SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LI. DE "UBI"
SECTIO PRIMA. AN "UBI" SIT ALIQUID EXTRINSECUM VEL INTRINSECUM CORPORI QUOD ALICUBI ESSE DICITUR, ET QUIDNAM ILLUD SIT

SECTIO PRIMA. AN "UBI" SIT ALIQUID EXTRINSECUM VEL INTRINSECUM CORPORI QUOD ALICUBI ESSE DICITUR, ET QUIDNAM ILLUD SIT

1. Quamvis ubi non limitetur ad solas res quantas et corporeas, ut infra dicam, tamen, quia res corporales notiores nobis sunt, in eis rationem eius explicabimus, quam postea facile erit per proportionem [seu abstractionem] †1 ad res alias applicare. Quia vero in omni praedicamento accidentis tria possunt considerari, scilicet, abstractum, quod se habet ut forma, et subiectum, quod tali forma afficitur, et concretum seu compositum inde resultans, ut essentia huius praedicamenti exacte cognoscatur, haec omnia explicanda erunt. Et quod ad subiectum spectat, quoniam iam supposuimus locuturos nos de rebus corporeis, constat subiectum ipsius ubi esse ipsum corpus quantum, quod alicubi esse dicitur; explicandum ergo est quid sit illud abstractum, et forma seu quasi forma, a quo corpus dicitur hic vel illic esse, et quomodo ad subiectum ipsum comparetur et ab illo distinguatur, et ideo facile constabit quale sit concretum quod ex his coalescit.

Prima sententia refertur

2. In hac ergo re tres, vel potius quatuor invenio sententias. Prima est ubi esse formam quamdam extrinsecum et extrinsece denominantem rem quae alicubi esse dicitur, nimirum superficiem ultima corporis continentis. Quae fundari potest primo, quia esse alicubi nihil aliud est quam esse in aliquo loco; ergo forma huius praedicamenti qua res ubicatur (liceat sic loqui ad rem declarandam), non est nisi locus quo circumscribitur vel continetur; sed locus est superficies ultima corporis continentis immobilis, teste Philosopho, lib. IV Phys., a principio; ergo forma ipsius ubi est locus; ergo huiusmodi ubi est quid extrinsecum et extrinsece denominans; nam locus seu superficies continens extrinsecum quid est et extrinsece denominans locatum.

3. Secundo, quia esse in loco continenti, aliquod praedicatum reale est et accidentale; ergo pertinet ad aliquod praedicamentum accidentis; sed non pertinet ad praedicamentum quantitatis, ut supra dictum est; ergo pertinet ad praesens praedicamentum, quia non est aliud ad quod spectet; ergo forma huius praedicamenti non est nisi locus extrinsecus: locari autem et esse alicubi idem erit; et consequenter effectus formalis huius praedicamenti solum in denominatione seu adiacentia extrinseca consistit.

4. Tertio, nam eadem attributa vel differentiae attribuuntur loco et ubi, ut, verbi gratia, sursum aut deorsum; hae namque sunt differentiae loci, teste Aristotele, IV Phys., text. 27; si autem quaeratur ubi est res, recte respondetur esse sursum vel deorsum; ergo etiam sunt hae differentiae ipsius ubi; ergo signum est esse idem ubi, quantum ad formale et abstractum (sic enim loquimur), quod locus. Unde favet huic sententiae D. Thomas, quatenus in V Metaph., generatim docet omnia ultima praedicamenta esse extrinsece denominantia, quod nonnulli sequuntur. Et specialiter I, q. 110, a. 3, ait: Mobile secundum locum non est in potentia ad aliquid intrinsecum, in quantum huiusmodi, sed solum ad aliquid extrinsecum, scilicet, ad locum. Idem fere habet q. 6 de Potent., a. 3; et II cont. Gent., c. 13, expresse dicit: Aliquando denominatur aliquid ab eo quod est extra ipsum, ut a loco dicitur esse aliquid alicubi; ergo cum per motum localem acquiratur et amittatur ipsum ubi, aperte sentit D. Thomas formam ipsius ubi esse locum extrinsecum.

