SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XX. DE PRIMA CAUSA EFFICIENTI PRIMAQUE EIUS ACTIONE, QUAE EST CREATIO
SECTIO III. AN POSSIT DARI INSTRUMENTUM CREATIONIS

SECTIO III. AN POSSIT DARI INSTRUMENTUM CREATIONIS

1. Naturale creationis instrumentum nullum .— Non est in animo hanc rem ex professo ac theologice tractare, sed tantum breviter attingere, quantum ex discursibus factis concludi potest. Ex dictis enim videtur efficaciter concludi non posse esse creaturam instrumentale principium creandi, tale (inquam) instrumentum quod natura sua sit institutum et ordinatum ad talem actionem, quodque habeat naturalem potentiam instrumentariam ad illam; constat enim, ex superius dictis de causa agente creata, inter virtutes activas connaturales agentibus creatis esse quasdam instrumentarias et non principales, qualis est virtus seminis. Hoc ergo sensu dicimus recte probari ex dictis non posse dari virtutem creatam quae ex se et natura sua sit instrumentaria virtus creandi. Probatur, quia virtus instrumentaria creaturae ad physicas et reales actiones semper est accidentalis; virtuti autem accidentali non potest esse connaturalis modus agendi per creationem, etiam instrumentarie. Maior constat inductione in omnibus propriis instrumentis, quae non solum propter habitudinem vel denominationem ad aliquod prius agens, sed proprie propter intrinsecum modum agendi et insufficientiam virtutis ad effectum, vocantur instrumenta. Et praeterea specialiter probatur in praesenti, quia si tale instrumentum non esset accidens, esset aliqua substantia. Cuius ergo esset instrumentum in creatione? Non sui ipsius, ut constat; nec etiam alterius substantiae creatae, quia nulla est quae sit principale agens ad creandum, et instrumentum dicitur ex parte agentis principalis; nec denique Dei, quia ex parte Dei non est necessarium ad ullam creationem instrumentum, ut per se constat; nec vero ex parte ipsius substantiae potest aliqua cogitari quae natura sua postulet ad hunc finem institui ut sit creationis instrumentum, cum ille finis sit valde extrinsecus et valde accidentarius ad rerum creationes. Immo, cum substantia sit ens per se, nunquam finis alicuius substantiae ipsi connaturalis est quod sit instrumentum ad aliquam actionem, nisi talis substantia sit aliquo modo partialis et comparetur ad eam cuius est instrumentum ut pars ad totum, et tunc etiam potius se habet ut deferens virtutem instrumentariam, quam ut instrumentum per propriam substantiam.

2. Quod autem virtus accidentalis non possit esse naturale instrumentum creationis, eadem fere ratione probari potest quae de principali virtute facta est. Nam modus connaturalis agendi esse debet proportionatus modo essendi formae, sive agat ut virtus principalis sive ut instrumentaria, quia utroque modo actio consequitur ipsum esse naturale formae; sed modus essendi cum independentia a subiecto non potest esse connaturalis accidenti; ergo nec modus agendi ex nullo subiecto potest esse connaturalis; ergo non potest accidens esse virtus natura sua instituta ad sic operandum etiam per modum instrumenti. Atque hoc bene confirmat ratio qua D. Thom., I, q. 45, a. 5, probat creaturam non posse esse instrumentum creationis, scilicet, quia creatura non potest esse instrumentum nisi per aliquid sibi proprium dispositive operetur ad effectum principalis agentis.

3. Quocirca, si D. Thom. in illo articulo in hoc tantum sensu loqueretur, scilicet, de instrumento natura sua ad hanc actionem instituto et habente connaturalem virtutem instrumentariam ad creandum, nulla esset aut in conclusione aut in ratione eius difficultas. Nam quod obiici potest contra illam rationem, saepe actionem instrumenti non esse aliam ab actione principalis agentis, et tunc instrumentum non operari dispositive ad effectum principalis agentis, sed immediate illum efficere, ut multi censent de phantasmate respectu speciei intelligibilis, hoc (inquam) commodam habet solutionem et illius principii interpretationem. Nam semper instrumentum naturale secundum aliquid sibi proprium, quod in effectu proportionate ei correspondet, operatur ad effectum principalis agentis; dispositive autem operari dicitur non semper cum omni rigore et proprietate, id est, inducendo dispositionem praeviam reipsa distinctam ab effectu principalis agentis, sed vel hoc modo vel quia instrumentum, secundum id quod est sibi proprium, determinat actionem principalis agentis, quae determinatio reduci potest ad genus causae materialis seu dispositivae, quo modo phantasma determinat actionem intellectus agentis ad talem speciem producendam. Neutro autem ex his modis potest creatura naturali virtute concurrere ad creationem ut instrumentum. Non quidem introducendo dispositionem praeviam, quia huiusmodi actio semper supponit subiectum quod disponendum sit, quod repugnat creatione. Neque etiam determinando per aliquid sibi proprium actionem principalis agentis, quia omnis forma creata, secundum proprium et connaturalem modum agendi, non habet proportionem cum actione ex nihilo, et ideo non potest secundum aliquid sibi proprium determinare huiusmodi actionem ad illam concurrendo.

