SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LI. DE "UBI"
SECTIO III. UTRUM "UBI" VERUM AC REALE IN SOLIS CORPORIBUS, VEL ETIAM IN SPIRITIBUS CREATIS LOCUM HABEAT

SECTIO III. UTRUM "UBI" VERUM AC REALE IN SOLIS CORPORIBUS, VEL ETIAM IN SPIRITIBUS CREATIS LOCUM HABEAT

1. Ratio quae difficultatem ingerit .— Ratio dubitandi est quia, licet ubi et locus extrinsecus distincta sint, tamen nunquam separantur; ergo res quae non sunt neque esse possunt proprie in loco, non possunt etiam habere proprium ubi; huiusmodi autem sunt substantiae incorporeae, nam illae, teste Aristotele, I de Caelo, c. 9, neque loco neque tempori subiectae sunt; unde etiam est theologorum axioma, incorporalia non esse in loco, nimirum proprie, sed tantum metaphorice; sumptumque est ex Boetio, lib. de Hebdomadib., c. 1. Et confirmatur, nam alias etiam in Deo haberet locum ipsum ubi, quod est falsum, cum Deus sit extra omne praedicamentum. In contrarium vero est quia spiritus creati non metaphorice tantum, sed vere ac proprie moventur localiter; ergo his etiam vere ac proprie convenit terminus primarius motus localis; sed huiusmodi terminus est ipsum ubi, ut dictum est; ergo et ubi proprie illis convenit.

Sensus quaestionis aperitur

2. Advertendum est duas quaestiones solere confundi in praesenti materia, quas oportet distinguere, ne in aequivoco laboremus. Nam quia de spiritibus nos philosophari non possumus nisi per proportionem ad corpora, sive affirmando aliquid de illis, sive removendo, ideo sicut in corporibus duo invenimus, scilicet intrinsecum ubi et extrinsecum locum, ita de spiritualibus substantiis duo quaeri possunt: unum, an sintin loco extrinseco; aliud, an habeant proprium et intrinsecum ubi, quae quaestiones sunt sine dubio valde diversae, quamquam affines sint et coniunctae. In praesenti ergo directe agimus de posteriori quaestione; attingemus vero ex priori quod obiter fuerit necessarium.

Prior sententia negans esse ubi in angelis

3. Est ergo aliquorum sententia in substantiis spiritualibus non dari ubi intrinsecum quod secundum se illis conveniat, id est, immediate et seclusa aliqua coniunctione ad corpus, sed per denominationem ab illo; quod proinde non poterit dici ubi intrinsecum, sed ad summum extrinsecus locus, per quamdam analogiam et proportionem. Hanc sententiam necessario supponit Durand., In I, dist. 36, q. 1 et 2, ubi simpliciter negat angelum esse in loco vel esse alicubi. Eamdem videntur supponere auctores qui dicunt angelum esse in loco per operationem et illa seclusa nullibi esse; quorum primum docet D. Thom., I, q. 52, a. 1, ubi consequenter negat angelum habere situm, quod idem videtur esse ac habere ubi. Utrumque autem expressius docent thomistae, unum ex altero inferentes, ut patet ex Caietan. ibi, et q. 53, a. 1; Herv., In I, dist. 17, q. 1, a. 2, et tract. de Motu ang.; Ferrar., III cont. Gent., c. 68; et Capreol., In II, dist. 2, q. 1. Et probatur primo ratione, quia ubi ut sic supponit intrinsece quantitatem et extensionem, ergo non habet locum in re spirituali. Antecedens patet primo, quia esse alicubi, ut nos explicuimus, intrinsece est occupare seu replere spatium, vel, si quis malit ita loqui, est constituere spatium reale, quia, seclusa re quae alicubi esse dicitur, spatium nihil est; sed spiritus, secluso corpore, non potest replere aut constituere reale spatium; ergo neque habere proprium ubi. Probatur minor, quia replere vel occupare spatium, per hoc solum a nobis in corporibus intelligitur, quod corpus sic existens simul cum alio ibi esse non potest, qui modus occupandi spatium in spiritibus locum non habet. Rursus spatium reale neque est neque intelligi potest nisi cum distantia partium, alias non est spatium seu divisibile quid. Sed spiritus per seipsum non habet extensionem partium; ergo nec potest reale spatium per se constituere; ergo nec habere intrinsecum ubi.