Secunda sententia refertur et difficultas eius ostenditur

5. Secunda sententia est ubi non esse ipsam formam extrinsecam seu superficiem ultimam continentem, sed esse quippiam intrinsecum passive relictum in locato ex circumscriptione loci. Unde iuxta hanc sententiam, quamvis ubi non constituatur formaliter per formam extrinsecam, requirit tamen illam quasi radicem vel fundamentum eius, nimirum, ut ex adiacentia eius ubicatio (non enim habemus aliud abstractum nomen) consurgat. Haec est sententia Gilberti Porret., in suo opusc. de Sex principiis, ubi sic definit: ubi est circumscriptio corporis ex circumscriptione loci proveniens; unde inferius colligit non esse idem locum quod ubi; nam locus (ait) in corpore continetur ambienti, ubi vero in corpore quod ambitur. Et hanc sententiam sequuntur Soto et alii moderni; immo et Scotus, loco statim citando. Et omnes qui tenent locum esse de praedicamento quantitatis consequenter negabunt esse formam huius praedicamenti, atque ita non poterunt constituere hoc praedicamentum in aliqua denominatione extrinseca, quia praeter locum extrinsecum nihil fingi potest a quo sumatur.

6. Quod si ab auctoribus huius sententiae quaeratur quidnam sit illud intrinsecum quod relinquitur ex circumscriptione extrinseci loci, quidam respondent esse relationem quamdam corporis contenti ad locum continentem, quam explicamus per hanc denominationem, scilicet, esse contentum in loco; nam esse alicubi nihil aliud esse videtur quam aliquo loco contineri. Et haec opinio tribuitur Scoto, qui in universum ait haec sex ultima praedicamenta esse relationes extrinsecus advenientes. Quodl., 11, ait locum esse relationem continentis; unde e converso rationem huius praedicamenti videtur constituere in passiva relatione contenti ad continens, quod etiam sentit Ant. And., in lib. de Sex princip. Sed de hac sententia in communi iam supra dictum est. Et quidem si in praesenti consurgit aliqua relatio realis locati ad locum, illa est praedicamentalis, sicut relatio propinquitatis et distantiae, et aliae relationes contactus vel unionis; nam aeque habet totum suum esse ad aliud, et aeque consurgit, positis proximo fundamento et termino, ut ex dicendis constabit.Item, alias relatio continentis quae est in loco esset extrinsecus adveniens; ergo constitueret distinctum praedicamentum, sicut relatio actionis vel passionis, iuxta eorum sententiam.

7. Alii, ut Soto, solum dicunt ubi non esse relationem nec locum, sed contineri in tali loco. Sed hoc nihil explicat, tum quia contineri in loco solum est denominatio extrinseca, vel, si est aliud, explicetur quid sit; tum quia denominatio, qualiscumque sit, est a loco ut a forma denominante; denominatio autem sumpta a forma ad illud praedicamentum reducitur ad quod ipsa forma, nam forma et effectus formalis eiusdem praedicamenti sunt. Addit vero Soto ubi praeterea includere tale esse in loco, quod explicari non potest sine relatione distantiae ad centrum vel polos mundi.Tamen neque ipse declarat quid illud sit, nec, si declarasset, dicere posset esse aliquid relictum ex circumscriptione extrinseci loci, ut ex sequentibus intelligetur.

8. Aliter ergo Albert. Mag., lib. de Sex princip., tract. III, c. 1, dicit imprimis circumscribi esse figurari quod continetur ad figuram continentis. Deinde distinguit triplicem circumscriptionem: prima est corporis continentis, quam dicit esse actionem quamdam; secunda est circumscriptio corporis contenti, quae est passio; tertia est commensuratio locati ad locum, quam dicit procedere ex duabus primis; et hanc dicit esse ubi, secundum quod est speciale praedicamentum, quia ad nullum aliud praedicamentum pertinet. Atque ita concludit ubi esse circumscriptionem non immediate provenientem a loco, sed ex circumscriptione passiva loci. Verum haec explicatio obscurior est quam res ipsa. Et primo, quantum ad id quod supponit, ut res circumscribatur a loco extrinseco, non oportet ut ab eo figuretur; nam interdum ita fit, saepius vero e contrario, quia res omnes solidae quae sunt in aere vel aqua, et vel in alio simili corpore fluido, aut facile divisibili, potius conferunt figuram ipsi loco; aliquando vero neutrum figurat aliud, ut patet in caelis et in quibuscumque rebus solidis. Ad circumscriptionem ergo necessarium est ut corpus continens et contentum habeant proportionatam figuram; haec vero interdum supponitur, interdum causatur in altero corpore ex contactu alterius solidioris, sive sit locus, sive locatum. Deinde circumscriptio activa et passiva non sunt proprie actio et passio, sed potius se habent tamquam informatio extrinseca quasi activa et passiva. Denique commensuratio illa nihil apparet quod esse possit, praeter relationem aequalitatis aut mensurae; haec autem non potest constituere speciale praedicamentum, ut ex dictis constat. Haec ergo tota sententia difficillime potest explicari.

