurgit ex coniunctione et proportione plurium, ut temperamentum, sanitas, pulchritudo et fortasse unus habitus. Respondeo has unitates vel non esse proprias vel consurgere ex aliqua unione talium formarum inter se, et qualis fuerit haec unio, talis erit illa unitas; et sub ea ratione illa forma tantum est unius speciei totalis, etiamsi ex pluribus partialibus coalescat. Inquiri etiam hic posset an ad eumdem effectum formalem possint convenire simul duae formae accidentales eiusdem speciei; sed haec quaestio disputata est supra in communi tractando de principio individuationis. Et deinde addimus quod, licet tales formae coniungerentur in eodem subiecto, non concurrerent ad eumdem effectum formalem, sed unaquaeque conferret suum integrum effectum distinctum ab alia, ut ex dictis facile constat.

Accidentales modi an et qualiter causent

21. Secundo dicendum est accidentia quae non habent propriam entitatem distinctam ab aliis exercere quidem causalitatem formalem, diverso tamen modo quam aliae formae accidentales. Prior pars probatur primo inductione, nam figura forma est rei figuratae, et ita Aristoteles quartam speciem qualitatis sub distinctione nominat formam seu figuram, et tamen figura non est res, sed modus tantum distinctus. Item, situs et Ubi seu praesentia localis formaliter afficiunt subiectum, unde hominem, verbi gratia, denominant sedentem, aut stantem, vel praesentem; tamen sunt etiam modi et non entitates distinctae. Idem dici potest de passiva rei mutatione. Deinde reddi potest ratio, quia haec accidentia per sese afficiunt vere et in re ipsa subiecta in quibus sunt et cum eis componunt unum accidentale compositum; quod quatenus tale est, intrinsece pendet ab eis ut a proprio actu constituente; ipsaque accidentia pendent a suis subiectis ut a materialibus causis; ergo ipsa exercent causalitatem formalem circa sua subiecta.

22. Secunda pars assertionis declaratur, nam haec accidentia, cum non sint res distinctae, sed modi tantum, non afficiunt subiecta mediante aliquo modo unionis ab ipsis distincto ex natura rei per quem eis uniantur, sed seipsis immediate coniunguntur, iuxta doctrinam supra traditam de distinctione modali et de natura modi. Unde fit in his formis modalibus causam ipsam formalem non distingui a sua causalitate actuali, quia causalitas formae, ut saepe dixi, non est aliud ab unione actuali formae ad subiectum; ergo ubi non distinguitur unio a forma, nec causalitas distingui poterit. Cuius etiam signum est quia huiusmodi formae modales non possunt manere in rerum natura nisi actu causantes suos effectus, etiam per potentiam Dei absolutam; non enim potest manere sessio nisi constituat sedentem, etc.; quod in universum de modis est in superioribus demonstratum, scilicet, conservari non posse separatos a rebus quas modificant; non possunt autem eis esse coniuncti quin eas afficiant formaliter; non possunt ergo actu esse quin actu causent; signum est igitur actualem causalitatem eorum non esse distinctam ab ipsis, sed intrinsece et essentialiter in eorum rationibus includi. In hoc ergo est differentia inter hos modos et alias proprias formas, in reliquis vero omnibus proportionaliter conveniunt.

23. Obiectio contra supra dicta.— Dissolvitur.— Solum potest circa hos modos dubitari, quia ex praedicta assertione sequitur modum unionis seu inhaerentiae entitatis accidentalis esse formam ex natura rei distinctam a forma inhaerente, verbi gratia, ab albedine; hoc autem videtur absurdum, alias, quotiescumque forma est res distincta a materia, erit necessarium ut duae formae interveniant et coniungantur ut effectus formalis possit consurgere. Deinde sequitur generationem esse formam materiae ex natura rei distinctam a forma quae per generationem introducitur; et idem erit de alteratione et quavis mutatione, servata proportione. Respondetur imprimis, quamvis haec omnia concedantur, in re nihil esse absurdi, si vocum aequivocatio tollatur; nam hae formae et sunt diversarum rationum et ad diversos effectus ordinantur; quare nihil est absurdi quod in eadem re multiplicentur et quod idem modus qui est via ad terminum sit forma imperfecta respectu subiecti, vel quod idem modus informationis, qui, ut est a forma, est causalitas eius, ut illam unit et afficit, sit aliqualis forma eius. Addo vero deinde, ut melius et proprius loquamur, quosdam esse modos qui in latitudine entis non constituunt suas proprias species, sed reducuntur ad species vel praedicamenta aliarum rerum vel formarum, quia solum sunt tamquam conditiones requisitae vel causalitates earum intrinsecae, et hi modi non habent propriam rationem formae, sed retinent propriam rationem modorum substantialium et accidentalium. Et hac ratione neque unio animae rationalis, verbi gratia, dici potest forma, quia nec substantialis neque accidentalis dici posset. Item neque unio humanitatis ad Verbum nec propria subsistentia vere dici potest forma, ut infra ostendemus. Sic ergo neque inhaerentia accidentalis formae dici potest forma neque accidens distinctum, si proprie loquamur, sed modus accidentis. Conclusio ergo posita intelligenda est de prioribus accidentibus; illa enim tantum, proprie et absolute loquendo, accidentia seu formae accidentales dicenda sunt. Denique dici potest argumento illo recte ostendi hos modos, in universum loquendo, imperfectam causalitatem formalem participare, habereque alium peculiarem afficiendi modum, ad causam formalem pertinentem.

