SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXIV. DE PRIMA SUBSTANTIA SEU SUPPOSITO EIUSQUE A NATURA DISTINCTIONE
SECTIO IV. QUID SIT SUBSISTENTIA CREATA, ET QUOMODO AD NATURAM ET SUPPOSITUM COMPARETUR

SECTIO IV. QUID SIT SUBSISTENTIA CREATA, ET QUOMODO AD NATURAM ET SUPPOSITUM COMPARETUR

1. Hactenus solum diximus subsistentiam quam suppositum creatum addit naturae esse aliquid positivum in re ipsa a natura distinctum; superest ut distinctius declaremus quid illud sit, et quanta sit haec distinctio, et qualiter ad naturam et suppositum se habeat.

Tractatur opinio dicens subsistentiam esse ipsam existentiam

2. Ubi primum occurrit tractanda quarta opinio celebris in hac materia, quae dixit subsistentiam nihil aliud esse quam existentiam substantialem naturae creatae et completae. Fundamentum huius opinionis in communi est quia existentia substantislis essentialiter est subsistentia; ergo illam solam potest addere suppositum naturae. Antecedens probatur, quia existentia substantialis essentialiter est per se existentia; sed in hoc solo consistit ratio subsistentiae, ut constat ex communi definitione et conceptu eius; ergo. Maior patet, tum ex communi ratione substantiae; nam, sicut substantia essentialiter est ens per se, ita existentia substantialis essentialiter est per se existentia; tum etiam quia in hoc solo differt essentialiter existentia substantialis ab existentia accidentali; tum denique quia talis existentia sufficit ad constituendam substantiam completam existentem extra causas, et independenter ab omni subiecto vel sustentante; ergo illa etiam sufficit ad constituendum suppositum, et supervacaneum est alias entitates multiplicare.

Dicta opinio in duas subdistinguitur

3. Sunt autem duo modi opinandi in hac eadem sententia, nam quidam dicunt suppositum addere quidem solam existentiam supra naturam, non tamen includere illam intrinsece, sed tantum extrinsece, id est, habitudinem ad illam. Ita opinatur Capreolus, In III, dist. 6, q. 3, a. 3, ad 1 contra secundam conclusionem, ubi non dicit satis aperte hoc esse quod addit suppositum naturae non esse intrinsecum supposito, ut suppositum est, sed non esse intrinsecum naturae, neque esse partem suppositi, neque intrare eius essentiam. Haec autem valde sunt diversa; nam, etiamsi subsistentia sit intrinseca forma vel quasi forma constituens suppositum, non est intrinseca naturae, ut per se constat; et potest in vero sensu dici quod non sit pars suppositi, nec de essentia eius absolute vel ut individuum substantiae est, ut inferius explicabitur; nihilominus tamen, Caietanus et alii thomistae communiter tribuunt Capreolo hanc sententiam in sensu dicto, scilicet, quod existentia non constituit suppositum intrinsece, sed extrinsece, ad eum modum quo obiectum constituit potentiam, ut terminus habitudinis potentiae ad ipsum. Quem sensum indicat Capreolus in sequentibus verbis, cum ait: Existentia se habet ad suppositum per modum connotati et importati , quasi dicatur suppositum esse idem quod individuum substantiae habens per se esse ; et ita sequitur hanc sententiam Iavell., VII Metaph., q. 17. Fundamentum esse potest quoad hanc partem, quia, sicut existentia est extra rationem substantiae seu naturae, ita et extra rationem suppositi; nam, sicut natura, ita et suppositum est indifferens ad existendum et non existendum.

Capreoli et Hervaei opinio de constitutione suppositi per aliquid extrinsecum reiicitur

4. Merito tamen Caietanus, Ferrar. et alii thomistae reiiciunt sententiam hanc quoad hanc partem, nam est aperta repugnantia dicere suppositum et naturam distingui a parte rei, et tamen suppositum nihil addere naturae quod sit intrinsecum ipsi supposito, sed tantum aliquid extrinsece connotatum. Nam, si in ipsa intrinseca constitutione seu compositione suppositi non includitur esse existentiae (de hoc enim est sermo in praesenti), inquiro an in his quae intrinsece includit suppositum, seu ex quibus intrinsece constituitur, includatur aliquid quod in intrinsecam constitutionem naturae non ingrediatur. Nam, si hoc affirmetur, de hoc inquirimus quid illud sit, nam illud est per quod intrinsece et formaliter distinguitur suppositum a natura, et non esse existentiae, quod utrique est extrinsecum, iuxta hanc sententiam, et respectu utriusque potest considerari ut terminus habitudinis, ut iam dicam. Si vero negetur aliquid includi intrinsece in supposito quod non includatur intrinsece in natura, vel e converso, aperte sequitur non distingui haec duo in re ipsa; quia si distinguuntur, maxime ut includens et inclusum; at nihil amplius includit unum quam aliud; ergo neque illo modo distinguuntur. Dices hoc discursu recte probari non distingui intrinsece naturam et suppositum, nihilominus tamen distingui extrinsece. Sed qui potest intelligi distinctio in sola re extrinseca, nisi ratione illius sit etiam distinctio in aliquo intrinseco? Nam distinctio in hoc immediate consistit quod unum non sit aliud; et ideo necessario requirit ut extrema realia, quae in re distinguuntur, ita se habeant ut unumquodque aliquid rei intrinsece in seipso habeat quod non habet aliud; unde distinctio per extrinseca semper immediate est per aliquid intrinsecum. Ut, verbi gratia, si visus et auditus distinguuntur per colorem et sonum extrinsece, necesse est ut intrinsece distinguantur realiter in entitatibus quae respiciunt colores vel sonos.