Tertia opinio, quod ubi sit spatium, tractatur et impugnatur

9. Tertia opinio est ubi nullo modo esse superficiem continentem aut aliquid ex illa relictum, sed esse spatium illud quod ipso corpore repletur quod alicubi esse dicitur. Ut verbi gratia, in vase intelligimus esse quoddam spatium interiectum inter latera vasis et comprehensum ac circumdatum ultima superficie convexa vasis, quod spatium vacuum esset, si aqua vel alio simili corpore non repleretur. Hoc ergo spatium dicit haec sententia esse ipsum ubi. Quae fuit vetus sententia philosophorum ante Aristotelem, quam post ipsum etiam aliqui secuti sunt, ut late refert Simplicius, IV Phys., ad c. 5, in digressione de loco; et Avicen., II Sufficien., c. 6; immo et Philoponus, IV Phys., illam sequi videtur. Fundamentum sumi potest primo ex impugnatione aliarum opinionum, quia ubi non requirit extrinsecum corpus circumstans, ut patet in ultima sphaera caelesti. Deinde, quia ubi, ut ipsum nomen prae se fert, est id in quo primo recipitur corpus quod alicubi esse dicitur; hoc autem non est nisi illud spatium. Quod patet primo, quia illud spatium est quod proxime et immediate ipso corpore repletur; ergo etiam corpus in illo proxime recipitur. Secundo, quia in toto illo spatio recipitur totum corpus, et in parte spatii pars corporis, et intimae partes corporis recipiuntur in interioribus partibus spatii, et ita, reliquae omnes cum proportione. Tertio, quia ex hoc immediate habet corpus quod sit hic potius quam alibi, et non ex corpore circumstante; nam, licet hoc varietur circa corpus alicubi existens, ipsum corpus circumdatum in eodem ubi semper manet.

10. Sed statim occurrit inquirendum in hac sententia quid sit hoc spatium; in quo explicando mire hallucineti sunt auctores eius. Quidam dixerunt, referente Simplicio, illud spatium esse corpus indivisibile et immateriale, in quibus verbis apparet repugnantia; sed forte intellixebatur esse indivisibile, non quia caret partibus, sed quia disiungi non possunt; immateriale vero vocabant, quia est penetrabile cum quolibet corpore: et similiter dicebant esse immobile, quia de ratione huius spatii est ut non sit in loco, nec moveatur loco, alias quaerendum esse aliud spatium eius. Sed haec sententia non solum repugnat rationi, sed etiam videtur esse contra fidem; nam oportet dicere hoc spatium esse aeternum, immo et increatum, quia non potest non esse infinitum spatium aptum repleri corporibus, et quia alias tale corpus, si esset creatum, posset annihilari, et tunc etiam intelligeretur ibi relinqui spatium vacuum. Praeterea in tali corpore necessario essent tres dimensiones reales; ergo et quantitas esset; esset ergo impenetrabile cum aliis corporibus; ergo non posset esse ubi receptivum aliorum, ut iam dicemus.

11. Fuit ergo illa vetus opinio, hoc spatium esse quantitatem solam, habentem suas dimensiones undique diffusas. Quam sententiam ex professo impugnat Aristoteles, in IV Phys., et est per se incredibilis, tum quia non possunt esse dimensiones quantitativae natura sua per se separatae ab omni substantia; tum etiam quia cum corpora quae constituuntur in loco habeant suas proprias dimensiones, non possunt simul esse penetrative cum tali spatio, ut constat ex superius dictis de quantitate. Hic etiam habet locum argumentum sumptum ex principiis fidei, quia vel illa quantitas est increata aut aeterna, et hoc est contra fidem, aut est creata simul cum aliis rebus, et sic praeintelligi potest spatium in quo illa creata est quodque vacuum manere posset, si Deus illam annihilaret, et ita est impertinens illa quantitas.