4. Quae ratio sic exposita potest accommodari etiam ad causas secundas principales, quae in eo sensu dici possunt operari dispositive ad effectus primae causae, quatenus per proprias virtutes determinant actionem eius. Tamen in eis ratio haec per se sola non sufficiet nisi supponatur aliunde probatum virtutes causarum secundarum non posse esse natura sua sufficientes seu proportionatas in suo genere ad effectum ex nihilo producendum, quia hinc solum probari potest non posse illas determinare concursum primae causae ad talem actionem. Quin potius ratio illa, applicata ad propria instrumenta et dicto modo intellecta, supponit probatum quod virtus creata non possit esse principale principium creandi. Nam in hoc maxime fundatur quod instrumentum, quantum ad id quod dispositive vel (ut ita dicam) determinative operatur per id quod est sibi proprium, ita se gerit ac si esset virtus principalis quantum ad hoc quod est operari secundum modum connaturalem et proportionatum tali naturae.

5. Adde praeterea, si solum discursum D. Thom. in illo articulo spectemus, non videtur posse procedere in alio sensu, nisi de instrumento connaturali. Nam illud principium instrumentum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis non est in alio sensu necessarium aut verum, supposita communiori doctrina de divinis instrumentis supernaturaliter elevatis ad opera iustificationis, transubstantiationis et similia; illa enim instrumenta nihil operantur per propriam virtutem ad effectum principalis agentis, ut in I et III tomo III partis late tractatum est. Et hunc sensum satis confirmat probatio illius principii, quam statim D. Thom. subiungit, dicens: Si igitur nihil ibi ageret (supple, instrumentum) secundum id quod est sibi proprium, frustra adhiberetur ad agendum . Nec oporteret esse determinata instrumenta determinatarum actionum. Haec enim ratio optima est in instrumentis naturae, quae per se ordinata, determinata et necessaria sunt ad suos effectus. In instrumentis autem divinis nullam vim habet illa probatio, quia verissimum est instrumenta divina non esse determinata, sed indifferentia et quasi universalia per potentiam obedientialem; determinantur autem ad determinatas actiones per divinam voluntatem et elevationem seu specialissimum concursum. Quare talia instrumenta non sunt quidem necessaria; nam sine illis aeque potest Deus eosdem effectus facere; non tamen propterea dicentur esse frustra, quia et quando elevantur et assumuntur, vere agunt, et non sine fine et causa rationabili elevantur ut agant.

6. Sententiarum Magister non asseruit naturale creationis instrumentum .— Sed quamquam ratio et discursus non videatur amplius concludere, omnes tamen discipuli et interpretes D. Thomae intelligunt generalius eius sententiam, nimirum creaturam, etiam ut instrumentum elevatum divina virtute, non posse concurrere ad creationem. Et certe D. Thomas, cum ibi sententiam Magistri impugnat, id satis significat. Nam Magister non dixerat creaturam posse esse naturale instrumentum creationis, sed per divinum ministerium; agebat enim de sacramentis quatenus sunt divina instrumenta, ut patet in IV, dist. 5. Unde idem D. Thom., III, q. 13, a. 2, distinguens expresse inter virtutem naturae et instrumentum gratiae, negat creaturam posse esse instrumentum creationis vel annihilationis; idem in II cont. Gent., c. 21, et in eadem sententia sunt omnes theologi qui sententiam Magistri impugnant, ut Albert., Scot., Henric. et Aegid., loc. cit. sect. praecedenti. Verumtamen controversia haec, quatenus attinet ad supernaturale instrumentum, in theologia examinanda est; existimo enim ex propriis principiis creationis non posse definiri.

7. Nam si verum esset creaturam aut nullo modo posse elevari divina virtute ad agendum aliquid vera actione physica quod suam naturalem potentiam et virtutem excedat, aut nonnisi per virtutem aliquam in ipsa receptam quae connaturalem vim habeat ad talem effectum, quod multi theologi opinantur, et non improbabiliter, si hoc (inquam) est verum, satis consequenter et optime dicitur non posse creaturam elevari ut sit instrumentum creationis; si autem Deus potest elevare creaturam ut per suammet entitatem absque alia superaddita efficiat effectum excedentem virtutem suam naturalem, quod ego longe probabilius iudico (sic enim existimo elevare aquam ad efficiendam gratiam, et ignem ad torquendos spiritus, et verba ad transubstantiandum), si hoc (inquam) est verum, non video qua ratione consequentia negari valeat, posse Deum uti una creatura ut instrumento ad creandum alia. Quia neque sufficiens ratio differentiae assignatur neque affertur specialis aliqua ratio qua hoc probetur impossibile.