4. Unde argumentor secundo, quia si res spiritualis haberet ubi secundum se, etiam haberet situm et distantiam; consequens est falsum, nam haec intelligi non possunt sine quantitate. Tertio, si concipiamus angelos existentes ante omnia corpora, non possumus intelligere habere intrinsecum ubi; ergo signum est non esse capaces huius accidentis propter indivisibilitatem substantiae suae. Antecedens patet, quia si haberent ubi, intelligi possent unus distare ab alio, et consequenter unus sursum, alius deorsum, quod mens non capit sine extensione et quantitate. Item tunc angelus esse non posset totus in toto et totus in qualibet parte, quia nec esset totum, neque pars, nec spatium reale in quo haec distingui possent; et eadem ratione neque tunc esset angelus in puncto quasi quantitativo, quia hoc habet positionem in continuo et ita etiam dicit habitudinem ad partes; ergo nullum ubi intrinsecum posset intelligi in tali angelo. Ultimo argumentor, quia alias Deus etiam haberet suum ubi intrinsecum et consequenter esset Deus ubique, etiamsi nihil creatum et extra ipsum esset, quod tamen frequentius negant Scholastici, In I, dist. 37; praesertim Albertus, a. 4; Bonav., a. 2, q. 2; et Alens., I p., q. 9, membr. 4; et favent sancti, qui saepe dicunt Deum, seclusis creaturis, non esse alicubi, sed in se.

5. Illatio prima ex priori sententia .— Atque ex hac sententia sequitur primo angelum non solum non esse per seipsum in loco extrinseco, verum etiam nec esse hic aut alibi, nisi ratione extrinseci corporis, quia cum ubi sit proprium rei corporalis, adverbia localia, quae sunt veluti denominationes sumptae ex loco aut ubi, non possunt rei spirituali convenire nisi medio corpore, ut anima mea dicitur esse hic, quia hic est meum corpus cui ipsa est unita. Quo fit ut non possit spiritus hanc denominationem medio corpore recipere nisi ratione alicuius peculiaris unionis et coniunctionis quam cum illo habeat, sive haec sit per informationem, ut in anima hominis, sive per operationem, sive per quodcumque aliud unionis genus.

6. Secunda illatio .— Secundo infertur angelum non posse moveri localiter, nisi ratione corporis quo mediante dicitur alicubi esse, quia motus localis intrinsece terminatur ad ubi; sed angelus non habet ubi, secluso corpore; ergo. Unde, si intelligeremus angelos creatos ante corpora, moveri non possent, quia neque essent hic neque illic; ergo nec transire possent hinc ad aliud ubi. Item motus et transitus requirit distantiam; seclusis autem corporibus, nulla est distantia, quia nulla est extensio; ergo, secluso corpore, non potest intelligi motus localis in sola re spirituali; secluso (inquam) corpore quod vel simul moveatur, vel saltem constituat distantiam per quam possit res spiritualis moveri.