Extrinsecus adiacentes formae aut denominantes nil causant

24. Dico tertio: accidentia impropria, quae solum extrinsecus denominant aut adiacent, non exercent veram causalitatem formalem, sed solum secundum quamdam proportionem denominationem eius participant. Probatur inductione, nam actio non est forma agentis, quia non afficit illud nec dat aliquod esse, neque cum illo componit aliquid vere unum. Idem est de visione, verbi gratia, respectu obiecti quod visum denominat; quis enim dicat visionem esse formam rei visae? Idem est de indumento respectu hominis vestiti, et de superficie circumdante ac continente respectu rei contentae, et de omnibus similibus. Quorum omnium ratio est quia haec omnia nullum esse reale conferunt illis rebus quas extrinsece denominant; ergo non sunt verae formae reales, cum forma sit quae dat esse. Item, quia haec omnia non habent veram et realem unionem ad res quas denominant, forma autem non causat nisi media unione, sive sit distincta a forma sive non; seclusa enim unione physica, non est compositum vere unum; ubi autem non est propria compositio ex qua resultet compositum quod sit unum aliqua physica unitate, non potest intercedere vera et physica causalitas formalis. Tandem causalitas formalis et materialis sunt quasi correlativae, nam sibi invicem correspondent; sed in his rebus quae extrinsece denominantur ab aliis, non intercedit vera causalitas materialis; neque enim agens dici potest causa materialis actionis, et sic de aliis; ergo neque res sic denominantes extrinsece sunt verae formae. Cuius etiam signum est quod Deus denominatur agens vel creator ab actione vel relatione quae est in creatura, et tamen nemo dixerit talem actionem comparari ad Deum ut veram formam eius. Seclusa autem ab his rebus causalitate formali vera ac physica, nihil in eis relinqui potest ob quod vocentur aliquo modo extrinsecae formae, nisi proportio aliqua, quae in hoc consistit quod huiusmodi res dicunt aliquas habitudines ad alias res quas denominant, in quibus se gerunt ad modum ultimi termini vel actus et ideo denominare videntur ad modum formarum. Atque ita explicata manet et confirmata conclusio quoad utramque partem. Quomodo autem haec vere dicantur constituere aliqua praedicamenta accidentium vel aliquas species eorum, declarandum erit infra, cum de singulis rationibus praedicamentalibus disseramus; quomodo item in his denominationibus soleant quaedam entia rationis fundari in propria disputatione dicemus; et ideo nulla superest circa hoc difficultas hoc loco tractanda.

SECTIO II. UTRUM OMNIS FORMA ACCIDENTALIS EDUCATUR DE POTENTIA SUBIECTI

1. Ex omnibus quaestionibus quas de forma substantiali tractavimus, sola haec superest circa accidentalem formam, quae peculiarem declarationem requirat; nam, si attente considerantur quae in superiori sectione dicta sunt, ibi comprehendimus omnia quae ad rationem physicae formae spectant; quae vero pertinent ad rationem formae methaphysicae, ex sectione ultima praecedentis disputationis sumi possunt. Nam in ultima eius parte ostendimus genera et differentias eadem ratione et proportione in accidentibus reperiri.

