SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VII. DE VARIIS DISTINCTIONUM GENERIBUS
SECTIO III. QUOMODO IDEM ET DIVERSUM TUM INTER SE, TUM AD ENS COMPARENTUR

SECTIO III. QUOMODO IDEM ET DIVERSUM TUM INTER SE, TUM AD ENS COMPARENTUR

1. De eodem et diverso agit Aristoteles, V Metaph., c. 9, et multi hanc ponunt inter distinctas passiones entis, quam nos supra diximus sub unitate comprehendi sumiturque ex Aristotele, lib. X Metaph., text. 9, c. 5 et 6, et ideo in fine harum disputationum de unitate et multitudine pauca dicenda sunt de eodem et diverso, potius ad explicandum usum plurium vocum in hac scientia quam ad rem novam addendam; quidquid enim ad rem spectat, in his quae de unitatibus et distinctionibus diximus, traditum est.

2. Primo igitur advertendum est, idem duobus modis dici posse, scilicet, relative et negative; seu (prout alii loquuntur) formaliter et fundamentaliter. Idem enim formaliter sumptum relationem importare videtur, in quo maxime ab unitate distinguitur; negative autem dicitur idem quod non est ab aliquo diversum seu distinctum; quomodo fere nihil differt ab uno, nisi quod unum dicit negationem divisionis in se, idem vero dicit negationem divisionis a se seu ab eo cum quo ens idem esse dicitur propter quod dixit Aristoteles, V Metaph., c. 9, text. 16, identitatem unitatem esse quamdam ipsius esse. Et declaratur in ea identitate qua aliquis dicitur esse idem sibi; nam, si hoc relative sumatur et formaliter, tantum dicit relationem rationis, ut sumitur ex Aristotele supra, et est certa et communis sententia, quia eiusdem ad seipsum non potest esse relatio realis, quia oportet veram esse oppositionem inter relationem et terminum, quae non potest esse eiusdem ad seipsum; tamen hoc modo seu formaliter non dicetur aliquis idem sibi, id est, ad se referri tali relatione nisi quando per intellectum ita concipitur seu comparatur. At vero sine ulla huiusmodi comparatione vel fictione intellectus dicitur aliquis idem sibi fundamentaliter seu negative, quia non est a seipso diversus seu divisus. Atque hoc posteriori modo potest identitas inter passiones entis numerari, quamvis illa negatio, ut supra dicebamus, non soli enti vero sed etiam ficto attribui possit, neque soli enti per se, sed etiam cuilibet aggregato entium seu multitudini ac numero; quilibet enim numerus est idem sibi, sicut unum vel unitas. Alio sensu distinxit Scotus identitatem in absolutam et relativam, prout referunt Hervaeus, Quodl. IV, q. 2; et Soncin., X Metaph., q. 3; Iavell., q. 7; absolutam identitatem vocat qua una res dicitur idem sibi, quia ibi non implicatur respectus ad aliam rem; relativam vero identitatem vocat, qua una res dicitur eadem alteri. Et has duas identitates vult Scotus, ut dicti auctores referunt, esse reipsa distinctas et in hoc illum impugnant. Et quidem si identitas respectiva sumatur inter res tantum ratione ratiocinata distinctas, ut sunt homo et Petrus, merito improbatur illa sententia, quia identitas Petri ad seipsum vel ad hominem, aut animal, non differunt re, sed ut maior et minor secundum rationem; alias oporteret extrema ipsa in re distingui; si autem identitas respectiva sumatur inter res realiter distinctas, et sic comparetur identitas, qua Petrus est idem sibi vel qua est idem Paulo, sic possunt dici identitates reipsa diversae, cum altera sit rei, altera rationis; de nominibus autem curandum non est, cum res constet.