Secunda sententia, tribuens rei incorporeae proprium ubi, approbatur

7. Secunda sententia affirmat esse in substantia spirituali proprium et intrinsecum ubi; quamvis enim sub his terminis raro loquantur auctores, tamen res ipsa frequens est. Hoc enim intendunt qui dicunt esse angelum in loco per suam substantiam seu per substantialem praesentiam et necessario fore alicubi, etiamsi in nullo corpore operetur, neque alicui realiter uniatur. Tenent autem hanc sententiam In II, dist. 2, Bonav., 2 part. distinctionis, a. 4, q. 1; Scot., q. 9; Gabr., q. 2, Greg. et alii; Alens, II p., q. 32, membr. 1, circa finem, et praesertim in solutionibus argumentorum; Marsil., In II, q. 2, a. 2; et Ocham, in Quodl. I, q. 4. Et hanc sententiam veram esse existimo; tamen, quia de rebus spiritualibus prout in se sunt vix possumus quippiam ratiocinari nisi ex sensibilibus vel per proportionem ad illas, ex his etiam in praesenti procedendum erit ad declarandam et persuadendam hanc sententiam.

Prima assertio in probationem superioris sententiae

8. Spiritus potest esse praesens per suam substantiam in re corporea .— Dico ergo primo: spiritualis substantia ita potest esse in re corporali, ut secundum suam substantiam sit illi intime praesens et ab illa indistans. Non assero nunc solam substantiam rei spiritualis esse sufficientem causam vel rationem huius praesentiae; neque etiam disputo nunc quid haec praesentia sit, an relatio, an modus, an ipsa rei substantia, an denominatio extrinseca; solum assero spiritum revera esse posse substantialiter praesentem corpori intime et quasi penetrative. Quo sensu assertio est certa et evidens, et patet primo inductione, quia Deus, qui est supremus spiritus, est intime praesens huic universo corporeo, non tantum per praesentiam, id est, per cognitionem, et per potentiam seu actionem, sed etiam per essentiam vel per substantiam suam, ut omnes theologi docent tamquam de fide certum, ob divinam immensitatem. Et specialiter de corporibus iustorum ait Paulus esse templa Dei, I ad Cor., 3; et singularissimo modo dicitur divinitas habitare in Christi corpore, ad Coloss., 2, quia, nimirum, Verbum intime est unitum etiam ipsi corpori Christi. Rursus etiam infimus spiritus, qui est anima rationalis, per substantiam suam est intime praesens humano corpori, quia realis unio neque esse neque intelligi potest sine intima praesentia substantiali, seu (quod idem est) cum distantia locali; est autem inter animam et corpus realis et intima unio. Ex quibus extremis licet colligere quippiam simile de angelicis spiritibus, qui sunt quasi medii. Nam, licet non habeant tam necessariam connexionem vel unionem cum corpore quantam habet anima humana in ratione formae, vel Deus in ratione efficientis, tamen voluntarie vel ex imperio superioris possunt adesse corporibus et in eis operari. Quomodo etiam Aristoteles intelligentias motrices caelorum fecit praesentes suis orbibus. Et secundum fidei doctrinam est id certissimum; credimus enim quosdam spiritus esse in inferno, qui est locus corporeus, in quo illi sunt vere praesentes per suas substantias; alios vero esse in caelo empyreo, quod est sedes beatorum; et quosdam interdum in hoc aere, et inter nos versari, et accedere ad nos, et recedere a nobis; omnis ergo spiritus, quantum ex se est, potest esse per suam substantiam indistans a corpore.

9. Ratio vero est quia quaelibet duae res vel substantiae possunt esse inter se indistantes quantum est ex se, si aliunde non oriatur repugnantia inter eas, quae repugnantia inter substantias corporeas oritur ex quantitate, ut supra, in disput.XL, tractatum est; oritur (inquam) quantum ad hoc ut se intime penetrare non possint, non vero quoad hoc ut non possint esse simul et indistantes in ultimis terminis suis; nam haec etiam propinquitas nullis corporibus repugnat ex eo quod corpora sunt, nisi aliunde ex peculiari natura habeant esse inter se dissita. Sic igitur, seclusa quantitate vel ab utroque vel ab altero extremo, non repugnat quascumque duas substantias esse intime sibi praesentes et indistantes, quia neutra habet unde alteram excludat a se, vel a loco suo; in hac ergo ratione potest substantia spiritualis esse praesens intime in corpore, sive in illo aut intra illud per propriam efficientiam, sive per virtutem extrinsecae causae constituatur.