Sensus quaestionis explicatur, certa ab incertis separando

2. Denominationes extrinsecae non educuntur de potentia subiecti .— Igitur, ut in praesenti dubitatione separemus certa ab incertis, supponenda est trimembris illa divisio praecedenti sectione proposita de entitate propria formae accidentalis, de modo accidentali et de accidente solum extrinsecus denominante. Et de hoc quidem tertio membro nihil dicere oportet, nam certum est haec omnia praedicata quae extrinsecus alia denominant non educi de potentia earum rerum quae ab eis denominantur extrinsecus, cum in illis non sint ut in subiecto et ab eis vel simpliciter non pendeant, ut indumentum ab homine et superficies continens a re contenta; vel si pendent, non est in genere causae materialis, sed vel efficientis, ut actio ab agente, vel obiectivae, ut visio ab obiecto. Est igitur advertendum semper eam rem quae extrinsecus aliam denominat esse intrinsece in aliqua alia re, nam vel est substantia aliqua, et illa est in se, vel est entitas, aut modus accidentalis, et sic necesse est esse intrinsece in aliquo subiecto a quo sustentetur. Unde quando de novo fit quaelibet res quae aliam extrinsece denominat, modus productionis aut eductionis eius non est considerandus respectu rei extrinsecus denominatae, sed respectu illius rei vel subiecti a quo est denominatio. Unde, si illa res sit substantia, in ea erit productio totius et eductio formae, sicut in aliis substantiis; si autem fuerit forma aut modus accidentalis, erit eadem ratio de his quae de caeteris accidentibus.

3. Varii modi quibus fiunt accidentales formae .— Rursus distinguere oportet duplicem modum quo accidentia fieri solent, scilicet aut per se per propriam actionem, aut per resultantiam. Item, inter formas accidentales, quaedam sunt naturalis ordinis, quaedam vero sunt ordinis supernaturalis, ut gratia, lumen gloriae et similes. Et eadem distinctio adhiberi potest de modis accidentalibus, nam quidam sunt naturales, ut figura terrae vel Ubi; alii sunt supernaturales, ut modus existendi corporis Christi in Eucharistia. Et addere hic possumus tertium membrum, nam quidam modi dicuntur esse non naturales nec supernaturales, sed artificiales, quod membrum non habet locum in propriis formis seu entitatibus accidentalibus, quia nulla est quae per artem proprie fiat, nisi fortasse vel quatenus ars adiuvat naturam, ut in sanitate, vel quatenus per artem applicantur activa passivis, ut si aurum fit per artem alchimiae, et hoc modo fiunt alia mixta, ut liquores, etc. Quae formae omnes non sunt artificiales proprie, nisi fortasse per quamdam denominationem extrinsecam; intrinsece enim sunt formae physicae ac naturales, non solum accidentales, sed interdum etiam substantiales esse possunt et eiusdem rationis cum iis quae naturaliter fiunt. Unde, quod applicatio agentium et patientium per artem fiat, nil obstat quominus per veram eductionem fiant. Propriae ergo artificiales formae tantum sunt quidem modi, omnes enim in figura aliqua consistunt; quia virtus effectiva humana, quae arte regi aut dirigi potest, non potest amplius extendi, cuius rationem infra videbimus; figura autem quaelibet solum est modus quidam rei quantae, ut per se constat.

4. Accidentia naturalia quae per transmutationem fiunt, ex subiecti potentia educuntur. — Ex his ergo omnibus unum tantum certum, nimirum accidentales formas naturalis ordinis quae per propriam actionem propriamque subiecti transmutationem fiunt educi de potentia subiecti; nam in his manifeste concurrunt omnia quae ad eductionem de potentia materiae necessaria esse possunt, quod a fortiori ex dicendis constabit. Alia vero multa dubia sunt et incerta, quae sigillatim attingemus et breviter expediemus.

Dubium de qualitatibus intentionalibus .

5. Sententia aliquorum .— Primum dubium est an qualitates quaedam quae naturales sunt, prout naturale a supernaturali distinguitur (vocantur autem intentionales, et ea ratione a qualitatibus omnino naturalibus et physicis distingui solent, ut sunt species intentionales et similes), dubium (inquam) est an huiusmodi qualitates educantur de potentia subiecti. Aliqui enim hoc negant, ut Soncin., VII Metaph., q. 8; quam opinionem sequuntur, In II Sent., Aegid., dist., 13, q. 2; Thomas de Argent., a. 8; Carthus., q. 1, qui hoc extendit ad lumen quod in aere vel alio corpore diaphano ab extrinseco producitur; quod etiam docuit Alens., VII Metaph., text. 13. Fundamentum eorum est quia hae formae fiunt in instanti et sine resistentia et abiectione contraria, et consequenter sine transmutatione materiae; et ideo appellantur formae sine materia; ergo non educuntur de potentia materiae. Et confirmatur, quia hae qualitates non solum fiunt in corporibus elementaribus, sed etiam in caelestibus; at vero nulla forma educi potest de potentia caeli, alias caelum esset alterabile et reciperet peregrinas impressiones.

