SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VIII. DE VERITATE SEU VERO, QUOD EST PASSIO ENTIS
SECTIO PRIMA. UTRUM IN COMPOSITIONE ET DIVISIONE INTELLECTUS SIT FORMALIS VERITAS

SECTIO PRIMA. UTRUM IN COMPOSITIONE ET DIVISIONE INTELLECTUS SIT FORMALIS VERITAS

1. Quod intellectus componendo et dividendo verus vel falsus dicatur, certum est ex communi omnium consensu. Unde August., lib. de Vera Relig., c. 36: Cui manifestum est (inquit) falsitatem esse qua id putatur esse quod non est, intelligit eam esse veritatem quae ostendit id quod est; tunc autem intellectus concipit seu ostendit aliquid esse vel non esse, quando componit et dividit; certum est ergo veritatem esse in intellectu media compositione et divisione. Quid autem sit illa veritas, et quomodo in conceptione sit, non est facile ad explicandum, et ideo variae sunt opiniones.

Tractatur prima sententia

2. Prima sententia suadetur. — Prima sententia est veritatem illam non esse in formali actu seu cognitione intellectus, sed esse in re cognita ut obiecta intellectui, quatenus conformis est sibi ipsi ut a parte rei existenti, et hoc modo exponit veritatem esse conformitatem intellectus ad rem, id est, esse conformitatem conceptus obiectivi intellectus enuntiantis ad rem secundum esse reale eius. Hanc sententiam insinuare visus est D. Thomas, I cont. Gent., c. 59; sed eum locum melius expendemus sectione sequenti; clarius hoc docuit Durand., In I, dist. 19, q. 5; et fere idem docet Hervaeus, Quodl. III, q. 1, a. 2 et 3; eamque defendit ut probabilem Soncin., VI Metaph., q. 16; Fland., q. 23; Iavell., q. 13. Fundamentum Durandi est, quia veritas haec non potest esse conformitas inter formalem actum quo intellectus iudicat aliquid esse vel non esse cum re iudicata secundum esse reale talis actus seu secundum convenientiam realem quam habet cum obiecto, quia hoc modo sunt valde dissimilia, et actus intellectus est spiritualis, obiectum autem esse potest quid materiale; ergo solum potest esse conformitas in repraesentando; huiusmodi autem conformitas solum attenditur secundum id quod se habet obiective in intellectu; ergo veritas solum est obiective in intellectu. Atque ita nihil aliud erit quam conformitas rei in esse obiectivo ad seipsam in esse reali. Minor probatur, quia conformitas in repraesentando solum consistit in hoc quod res cognita ita repraesentatur sicut in se est; sed in hoc solum declaratur conformitas rei in esse obiectivo ad seipsam in esse reali; quando enim dicitur res sic repraesentari sicut est in se, per illas duas particulas, sic et sicut , non comparatur actus intelligendi ad rem; nam sic esset falsa comparatio et propositio; sed comparatur id quod obiicitur tali actui secundum esse cognitum seu apprehensum ad seipsum secundum esse reale; ergo in conformitate inter haec veritas consistit. Secundo, potest hoc confirmari, quia obiectum intellectus seu iudicii eius est verum ut verum; ergo veritas non est conformitas ipsius iudicii, sed est conformitas ipsius obiecti. Patet consequentia, quia intellectus directe iudicans de veritate, non iudicat de proprietate seu conformitate sui actus, sed de veritate ipsius obiecti; est ergo conformitas in obiecto ipso. Unde argumentor tertio; nam, quando intellectus reflectitur ad cognoscendum formaliter veritatem, non comparat suum actum cum obiecto, sed comparat obiectum in esse apprehenso ad seipsum in esse reali; immo, ut cognoscat suum iudicium fuisse verum, incipit ab ipsa re iudicata, et comparans illam ad seipsam ut est in se, si inveniat conformitatem in illa, tunc iudicat se vere iudicasse; ergo signum est veritatem consistere in conformitate rei in esse obiectivo ad seipsam in esse reali et ab illa solum per denominationem extrinsecam denominari iudicium verum.

Quaestionis resolutio

3. Quid sit veritas complexa.Quid veritas in significando. — Nihilominus haec sententia mihi non probatur, existimoque veritatem complexae cognitionis, seu compositionis et divisionis, seu iudicii quo iudicamus aliquid esse hoc aut illud, vel non esse (haec enim omnia pro eodem sumimus), esse conformitatem iudicii ad rem cognitam prout in se est, ex qua conformitate provenit ut res ipsa iudicata dicatur ita esse in se sicut iudicata est. Hanc existimo esse sententiam D. Thomae, ut sumi potest ex I, q. 16, a. 1 , 2 et 8 ; ubi id tenet Caiet., a. 2. Idem D. Thomas, I cont. Gent., c. 59 , 60 ; et ibi Ferr.; Soncin., VI Metaph., q. 17; Aegid., Quodl. IV, q. 7, et alii, qui D. Thomam sequuntur. Et probatur primo ex Aristot., in Praedicam., c. de Subst., dicente: Ex eo quod res est vel non est, propositio vera vel falsa est, ubi (ut recte D. Thomas, dict. q. 16, a. 1, ad 3 , ponderavit) non dicit ex eo quod res vera est, sed ex eo quod res est; ergo cognitio non denominatur vera a conformitate seu veritate ipsius obiecti sed a veritate vel conformitate ipsiusmet iudicii ad obiectum; ergo in huiusmodi conformitate veritas eius consistit. Secundo, hoc potest declarari ex veritate in significando quae est in propositione vocali; illa enim non consistit in conformitate rei ut significatae ad seipsam, ut in se existentem, sed consistit in immediata conformitate vocis significantis ad rem significatam. Immo in quacumque imagine quae vera denominetur, simile quid reperitur; nam imago Petri, verbi gratia, tunc vera imago dicitur quando repraesentat illum prout in se est; unde illius veritas non consistit in conformitate inter Petrum in aliquo esse repraesentato quod sit veluti obiectivum respectu imaginis ad seipsum in se existentem, sed in conformitate immediata inter repraesentationem imaginis et rem ipsam repraesentatam.

