SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO VI. DE SUBJECTO, FUNDAMENTO AC TERMINO AD PRAEDICAMENTALEM RELATIONEM REQUISITIS.

SECTIO VI. DE SUBJECTO, FUNDAMENTO AC TERMINO AD PRAEDICAMENTALEM RELATIONEM REQUISITIS.

1. An sit aliqua causa finalis relationis.– An habeat causam efficentem.– Quae sit relationis causa materialis .– Explicui- /p. 809/ mus an sit, et quid sit praedicamentalis relatio; nunc oportet exponere causas vel principia ejus, qualiacunque sint, et quatenus ei convenire possunt. Cum enim haec relatio non sit per se intenta in rebus, non habet proprie causam finalem, quamvis eo modo quo est, dici possit esse propter suum formalem effectum, vel propter suum terminum. Et simili ratione, cum per se non fiat, sed resultet, vel formaliter consequatur positis fundamento et termino, nullam habet vel requirit efficientem causam, praeter eas quae fundamentum et terminum efficiunt. Nisi quis velit ipsi fundamento aut termino efficientiam aliquam circa relationem tribuere, saltem per resultantiam naturalem, quod esset probabile respectu fundamenti, si relatio esset modus ex natura rei distinctus ab illo; tamen, quia contrarium ut verum supponimus, ideo non putamus ibi intervenire resultantiam effectivam, sed quasi formalem. Rursus, cum ipsa relatio sit forma quaedam, non habet aliam causam formalem propriam et physicam, sed habet suam quidditatem, et rationem formalem metaphysicam, quam jam explicuimus. Habet etiam terminum, qui, quatenus specificans est, rationem quamdam formae participat. Fundamentum vero et subjectum causam materialem complere videntur, et ideo in his tribus, subjecto, fundamento et termino, omnia principia et causae relationum positae sunt; ideoque de illis sigillatim dicendum est, et inde postea constabit quomodo ex horum varietate diversa genera aut species relationum distingui possint.

De subjecto relationum accidentalium .

2. Primo igitur dicendum est, omnem relationem praedicamentalem requirere aliquod subjectum reale. Haec assertio in communi sumpta clara est, nam relatio est accidens, ut dictum est; omne autem accidens requirit aliquod subjectum; ergo. Item, relatio est quaedam forma; omnis autem forma aliquid informat; id autem quod informat, dicitur subjectum ejus, praesertim si ei inhaereat, et ab eo pendeat, quod de relatione, etiam ut relatio est, ostendimus. Oportet autem advertere, posse nos loqui de relatione in abstracto, vel in concreto, sicut de aliis accidentibus; ut in communi hoc ipsum nomen relationis abstractum est, et in particulari nomen paternitatis, similitudinis, etc; et similiter relativum in communi est /col. b/ quoddam concretum, in particulari vero pater, simile, et similia. Cum ergo dicimus relationem requirere subjectum, de relatione in abstracto id intelligere oportet, nam relativum in concreto non habet proprie subjectum, sed potius ipsum est quid constans ex subjecto et relatione, si formaliter sumatur ut relativum est, seu ut compostium quoddam ex relatione et subjecto ejus. Nam interdum ipsum subjectum relationis dici solet relativum, denominative potius quam formaliter, id est, tanquam affectum, non tanquam constitutum relatione, et ideo proprius ac formalius dicitur de ipso constituto. Nam id quod relatione afficitur, non dicitur proprie ipsum relativum, sed subjectum relationis, et saepe etiam vocatur extremum relationis, quia habitudo relativa veluti clauditur inter duo subjecta relationum, ut inter duo extrema.

Unam relationem, etiam secundum esse ad, in uno tantum subjecto esse posse, contra Henricum ostenditur .

3. Quaeri vero hic potest an una relatio unum habeat subjectum, et quodnam illud sit. Quod praecipue interrogo propter Henricum, qui Quodlib. 9, q. 3, sentit relationem secundum proprium esse ad, unam et eamdem esse inter duo extrema quae referuntur. Nam relatio secundum propriam rationem est veluti medium quoddam inter extrema relata, et ideo, sicut Aristoteles dixit eamdem esse viam ab Athenis ad Thebas et a Thebis ad Athenas, ita dicit Henricus unam et eamdem esse habitudinem quorumcunque duorum extremorum ad invicem se habentium, scilicet, patris ad filium, et filii ad patrem, vel duorum fratrum, aut similium inter se. Quod si objicias, quia relatio patris, verbi gratia, est paternitas, et filii filiatio, et quod in universum necesse est distingui ex fundamentis, quia non potest unum et idem accidens esse in diversis subjectis, respondet, relationes consideratas ut existentes in fundamentis, et ut inseparabiles ab illis, multiplicari secundum distinctionem et pluralitatem eorum; nihilominus tamen, quatenus relatio est quoddam medium et quasi intervallum duorum habentium inter se habitudinem, sic esse unam et eamdem utriusque.