6. Dubii enodatio .— Sed haec sententia nulla firma ratione nititur, et ideo dicendum est huiusmodi accidentia omnia educi de potentia subiectorum in quibus recipiuntur. Ita tenet Richard., In II, dist. 13, a. 2, q. 1; et Hervaeus., dist. 18, q. 1, a. 2, et Quodl. VII, q. 20. Et probatur, quia hae qualitates fiunt ab agentibus naturalibus; ergo non fiunt ex nihilo; ergo non fiunt ex praesupposito subiecto concurrente per suam naturalem vim in genere causae materialis ad esse et fieri talium formarum; ergo vere educuntur de potentia subiecti. Omnes enim aliae conditiones quae ad eductionem requiruntur sunt voluntarie confictae absque ulla ratione. Nam, quod forma accidentalis in instanti fiat, quid impedit eductionem? Nam etiam substantialis forma in instanti fit; solum ergo inde sequitur dari posse eductionem instantaneam et successivam, sicut et mutationem. Nec refert quod ad eductionem substantialis formae praecedat successiva alteratio praevia, nam, ut supra ostendi, ratio eductionis non consistit in habitudine ad praecedentem alterationem, sed in intrinseco modo et causalitate talis actionis. Unde quoad hoc per accidens est quod praevia alteratio praecedat propter abiiciendam formam contrariam. Deinde gratis etiam dicitur esse necessarium ad eductionem quod forma habeat contrarium, cum hoc necessarium non sit ad realem actionem et mutationem ex praesupposito subiecto, quae in genere causae materialis concurrat ad esse et fieri ipsius qualitatis. Et declaratur praeterea in lumine, quod contrarium non habet, nam illuminatio talis est actio ut per eam non per se primo fiat forma luminis, sed illuminatum; unde illa est quaedam accidentalis generatio, nam ibi concurrunt tria generationis principia quae in omnibus praedicamentis eadem sunt, proportione servata, teste Aristotele, XII Metaph. Omnis autem generatio per quam fit seu comproducitur forma est eductio eiusdem formae, alioqui nulla certa ratio eductionis assignari poterit; ergo lumen vere educatur de potentia subiecti, et eadem ratio de aliis qualitatibus intentionalibus.

7. Tandem, cum dicuntur hae qualitates fieri in subiecto sine transmutatione subiecti, duobus modis id intelligi potest: primo, absolute et simpliciter sine ulla mutatione reali,

et hic sensus est falsus; nam cum realiter aliquid recipiant et de potentia in actum reducantur, necesse est aliquo modo mutari realiter, id est, transire ex carentia alicuius esse ad habendum illud. Alio modo intelligi potest de transmutatione corruptiva seu amissiva alicuius propriae et connaturalis perfectionis vel dispositionis; et hoc modo vere dicuntur hae formae fieri in subiecto sine transmutatione eius; sed talis transmutatio est impertinens ad eductionem, cuius ratio non consistit in abiectione alterius formae, nisi quando et quantum necessaria est ad inductionem alterius. Si autem possit fieri inductio formae sine corruptione vel abiectione alterius, non erit necessaria talis transmutatio ad eductionem, sed sufficiet mutatio perfectiva. Quod declaratur in hunc modum, nam ibi est vera inductio formae in subiectum et non est inductio formae advenientis de foris (ut Aristotelis verbis utar), id est, non est mera unio praeexistentis formae; ergo est vera eductio formae quae in naturali potentia subiecti continabatur et aliter fieri non poterat.