Secunda assertio

10. Quilibet angelus finito tantum spatio potest esse secundum substantiam praesens .— Dico secundo: nullus spiritus creatus potest secundum substantiam suam esse praesens corpori cuiuscumque magnitudinis, sed unusquisque habet in hoc limitatam sphaeram. Etiam haec apud tehologos est certa sententia, qui erroris damnant sententiam Durandi, eo quod dixerit angelos esse ubique, quamvis ille in obscuriori sensu locutus sit, de quo alias. Ratione etiam potest sufficienter demonstrari ex limitatione substantiae angelicae quoad essentialem perfectionem, ex qua sequitur ut omnes suas proprietates vel virtutes habeat finitas et limitatas: una autem harum proprietatum est posse per substantiam suam esse praesentem corpori extenso. Denique ex dictis supra de immensitate Dei satis constat haec veritas, quoniam esse immensum est proprium Dei, et ideo in probanda re certa immorari non est necesse.

Tertia assertio

11. Quivis angelus potest mutare realem praesentiam ad spatium .— Ex his duobus principiis sequitur tertium quod etiam est indubitatum, nempe, spiritum creatum posse vere ac proprie mutare realem praesentiam et propinquitatem ac realem distantiam quam habet ad corpora, non solum per mutationem alterius, sed etiam per sui mutationem, quae interdum potest fieri simul cum corpore, interdum sine illo. Haec omnia facillime videri possunt in spiritu humano, nam, licet a principio unaquaeque anima coniuncta sit suo corpori et ab illo non recedat quamdiu corpus vivit, tamen et vivente corpore simul cum illo transfertur de loco ad locum, et revera amittit propinquitatem quam habet ad quaedam corpora et ad alia appropinquat, quia, moto corpore, necesse est ut cum illo moveatur, cum in illo sit adaequate. Et rursus in morte non solum amittit corporis informationem, sed etiam propinquitatem seu indistantiam, quia iam non manet intra corpus; amittit autem illam, non ad motum alterius corporis, ut per se constat; ergo per propriam mutationem ipsius spiritus. Idem ergo cum proportione intelligendum est in angelis; nam licet non uniantur corporibus ut formae, tamen possunt esse ipsis praesentes, sive ut motores, sive alio modo, et ideo possunt vel cum illis simul ferri, ut cum angelus assumit corpus, vel suam substantialem praesentiam transferre ab uno corpore in aliud, ut cum angelus descendit a caelo in terram. Quae omnia etiam ex modo loquendi Scripturae nobis certa sunt, nam simpliciter et in omni proprietate ita de angelis loquitur, historiam referens et eorum facta narrans; sed de hoc alias.

12. Ratio autem est, quia spiritus angelicus solum potest exhibere praesentiam suam substantialem finito corpori; et non est ex natura sua definitus ad certum corpus, neque ad eumdem immutabilem situm alicuius corporis; ergo potest illam suam praesentiam exhibere nunc huic corpori, postea alteri, vel nunc huic corpori in hoc situ eius, et postea in alio situ. Minor quoad spiritus angelicos clara est, quia, cum non sint formae corporum, nullis certis corporibus sunt alligati; et eadem ratione non habent ex natura sua definitum certum situm universi, in quo unusquisque eorum necessario debeat adesse corpori ibi existenti, quia nulla est in angelo proprietas naturalis, ratione cuius determinet sibi illum quasi locum sibi naturalem. Consequentia vero probatur ex perfectione angelicae substantiae, quae est vivens perfecto modo, de quo supra, disp. XXXVI, dictum est. Quamquam ad rem praesentem parum refert sive angelus possit se movere, sive ab alio moveri; sufficit enim quod mutari possit secundum propinquitatem vel distantiam a corpore.

