SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XII. DE CAUSIS ENTIS IN GENERE
SECTIO II. UTRUM SIT ALIQUA COMMUNIS RATIO CAUSAE, ET QUAENAM ET QUALIS

SECTIO II. UTRUM SIT ALIQUA COMMUNIS RATIO CAUSAE, ET QUAENAM ET QUALIS

1. Ex Aristotele nullam causae in communi definitionem habemus; posteriores philosophi in ea assignanda laborarunt, ut a communi ad proprias rationes singularum causarum explicandas melius procedatur simulque declaretur qualis sit convenientia causarum inter se. Supponendum autem est sermonem esse de causa in actu formaliter ut causa est; sicut enim supra de principio dicebamus, ita etiam in causa tria considerari possunt, scilicet, res quae causat, causatio ipsa (ut sic dicam), et relatio quae vel consequitur vel cogitatur. De hoc tertio membro nihil in tota materia tractandum est; habet enim inferius suum proprium locum in materia de relatione. De aliis vero duobus dicturi sumus; primo autem de causatione ipsa per quam formaliter constituitur causa in actu et ex qua nobis innotescit causa ipsa seu virtus causandi.

2. Prima causae descriptio reprobatur.— Prima igitur definitio haec tradi solet: Causa est id per quod satisfit interrogationi qua inquiritur propter quid aliquid sit seu fiat . Quae sumi potest ex Aristot., II Phys., c. 7, ubi sufficientiam causarum probat ex eo quod per illas satisfit omnibus modis quibus quaeri solet propter quid res sit; significat ergo causam esse id per quod satisfit quaestioni propter quid. Unde constat dictionem propter quid non sumi illo speciali modo quo solet dici de causa finali, sed generalius ut comprehendat omnes. Haec vero definitio nihil fere rem declarat; nam aeque obscurum est quid significet illud verbum propter quid , nam si recte sumatur, solum significat habitudinem causae finalis et illam ipsam non satis declarat, ut postea videbimus. Si vero sumatur fusius, comprehendit varios modos qua illis vocibus significantur, ex quo, per quid, a quo aliquid est ; unde solum imponitur nomen commune, non tamen explicatur communis ratio. Addo illam vocem in ea generalitate etiam posse comprehendere principia quae non sunt causae, sicut Christus dixit, Ioan., 6: Ego vivo propter Patrem , ubi non habitudo causae sed principii tantum significatur.

3. Secunda causae definitio refutatur. — Secunda definitio et valde communis est: Causa est id ad quod aliud sequitur , quae referri solet ex libro de Causis, ubi non reperitur; et potius videtur sumpta ex definitione principii supra declarata ex Aristotele, V Metaph. Nam quod Aristoteles posuit primum loco generis, in illa definitione causae ponitur per terminum magis transcendentalem, scilicet, id ; reliquae vero particulae, scilicet, ad quod aliud , manifieste aequivalent illis verbis Aristotelis, unde aliquid . Denique quod Aristoteles sub disiunctione dixit, est, aut fit, aut cognoscitur , satis confuse comprehenditur sub unico verbo sequitur ; in hoc enim verbo non potest significara sola consecutio per illationem, alioqui conveniret definitio etiam effectibus ex quibus inferuntur causae; oportet ergo ut generatim quamcumque connexionem vel consecutionem significet. Atque ex hac ipsa expositione sumitur potissimum argumentum contra ipsam definitionem; quia illa definitio non tam est causae quam principii; unde etiam convenit privationi, nam ex illa sequitur mutatio, nisi forte dicatur verbum sequitur intelligendum esse per influxum et dependentiam: quo sensu constabit quidem definitio, erit tamen valde obscura.

Quaestionis resolutio

4. Causae germana adaequataque descriptio.— Tertia definitio est quam potissime afferunt aliqui moderni: Causa est id a quo aliquid per se pendet . Quae quidem, quod ad rem spectat, mihi probatur; libentius tamen eam sic describerem: Causa est principium per se influens esse in aliud; nam loco generis existimo convenientius poni illud nomen commune quod propinquius et immediatius convenit definito; hoc autem modo comparatur principium ad causam; nam ens et illud relativum id , quod absolute positum illi aequivalet, remotissimum est. Per illam autem particulam, per se influens , excluditur privatio, et omnis causa per accidens, quae per se non conferunt aut influunt esse in aliud. Sumendum est autem verbum illud influit non stricte, ut attribui specialiter solet causae efficienti, sed generalius prout aequivalet verbo dandi vel communicandi esse alteri. Obiiciunt autem quidam contra hanc partem, quod causa materialis non dat esse, sed formalis; inter extrinsecas vero finalis non dat esse, sed efficiens. Sed, licet speciali modo attribuatur illis duabus causas dare esse, formae ut complenti proprium et specificum esse, efficienti vero ut realiter influenti, tamen absolute et sub communi ratione, etiam materia in suo genere dat esse, quia ab illa dependet esse effectus, et ipsa dat suam entitatem qua constituatur esse effectus; causa etiam finalis, eo modo quo movet, influit etiam in esse, ut postea declarabitur.