8. Quae mutatio caelo repugnet, quae non.— Atque ex his responsum est ad fundamentum contrariae sententiae. Ad confrrmationem autem negatur non posse has formas educi de potentia caeli, nam in potentia eius continentur tam ipsae, quam mutationes per quas naturaliter fiunt. Nec caelo repugnat omnis mutatio perfectiva aut productiva, sed illa tantum quae aliquo modo disponit ad corruptionem seu quae extrahit rem a connaturali statu sibi debito. Quod si nomen alterationis ad instantaneam et perfectivam mutationem extendatur, sic non repugnat caelum alterari; usitato tamen more loquendi alteratio non dicitur nisi successiva mutatio quae ad unam qualitatem tendit ex contraria, et hoc modo dicitur caelum inalterabile; sic autem sumpto alterationis nomine, latius patet eductio qualitatis quam alteratio. Quin potius addo non solum has qualitates corporales, sed etiam spirituales quae per propriam actionem fiunt modo naturali educi de potentia subiecti in quo et ex quo fiunt. Sic enim intellectus agens non creat species intelligibiles, sed educit eas de potentia intellectus possibilis, in cuius naturali potentia continentur et ab ea pendent in fieri et in esse; unde ex ea educuntur in actum per virtutem intellectus agentis. Et eadem ratione actus vitales tam intellectus quam voluntatis, et in hominibus et in angelis, fiunt per eductionem; nam antea continebantur in potentia non tantum activa, sed etiam receptiva suarum potentiarum, a quibus naturaliter pendent in fieri et in esse; haec autem solum sunt de ratione eductionis, ut amplius in sequenti dubitatione confirmabimus.

Dubium de qualitatibus supernaturalibus

9. Aliquorum placitum et eorum fundamentum .— Secundo, dubitari potest an formae etiam supernaturales, quae a theologis dicuntur per se infusae, educantur de potentia subiecti in quo fiunt. Quidam absolute negant, quia ad has formas non est in subiecto naturalis potentia, ergo non possunt inde educi. Et confirmatur, nam nihil educitur nisi unde continetur; anima autem, exempli causa, nullo modo continet gratiam in sua substantia; ergo non potest inde educi. Et eadem ratio est de omnibus qualitatibus similibus. Tandem hac ratione aliqui theologi dicunt gratiam et similes formas creari, alii concreari; omnes vero dicunt saltem infundi, ut extrinsecus advenire, non vero educi significent. Sed quamvis verum sit productionem harum qualitatum non esse naturalem eductionem, ut argumenta facta probant, non tamen censeo esse extra latitudinem eductionis formae de potentia subiecti, sed potius, sicut qualitas quaedam est naturalis ordinis, alia supernaturalis, utraque tamen est vera qualitas, ita illa eductio formae accidentalis, alia est naturahs ordinis, alia supernaturalis; utraque tamen est vera eductio.

10. Dubii explicatio .— Quapropter simpliciter dicendum erit has qualitates fieri per eductionem de potentia subiecti, atque ita communiter loquuntur theologi, praesertim recentiores, tractantes de gratia et de effectione sacramentorum, ut notavi in I et III tom. III partis. Et probatur omnibus rationibus factis in priori dubitatione, nam omnes conditiones ad eductionem requisitae et omnis dependentia, causalitas ac modus effectionis in his formis reperiuntur. Solum est discrimen quia ad has formas non concurrit subiectum per naturalem potentiam, quam conditionem dicti auctores requirunt in subiecto ut forma dicatur de illius potentia educi; quod tamen non probant; unde solum videtur illa conditio adiecta ad has formas excludendas, quomodo potest unusquisque aliam conditionem excogitare et adiungere ut alias formas excludat; et ita nihil erit firmum nisi aliqua ratio eductionis ex generali aliqua et firma ratione stabiliatur. Illa ergo conditio, quamvis sit necessaria ad eductionem naturalem, non vero ad eductionem simpliciter, sub qua eductio supernaturalis continetur, ad quam non requiritur ex parte subiecti potentia naturalis receptiva, sed obedientalis sufficit. Cur enim. sicut datur qualitas naturalis et supernaturalis, et intellectio naturalis et supernaturalis, et effectio naturalis et supernaturalis, ex praesupposito subiecto non dabitur etiam eductio supernaturalis distincta a naturali, tam ex parte principii activi quam passivi, licet in generali modo eductionis conveniant? Et declaratur tandem hac ratione, nam eductio formae immediate et adaequate condistinguitur a creatione formae in his quae per propriam actionem fiunt; inde namque philosophi in cognitionern eductionis formae pervenerunt, quia intellexerunt formas non fieri per creationem; ergo supponunt omnem formam quae per propriam actionem fit et non creatur, educi de potentia subiecti. Et quidem merito, nam quod creatur fit ex nihilo, id est, ex nullo subiecto et absque concursu causae materialis; educi autem nihil aliud est quam fieri ex subiecto cum praedicto concursu et dependentia in fieri et in esse.