5. Dices ita esse in praesenti, nam suppositum distinguitur a natura per habitudinem ad existentiam substantialem; nam suppositum est cui debetur esse, natura vero non ita. Sed vel haec tantum est distinctio rationis, vel redit idem argumentum. Et imprimis, id quod dicitur de habitudine ad esse, quod conveniat supposito et non naturae, non est absolute verum, aut limitandum est et declarandum; nam, ut supra ostendi, omnis essentia realis habet quod sit huiusmodi per existentiam, vel actu vel aptitudine, iuxta statum in quo fuerit, actu scilicet, vel potentia; igitur natura vel essentia realis etiam dicit habitudinem ad esse reale; solum ergo differunt quoad hoc suppositum et natura, quod natura est quasi principium quod existentiae, suppositum autem est id quod proprie existit. De qua differentia inquirendum restat an suppositum praeter existentiam includat aliquid in re distinctum a natura, ratione cuius dicitur esse proprie capax existentiae ut quod, cum natura tantum sit ut quo , vel nihil huiusmodi includat. Nam, si dicatur primum, declarandum restat quid sit illud quod suppositum addit, nam illud est prius ipsa existentia, et proprium ac intrinsecum constitutivum suppositi, distinguens illud a natura. Si vero dicatur secundum, plane sequitur naturam et suppositum solum ex modo significandi et concipiendi distingui ut quo et ut quod in ordine ad esse; quia nihil amplius in re unum quam alterum includit, ut ita concipiantur vel nominentur; ergo illa distinctio non est in re, sed per rationem conficitur. Sicut etiam Deus et deitas concipiuntur et significantur ut quod et ut quo , et tamen sola ratione distinguuntur; quia in re nihil est de ratione aut conceptu Dei quod in ipsa deitate formaliter non includatur.

6. Et declaratur tandem ex mysterio Incarnationis, nam secundum fidem, in Christi humanitate non est suppositum creatum, et iuxta opinionem Capreoli, quam tractamus, hoc ideo est quia non habet existentiam creatam; inquiro ergo an praeter existentiam desit humanitati aliqua alia entitas, vel realis modus, ratione cuius esset proxime capax existentiae creatae, cum tamen modo non sit; nam, si praeter existentiam deest haec alia entitas, illa est intrinsece constituens suppositum et distinguens a natura; si vero nihil deest praeter existentiam, et ex vi ac praecisa carentia illius desinit esse suppositum creatum, sequitur aperte existentiam esse quae formaliter constituit creatum suppositum, et consequenter intrinsece et non tantum extrinsece, et distinguere illud a natura. Nam, si extrinsece tantum constitueret ut terminus alicuius habitudinis, separata existentia, maneret in humanitate tota illa habitudo; et consequenter maneret ratio suppositi, quae per illam intrinsece constituebatur. Dicetur fortasse suppositum non dicere habitudinem potentialem (ut ita dicam), sed actualem ad ipsum esse; dicit enim naturam connotando quod actu stet sub suo esse. Sed contra, nam hoc ipsum, scilicet, stare sub suo esse, nihil addit naturae praeter ipsum esse, neque ille ordo seu habitudo actualis quae fingitur in natura ad suum esse, sub quo esse dicitur, est aliquid reale in natura praeter ipsummet esse terminans vel actuans illam (omissis relationibus praedicamentalibus, quae nihil ad rem praesentem spectant); ergo revera existentia, iuxta hanc sententiam, non potest dici extrinseca supposito, sed intrinsece constituens illud. Sicut album, verbi gratia, etiam dicit ex parte corporis quod sit actu sub albedine; et nihilominus, quia corpus non habet hanc habitudinem nisi quatenus informatur albedine, ideo album ut album intrinsece constituitur albedine. Similiter, linea terminata dicit coniunctionem actualem lineae ad punctum terminantem; quia tamen hoc nihil addit ipsi praeter punctum actu coniunctum, ideo, licet punctus terminans non sit absolute de ratione lineae, est tamen intrinsecus lineae terminatae ut sic. Igitur, si suppositum dicit naturam ut terminatam actu per existentiam, quamvis existentia non sit intrinseca naturae, erit tamen intrinseca supposito ut suppositum est.