5. Ad declarandum vero amplius hanc partem definitionis, advertendum est, si philosophice ageremus de solis causis et principiis naturalibus seu quae naturali lumine cognosci possunt, sufficienter videri causam definitam illis verbis et distinctam ab omnibus principiis quae verae causae non sunt; quia tamen nostra physica et metaphysica deservire debet theologiae, talem oportet causae definitionem tradere quae Patri aeterno, ut est principium Filii, vel Patri et Filio, ut sunt unum principium Spiritus Sancti, non conveniat, et hoc est quod facessit nobis negotium, nam persona producens videtur principium per se influens esse in aliam personam, atque ita videtur illi convenire tota definitio causae, cum tamen causa non sit, ut ex recepta sententia theologorum constat.

Difficultas ex mysterio Trinitatis sumpta

6. Ad excludendum ergo huiusmodi principium per sese dans esse sine causalitate, usi sunt auctores moderni verbo dependendi , quia una persona divina ita recipit esse ab alia ut ab illa non pendeat, quia id quod ab alio pendet, oportet ut habeat essentiam saltem numero diversam ab eo a quo pendet. Sed imprimis explicare oportet quid sit proprie unum pendere ab alio, aut cur ad dependendum requiratur diversitas essentiae et non sufficiat distinctio rerum quae necessario intercedit inter rem producentem et productam; quia non apparet ratio cur maiorem distinctionem requirat verbum dependendi quam producendi. †1 Item unum relativum proprie dicitur pendere ab alio, quia illo posito ponitur, et ablato aufertur; et tamen non est de necessitate relativorum ut sic habere distinctam, numero essentiam; nam personae divinae sunt correlativae, cum tamen sint eiusdem essentiae. Quod si dicantur esse eiusdem essentiae absolutae, distingui tamen in rationibus respectivis, idque satis esse ad correlativam dependentiam, cur non idem sufficiet ad dependentiam producti a producente? Non enim producitur quatenus est idem cum producente, sed quatenus ab eo distinguitur; ut sic autem habet distinctam entitatem respectivam receptam ab alio; ergo secundum illam vere pendet ab alio. Adde quod secundum propriam rationem respectivam habet persona producta distinctum esse personale ac respectivum a persona producente; et illud habere non potest nisi ab alio datum; ergo in illo vere pendet ab alio. Quid est enim pendere ab alio in aliquo esse, nisi non habere illud a se, sed datum et communicatum ab alio, a quo semper dari debeat ut semper haberi possit?

7. Quid sit proprie ab alio pendere.— Divinae personae productae quare a producente non pendeant.— Ad hoc ergo explicandum dixi causam esse quae influit esse in aliud; his enim verbis eadem res declaratur quae importatur in verbo dependendi ; significatur autem per illa ad causalitatem necessarium esse ut illud esse quod causa per se primo influit in effectum sit causatum ab ipsa causa, et consequenter quod sit esse distinctum a proprio esse quod causa in se habet. Unde hoc est proprie pendere in suo esse ab alio, habere, scilicet, esse distinctum ab illo et participatum seu aliquo modo fluens ab esse illius. Hunc autem modum dependentiae inveniri in omnibus causis quas nos experimur, ostendi breviter potest in omni causarum genere. Nam materia et forma influunt esse composito, communicando quidem seipsas et suas entitates; esse tamen compositi, quod inde consurgit, distinctum est ab esse tum materiae tum formae, et ideo ab illis proprie pendet, quia ad illud constituendum unaquaeque confert suum esse, et inde consurgit esse a qualibet earum distinctum, quod sine illis esse non potest. Id constat in causa efficiente (omissa pro nunc finali, quae obscuriorem habet influxum, de quo infra videbimus), omnis enim res quae influit esse in aliud per modum principii per se et extrinseci, extra mysterium Trinitatis, dat illud efficiendo ipsummet esse quod communicat; et ideo semper dat esse distinctum ab esse proprio quod in se habet; et hoc est proprie causare et efficere. Et e converso tunc proprie res producta pendet in eo genere efficientis causae, quando ipsum esse quod ab alio habet per se primo receptum, manat ab esse alterius et sine tali influxu esse non potest. In processionibus autem divinarum personarum non ita contingit, quia illud esse quod per se primo per illas productiones communicatur non est aliud ab ipso esse personae producentis, sed est ipsummet numero quod est in persona producente; et hoc est singulare et admirabile in illis divinis processionibus; et ideo ita una persona procedit ab alia, ut tamen ab illa recipiat esse omnino independens, quia recipit ipsummet esse numero quod est in persona producente.