4. Tertio est generalis ratio, quia res ut cognita vel ut repraesentata, quando vere cognoscitur et repraesentatur non habet aliud esse obiectivum praeter illud quod in se habet; quod solum dicitur actu esse obiectum tali cognitioni per denominationem extrinsecam a cognitione quae terminatur ad ipsum, sicut res visa in esse obiectivo respectu visus, si sumatur in aptitudine seu in actu primo, nihil aliud dicit praeter ipsum esse coloratum aut lucidum quod in se res habet. Si autem sumatur ut actu visa, nihil addit nisi denominationem extrinsecam a visione; ergo nulla est ibi conformitas obiecti ad rem, sed illa est potius omnimoda identitas. Si autem sumatur obiectum ut denominatum a cognitione seu forma repraesentante ipsum, sic de formali includit formam denominantem ipsum. Unde obiectum sic sumptum ut cognitum vel repraesentatum, non potest alia ratione dici conforme sibi in esse reali, nisi quia ipsa forma qua cognoscitur vel repraesentatur, habet immediatam conformitatem cum re cognita vel repraesentata secundum se; ergo in hoc consistit primo ac per se veritas cognitionis.

5. Quarto tandem, quia saepe res nullum habet esse in se quod sit esse existentiae exercitum, praeter esse quod habet intellectui obiectum; quomodo Deus habet veram cognitionem eorum quae nunquam futura sunt, sive cognoscantur ut possibilia tantum, sive ut ea quae futura fuissent si hoc vel illud accideret; in his autem obiectis non potest facile excogitari conformitas rei ut obiectae intellectui ad seipsam ut in se, quia nullum aliud esse habet in se, praeter illud quod obiicitur intellectui. Idem autem est de cognitione intuitiva quae terminatur ad rem prout in se existit, ut est, verbi gratia, visio beatifica ipsius Dei, quae potest dici vera cognitio Dei, quandoquidem per illam agnoscitur Deus prout est in se; non potest autem fingi quomodo illa veritas sit conformitas ipsius Dei, ut visi, ad seipsum ut in re existit, quia immediate videtur prout in se existit, et esse visum solum addit denominationem extrinsecam. Est ergo veritas talis visionis vel scientiae conformitas immediata inter ipsam et obiectum; idem ergo est in omni cognitione seu iudicio quo iudicatur aliquid esse vel non esse.

Argumentorum solutio

6. Ad argumentum autem Durandi respondetur hanc conformitatem cognitionis, quam veritatem eius esse dicimus, non consistere in similitudine entitatum, ut per se notum est; neque etiam in similitudine formalis imaginis seu talis repraesentationis qualis est in formali imagine, quia haec non est sine similitudine in aliqua entitate seu forma reali quae non est necessaria ad cognitionem, ut alibi latius dicendum est. Consistit ergo in quadam repraesentatione intentionali, qua, scilicet, fit ut intellectus per actum vel iudicium ita percipiat rem, sicut in se est. Atque ita haec conformitas est debita quaedam proportio et habitudo inter perceptionem intellectus et rem perceptam. Quae proportio recte explicatur illis verbis, quod res cognita ita repraesentatur seu iudicatur sicut in se est; quibus non comparatur res ipsa cognita ad seipsam in se, ut Durandus ait, sed comparatur cognitio ipsa seu iudicium intellectus ad rem cognitam in ratione repraesentantis et repraesentati, et ideo nulla est falsitas in illa comparatione. Sicut quando dicimus hanc imaginem esse propriam, quia ita repraesentat sicut res est, non comparamus rem ipsam repraesentatam ad seipsam, sed imaginem ad rem.

7. Satisfit obiectioni. — Quod si quis dicat comparare imaginem ut imaginem ad rem nihil aliud esse quam comparare rem in esse repraesentativo ad se ipsam in esse proprio, respondetur, si nomine rei in esse repraesentativo intelligatur aliud quam imago ipsa repraesentans ut sic, falsum esse assumptum; si vero ipsum esse imaginis ut repraesentantis vocetur esse imperfectum seu diminutum rei repraesentatae, sic idem illis verbis dicitur quod nos asserimus. Sed hoc revera non est comparare eamdem rem ad seipsam, sed imaginem a qua ipsa extrinsece dicitur habere esse repraesentativum ad ipsam secundum verum esse; et idem est de cognitione quatenus repraesentat et imago intentionalis dicitur sui obiecti.

8. Ad secundum respondet D. Thomas supra ad 3, et Soncin., dict. q. 16, ad 1, verum non formaliter, sed fundamentaliter esse obiectum iudicii seu cognitionis intellectus, quia, ut Aristoteles dixit, esse rei causat veritatem in intellectu seu est obiectum iudicii veri. Unde, quando dicitur intellectus tantum assentiri vero, sensus est solum assentiri obiecto, quatenus ita esse ostenditur; et hoc modo iudicat de veritate obiecti non formaliter (ut sic dicam), sed causaliter seu fundamentaliter, id est, de ipso esse rei, ita ut ex conformitate ad illud veritas in cognitione resultet seu existat.

9. Ad tertium negatur assumptum; nam ad formaliter cognoscendam veritatem solum comparamus cognitionem nostram ad rem, seu e contrario rem ad cognitionem, iuxta illud: Ex eo quod res est vel non est, propositio vera vel falsa est.