12. Alii ergo probabilius dicunt illud spatium, prout intelligitur distinctum a corporibus replentibus illud, non esse aliquid reale positivum, sed esse vacuitatem quamdam ex se includentem carentiam corporis cum aptitudine ut illo repleatur, et hoc spatium sic declaratum dicunt esse id ubi corpus recipitur et ut sic constituere praedicamentum ubi vel esse proprium locum corporum. Quam opinionem probabilem censet Toletus, IV Phys., q. 3, et non posse demonstrative impugnari. Sed nihilominus sufficienter videtur posse convinci illud spatium, prout condistinctum a corpore continente et contento, revera esse nihil, quia neque est substantia, neque accidens, neque aliquid creatum aut temporale, sed aeternum. Et licet intelligatur per modum capacitatis, non tamen est capacitas realis et passiva, sed ex parte eius est sola non repugnantia, et potius ex parte corporum intelligitur aptitudo quaedam ad occupandum tale spatium. Ergo non potest illud spatium esse forma huius praedicamenti, neque omnino alicuius praedicamenti realis. Primo, quia non est forma realis. Secundo, quia secundum se ad summum concipitur per modum cuiusdam privationis; hoc autem praedicamentum non constituitur privatione, nam esse hic vel alibi non est privativum quid. Tertio, quia si fingamus divina virtute fieri vacuum spatium huius aulae, illud inane interiectum inter parietes in nullo praedicamento esset, quia nihil esset; ergo quando illud inane repletur corpore, non potest pertinere ad praedicamentum reale tamquam forma dans aliquod esse tali corpori.

Quarta sententia verisimilior

13. Est ergo quarta sententia quae affirmat id quod est formale in praedicamento ubi esse quemdam modum realem et intrinsecum illi rei quae alicubi esse dicitur, a quo habet talis res quod sit hic vel illic. Qui modus per se non pendet a corpore circumscribente neque ab aliquo alio extrinseco, sed solum materialiter a corpore quod alicubi est, effective autem ab ea causa quae tale corpus ibi constituit vel conservat. Unde fit ut talis modus non ponatur esse mera relatio praedicamentalis, quia nullum habet realem terminum quem respiciat aut a quo pendeat, sed esse quid absolutum, quamvis a nobis non possit explicari nisi per modum fundamenti aliquarum relationum distantiae vel propinquitatis, et ideo dicatur esse relativum secundum dici. Et probabile etiam est includere transcendentalem habitudinem ad tale spatium, nam transcendentalis habitudo non semper postulat positivum terminum realem. Denique hic modus in reipsa distinctus ponitur a subiecto, quia potest subiectum sine illo manere et illum de novo acquirere, et ideo necessaria est saltem distinctio modalis; non vero ponitur maior, quia non est ulla ratio quae maiorem distinctionem indicet; et alioqui intelligi non potest talis modus sine aliquo subiecto quod alicubi sit. Atque haec sententia videtur mihi proxime ad veritatem accedere; ut tamen res tota comprehendatur, paulatim explicanda est.

Prima assertio

14. In quolibet corpore est modus quidam ab ipso distinctus quo in loco constituitur .— Dico ergo primo esse in quolibet corpore proprium quemdam modum intrinsecum, ex natura rei distinctum a substantia, quantitate et aliis accidentibus corporis, a quo modo essendi formaliter habet unumquodque corpus esse praesens localiter alicubi seu ibi ubi esse dicitur. Probatur, quia cum corpus dicitur esse hic vel illic, his vocibus significatur aliquid reale conveniens tali corpori, tum quia a parte rei id est verum sine ulla mentis fictione, tum etiam quia illud potest acquiri et amitti per mutationem realem; motus enim localis realis mutatio est, et tamen per illum non amittitur nec acquiritur nisi esse hic vel illic; tum etiam quia hoc ipsum esse hic vel illic est conditio necessaria ad actiones reales vel passiones et censetur esse fundamentum relationum realium.