8. Occurritur obiectioni.— Neque obstat quod relationes ipsae distinctae sunt et habent proprium esse relativum distinctum, quia non esse relativum ut sic, sed esse absolutum et essentiale per se primo communicatur per illas processiones. Procedit enim Deus de Deo, et Pater generando Filium primario communicat ipsi suam naturam; relatio vero requiritur tamquam proprietas necessaria ad constituendam distinctam personam; quod est quasi materiale (ut sic dicam) in omni productione. Sicut in generatione humana quod per se primo ac formaliter intenditur est communicatio humanae naturae et humani esse; consequenter vero est requisita personalitas. Ratio ergo productionis principaliter pensanda est ex formali esse per se primo communicato. Unde generatio Christi ut hominis fuit vere humana propter verum esse humanae naturae, etiamsi personalitas fuerit alterius rationis. Sic igitur, quia generatio divina talis est ut esse quod per se primo per illam communicatur non sit manans ab alio esse et ideo nec pendens nec causatum, sed communicatum tantum a persona producente, ideo generatio illa non est effectio neque causatio (ut sic dicam), sed productio longe superioris rationis. Accedit quod ipsummet esse relativum illarum personarum tale est ut essentialiter includat totum esse divinum, quod essentialiter est independens, et ideo neque ipsum esse relativum potest dici dependens.

9. Unum relativum etiam creatum proprie ab alio non pendet.— In relationibus vero creatis dicitur interdum una relatio pendere ab alia, quatenus sine illa esse non potest. Sed est impropria et lata locutio, quia ubi est dependentia prout nunc proprie loquimur, est prioritas naturae; relationes sutem mutuae sunt omnino similes, minusque improprie dicetur relatio creata pendere a suo termino, si supponatur esse aliquid absolutum, quia, posito fundamento et termino, resultat relatio. Ex quo fit ut in creatis multo minus dici possit una relatio influere in aliam, quoniam una non est causa, immo nec principium alterius, sed solum habent necesariam simultatem seu concomitantiam. In divinis vero licet unum relativum procedat ab alio, non tamen per dependentiam nec per influxum diversi esse essentialis, quod per se primo per talem productionem communicetur.

10. Ad declarandam ergo hanc proprietatem causae diximus esse principium quod influit esse, quia oportet ut ipsummet esse causatum et consequenter essentialiter distinctum ab esse ipsius causae. Ad quod etiam indicandum, consulto addidi particula in aliud et non in aliquem vel in alium, nam aliud absolute et proprie non dicitur nisi de eo quod est in essentia diversum. Quod autem causa includat hanc proprietatem et requirat talem modum influxus, non aliter probari potest quam ex communi notione et usu huius vocis, maxime apud Latinos. Item ex correlativo, quod communiter censetur esse effectus, quae vox aperte indicat imperfectionem et dependentiam in eo rigore quem declaravimus; quare certum est personam divinam productam non posse dici effectum, alioqui diceretur etiam facta, quod est contra fidem, ut constat ex Symbolo. Tandem, quia ex re ipsa, prout declarata est, constat illum modum influxus vel emanationis qua convenit effectibus creatis respectu omnium suarum causarum, esse longe diversae rationis ab emanatione unius personae divinae ab alia et habere illum modum dependentiae quem nos declaravimus; ergo potest una communi voce significari, quae comprehendat causas rerum creatarum et non principia divinarum personarum; huiusmodi autem est haec vox causa et conceptus qui illi respondet, quem per dictam causae definitionem explicamus. Sic igitur verum est de ratione causae esse ut sit essentialiter diversa a suo effectu, et quod effectus proprie pendeat a causa; utrumque autem in illa particula, prout a nobis declarata est, indicatur et per illam excluditur principium in divinis a ratione causae.

Difficultas ex mysterio Incarnationis

11. Alia vero difficultas nobis oritur ex alio mysterio fidei, scilicet Incarnationis; nam Verbo divino ut personaliter terminanti humanitatem convenit tota illa definitio causae; et tamen ut sic non est causa iuxta sanam doctrinam, cum neque possit esse causa formalis, quia imperfecta est, neque efficiens, quia alias haberet Verbum efficientiam ad extra non communem Patri et Spiritui Sancto. Maior propositio probatur, quia iuxta communem modum loquendi theologorum, Verbum divinum terminat dependentiam humanitatis; ergo Verbum est id a quo pendet illa humanitas. Quod si dicas pendere quidem ab illo ut a termino, non ut a causa, primo non solvitur difficultas, immo potius inde concluditur non omne id a quo aliud pendet, esse causam, et deinde valde obscurum est quid sit dependere ut a termino. Sed hoc posterius mirum non est, quia res est valde supernaturalis, quam explicant theologi prout possunt. Illud vero prius convincit plane definitionem causae melius explicari per principium influens per se esse in aliud quam per dependentiam, nisi haec particula per priorem declaretur. Igitur Verbum, ut terminans humanitatem, non est principium per se influens esse in illam, neque humanitas hoc modo pendet a Verbo ut a principio influente esse in illam, sed solum in ratione termini, qui est proprietas quaedam necessaria, sine qua humanitas illa non potest existere.