3. Secundo observandum est ex Aristotele supra, identitatem aliquando considerari in aliqua re in seipsa, seu respectu sui ipsius; aliquando vero in multis inter se collatis, seu in una re cum alia comparata. Priori modo dicitur Petrus idem numero secum. Posteriori autem modo est idem specie cum Paulo, vel idem genere cum leone. Et hoc modo dixit Aristoteles, V Metaph., c. 9, eadem esse quae in aliquo unum sunt, vel in genere, vel in specie, vel in aliqua ratione analoga. Prior identitas, si quoad negationem vel fundamentum consideretur, est identitas simpliciter, sicut et unitas, quia est identitas realis; in ratione autem respectiva est tantum secundum quid, quia relatio identitatis ad seipsum non est realis, sed rationis. E contrario vero identitas plurium distinctarum rerum in ratione communi (de creaturis enim loquimur, ut omittamus identitatem trium personarum divinarum in una numero essentia) quoad fundamentum et quoad negationem divisionis, est tantum identitas secundum quid, vel potius est similitudo quaedam, quia solum est unitas rationis, ut supra ostensum est; quoad relationem vero identitatis censetur haec identitas simpliciter, quia relatio haec, cum sit inter res distinctas, realis est iuxta communem conceptum de relationibus, de quo infra videbimus. Et haec quidem, quod ad rem spectat, generalia sunt; quod autem pertinet ad usum vocum, est observandum convenientiam hanc plurium rerum in ratione communi in substantiis retinuisse nomen identitatis, simpliciter loquendo, ex accommodatione usus et quasi per antonomasiam; in qualitatibus vero vocari similitudinem, in quantitate vero vocari aequalitatem, quamvis haec vox non tantum significet convenientiam in essentiali ratione, sed etiam in magnitudine; in his tamen omnibus sicut est idem modus unitatis, ita etiam et eadem ratio formalis identitatis, et ita haec omnia comprehenduntur sub eodem et diverso prout transcendentaliter sumuntur et enti attribuuntur.

4. Quot distinctionis, tot identitatis genera. — Tertio observandum est, cum idem dicatur per negationem divisionis, vel a se ipso, si unus dicatur idem sibi, vel inter aliqua duo, si illa dicantur esse idem, quot sunt modi divisionis seu distinctionis, tot posse esse modos identitatis, iuxta illud: Quot modis dicitur unum oppositorum, tot potest dici et reliquum. Unde fit aliqua esse posse idem re, et modo, et ratione ratiocinata; nam ratione ratiocinante, nihil est quod non possit a seipso distingui, si aliquo modo ad se comparetur: nam si nullo modo ut plura concipiatur, iam nullo modo erit aliqua, sed aliquid tantum, unde Aristoteles, citato loco ait identitatem esse unitatem quamdam aut plurium aut cum quis uno ut pluribus utitur. Aliqua vero sunt idem re et modo, non tamen ratione; alia possunt esse idem secundum rem, non tamen secundum modum; alia denique nullo modo sunt idem secundum rem, sed tantum secundum rationem. Atque hinc intelligitur primo, quomodo idem et diversum inter se opponantur; opponuntur enim imprimis respectu eiusdem, non respectu diversorum; quia opponuntur ad modum relativorum. Deinde opponuntur comparata ad idem genus distinctionis seu divisionis. Quia negatio non erit opposita affirmationi, nisi sit de eodem secundum idem; haec autem in tantum opponuntur, in quantum unum includit negationem alterius; igitur esse idem re excludit esse diversum realiter, non tamen esse diversum modaliter vel ratione. Et e converso, esse idem ratione non excludit esse realiter distinctum seu diversum, quia ratio, sicut distinguit conceptibus quae in re sunt idem, ita e contra unit conceptu quae in re sunt diversa, ut patet ex dictis supra de unitate universali.

5. Quod si obiicias, quia, licet non omnis identitas inferat negationem omnis diversitatis, tamen maior identitas videtur inferre negationem maioris diversitatis, ut, si aliqua sunt idem modaliter, non solum infertur non esse diversa modaliter sed etiam non esse diversa realiter; sed identitas rationis videtur esse maxima; ergo recte ex illa infertur identitas modalis et realis. Respondetur esse aequivocationem in identitate rationis, non enim illa semper est maxima; est enim quaedam identitas rationis quam non facit sed solum concipit ratio; et haec est maxima, quia supponit non solum actualem negationem distinctionis in re, sed etiam negationem fundamenti seu virtualis distinctionis; alia vero est identitas rationis quam conficit ratio, et haec non est maxima; immo est tantum secundum quid, quia non supponit in re identitatem simpliciter, sed solum fundamentum similitudinis vel convenientiae, et ideo haec unitas non excludit diversitatem simpliciter seu secundum rem.