15. Rursus hoc ipsum reale quod his vocibus subest esse hic vel illic, non est aliquid mere extrinsecum illi corpori quod hic vel ibi esse dicitur, neque in sola denominatione extrinseca consistere potest. Quod patet, primo, quia per mutationem solius denominationis extrinsecae non mutatur res realiter, nam etiam in Deo variatur denominatio extrinseca qua dicitur esse in hac vel illa creatura, et tamen non propterea Deus mutatur; sed corpus si nunc sit hic et postea alibi, intrinsece et realiter mutatur; ergo non variatur in illo sola denominatio extrinseca, sed aliquid intrinsece in ipso existens; illud ergo significari dicimus illis vocibus esse hic vel illic. Secundo, quia si esset aliquid extrinsecum, maxime esset corpus circumdans seu superficies eius ultima; sed hoc non; ergo. Probatur minor, quia, licet varietur corpus circumdans, nihilominus corpus ibidem manet ubi antea erat, nec per illam variationem corporum aut superficierum circumdantium mutatur realiter corpus circumdatum, ut patet de arbore aut saxo existente in flumine. Et e converso res quae erat hic, alibi constituitur, etiamsi eadem superficie eiusdem corporis circumstantis circumscribatur, ut patet in homine qui in navi defertur; ergo illud in quo intrinsece consistit esse hic vel alibi non est sola illa denominatio extrinsece proveniens a corpore circumscribente. Nam si mutatur circumscriptio et manet idem esse hic, ergo aliquid aliud est hoc esse hic quam extrinseca circumscriptio; nam, si essent idem, non posset unum amitti et aliud retineri, ut ex principiis positis de distinctionibus rerum in disp. VII constat. Relinquitur ergo hunc modum esse intrinsecum corpori alicubi existenti, id est, in ipso existentem et afficientem illud per veram unionem vel identitatem cum illo.

16. Ex quo etiam facile probatur hunc modum esse distinctum ex natura rei a subiecto, quantitate et caeteris accidentibus eius, quia hic modus potest acquiri et perdi, nulla alia mutatione facta in subiecto, neque in quantitate aut caeteris qualitatibus eius. Nam per mutationem localem acquiritur hic modus et amittitur alius eiusdem ordinis, non facta mutatione in aliqua alia re, per se loquendo; ergo ex eodem signo recte concluditur distinctio ex natura rei, saltem modalis; impossibile est enim intelligere mutationem realem in aliquo fieri, quin per eam aliquid reale acquirat, si sit mutatio positiva, vel amittat, si sit privativa; mutatio autem localis, quia in corporibus semper est ex uno termino positivo in alium, utrumque necessario includit; id autem quod de novo et realiter acquiritur mobili, non potest non esse saltem modaliter distinctum ab iis quae antea habebat.

17. Quod vero formalis effectus huius praesentiae seu modi sit constituere suum subiectum hic vel illic, facile etiam probatur ex dictis, quia, quamdiu res conservat in se hunc modum praesentiae, semper ibidem manet ubi prius erat, etiamsi vel aliae mutentur circa ipsam, ut declaratum est exemplo arboris existentis in flumine, vel ipsummet in aliis accidentibus mutetur, ut in calore aut colore et similibus. Et e converso, mutato hoc modo praesentiae, desinit res ibi esse ubi antea erat, etiamsi nulla alia mutatio fiat, nec in inhaerentibus nec in adiacentibus rebus, ut etiam declaratum est exemplo hominis qui in navi defertur; ergo signum est proprium effectum formalem talis modi praesentiae esse alicubi constituere rem cuius est modus. Secundo, quia per motum localem per se primo acquiritur vel amittitur hic modus praesentiae, ut declaratum est et amplius constabit ex dicendis. Sed quod per mutationem localem primo acquiritur vel amittitur est esse hic vel illic, ut per se satis constat et ex doctrina Philosophi, V Phys.; ergo hic modus est quo formaliter constituitur res alicubi.