11. Sed respondere possunt creationem requirere ut sit ex nullo subiecto, vel saltem ex nulla potentia naturalis subiecti, non vero esse contra rationem creationis, ut sic, productio aut effectio formae ex subiecto secundum potentiam tantum obedientialem. Sed hoc repugnat rationi creationis prout ab omnibus doctoribus concipitur et exponitur, nimirum quod sit productio entis ex nihilo; nam forma quae fit ex praesupposito subiecto quacumque ratione non potest vere dici fieri ex nihilo. Unde D. Thomas et omnes colligunt creationem propriam semper terminari ad rem subsistentem, quia forma inhaerens, cum ex subiecto pendeat in fieri et in esse, non potest terminare creationem. Praeterea, actio per quam fit talis forma (sive educatur ex potentia naturali, sive obedientiali subiecti) non terminatur per se primo ad ipsam formam in se, sed ad compositum seu informatum tali forma ut sic; ergo sicut quod per se primo fit per actionem qua fit calor non est ipse calor, sed calidum, calor autem confit seu comproducitur, ita quod per se primo fit per actionem qua fit gratia non est gratia, sed gratum; illa autem actio, prout terminatur ad gratum, non potest esse creatio, quia creatio est productio totius entitatis quae est in termino primario talis actionis; per illam autem actionem non fit tota entitas compositi grati, sed solum completur in esse grati; ergo neque illa actio, prout per illam comproducitur gratia, potest habere rationem creationis; hac enim de causa nulla forma pendens a subiecto in fieri creatur, quia non per se primo fit, sed confit per actionem qua producitur compositum absque creatione. Quad tandem a contrario declaratur, quia quando talis forma desinit non annihilatur, quia solum condesinit (ut ita dicam) ad desitionem compositi, quod non annihilatur.

12. Accidentia supernaturalia non creantur nec concreantur.— Augustini dictum exponitur. — Ex his ergo satis (ut opinor) convincitur non creari has qualitates supernaturales, dum fiunt dependenter a subiecto, etiamsi sit per potentiam receptivam obedientialem; et inde apertius concluditur non posse dici concreari, per se loquendo et ex vi talis actionis. Nam, licet interdum fiant simul cum creatione subiecti et tunc concreari dicantur, tamen id est per accidens et solum per extrinsecam denominationem; loquendo tamen per se et ex vi propriae actionis per quam fiunt in subiecto, non possunt concreari; quia tunc forma concreari dicitur quando per actionem qua ipsa comproducitur creatur totum compositum quod ex tali forma constat; sed compositum quod ex huiusmodi forma constat non creatur per illam actionem, quia non fit absolute et simpliciter in quantum ens, sed solum in quantum tale compositum; unde non fit ex nihilo, sed ex praesupposito subiecto; ergo neque huiusmodi qualitates possunt dici concreari, nisi late sumatur nomen creationis pro quacumque effectione seu temporali productione. Si ergo haec accidentia nec creantur nec concreantur, restat ut educantur; nam (ut dixi) eductio proxime opponitur creationi formae et adaequate contra illam dividitur. Nec refert quod productio harum qualitatum vocetur infusio; solum enim ita vocata est ad significandum provenire ab extrinseca et superiori causa et non acquiri per intrinsecam virtutem et actionem, sicut solent acquisiti habitus comparari. Non fit autem illa infusio sine dependentia a subiecto in fieri et in esse; neque enim cogitanda est sicut infusio aquae in vas, sed sicut infusio luminis in aerem; et ideo talis infusio non est extra latitudinem eductionis. Atque ita satisfactum est motivis contrariae sententiae et explicatus modus loquendi theologorum. Nec est inconveniens concedere gratiam contineri in potentia obedientiali animae; nam contineri in obedientiali potentia nihil aliud est quam quod Augustinus dixit: Posse habere fidem, naturae est hominum . Et ideo optime etiam dicitur gratia ex potentia obedientiali animae educi, quia non est nata per se fieri, sed dependenter ab anima vel alia natura habente similem capacitatem.