6. Distingui, differre, et esse diversum, quid sint, et qualiter inter se comparentur. — Hic vero cavere oportet aequivocationem horum terminorum, distingui, differre, et esse diversum; ait enim Aristotel., V Metaph., c. 9, lib. X, c. 5, non esse idem differre et esse diversa; nam differre dicuntur quae in aliquo conveniunt et in alio distinguuntur; esse autem diversa dicuntur etiam illa, quae in nullo conveniunt; unde esse diversum videtur esse quid superius ad differre, ut idem Aristoteles dicit, lib. IV, c. 2. Et in hac latitudine sumitur hic esse diversum; esse autem distinctum, pro eodem etiam sumitur quod esse diversum; quamvis in alia acceptione et satis usitata, esse distinctum solum videtur dicere negationem identitatis realis; esse autem diversum, addere etiam videtur negationem similitudinis et convenientiae, ut una imago dicitur distincta ab alia, quantumvis inter se similes sint; cum tamen diversa dicitur, non solum hoc significari videtur, sed etiam quod sit dissimilis vel minus perfecta. Sed haec, ut dixi, solum spectant ad significationem vocum ex accommodatione usus, nam de re satis constat. Igitur, ut idem et diversum opponantur, cum proportione sumenda sunt et respectu eiusdem, et hoc modo immediatam includunt oppositionem, sicut unum et multa, ut Aristoteles dixit, IV Metaph., c. 2, quia unum includit negationem alterius.

7. Atque hinc etiam constat, quomodo omne ens sit idem aut diversum, ut expresse ait Aristot., lib. X Metaph., c. 5, de quo multa Sonc., ibi, q. 5 et 6; Iavell., q. 7 et 8; sed est res facilis. Nam, si haec sumantur relative, non oportet convenire omni enti, quia nec relatio rationis necessaria est, ut per se constat, nec semper unum ens requirit aliud ad quod realiter referatur relatione reali identitatis vel diversitatis, ut patet in Deo; nam in creatura, quia essentialiter dependet a Deo, semper erit relatio realis diversitatis seu distinctionis, si talis relatio realis est. Si autem loquamur (ut vere loqui oportet) de identitate fundamentali, seu negativa, seu respectu diversorum, omne ens est idem sibi et est diversum a quolibet alio, vel existente, vel possibili, vel etiam ab ente ficto, vel imaginario, quia de quolibet horum negari potest, iuxta quem sensum dicunt multi aliquid esse passionem entis, quia solum significat divisionem a quolibet alio. At vero respectu eiusdem, omne ens est idem vel diversum ab illo, si proportionate sumantur, sic enim includunt contradictionem; secus vero si varientur modi identitatis et diversitatis, ut ex dictis satis constat. Dices: homo et animal nec sunt idem, neque diversa, quia neque sunt eiusdem generis aut speciei, neque diversae, quia nec conveniunt in differentia ultima, et sic non possunt esse eiusdem speciei, nec habent differentias ultimas oppositas ut possint differre specie. Respondetur idem et diversum respectu eiusdem opponi immediate, si sumantur ut negative vel privative opposita, non vero quasi contrarie; ut in proposito, si esse diversum in specie sumatur quasi negative tantum, genus et species, seu homo et animal dici possunt diversa in specie ultima, quia non constituuntur eadem differentia ultima. Si autem diversum in specie sumatur quasi positive et contrarie, sic nec sunt idem in specie, nec differunt specie; et simili proportione, nec sunt idem genere nec diversa, sed negative, non conveniunt immediate in eodem genere et ita dici possunt non eiusdem generis. Cum ergo haec dicuntur immediate opposita, negative sumendum est alterum extremum. Hinc etiam esse oppositum alteri existimatur esse passio entis, non quidem oppositione relativa quae requirat utrumque extremum, sed oppositione fundamentali quatenus omne ens habet in se aliquam rationem, differentiam, seu essentiam, quae ab ipso excludit omnem aliam oppositam, seu repugnantem. Sed hoc intelligendum est, vel de oppositione late sumpta, ut includit, non solum quatuor genera posita ab Aristotele in Praedicam. et V ac X lib. Metaph., sed etiam quaelibet repugnantia; vel certe intelligi potest de fundamento oppositionis, quod saltem ad contradictionem sufficiat respectu alterius cuiuscumque, et hoc modo nihil amplius nomine oppositionis, quam nomine diversitatis explicatur. Et ita satis est declarata haec proprietas entis.

8. Expositio pronuntiati aristotelici.— Ultimo potest ex dictis colligi, quomodo sit intelligendum illud axioma quod Aristoteles posuit IV Metaph.: Quaecumque sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; intelligendum est enim cum proportione, nam si sunt eadem re uni tertio, simili modo erunt eadem re inter se, poterunt autem esse ratione diversa; si autem re et ratione sint uni tertio eadem, erunt eodem modo eadem inter se. Sed hoc principium in creaturis, et in rebus finitis simpliciter tenet; in re autem infinita, qualis est divina essentia, non verificatur illa maxima absolute loquendo, quia propter suam infinitatem potest esse idem relationibus oppositis quae propter oppositionem inter se idem esse non possunt nisi tantum in essentia; de quo alias.