Secunda assertio

18. Quomodo se habeat ubi ad corpus ambiens .— Dico secundo: hic modus praesentiae non solum non provenit formaliter ab extrinseco corpore vel superficie ambiente, verum etiam nullo modo ex circumscriptione illius resultat nec per se illam requirit, quamvis ob naturalem ordinem corporum universi nunquam sit sine illa, praeterquam in ultima sphaera caelesti. Prima pars huius assertionis est evidens ex praecedenti, quia hic modus praesentiae est intrinsecus rei cuius est modus; ergo non potest superficies extrinseca esse causa formalis eius. Patet consequentia, tum quia superficies continens solum extrinsece adiacet corpori contento et ideo ut sic non potest habere effectum formalem intrinsecum, tum etiam quia hic modus est quaedam forma afficiens suum subiectum; ergo non indiget alia forma.

19. Quod vero in nullo etiam genere causae resultet hic modus praesentiae ex circumscriptione corporis ambientis, probatur discurrendo per singula genera causarum. Et quoniam de materiali et finali res est clara, de efficienti probatur, quia, per se loquendo et ex vi circumscriptionis, corpus continens nullam efficientiam habet in contento: aut enim efficeret per superficiem ut sic, et haec non est activa; aut per qualitates aliquas, et hae sunt per accidens ad rationem continentis et contenti, nam hoc modo saepe accidere potest ut, e converso, contentum agat in continens; aliquando vero potest nulla esse talis actio ob aequalitatem resistentiae vel incapacitatem passi. Dices argumentum recte probare de propria efficientia, non vero de aliqua resultantia. Sed hoc eadem ratione refellitur, tum quia propria resultantia non est sine aliquo modo efficientiae; tum etiam quia neque talis resultantia esse potest ex qualitatibus, nam, ut dixi, sunt per accidens ad rationem contenti et continentis, et praeterea ad agendum supponunt praesentiam vel propinquitatem, non causant illam, nisi fortasse quaedam qualitates quae specialiter sunt virtutes motivae, quae tamen non habent efficientiam propter circumscriptionem, sed propter tractionem aliquam vel impulsum. Rursus nec resultantia illa potest esse ex sola superficie circumscribente ut sic, quia illa nullo modo est activa, et praesertim in extrinsecum subiectum. Et declarari praeterea potest, quia resultantia naturalis modi intrinseci semper est ab aliqua forma dante subiecto vel composito aliquod esse intrinsecum; sed superficies continens nullum esse reale confert corpori contento; ergo non potest ab illa physice resultare hic modus intrinsecus. Et ita simul probatum manet non resultare hunc modum ex circumscriptione loci extrinseci in genere causae formalis, quia nec resultat immediate ut proprius effectus formalis, ut in praecedenti parte probatum est, neque secundario ac mediate, quia non intercedit aliquis alius effectus immediatus quo mediante possit resultare.

20. Tandem hinc etiam probata manet tertia pars conclusionis, nimirum, quod hic modus praesentiae per se non pendet ex circumscriptione loci extrinseci, quia in nullo genere causae inde resultat; ergo non est cur pendeat ab illa. Dices pendere tamquam a necessario termino, ad quem ille modus dicit habitudinem; et eodem modo posset dici inde resultare, sicut relatio dicitur resultare ex fundamento et termino. Sed contra hoc est primo, quia hic modus praesentiae nec est relatio praedicamentalis, nec est realis et physica unio corporis circumscripti ad continens; ergo nulla ratione potest pendere ab illo ut a termino. Consequentia patet ex sufficienti partium enumeratione; nec enim excogitari potest alius modus termini qui ad praesens possit accommodari. Minor etiam per se est satis nota, quia solus contactus intercedit inter corpus continens et contentum; contactus autem non est vera unio. Maior autem superius probata est contra Scotum, et declaratur amplius; nam, licet inter corpus continens et contentum insurgat relatio realis praedicamentalis, vel propinquitatis, vel contactus, vel continentis et contenti, aut quocumque alio nomine vocetur, tamen modus praesentiae non consistit in illa relatione, quin potius supponitur ad illam ut proximum fundamentum. Quod patet, nam fieri potest ut praeexistat corpus cum superficie apta ad circumscribendum aliud corpus, et quod illud aliud corpus etiam sit in rerum natura, et inter ea non insurgat relatio [continentis et] †2 contenti donec huiusmodi corpus moveatur et acquirat talem praesentiam, qua acquisita statim insurgit praedicta relatio; non est ergo talis praesentia praedicamentalis relatio, neque ea de causa pendet ex corpore circumscribente.