7. Atque hic discursus generaliter concludit contra omnes qui opinantur suppositum addere aliquid extrinsecum ipsimet supposito, sive illud sit ipsum esse, sive aliquod accidens, ut opinatur Hervaeus, Quodl. III, q. 6, ubi ait suppositum in re nihil dicere praeter naturam, connotare tamen quod habeat omnia necessaria ut sit in rerum natura, sive sit existentia, sive accidentia. Rationes enim factae in universum probant id quod constituit suppositum ut suppositum est esse intrinsecum illi, nam formaliter seu quasi formaliter constituir illud. Unde, si suppositum addit supra naturam hoc quod est habere omnia necessaria ad existendum, hoc ipsum habere, quidquid illud sit, est formale constitutivum suppositi et intrinsecum illi; habere autem esse nihil aliud est quam actuari per illud, et habere accidentia non est aliud quam illis affici seu informari; in quibus effectibus formalibus ipsae formae intrinsece includuntur. Haec ergo opinio et omnes similes eisdem rationibus improbantur; et praeterea improbabiliter adiungitur hoc quod est habere accidentia, quia haec omnino sunt extra rationem substantiae; immo neque habitudo ad illa, vel denominatio ab illis proveniens, potest per se pertinere ad constitutionem completae substantiae, quale est suppositum. Unde, si cogitatione fingamus (sive id possibile sit, sive impossibile) Deum conservare substantiam completam cum sua existentia substantiali, et cum quocumque alio substantiali modo (si fortasse aliquis necessarius est ad complementum primae substantiae), illa esset suppositum, etiamsi non haberet accidentia naturaliter illi necessaria ad existendum. Et e converso, humanitas Christi habet omnia accidentia necessaria ad existendum, et tamen non est persona, solum quia deest aliquid aliud substantiale. Igitur habere accidentia nullo modo pertinet ad rationem suppositi, sed ad summum est quid consequens naturaliter. Si autem habere existentiam est id quod praecise complet rationem suppositi, quodque solum addit suppositum supra naturam, etiam ipsa existentia intrinsece includetur in ratione et constitutione suppositi.

Tractatur alia opinio ponens suppositum intrinsece constitui existentia

8. Est igitur alius dicendi modus, et potest esse quinta principalis opinio in hac materia, existentiam substantialem intrinsece ac formaliter constituere suppositum, et consequenter suppositum nihil aliud addere naturae praeter huiusmodi existentiam. Haec opinio est frequens nunc inter modernos theologos, et quidem, supposito priori dicto, loquitur consequenter; nam, si existentia sola est quam suppositum addit naturae, non potest per illam nisi intrinsece constitui. Item, quia, iuxta hanc sententiam, existentia est subsistentia ipsa; sed subsistentia creata intrinsece constituit suppositum creatum, quia suppositum nihil aliud est quam incommunicabiliter subsistens, per subsistentiam autem creatam intrinsece constituitur aliquid incommunicabiliter subsistens; ergo. Unde, posita hac subsistentia in natura, impossibile est non poni suppositum, et ablata illa, et manente quocumque alio in natura, impossibile est manere †4 suppositum; ergo hoc est intrinsecum constitutivum suppositi. Itaque, in hoc optime loquitur haec sententia.

9. Tamen, in eo quod supponit, et in quo cum praecedenti convenit, scilicet, quod existentia substantialis intrinsece, formaliter et essentialiter sit ipsamet subsistentia, impugnatur haec opinio a Caietano, III, q. 4, a. 2, et aliis qui eum sequuntur, cuius rationes statim latius videbimus tractando eius sententiam. Summa omnium est quia, iuxta praedictam sententiam, cogitatur natura tamquam immediatum subiectum susceptivum existentiae, et existentia ponitur ut actus immediatus naturae, suppositum autem ponitur ut quid immediate resultans ex esse et essentia substantiali. Item, iuxta illam opinionem, confunditur in substantiis completis compositio ex natura et supposito cum compositione ex esse et essentia. Haec autem falsa videntur, quia natura non est proximum susceptivum existentiae, sed suppositum, iuxta sententiam D. Thomae, III, q. 17, a. 2, in corpore, et ad 1. Et ideo (iuxta eiusdem doctrinam) solum suppositum est principium operationis, terminus generationis vel nativitatis, subiectum filiationis, et similia; ergo existentia non est actus immediatus naturae, nec natura est proximum susceptivum existentiae, sed inter eas mediat subsistentia, quae cum natura constituit proximum susceptivum existentiae.