8. Prior pars patet, nam unica differentia esse videtur quod creatio non est actio ex subiecto, sicut sunt aliae actiones. Sed haec differentia imprimis non est universalis; nam etiam transubstantiatio non est actio ex subiecto, ut docet D. Thom., III, n. 75, a. 8. Quod autem in transubstantiatione supponatur aliquid ut materia remota et ut terminus a quo, vel sub alia simile habitudine, nihil sane refert ut minus repugnet instrumentum creatum concurrere ad illam actionem quam ad creationem. Deinde ex illa differentia non probatur, sed sumitur quod probandum est. Ex hoc enim quod creatio est actio sine subiecto optime infertur non posse esse connaturalem creaturae neque ut principali virtuti neque ut instrumento; tamen, hoc non obstante, ex proportionali ratione ad alia instrumenta divina, contendimus hanc actionem posse communicari instrumento creato per elevationem. Nam etiam actio conversiva totius substantiae in totam substantiam non potest esse connaturalis creaturae neque ut principali causae neque ut instrumento; actio similiter in spiritum, praesertim quia in illo fit supernaturalis qualitas, non potest esse connaturalis corpori; et tamen utraque communicatur divina virtute per elevationem; ergo idem est de altera actione.

9. Inconvenientia ab aliquibus illata contra creationis instrumentum retunduntur .— Altera vero pars constabit facile applicando rationes factas de virtute principali et de instrumento connaturali, et considerando non procedere in instrumento per elevationem. Quod enim quidam aiunt sequi, tale scilicet instrumentum habere infinitam virtutem et perfectionem, minime sequitur; nam actio huius instrumenti non attenditur ex perfectione eius, sed ex perfectione primi agentis et potentia obedientiali instrumenti. Unde in hoc ordine instrumentorum non est necessaria res perfectior ad perfectiorem effectum vel actionem. Neque hic potest fieri illa gradatio quod ad producendum rem de maiori potentia maior virtus requiritur; nam eodem instrumento potest Deus educere formam ex subiecto quantumvis resistente. Denique eadem ratio fieri posset de instrumento transubstantiationis; nam etiam ad transubstantiandum virtute propria vel connaturali requiritur infinita perfectio.

10. Rursus non urget quod alii aiunt sequi, posse aliquid assumi ut instrumentum ad creandum seipsum. Primum enim negamus id sequi in rigore et proprietate; nam ut aliquid sit instrumentum physicum, necessario debet supponi existens, et ideo supponitur creatio eius, ad quam ipsum non potuit esse instrumentum. Haberet autem illa ratio nonnullam vim contra eos qui dicunt rem non existentem posse esse physicum instrumentum; illam tamen sententiam improbabilem censemus. Quare, licet ex vi creationis non repugnet quamcumque creaturam fieri per instrumentum creatum, tamen, ex conditione praesupposita et praerequisita ad agendum, repugnat rem eamdem esse instrumentum suae primae creationis. Quod est evidens argumentando in simili forma de instrumento generationis seu eductionis; nemo enim negabit posse Deum uti gratia existente in Petro ad producendam gratiam in Paulo; negabit tamen posse illa uti ad seipsam producendam, non ob repugnantiam talis instrumentalis actionis per se sumptae, sed ob praedictam praesuppositionem existentiae ad agendum. Quocirca, si verum est posse eamdem rem bis seu duabus totalibus actionibus produci vere ac proprie terminatis ad eius esse, nullum est inconveniens concedere eamdem rem iam creatam posse concurrere effective ad sui recreationem, sicut humanitas Christi concurrit effective ad transubstantiationem panis in ipsam; de quo alias. Denique, eodem modo procedendo per rationes superius factas, facile constabit non habere locum in hoc genere concursus vel effectionis per potentiam obedientialem.

11. An sit actio aliqua Dei propria, ut nulli possit creaturae communicari .— Aliqui vero magnum inconveniens ducunt quod nulla sit actio ad extra quam Deus non possit communicare creaturis, nam si quae esset, esset maxime creatio. Sed ego nec consequentiam censeo necessariam, nec consequens recte intellectum esse inconveniens. Posset enim aliquis dicere actionem illam qua fit unio hypostatica esse altiorem magisque incommunicabilem creaturae; itemque in thesauris divinae potentiae esse alios modos actionum quae aliis titulis superant creationem; nam, licet creatio sit omnium prima et quasi fundamentum aliarum, non est tamen omnium maxima. Rursus aliud est loqui de actionibus, aliud de rebus quae per actiones fiunt; loquendo ergo de rebus factis, nullum est inconveniens quod possit Deus per creaturam, ut per instrumentum, agere quidquid sola sua virtute facere potest; quin potius hoc spectat ad efficacitatem divinae virtutis, sicut e contrario etiam ad eamdem efficaciam pertinet ut nullam rem possit Deus facere per creaturam quam non possit facere se solo. Loquendo autem de actionibus, multae sunt ita Dei propriae ut non possint esse a creatura, sicut est ipsamet actio creandi sola virtute principali. Hoc vero non est proprium Dei; nam etiam actio creaturae, ut talis est, non potest fieri sine illa nec per aliam creaturam. Cuius rei rationem explicabimus sectione sequenti, ubi etiam attingemus rationem aliam ob quam alii dicunt esse impossibile instrumentum creationis, et inefficacem esse ostendemus.