Corollaria e superiori doctrina

13. Ex dictis intelligitur, primo, formam accidentalem supernaturaliter factam in subiecto quoad modum tantum et non quoad terminum, multo magis fieri per eductionem et non per creationem. Exempla sunt de potentia visiva quae caeco divinitus restituitur, et de sanitate quae miraculose fit absque ordine vel dispositione naturalium causarum. In his enim, licet modus agendi sit supernaturalis, tamen forma quae fit naturalis est et in subiecto recipitur secundum potentiam et capacitatem naturalem et ab illo pendet in esse et in fieri, etiam prout tali modo fit, nam illa actio, etiamsi quoad alia sit miraculosa, quoad dependentiam vero a subiecto fit modo connaturali, et ideo vera est eductio. Unde hoc extendi potest ad eductionem formae substantialis, quando ex parte agentis contingit fieri miraculoso modo per subitam et extraordinariam transmutationem, ut cum Christus convertit aquam in vinum; nam ille modus miraculosus non exclusit veram rationem eductionis, propter causam dictam. Idemque esset de actione qua Deus excitaret et vivificaret cadaver equi aut leonis, nam illa actio etiam fieret per eductionem, ut eadem ratio probat.

14. Secundo colligitur ex dictis omnem propriam formam accidentalem, si per propriam actionem fiat et modo connaturali quoad terminum, educi semper de potentia subiecti. Hoc patet ex dictis. Primo inductione, quia tam supernaturalis quam naturalis forma ita fit; ergo quaelibet. Secundo ratione, quia omnis forma accidentalis natura sua pendet in fieri et in esse a subiecto ut a materiali causa; et hoc tantum requiritur ad eductionem, ut ostensum est. Et ideo dixi si connaturali modo fiat quoad terminum ; nam si Deus produceret accidens extra omne subiectum (aeque enim id potest facere sicut conservare illud), tale accidens non fieret per eductionem, sed per creationem; fieret enim ad modum rei subsistentis, sine dependentia a materiali causa, atque ita ex nihilo; tamen ille modus productionis non potest esse connaturalis formae accidentali, sicut non potest esse connaturale esse extra subiectum.

15. Dixi etiam si per propriam actionem fiat , ut excluderem formas accidentales quae concreantur vel congenerantur cum suis subiectis, de quibus, vel quoad rem ipsam vel saltem quoad modum loquendi, peculiaris est ratio. Duobus enim modis contingit accidentalem formam comproduci per subiecti productionem. Primus est per solam concomitantiam in duratione, tamen per propriam actionem omnino diversam ab actione qua producitur subiectum, absque naturali resultantia unius ab alia, quo modo dicitur concreata gratia angelis, vel lumen aeri, si in eodem instanti in quo creatur, illuminetur, et tunc actio productiva formae accidentalis quoad rem ipsam vera est eductio omnino eiusdem rationis cum illa quae fit posterius tempore, ut a fortiori constat ex dictis supra de eductione formae substantialis. Quoad modum autem loquendi accipit aliam denominationem extrinsecam, propter concomitantiam actionum, ut declaratum est. Secundus modus comproductionis formae accidentalis subiecto est propter naturalem resultantiam, qualis est inter proprietatem intrinsecam et substantialem formam seu essentiam. Et tunc proprius dicitur forma accidentalis comproduci ad productionem sui subiecti; sicut autem illa comproductio non fit sine aliquali activitate essentiae in proprietatem suam, ita non fit sine aliquali eductione eiusdem proprietatis a potentia subiecti in quo recipitur, quia illa activitas praecise considerata ut condistincta a productione ipsius substantiae, essentialiter pendet a subiecto in genere causae materialis. At vero, sicut illa activitas non censetur propria et per se actio, quia natura sua consequitur et resultat a termino alterius actionis, et hic est modus proprius et connaturalis talis activitatis, ita illa non censetur propria eductio, quia per eductionem absolute dictam intelligimus actionem quae per se primo tendit ad agendum aliquid ex praesupposito subiecto; quae etiam differentia magis ad modum loquendi quam ad rem spectat, ut apertius constabit ex infra dicendis de causa efficienti.

