SECTIO VIII. AN VERITAS PER PRIUS DICATUR DE VERITATE COGNITIONIS QUAM DE VERITATE REI, ET QUO MODO
1. Dubitandi rationes. — Diximus veritatem in rebus et in cognitione reperiri; explicare ergo oportet quo ordine ac modo utrisque conveniat, quod etiam conferet ut amplius explicata maneat veritatis trancendentalis ratio. Videtur ergo prius convenire veritatem rebus quam cognitioni. Primo quidem, quia verum est obiectum intellectus; ergo ante omnem actum intellectus supponitur veritas; ergo prius est veritas in rebus quam in cognitione. Secundo quia veritas rerum universalior est, cum sit transcendens; ergo est prior, quia universaliora priora sunt natura sua. Immo cum dictum sit verum converti cum ente reali et ipsi conceptus mentis entia realia sint, non alia ratione videntur esse veri nisi quatenus entia sunt; ergo veritas rerum de se communior est et prior quam veritas cognitionis. In contrarium autem est quia omnes auctores sentiunt verum esse quid analogum, cuius principale analogatum est veritas cognitionis, ex Aristotele, VI Metaph., in fine, dicente veritatem esse tantum in intellectu formaliter et proprie, in rebus autem ut in causa, ut etiam dicit IX Metaph., c. 12. In vocibus autem dicitur esse tamquam in signo, quatenus verum vel falsum significant, ut dicitur I Periherm., c. 4.