10. Nihilominus, si vera esset sententia in qua omnes isti auctores conveniunt, quod existentia est res realiter ab essentia distincta, praeferenda omnino esset haec quinta opinio opinioni Caietani et aliorum, qui tot entitates sine causa multiplicant, distinguentes personalitatem seu subsistentiam ab essentia et ab existentia, et rursus existentiam et essentiam inter se. Nulla enim sufficiens ratio reddi potest aut necessitas tot entitatum. Nam quod in praedicta ratione tangitur de proximo susceptivo existentiae parvi momenti est, quia, licet admittatur distinctio, essentia per seipsam est capax existentiae, ut ex superius tractatis de essentia et existentia satis constat, et ita in communi modo loquendi dicitur res creata componi ex esse et essentia proxime et immediate, vel secundum rem vel secundum rationem, iuxta diversas sententias; neque est ulla ratio cur, si essentia creata non est idem cum sua existentia, saltem per seipsam non sit capax existentiae. Modus autem ille loquendi, quod natura non est id quod est, sed suppositum, nihil obstat praedictae sententiae, quia natura significata in abstracto praescindit ab existentia, a qua realiter distinguitur, et ideo non significatur ut habens esse, sed ut principium et radix illius esse; at vero suppositum, iuxta hanc sententiam, significat totum ipsum compositum ex esse et essentia, et ideo ei proprie tribuitur habere esse et naturam, sicut composito tribuitur habere partes seu componentia.

11. In quo est rursus considerandum existentiam non esse actum accidentalem, sed substantialem, et ideo, si perfecta sit et talis ut nullo sustentante indigeat, ipsa constituit totum per se existens, et quia hoc significatur nomine suppositi, ideo existere ut quod , proprie tribuitur huic composito ex tali esse et essentia; naturae autem proprie non tribuitur haec denominatio, quamvis revera immediate actuetur per ipsum esse, quia esse non est forma accidentalis denominans subiectum quod proxime actuat, nisi improprie et quasi concomitanter, sed est substantialis actus constituens rem per se stantem, quam ut sic constitutam per se primo denominat suppositum subsistens vel existens ut quod . Igitur, si substantialis existentia distincta est realiter a substantiali natura, longe probabilius videtur ipsammet esse subsistentiam seu proximam rationem intrinsece constituentem suppositum aut personam.

12. Neque contra hoc obstat quod existentia, iuxta hanc opinionem, non sit intrinseca naturae, aut quod non sit de essentia individui substantialis, quia, ut dicebam, aliud est loqui formaliter de supposito ut suppositum est, aliud vero est loqui de natura ipsa, vel de supposito ut est tale substantiale individuum, sub tali specie substantiae constitutum. Priori modo dicimus, iuxta hanc sententiam, existentiam substantialem esse intrinsecam supposito et formale constitutivum illius, non tamen esse intrinsecam naturae, quia condistinguitur ab illa ut actus eius. Similiter, non est intrinseca aut formaliter constituens suppositum in ratione eius substantialis individui, aut contrahens vel determinans speciem ad hoc individuum, sed hoc est proprium munus principiorum individuantium et naturae singularis, a qua habet suppositum ut sit individuum talis essentiae vel speciei, et non a personalitate. Unde tres personae divinae sunt unus Deus, et hic Deus, propter eamdem singularem naturam deitatis. Et Christus Dominus, licet sit hoc suppositum ut constituitur filiatione divina, tamen est hic homo ut constituitur hac humanitate. Et si Pater vel Spiritus Sanctus illam humanitatem assumeret, esset semper idem homo, quamvis non esset eadem persona. Et hac ratione Christus est univoce homo nobiscum, licet non sit univoce persona nobiscum; nam, cum sit persona increata, et admirabili modo ex duplici natura composita, non potest habere nobiscum univocam convenientiam in ratione personae, quidquid alii dixerint; tamen, quia personalitas non pertinet ad formalem et intrinsecam constitutionem hominis ut homo esa vel ut hic homo est, ideo cum illa diversitate in ratione personae stat univocatio in ratione hominis. Denique, ob hanc causam merito dixit D. Thom., Quodl. II, a. 4, ad 1 et 2, subsistentiam non esse determinativam essentiae ad rationem individui, neque poni in definitione vel ratione huius hominis, etiamsi ut talis est definiretur. Quod non obstat quominus, formaliter loquendo de supposito ut suppositum est, subsistentia dicenda sit de intrinseca ratione eius ut forma constituens illud; sicut relatio divina constituit divinam personam, quamquam ibi sine compositione [in creaturis autem cum compositione] †5 sit talis constitutio. Quae omnia non solum in hac opinione, sed in quacumque vera sunt, formaliter loquendo de personalitate, quidquid illa sit.