21. Sphaera ultima caelestis ut sit in loco .— Praeterea probatur haec pars exemplo ultimae sphaerae caelestis, quo confirmantur omnia quae diximus; nam illud corpus habet veram et realem praesentiam ibi ubi est, et tamen non habet aliud corpus quo circumscribatur; agimus enim de caelo empyreo, quo nullum est superius; ergo hic modus praesentiae per se non requirit superficiem circumscribentem neque ab ea pendet. Maior videtur ex terminis per se nota; quomodo enim intelligi potest corpus propinquum alteri et contingens illud, nisi quatenus habens realem praesentiam iuxta illud? Sic autem est illud caelum iuxta primum mobile. Quod vero etiam in illo primo caelo sit illa praesentia modus ex natura rei distinctus ab illo, probatur quia est separabilis ab illo corpore, ipso manente in rerum natura; posset enim Deus caelum illud in alium locum transferre, vel secundum partes movendo illud circulariter, quod nobis satis est, vel etiam secundum se totum transferendo illud, verbi gratia, infra primum mobile; quis enim audeat haec negare divinae potentiae? Simile argumentum est quia posset Deus annihilare caelum supremum, conservato proximo caelo ubi nunc est; retineret ergo tunc eumdem modum praesentiae sine corpore circumscribente; ergo per se et intrinsece non pendet ab illo. Denique posset Deus movere localiter corpus per vacuum, ut nunc suppono, quia nulla potest ostendi implicatio contradictionis; ergo tunc acquireret corpus modum praesentiae sine superficie circumscribente; non est ergo inter haec intrinseca et per se dependentia. Quod ergo naturaliter nunquam separentur in corporibus infra supremum caelum contentis, provenit ex naturali ordine universi, quod ita constitutum est ut naturaliter non possit in eo dari vacuum; unde fit ut nunquam aliquod corpus acquirat intrinsecam praesentiam localem, quin simul terminetur extrinsece aliqua superficie ultima corporis ambientis. Non quia intrinseca ratio talis praesentiae vel mutationis qua illa acquiritur hoc per se postulet, sed quia semper unum corpus est contiguum alteri ex ordine universi absque ullo spatio vacuo †3 interiecto.

Tertia assertio

22. Quid sit concretum et abstractum praedicamenti ubi .— Dico tertio: hic modus praesentiae qui intrinsece convenit corpori alicubi existenti est formale seu abstractum praedicamenti ubi, cuius subiectum est ipsum corpus quod tali modo afficitur; concretum autem erit totum compositum ex corpore et tali modo, quod non habet proprium nomen impositum, sed per adverbia significari solet, cum dicitur corpus hic vel illic existere. Prima pars conclusionis, ex qua caeterae necessario consequuntur, probatur primo quia hic modus aliquod accidens est in corporibus et non pertinet ad alia praedicamenta; ergo constituit hoc praedicamentum ubi. Maior probatur, quia ille modus praesentiae est distinctus ex natura rei a corpore cuius est modus, et in illo adest et abest per accidentalem mutationem; ergo est verum accidens corporis. Minor vero facile probari potest discurrendo per caetera praedicamenta accidentum. Secundo, quia teste Aristotele, V Phys., ad tria tantum praedicamenta est per se motus, et unum illorum est ubi, ad quod tendit motus localis; sed motus localis per se primo tendit ad hunc modum praesentiae corporis in spatio; ergo hic modus est qui formaliter constituit praedicamentum ubi. Tertio, a sufficienti partium enumeratione haec assertio satis probatur; nam refutatis aliis sententiis, nihil aliud superesse videtur quod possit praedicamentum ubi constituere.