Quarta assertio

13. Mutatio localis praesentiae intrinsece ac vere in ipso est .— Ex his infero, et dico quarto, hanc mutationem non solum tribui angelo per aliquam denominationem extrinsecam, sed vere ac realiter et intrinsece seu inhaerenter in eo fieri. Huic assertioni contradicunt Caietanus et multi thomistae, in I, q. 53, a. 1, ubi Caietanus ait angelum non moveri tamquam subiectum motus; quod etiam tenuit Hervaeus, In I, dist. 17, q. 1, a. 2; et insinuat ibidem Aegidius, q. 10, et a fortiori Durandus, qui, cum censeat angelum eo modo quo est in loco esse ubique, consequenter negat posse proprie moveri. Et idem sentit Ferrarien., III cont. Gent., c. 102; et Soto, IV Phys., q. 2, et lib. VI, q. 4. Contrarium vero censeo omnino verum et certum, non solum in principiis fidei, sed etiam in naturali ratione. Probatur ergo assertio primo ex communi ratione verae mutationis, de cuius ratione est ut sit in subiecto quod mutari dicitur, ut constat ex dictis supra de passione, quia per solam denominationem extrinsecam nemo vere mutatur. Sed cum angelus dicitur moveri seu mutare locum, vere mutatur; alias illae locutiones non essent verae per proprietatem, sed per metaphoram, quomodo etiam Deus dicitur descendere aut venire, quod est plane falsum; ergo cum angelus mutatur lo:aliter, veram et realem mutationem in seipso recipit. Minor a theologo probari potest ex frequenti modo loquendi sacrae Scripturae, quem esse proprium et non metaphoricum omnes sancti intelligunt, quia ubi non est necessaria †6 metaphora, fingenda non est, maxime ubi tam frequens est locutio et historica narratio, et nihil alibi in eadem Scriptura dicitur quod proprietati illius locutionis repugnet.

14. Unde sancti Patres in hoc magnam constituunt differentiam inter Deum et alios spiritus creatos; nam cum Deus sit immutabilis et hoc ipsum Scriptura saepe doceat, cum alibi dicit Deum descendere vel quid simile, constat metaphorice loqui. De caeteris vero angelis nunquam dixit esse immutabiles; quin potius saepe significat hoc esse proprium Dei, ut cum per antonomasiam dicit: Ego Deus et non mutor. Neque aliud docet aut patitur ipsa ratio naturalis, etiam loquendo in speciali immutabilitate locali. Unde etiam Aristoteles non omnes intelligentias, sed solum primum motorem posuit omnino immobilem; et D. Thomas supra, q. 9, a. 2, docens proprium esse Dei esse immutabilem, ait spiritus creatos esse mutabiles secundum electionem et secundum locum, per veram potentiam passivam in eis existentem; et ideo in q. 53, a. 1, docet angelum moveri dimittendo unum locum et acquirendo alium. Quae est etiam communis sententia scholasticorum, cum Magist., in II, dist. 9; Alens., in II p., q. 33; Albert., de Quatuor coaequaev., q. 9; Marsil., In II, q. 7, a. 3. Et eumdem esse sanctorum Patrum sensum constat ex Augustino, epist. 57 ad Dardanum; et Ambrosio, lib. I de Spiritu sancto, c. 10, ubi optime et dissertissime loquitur; et Gregorio, II Moral., c. 3; et Bernard., serm. 5 in Cantic.:Angelos (inquit) de loco ad locum mutari, tam indubitata quam manifesta probat auctoritas. Idem sumitur ex Nazianzeno, orat. 2 de Theologia; et Damasc., lib. II de Fide, c. 3, et lib. I, c. 17.