13. Illud autem maxime videtur huic sententiae obstare, quod supra tactum est, quia suppositum non minus abstrahit ab actuali existentia quam natura; ergo non magis potest per existentiam constitui quam natura. Aut enim est sermo de supposito quod sit ens actu, aut quod sit ens in potentia. Priori modo verum est constitui per existentiam actualem tali rei proportionatam; sed hoc ipsum verum est de natura ut est in actu. Posteriori autem modo non constituitur suppositum per existentiam actualem seu exercitam, ut constat; nam repugnat habere actualem existentiam et esse tantum ens in potentia. Unde Antichristus nunc est quoddam suppositum in esse possibili sine actuali existentia; oportet ergo ut intelligatur constitui per ordinem ad illam seu per existentiam possibilem; idem autem est de natura sub esse possibili considerata, ut supra visum est. Nec potest responderi, sicut existens ut actu existens cum hac reduplicatione non potest concipi tantum sub esse possibili, quia hoc ipsum esse possibile excludit actuale exercitium existentiae, quod involvitur in illa reduplicatione existentis ut existens est, ita nec suppositum apprehendi potest tantum sub esse possibili, quia suppositum includit illam actualitatem existentiae; hoc (inquam) responderi non potest, quia est contra communem sensum et conceptionem hominum; quis enim dicat Antichristum non esse quamdam personam futuram et nondum existentem?, aut supposita, quae nunc creata sunt, non fuisse possibilia antequam fierent, et multa alia esse possibilia quae non fient? Non est ergo dubium quin suppositum abstrahat a possibili et existenti.

14. Aliter vero responderi apparentius potest ipsammet existentiam posse concipi ut actualem et ut possibilem, et iuxta utrumque statum posse etiam esse rationem constituendi suppositum, vel ut actu existens, vel ut possibile. At vero, iuxta hanc responsionem, dici non potest suppositum addere, supra naturam actualem, istam existentiam, quia natura actualis, id est, quae iam sit actualis entitas extra causas suas, includit existentiam; hic autem non inquirimus quid addat suppositum actu existens supra naturam possibilem, sed supra naturam actualem et extra causas. Quod si dicant suppositum actuale constitui per existentiam actualem, naturam vero etiam actualem non nisi per essentiam, simpliciter id falsum est; nam supra ostendimus actualem essentiam intrinsece imbibere esse existentiae. Et deinde non dicitur consequenter, cum tam in supposito quam in natura distinguatur a nobis status possibilis et actualis. Quocirca, licet supposito illo principio de distinctione existentiae ab essentia merito haec sententia non multiplicet alias entitates, tamen, et illud principium simpliciter falsum est, et illo posito nulla potest ratio reddi cur similis distinctio non intercedat inter existentiam et suppositum.

15. Sic igitur contra illam sententiam absolute concludimus. Existentia non distinguitur ex natura rei ab essentia actuali; subsistentia autem distinguitur ex natura rei ab essentia actuali; ergo non potest esse omnino idem cum existentia. Vel e converso, essentia actualis et eius existentia in re non distinguuntur; ergo, quantum distinguitur subsistentia ab actuali essentia, tantum necesse est ab eius existentia distingui; nam, sicut quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se in rebus finitis, ita quae sunt eadem inter se aeque distinguuntur a quolibet tertio. Praeterea, existentia naturae non est separabilis a natura, manente illa in rerum natura seu in ratione entitatis actualis, ut in superioribus demonstratum est; subsistentia autem est separabilis a natura permanente in sua actuali entitate, ut in Christi humanitate factum est; ergo. Tandem, ex propriis rationibus existentiae et subsistentiae ostendi potest eas non esse idem, neque habere eumdem quasi effectum formalem; nam ratio existentiae est constituere id cuius est existentia in ratione entis in actu; subsistentia vero habet constituere ens per se independens ab omni sustentante; et ideo existentia dicit modum sola ratione distinctum ab entitate actuali, et non potest facere compositionem realem cum illa, quia oporteret supponere in alio extremo actualem entitatem, quod repugnat existentiae; subsistentia vero supponit entitatem actualem naturae quam modificat, et ita potest optime ab illa ex natura rei distingui et cum illa compositionem facere; ergo ratio subsistentiae ex natura rei distinta est a ratione existentiae.

16. Loquor autem de existentia naturae; nam in ipsamet subsistentia potest propria existentia considerari, sicut et propria entitas vel modus realis, quae ab ipsa subsistentia in re non distinguitur. Et de hac existentia verum erit suppositum addere supra naturam aliquam existentiam, non tamen illam qua existit ipsa natura, sed qua existit suppositum ut suppositum est, vel potius qua completur integra existentia totius suppositi; quomodo omnis forma vel modus realis addit aliquam existentiam rei cuius est forma vel modus. Atque hinc confici potest aliud argumentum; nam ratio existentiae generatim sumpta latissime patet, et communis est tam naturae quam personae, et ipsi etiam personalitati; non potest ergo suppositum distingui a natura per existentiam absolute et simpliciter sumptam, cum tam natura quam suppositum existentiam includat sibi proportionatam, vel in actu vel in potentia; nam in utroque statu potest tam natura quam suppositum considerari; ergo, ultra existentiam naturae, oportet ut suppositum aliquam aliam rem vel modum addat.