Secunda et tertia sentencia iterum refutantur

23. Et quidem de secunda et tertia opinione nihil fere superest addendum. Nam secunda satis improbata est; nihil enim reale et intrinsecum intelligi potest resultare in corpore circumscripto ex circumscriptione alterius, per se loquendo et ex vi illius, quod possit habere rationem ubi, ut satis fuse demonstratum est. Neque illa sententia aliquod habet fundamentum cui satisfacere necesse sit. Praeterea, contra tertiam sententiam satis etiam demonstratum est ubi non posse esse rem aliquam veram et realiter distinctam a corporibus, quae sit spatium in quo ipsa corpora recipiuntur; nam reale spatium et realem dimensionem habens non est res distincta a corpore quod, nostro modo intelligendi, replet spatium quod de se esset vacuum et nihil. Nec vero possunt nostrae sententiae obstare ea quae contra illam tertiam adduximus; fatemur enim spatium hoc, prout a corporibus condistinguitur, non esse aliquid creatum, quia non est aliquid reale, sed potius vacuitas quaedam; hoc tamen non obstat quominus corpus possit habere realem modum existendi et occupandi tale spatium, quia ille modus non consistit in aliqua relatione reali ad ipsum spatium aut in unione vel contactu, ratione cuius spatium dicatur recipere aut continere corpus ibi existens, nam haec omnia requirunt realitatem in altero extremo. Sed consistit ille modus solum in reali praesentia quantitativa ipsius corporis, ratione cuius fit ut, ubi est praesens tale corpus, ibi sit spatium reale, cum sine illo nihil esset; unde ad hunc realem modum non solum non obstat ut illud spatium de se non sit aliquid reale, verum potius est necessarium.

24. Addunt vero aliqui auctores graves hoc spatium, licet reale non sit, non tamen esse quid fictum per operationem intellectus, sed aliquid verum, aeternum et immutabile, quia in eo vera intelligitur capacitas ad recipíenda corpora et extensionem eorum. Sed difficile est explicare, cum verum et ens convertantur, cur appelletur hoc spatium verum potius quam reale quid. Item, si ens reale non est, quale ens esse potest nisi rationis, cum inter haec non sit medium? Itaque, quatenus hoc spatium apprehenditur per modum entis positivi distincti a corporibus, mihi videtur esse ens rationis, non tamen gratis fictum opere intellectus, sicut entia impossibilia, sed sumpto fundamento ex ipsis corporibus, quatenus sua extensione apta sunt constituere spatia realia, non solum quae nunc sunt, sed in infinitum extra caelum, prout supra etiam, in disp. XXXI, dictum est, tractando de Dei immensitate. Ubi etiam annotavimus, cum corpus dicitur esse in spatio imaginario, illud esse in sumendum esse intransitive, quia non significat esse in alio, sed esse ibi ubi, secluso corpore, nos concipimus spatium vacuum, et ideo hoc esse ibi revera est modus realis corporis, etiamsi ipsum spatium ut vacuum vel imaginarium nihil sit.

Censura primae opinionis

25. Per localem motum ut dicant graves viri nihil deperdi aut acquiri .— Circa primam vero opinionem, aliquid est in quo nostrae sententiae contradicit et in eo illam non pobamus; alia vero duo sunt quae nobis non sunt contraria et per se habent dubitationem. Primum illud est quod ratio praedicamenti ubi consistat in sola extrinseca denominatione, cuius oppositum satis, ut existimo, a nobis demonstratum est. Neque contra hanc partem affertur ibi aliqua ratio. Nam illa generalis sententia quod omnia sex praedicamenta ultima sunt extrinsecae denominationes non potest universaliter sustineri, ut supra visum est. Cum vero a S. Thoma vel alio auctore gravi dicitur per motum localem non acquiri aut perdi rem intrinsecam, sed extrinsecam, interpretandum id est de re distincta realiter a mobili, qualis in alteratione et augmentatione acquiri solet, nam illam differentiam intendunt constituere inter motum localem et alios motus. Quam sumpserunt ex Aristotele, VIII Phys., ubi inquit: Quod movetur, minime omnium motionum latione ab essentia abscedit; hac enim sola nihil quod insit mutatur. Quomodo autem hoc intelligendum sit, declarat, dicens: Quomodo eius quod alteratur, qualitas, eius quod augescit et decrescit, quantitas. Itaque nulla propria et realis forma amittitur vel acquiritur per motum localem; modus autem aliquis intrinsecus non potest non variari, alias non esset vera mutatio, ut ostensum est. Adde quod motus localis corporis ex sententia omnium est subiective in ipso mobili, quod fere ad sensum etiam patet; motus autem localis, sicut et omnis alius, non est nisi vía ad suum intrinsecum terminum; ergo etiam intrinsecus terminus talis motus est in ipsomet mobili, quia via et terminus non possunt esse res omnino distinctae, et consequenter neque in subiectis distinctis; sed terminus motus localis est ipsum ubi; ergo.