15. Deinde probatur ratione, quia spiritus creatus vere ac proprie est per suam substantiam praesens alicui loco seu corpori, ut in prima assertione probatum est, et in ea praesentia est limitatus, et alioqui non habet illam ex natura sua definitam ad unum corpus vel ad unum situm corporum, ut in aliis assertionibus ostensum est; ergo est capax verae ac propriae mutationis quae in ipso fiat, per quam ex uno loco corporeo ad alium transeat; ergo talis mutatio non solum debet fieri in rebus extrinsecis quae circumstant angelum, sed etiam in ipsomet angelo, quia ipsemet vere transfertur secundum naturam suam, ut Ambrosius supra loquitur, id est, secundum suam substantiam et realem praesentiam, ab uno loco in alium.

16. Secundo declaratur et probatur, quia tribus modis intelligi potest mutare angelus praesentiam vel propinquitatem ad aliquod corpus: uno modo, per transitum vel recessum ipsius corporis tantum; secundo, sine motu locali alicuius corporis, per mutationem angeli; tertio, si corpus moveatur, et angelus simul cum illo et in illo. Quando amissio praesentiae vel propinquitatis fit primo modo, tunc revera est sola denominatio extrinseca in angelo, et ideo tunc non potest vere dici angelus descendere aut omnino moveri localiter, nam hoc modo etiam Deus ipse desinit esse in re in qua antea erat, per desitionem talis rei sine mutatione Dei; et unum corpus potest hoc modo amittere contactum vel circumscriptionem seu propinquitatem plurium corporum sine mutatione sui, ut supra dicebamus de arbore in lumine existente; et hac ratione angelus motor alicuius caeli nec per se nec per accidens movetur ad motum sui orbis, ut notavit D. Thom., I, q. 51, a. 3, ad 3, quia, licet continue mutet praesentiam ad diversas partes sui mobilis, id totum est per mutationem mobilis, manente intelligentia motrice in eodem situ partiali talis mobilis. Ex hoc igitur primo membro satis constat variationem loci quasi materialis (ut sic dicam) per denominationem extrinsecam non satis esse ut angelus moveri dicatur.

17. At vero quando mutatio angeli fit secundo modo, necesse est ut per mutationem propriam in ipso angelo tamquam in subiecto receptam, amittat vel acquirat praesentiam vel propinquitatem ad corpora, quia illa acquisitio vel amissio non fit per mutationem alterius; ergo necesse est ut fiat per mutationem ipsius angeli. Antecedens patet, quia supponimus nullum aliud corpus localiter moveri; impossibile autem est intelligere illas res quae antea erant coniunctae nunc esse distantes, nisi per mutationem localem alterius. Quod autem saepe angelus hoc modo mutet praesentiam, evidenter confirmat exemplum de anima rationali, quae, cum separatur a corpore, realem praesentiam quam ad illud habebat amittit et acquirit aliam in caelo vel in inferno, et tunc, per se loquendo et ex necessitate, nulla mutatio localis fit, vel in corpore quod ab anima deseritur, vel in aliquo alio; illa ergo mutatio necesario debet intelligi subiective et intrinsece in substantia animae. Atque idem est de mutatione quae secundum fidem nostram frequenter fit in eadem anima a purgatorio ad caelum; quae enim mutatio localis alicuius corporis necessaria est ut talis mutatio fiat? Idem ergo maiori ratione intelligimus verum esse in angelis qui in caelum ascendunt vel descendunt in terram, nulla facta motione locali in corporibus, quae per se necessaria sit; et iuxta theologorum doctrinam comitantur animas dum ad sua loca tendunt. Et ratio a priori est quia angelus non tantum movetur per accidens, sed etiam per se; esset enim magna imperfectio in substantia mutabili seu indigente motu solum posse moveri per accidens ad motum alterius; ergo, dum angelus per se movetur se applicando huic vel alteri loco, ille motus non potest esse nisi in ipso angelo, quia in nullo alio existit.