Opinio Caietani distinguentis realiter essentiam, existentiam et subsistentiam

17. Refutatis igitur dictis opinionibus, Caietanus, in dicto loco III, alium adinvenit dicendi modum, qui placuit etiam Ferrariensi, IV cont. Gent., c. 43, et potest esse sexta principalis opinio in hac materia, quae in his punctis consistit. Primo, subsistentiam creatam esse quamdam entitatem omnino realiter distinctam ab essentia et ab existentia naturae substantialis. Hoc fere non probatur a dictis auctoribus aliqua ratione quae specialiter urgeat de distinctione reali propriissime sumpta, sed solum late de distinctione ex natura rei. Neque amplius probat argumentum sumptum ab Incarnatione; nam, ut humanitas Christi possit carere propria subsistentia, satis est quod in re distinguantur distinctione modali, etiamsi non sit realis; nam optime potest res sine modo suo conservari, praesertim de potentia absoluta. Quod si urgeas quia in Christo Domino subsistentia, qua de facto terminatur humanitas, naturaliter distinguitur ab humanitate, respondetur ab illa mirabili compositione non posse sumi argumentum efficax ad declarandam naturalem compositionem vel distinctionem suppositi creati; illa enim subsistentia humanitatis Christi est supernaturalis et increata, immo est perfectum suppositum, cui quasi extrinsecus advenit humanitas, licet intimo et substantiali modo ei imita sit, et ideo necesse est illam subsistentiam esse in re distinctam ab illa humanitate. At vero subsistentia propria est eiusdem ordinis cum natura, et solum quidam modus illius; ideoque non oportet ut tantum distinguatur a natura quantum illa subsistentia increata a natura assumpta. Quomodo autem, hoc non obstante, potuerit subsistentia propria per subsistentiam Verbi suppleri, diximus in I tomo III partis, disp. VIII, sect. 3, dub. ult.

18. Secundo, ait haec sententia proprium munus et quasi formalem effectum subsistentiae esse constituere subiectum proprium existentiae substantialis et aliarum proprietatum personalium, ut sunt filiatio, operatio et similes. Quod non aliter probat Caietanus nisi quibusdam testimoniis D. Thomae, et quia ex communi omnium consensu non est natura quae proprie est vel operatur, sed suppositum. Ex quo additur tertio, iuxta hanc sententiam, personalitatem esse aliquid prius ordine naturae quam sit existentia, et, a fortiori, quam caeteri actus qui manant a supposito vel in eo recipiuntur. Ac denique (quod mirabile est), addit Caietanus hanc entitatem non facere compositionem cum natura, quia non est forma neque accidens eius, sed purus terminus, et hoc ultimum approbat etiam Fonseca, lib. V, c. 8, q. 6, sect. ult., ad ultimum, et necessarium existimat ut suppositum creatum sit unum ens per se.