4. Verumtamen aut haec distinctio et tota opinio in solis verbis consistit, aut intelligibilis non est. Quomodo enim fieri potest, ut unum et idem numero accidens sit in sub- /p. 810/ jectis reipsa distinctis, et inter se non unitis, sed omnino disjunctis, et loco etiam separatis? Nam vel relatio haec dicitur una, vera et propria unitate, tanquam simplex forma, et in hoc sensu procedit ratio facta, quae convincit non posse unam et eamdem relationem simul esse in utroque extremo; vel dicitur illa relatio una, solum collectione quadam, quia nimirum ex utraque relatione existente in utroque extremo coalescit integra habitudo et veluti connexio in utroque extremo, et hoc modo solo nomine vocatur illa relatio una, qui est inusitatus modus loquendi, et ideo vitandus est. Et praeterea juxta illum, consequenter loquendo, dicendum esset talem habitudinem, eo modo quo una est, habere unum subjectum, non simpliciter, sed collectione utriusque extremi invicem ordinati. Quod si quis dicat illam mutuam habitudinem esse unam simpliciter utriusque extremi, non tamen esse in illis ut in subjectis, sed tantum esse inter illa, quod magis significat Henricus, hoc sane evidentius falsum est, minusque intelligibile; nam vel intervallum illud seu mutua habitudo est aliquid rationis tantum, et sic est impertinens ad relationem realem, ut recte contra Aureolum ostendit. Gregor., in 1, dist. 28, q. 1; vel est aliquid rei, et sic vel est aliquid in se subsistens, quod dici non potest; vel necesse est ut sit in aliquo subjecto; non potest autem esse nisi in extremis inter se relatis, vel in aliquo eorum. Vel denique est aliquid abstrahens ab ente reali et rationis, ut indicat Henricus, et hoc et simpliciter falsum est, ut supra est ostensum; et licet daremus, ut est in conceptu nostro, posse abstrahi, nihilominus in singulis relationibus non posset abstrahere; ergo necesse est ut in relationibus realibus et accidentalibus sit aliquid reale et accidentale, et ita redit argumentum factum, quod debet esse in uno aliquo subjecto.

Quomodo unius relationis possint esse plura subjecta subordinata .

5. Relationes in denominatione subjecti quem ordinem servent. – Aliter ergo dicendum est, et distinguendum de subjectis. Possunt enim esse plura subjecta diversarum rationum, et subordinata inter se, vel ejusdem rationis, et aeque immediate affecta relatione. Hoc igitur posteriori modo, fieri non potest ut una relatio sit in pluribus subjectis, ut probat ratio contra Henricum facta, quae universalis est de quolibet accidenti habente in re /col. b/ veram ac propriam unitatem. Priori †4 autem modo distingui possunt plura subjecta unius relationis, unum proximum, et aliud remotum; ut relatio aequalitatis proxime est in quantitate, remote vero in substantia, et relatio similitudinis proxime est in qualitate, et remote in quantitate, et adhuc remotius in substantia. Verumtamen hujusmodi relatio per se ac proprie solum afficit proximum subjectum, in quo suo modo inest; ad subjectum autem remotum solum comparatur medio proximo, in quantum hoc in illo inest et sustentatur. Jam enim in superioribus, disputat. 14, ostendimus posse unum accidens proxime inesse alteri, et non attingere substantiam in se, sed solum quatenus illud accidens, cui aliud inest, in substantia sustentatur. Sic igitur potest una relatio immediate esse in aliquo subjecto accidentali, et remote in alio, vel in substantia. An vero hoc sit universale in omnibus relationibus, statim videbimus.

6. Est tamen quoad denominationem relationis consideranda quaedam varietas inter relationes: nam interdum relatio aeque vel in eodem modo denominat subjectum proximum et remotum, ut quantitas dicitur aequalis, et similiter substantia materialis; et albedo dicitur similis, et ipsum album, vel etiam subjectum, ut homo, vel paries. Aliquando vero relatio denominat subjectum proximum, et non remotum, ut intellectus dicitur referri relatione potentiae ad suum actum, anima vero non item, et sic de aliis. Aliquando vero, e converso, relatio denominat subjectum remotum, vel suppositum ipsum, et non proximum, ut filiatio denominat suppositum filium, non vero humanitatem, quamvis probabile sit proxime inesse humanitati; et paternitas proxime dicitur esse in potentia, et tamen non denominat patrem, nisi ipsum suppositum. Ratio autem hujus varietatis provenit ex diversitate fundamentorum, quae aliquando secundum eamdem proportionem comparantur ad terminos relationum, aliquando vero secundum diversam, ut inferius magis constabit explicando diversa genera relationum. Aliquando etiam provenit ex eo quod relatio consequitur suum proximum fundamentum, et illud denominat, non prout afficit vel denominat aliud subjectum, sed secundum suam praecisam et abstractam rationem, quomodo accidenti convenit relatio inhaerendi; interdum vero relatio consequitur fundamentum, solum prout afficit vel denominat /p. 811/ tale subjectum aut suppositum, interdum vero indifferenter sub utraque ratione. Et haec de subjecto relationis.