18. Hinc ulterius convincitur idem dicendum esse in tertio modo, quo substantia spiritualis simul cum corpore movetur, ut, verbi gratia, quando angelus, assumens corpus, cum illo incedit, ut quando angelus deferebat Habacuc. Primo quidem quia tunc angelus tam per se movetur, quam si solus mutaret locum; ergo concomitantia alterius corporis ab ipso moti non tollit quin ipse vere in se recipiat motum, ac si solus mutaretur. Patet consequentia, quia concomitantia alterius non impedit propriam mutationem, praesertim quia non tam est concomitantia, quam consecutio ordine naturae posterior, ut iam declaro. Antecedens autem patet primo in illo exemplo de Habacuc, quia angelus tunc non ferebatur, sed secum ferebat hominem; ergo ipse angelus per se movebatur, homo vero quasi consequenter ad motum seu virtualem contactum angeli; sicut quando homo vel equus movetur trahens lapidem aut currum, magis per se movetur homo aut equus, quam res quae trahitur. Atque idem in rigore est, etiamsi angelus moveatur in corpore assumpto, motu qui videtur progressivus, nam licet quoad nos seu in externa specie videtatur moveri per accidens, quia totum illud apparet per modum unius corporis viventis, tamen revera non est unum per se id quod movetur, sed duo quae non habent inter se unionem, nisi motoris et moti, et ideo angelus non proprie movetur ad motum corporis, sed seipsum movet et secum defert tale corpus, quod vocatur assumptum accidentaliter, propter motionem cum peculiari modo et repraesentatione. Tunc ergo etiam proprius motus angeli in ipso recipitur.

19. Quod praeterea ita declaro, quia, licet virtus motiva utriusque, scilicet, angeli et illius corporis, sit in solo angelo, tamen non uno impulsu neque una actione movet utrumque, nam actio qua movet corpus est in ipsomet corpore (loquor enim de transeunte); illa vero non sufficeret ad movendum seu deferendum simul ipsum angelum, tum quia nulla supponitur colligatio inter angelum et corpus ratione cuius moto corpore feratur angelus, nisi ipse seipsum ferat, ut ita loquar; tum etiam quia posset angelus impellere et proiicere corpus manens ipse immotus. Addo praeterea, etiamsi demus angelum tunc moveri per accidens, necessarium esse ut in se recipiat mutationem qua vere et in se mutetur, quia vere mutat formalem locum (ut sic dicam) in quo antea erat; sicut homo qui defertur in navi, licet dicatur moveri per accidens, tamen in se vere recipit mutationem, quia, licet non mutet materialem locum circumdantem, mutat tamen formalem locum, quem Aristoteles dixit esse immobilem. Unde non dicitur moveri per accidens quia non vere in se mutetur, sed vel quia illa mutatio non per se fit, sed consequenter ex alia mutatione, vel certe quia non movetur ut totum, sed per modum partis unius integri mobilis. Et optimum exemplum est in anima rationali coniuncta corpori, quae, licet per accidens moveri dicatur moto corpore, nihilominus vere ipsa in se movetur et mutat suum partialem locum; multo ergo magis id verum erit in angelo, qui non minus definitur suo adaequato loco quam anima corpore.

20. Tandem probatur ratione his omnibus rebus communi, quia, quando angelus hoc modo movetur cum alio corpore, licet non amittat praesentiam substantialem ad illud corpus cum quo movetur, amittit tamen propinquitatem quam habebat prius ad alia corpora, quibus corpus motum ab ipso prius erat propinquum; ut, verbi gratia, cum angelus loquebatur cum beata Virgine, sicut illud corpus per quod loquebatur erat propinquum Virgini, etiam substantia angeli erat propinqua, non per intimam praesentiam substantialem intra corpus Virginis, quia supponimus fuisse definitive in illo corpore, sed per quamdam localem propinquitatem. Non enim capit mens quod corpus illud in quo angelus loquebatur esset propinquum Virgini et angelus per suam substantiam esset intime et definitive in illo, et quod non haberet quamdam proportionalem, veram tamen et propriam propinquitatem substantiae suae ad corpus Virginis. Cum ergo ille angelus discedebat per motum localem sui corporis, sicut corpus illud amittebat propinquitatem et paulatim fiebat magis ac magis distans corporaliter, ita et angelus substantialiter et localiter modo sibi proportionato. Ergo non poterat id fieri sine propria mutatione recepta in ipsa substantia angeli. Patet consequentia, quia propinquitas inter duas res non potest amitti vel mutari, nisi per mutationem alterius earum; sed tunc non fuit mutatum localiter corpus Virginis; ergo non potuit amitti illa propinquitas, nisi per mutationem propriam ipsius substantiae angelicae.