19. Haec tamen omnia falsa esse, facile ex dictis probari potest. Et imprimis, ut ab hoc ultimo incipiamus, manifesta est contradictio, quod haec entitas sit res distincta a natura, et quod ex illa et natura consurgat suppositum, quod est ens per se unum, et quod non sit per veram ac propriam compositionem. Quia necesse est ut inter ea realis unio intercedat, alias non consurgeret ex eis unum per se; quo modo enim erit unum ex multis sine unione eorum? Ergo eodem modo necesse est ut intercedat compositio, quia compositio nihil aliud est quam realis unio rerum distinctarum. Secundo, suppositum creatum non est ens simplex ex vi suae constitutionis; in hoc enim secundum omnes distinguitur ab increato supposito; est ergo ens compositum, quia inter haec non est medium; ergo est compositum ratione compositionis quae fit ex natura et suppositalitate. Tertio, existentia, si est res distincta (ut ipsi volunt), non est proprie forma neque accidens, sed terminus essentiae vel suppositi, et nihilominus facit veram compositionem cum essentia vel supposito, consequenter loquendo in eadem doctrina. Immo, ipsi ideo ponunt talem distinctionem, ut ponant omnem creaturam vere et realiter compositam ex esse et essentia, ut patet ex eodem Caiet., de Ente et essentia, q. 11, quamvis ibidem, in c. 5, voces illam compositionem cum his , non vero ex his , quod iam supra reiicimus, disp. XXXI, sect. 13; ergo, licet personalitas non sit forma neque accidens, nec pars proprie sumpta, potest ex illa fieri realis compositio. Quod potest quarto confirmari ex mysterio Incarnationis, nam ex Verbo et humanitate fit propria, quamvis ineffabilis, compositio, ut late probatura est in I tomo III partis, disp. VI, sect. 4; et tamen Verbum neque est forma neque accidens, sed terminus naturae assumptae. Ratio ergo compositionis seu extremi componentis latius patet quam haec omnia, quia ratio unionis realis, quae immediate intercedit inter res diversas, communior etiam est; et hoc solum requiritur ad compositionem realem. Unde, etiam in linea vera compositio fit ex punctis et partibus lineae, quod non satis videtur Caietanus attendisse; nam, licet linea non componatur ex punctis, solis, scilicet, aut immediate inter se unitis (ita enim illud principium intelligendum est), componitur tamen ex partibus et punctis, nam partes per puncta, partes autem et puncta inter se immediate uniuntur, et ita lineam cromponunt. Supposita ergo distinctione, sive reali sive ex natura rei, inter personalitatem et naturam, necessario fatendum est ex eis fieri compositionem, tamquam ex termino et terminabili, nam haec duo aliquo modo ut actus et potentia comparantur; si ergo distinguuntur et uniuntur, nihil est quod ad compositionem desideretur; et ita nihil est etiam frequentius in auctoribus quam, in substantiis creatis, inter alias compositiones reperiri hanc quae est ex natura et supposito.

20. Substantia non supponitur in natura ante existentiam .— Ex hoc autem principio colligo falsum esse tertium dictum huius sententiae, nimirum, personalitatem comparari ad naturam ut aliquid prius existentia propria ipsius naturae. Probatur quia, si ita esset, non posset facere realem compositionem cum illa. Hoc enim argumento supra probavimus existentiam non posse facere realem compositionem cum essentia, quia ante existentiam, neque ordine naturae, neque etiam secundum modum concipiendi, intelligi potest in ipsa essentia entitas sufficiens ad compositionem. Quia compositio quae in re fit requirit in extremis componentibus entitatem actualem quam unum non habeat ab alio formaliter; ante existentiam vero nulla talis entitas concipi potest; ergo multo minus potest intelligi realis compositio ex natura et personalitate quae omnem rei existentiam antecedat etiam ordine naturae. Accedit quod, si admitteremus veram compositionem realem ex natura utcumque praeconcepta in esse essentiae, et ex existentia, iam tunc superflua esset haec alia compositio ex natura in esse essentiae, et ex personalitate, quae ordine naturae sit prior quam compositio cum existentia, quia natura per seipsam seu per principia intrinseca habet actualitatem essentiae; et rursus adiungitur personalitas quae terminat illam, ita ut non innitatur alteri, sed per sese sit; quid ergo necesse est aliam rursus entitatem adiungi, quandoquidem iam intelligitur res extra causas, et per se ac intrinsece terminata?

21. Reiicitur Caietani opinio quoad munera quae tribuit subsistentiae .— Atque hinc facile improbatur secundum dictum huius opinionis. Non enim recte declarat munus suppositalitatis seu quasi effectum formalem eius, scilicet, consistere in hoc quod est constituere proximum subiectum existentiae. Nam imprimis nulla est proprie potentia respectiva, aut susceptiva respectu propriae existentiae, sed tantum obiectiva; ergo ficta est talis entitas quae constituat proximum subiectum existentiae. Deinde quia, eo modo quo res potest dici capax existentiae, unaquaeque essentia creata vel creabilis est per seipsam capax propriae et proportionatae existentiae. Denique, argumentum illud sumptum ex illa locutione, quod suppositum est id quod est, nullius est momenti, ut supra dixi, quia non oportet intelligi esse id quod est ut subiectum existentiae, sed ut constitutum per existentiam completam et undique terminatam, seu ut habens existentiam terminatam per subsistentiam. Quod vero attinet ad alias proprietates personales accidentarias, vere dici potest personalitatem constituere proximum subiectum vel principium earum, quamvis non constituat subiectum existentiae, ut ex dicendis patebit.