12. Divinum Verbum cum humanitate qualiter ad Christi constitutionem concurrat .— Modi terminantes, quam respectu terminatorum causalitatem exerceant. — Quae responsio recte satisfacit quantum ad dependentiam humanitatis a Verbo; adhuc tamen manet difficultas de dependentia Christi, ut est persona composita. Suppono enim ex vera theologorum doctrina, immo et Conciliorum et Patrum, ex Verbo ut terminante humanitatem et humanitate ipsa consurgere Christi ut Dei hominis personam per se unam ac mirabiliter compositum. Illud ergo compositum vere pendet a Verbo tamquam a quodam principio intrinseco ex quo constat; unde necesse est ut in illud influat esse, communicando illi suum esse personale; ex quo cum humanitate resultat haec persona composita, quae ut sic aliquo modo distinguitur a Verbo nude sumpto. Sed ad hoc eadem responsio applicanda est, nam Verbum non aliter concurrit ad constituendum illud compositum, quam terminando humanitatem; unde si in hoc non exercet aliquod causalitatis genus, neque etiam constituendo illam personam compositum habet aliquam rationem causae respectu illius. Argumentum autem factum non tantum procedit in dicto mysterio, sed accommodari potest ad omnia extrema componentia aliquod compositum, ut est punctum respectu lineae, et subsistentia creata respectu suppositi, etc. De quibus omnibus dicendum est recte probare reduci quidem ad aliquod genus causae intrinsecae, id est, formalis vel materialis; quo modo autem et in quo aliquando deficiant a propietate talium causarum et praesertim in dicto mysterio, pendet ex his quae de his causis in particulari dicenda sunt.

Causalitas quid

13. Ex his quae de ratione causae in communi diximus, colligitur primo quid sit id quo causa in actu formaliter et proxime constituitur in esse causae, quod solet vocari causatio vel causalitas in communi; hoc autem nil aliud est quam influxus ille seu concursus quo unaquaeque causa in suo genere actu influit esse in effectum; hic vero concursus necessario oportet ut sit aliquid distinctum in re seu ex natura rei a relatione ipsius causae, cum possit res illa quae causa denominatur in re manere sine hoc actuali influxu; quod est certum signum distinctionis ex natura rei, ut in superioribus visum est. Non potest autem hic influxus esse sola ratio praedicamentalis causae ad effectum; nam haec, qualiscumque illa sit, resultat ex ipso influxu causae ut terminato ad effectum, eo, sicilicet, modo qua dici solet posito fundamento et termino consurgere relationem; est ergo ille influxus aliquid prius relatione; et secundum illum etiam causa est prior natura suo effectu, cum tamen secundum relationem sint simul natura. Est igitur ille influxus aliquid medium inter entitatem et relationem causae; quid autem illud sit et an sit aliquid in ipsa causa vel in effectu et an sit aliquis modus distinctus ab illis vel tantum denominatio ex utroque desumpta, non potest hic distinctius explicari donec ad singula causarum genera declaranda veniamus. Et idem est de quibusdam proprietatibus vel conditionibus quae communem rationem causae comitari videntur et in diversis causis diversimode reperiuntur, ut esse prius natura, distingui realiter, vel essentialiter ab effectu, etc.

Causae unicus obiectivus conceptus

14. Secundo colligi potest ex dictis nomen causae non esse mere aequivocum, cum non tantum nomen, sed etiam aliqua ratio nominis communis sit. An vero huic nomini secundum illam definitionem correspondeat unus conceptus tam formalis quam obiectivus causae in communi, in controversia est; nam quidam existimant non correspondere huiusmodi conceptum unum, quia modi quibus effectus pendent a causas in diversis generibus causarum, ita sunt primo diversi ut ab eis una communis ratio dependentiae abstrahi non possit. Sed hoc neque ab ipsis probatur, neque mihi videtur admodum verisimile, nam ex omni reali convenientia potest abstrahi conceptus communis; inter causas autem non solum est proportionalitas aliqua metaphorica, alioqui non de omnibus illis causa cum proprietate diceretur, sed est vera et realis convenientia, ut ex definitione data et expositione eius confirmari etiam potest; et ex his quae de conceptu entis diximus, multa hic applicari possunt. Non est ergo cur negetur unus communis conceptus causae. An vero secundum illum sit univocatio vel aliqua analogia constabit melius post traditam divisionem causae et explicata singula membra ac modos causandi; et ideo illud omittemus donec causas ipsas inter se conferamus.