21. Nec dici potest per solam mutationem corporis assumpti mutatam fuisse propinquitatem inter substantiam angeli et corpus Virginis, quia illud corpus assumptum neque erat fundamentum neque extremum illius relationis; ergo per solam mutationem eius non tollitur illa relatio. Unde potuisset optime illud corpus moveri vel a Deo vel ab ipso angelo per impulsum, vel dissipari et corrumpi, manente substantia angeli aeque propinqua corpori Virginis, ut, verbi gratia, aliquid operando in aere, vel in alio corpore intromisso in locum alterius; ergo non satis est mutatio facta in corpore ut substantia angeli amittat propinquitatem, nisi in ipsamet fiat aliqua mutatio. Sic igitur satis constat his duobus ultimis modis explicatis angelum ita vere ac proprie moveri, ut ipse sit proprium subiectum illius mutationis ratione cuius moveri dicitur.

22. Neque contra hanc assertionem aut praecedentes aliquid obiiciunt auctores citati, cui specialiter respondere necesse sit. Solum enim supponunt fundamentum illud quod in re spirituali non sit proprium et intrinsecum ubi, et ex illo consequenter philosophantur; si enim angelus non habet intrinsecum ubi, nec intrinsecum motum habere potest; nos autem, contrario modo, progredimur ab eo quod notius et evidentius videtur, ad contrariam resolutionem propositae quaestionis demonstrandam.

Quinta assertio directe quaestioni respondens

23. Angeli habent proprium et intrinsecum ubi .— Dico ergo quinto: in substantia finita immateriali datur proprium et intrinsecum ubi illi proportionatum. Haec assertio sequitur manifeste ex dictis eamque defendit late ab impugnationibus Gregorii Capreolus, In II, dist. 6, q. 1, a. 2, ad argumenta ultimo loco posita contra secundam conclusionem, ubi indifferenter videtur loqui quoad hoc de corporibus et spiritibus. Loquor autem de substantia finita, quia nunc de ubi accidentali agimus, quod non habet locum in Deo; de quo etiam supra, disp. XXX, sect. 7, dictum est et infra, solvendo argumenta, aliquid addemus. Assertio ergo posita evidenter, ut existimo, infertur ex praecedentibus; nam omnis motus intrinsece inhaerens alicui subiecto relinquit in eo aliquem realem terminum, [quia motus essentialiter est via ad terminum] †7 et non potest esse via in uno subiecto et terminus in alio, cum via nihil aliud sit quam intrinseca acquisitio et dependentia eius rei quae fit; unde si via sit in aliquo subiecto, in eodem fit res quae per illam acquiritur. Ex hoc enim principio supra argumentati sumus de ubi corporum; est autem illud principium ex se generale ad omne subiectum omnemque mutationem, nam ratio facta universalis est et abstracta. Sed in substantia angeli, cum movetur localiter, inest aliqua vera mutatio realis, ut ostensum est; ergo aliquid per illam acquiritur vel amittitur in tali substantia illi intrinsecum seu inhaerens. Hoc autem non potest esse nisi ubi, quia motus localis non tendit nisi ad ubi; ergo datur in substantia spirituali finita intrinsecum ubi. Et haec ratio, quae per se sola mihi videtur sufficiens, suppositis principiis positis, evidentius constabit declarando quale sit hoc spirituale ubi, quod in sequenti sectione commodius fiet.