16. Quivis modus accidentalis cuiusvis conditionis educitur de potentia subiecti .— Tertio colligitur ex dictis omnem modum accidentalem, sive naturalem sive supernaturalem, sicut participat rationem formae, ita fieri per eductionem, maxime si per propriam actionem fiat. Hoc patet in genere loquendo, quia talis modus essentialiter pendet in fieri et in esse a subiecto, adeo ut nec per potentiam Dei absolutam possit extra subiectum fieri, in quo excedit accidentalem entitatem, ut supra ostensum est, quo fit ut nunquam possit fieri per propriam creationem; quare, si per se fit, per modum eductionis fieri necesse est. Et hoc maxime patet in praedicamento Ubi, quod consistit in modo quodam accidentali, et ad illud est per se motus localis, ut constat ex communi doctrina in I Ph 7s.; illa autem motio, cum ab agente naturali fiat per modum eductionis fit, nam ex praesupposito subiecto et cum intrinseca dependentia ab illo efficitur. Diximus autem supra hos modos imperfecte participare rationem formae, et ideo imperfecte etiam participant rationem eductionis, non quidem ex parte dependentiae materiae, quae potius est maxima, sed ex parte rei eductae, quae est imperfecta forma. Ex quo licet colligere illos modos qui non induunt propriam rationem formarum, nonnisi impropriissime dici posse educi; ut, verbi gratia, motus localis non tam proprie dicetur educi de potentia subiecti sicut terminus eius, quia motus non est propria forma subiecti, sed via ad formam. Et ideo non proprie educitur, sed est ipsa eductio. At vero, sicut actio non proprie fit, ita neque eductio educitur, nisi lato modo loquendo dicatur seipsa educi, sicut actio dicitur seipsa fieri. Atque idem fere iudicium est de modis accidentalibus, qui non per se fiunt, sed resultant positis aliis; quales sunt relationes resultantes positis fundamento et termino, si supponamus huiusmodi relationes esse modos ex natura rei distinctos a suo fundamento; nam eo modo quo fiunt, dependenter a subiecto fiunt, atque ita educuntur de potentia eius; tamen, quia non per propriam actionem fiunt, sed solum resultant, ideo non est illa proprie eductio, sed proprio nomine appellatur resultantia.

Expeditur dubium de formis artificialibus

17. Denique hinc expeditur frequens dubium de formis artificialibus, an educuntur de potentia subiecti. Quidam enim absolute negant, quia subiectum harum formarum non est in potentia naturali ad illas, sed obedientiali respectu artis humanae. Haee tamen ratio parum obstat, quia iam ostensum est vere educi formam de potentia obedientiali. Secundo, quia illa potentia obedientialis non est extra latitudinem potentiae naturalis, id est, quae ab agente ordinis naturalis reduci potest in actum, sive talis actus sit naturaliter debitus tali potentiae sive non. Unde, quando homo efficit talem formam, revera efficit illam per virtutem motivam naturalem, quamvis eam moveat per voluntatem et dirigat per artem. Quare interdum contingit similem formam vel figuram ab agente naturali fieri casu seu ex concursu plurium causarum. Tertio, quia alias in motu lapidis sursum proiecti ab homine, Ubi ad quod terminatur non educeretur de potentia subiecti, quia etiam lapis dici potest esse tantum in potentia obedientiali respectu talis motus; immo quodammodo est minor illa potentia, quia motus ille violentus est; consequens autem est falsum, quia frigefactio aquae, etiamsi sit violenta, fit per eductionem; quamvis enim repugnet formae, ex parte materiae est naturalis capacitas; sic autem est in lapide respectu motus sursum. Quod autem ille motus imprimatur ab agente libero vel naturali nil refert ad eductionem.

18. Quapropter alii absolute docent formas artificiales educi de potentia subiecti propter rationes dictas. Ego vero censeo idem esse iudicium de his formis quod de aliis modis qui per resultantiam fiunt; nam hae formae artificiales solum sunt modi quidam accidentales, ut supra dictum est, et ad illas non est per se actio physica; quamvis enim intentio artificis ad illas per se tendat, et ideo tali modo dirigat per artem actionem suam, ut formam intentam inducat, tamen actio ipsa, per quam exsequitur intentionem suam, non terminatur per se et immediate ad talem formam, sed ad aliquem alium modum ex quo talis forma resultat. Semper enim hae formae fiunt per motionem localem, quae proxime terminatur ad Ubi, et inde resultant variae figurae artefactorum, vel per incisionem et divisionem partium, vel per compositionem et ordinatum situm earum, et ideo in effectione harum formarum non est propria eductio, sed qualis in naturali resultantia esse potest. Hinc vero colligo hoc non esse proprium harum formarum, eo quod per artem fiant, sed commune est omnibus figuris, etiamsi per actionem mere naturalem efficiantur; semper enim fiunt per solam resultantiam, vel ad productionem vel ad rarefactionem, densationem aut situationem quantitatis.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Abril de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com