22. Ultimo, contra totam hanc sententiam possunt varia argumenta desumi ex mysterio Incarnationis. Ex illa primum sequitur humanitati Christi duas entitates deesse, ex his quae in aliis personis humanis esse solent, videlicet, personalitatem et existentiam, quod Caietanus et qui eum sequuntur facile concedent. Ex quo ulterius sequitur ex parte humanae naturae duplicem unionem factam esse ad Deum, unam ad constituendam personam, alteram ad existendum. Tertio sequitur primam ex his unionibus factam esse ad proprietatem personalem Verbi, secundam vero factam esse ad proprietatem essentialem, quae est existere; nam, iuxta hanc opinionem, existere solum dicitur de Deo essentialiter. Unde fit quarto, licet prior unio sit propria solius Verbi, posteriorem vero esse communem, quia fit in re communi toti Trinitati, quod esse omnino falsum ipsi merito docent contra Durandum, qui similiter posuit duas uniones ex parte naturae humanae, ordine tamen commutato; dixit enim prius uniri humanitatem existentiae, vel subsistentiae essentiali, deinde vero proprietati Verbi; iuxta opinionem vero Caietani e contrario sequitur prius esse unitam humanitatem personalitati Verbi, ut in illa et per illam fiat capax existentiae, deinde vero esse unitam existentiae, qua essentia divina et omnes relationes existunt. Ultimo, potest probabiliter inferri posse unam ex his unionibus separari ab alia de potentia absoluta, atque ita humanitatem personatam propria personalitate posse uniri existentiae divinae ut per illam existat, etiamsi non uniatur divinae personae ut suppositetur. Quae omnia partim sunt falsa, partim etiam nova, et superflua, et sine fundamento aut necessitate asserta, quae hoc loco non latius prosequor, quia eadem fere tacta sunt supra in disputatione de existentia.

Vera sententia et quaestionis resolutio

23. Reiectis aliorum opinionibus, superest ut nostram sententiam aperiamus; et, quoniam personalitas per modum actus et formae a nobis concipitur, ex munere et officio eius optime intelligitur quid illa sit et quomodo ad naturam comparetur. Dico ergo, primo, personalitatem ad hoc dari naturae ut det ultimum complementum in ratione existendi, vel (ut ita dicam) ut existentiam eius compleat in ratione subsistentiae, ita ut personalitas non sit proprie terminus aut modus naturae secundum esse essentiae, sed secundum esse existentiae †6 ipsius naturae. Haec assertio fere probata est ex dictis contra Caietanum et alios. Unde solum indiget declaratione, quae primo accipi potest ex ipsis terminis existendi et subsistendi; nam existere ex se solum dicit habere entitatem extra causas seu in rerum natura; unde de se indifferens est ad modum existendi innitendo alteri ut sustentanti, et ad modum existendi per se sine dependentia ab aliquo sustentante; at vero subsistere dicit determinatum modum existendi per se et sine dependentia a sustentante; unde illi opponitur inexistere vel inesse, dicitque determinatum modum existendi in alio. Igitur, quamdiu existentia non est terminata per modum existendi in se et per se, adhuc est incompleta et in statu quasi potentiali, et ideo ut sic non potest habere rationem subsistentiae. Rursus, si afficiatur modo existendi in aliquo a quo sustentetur et pendeat, etiam habet statum incompletum, quia est in alio a quo pendet, et ad compositionem alicuius completi entis ordinatur. Tunc igitur existentia naturae substantialis erit complete terminata, quando fuerit affecta modo existendi per se; hic ergo modus complet rationem substantiae creatae; ille ergo habet propriam rationem personalitatis seu suppositalitatis. Ideoque merito dicitur esse terminus aut modus naturae secundum esse existentiae, quia secundum esse essentiae iam natura est omnino completa neque indiget alia determinatione, praesertim cum iam supponatur contracta usque ad individuationem et singularitatem; sic igitur concepta secundum esse essentiae proxime ac immediate indiget (ut modo concipiendi nostro loquamur) existentia, qua fiat ens actu; postquam vero est essentia in actu, solum indiget modo existendi in se ac per se; hic ergo ultimus est terminus naturae secundum existentiam eius, et hoc est proprium munus suppositalitatis.

24. Secundo declaratur ex modo opposito, qui est esse in alio. Nam, in forma accidentali, actu inesse alteri est quasi ultimus terminus seu modus talis formae secundum existentiam eius. Accidens enim, quamvis ex vi suae existentiae sit aptum et propensum ad inhaerendum, non tamen est actu inhaerens ex vi solius existentiae, sed indiget speciali modo inhaerendi, qui est veluti ultimus terminus existentiae ipsius. Igitur opposito quidem modo, tamen proportionabili, intelligendum est in substantiali natura quod, licet sit actualis entitas per existentiam suam, ex vi talis existentiae praecise sumptae non est subsistens, sed indiget modo per se essendi, quo ultimo terminatur existentia naturae, ut in se sit sine dependentia ab aliquo sustentante; ille ergo modus complet suppositum et habet rationem suppositalitatis.

25. Tertio declaratur ex mysterio Incarnationis; nihil enim aliud intelligimus deesse humanitati Christi, ut non subsistat subsistentia propria, nisi talis existendi modus quo sit per se, non in alio. Nam in ea est integra omnis essentia actualis et creata, et consequenter est etiam substantialis existentia humanae naturae; tamen, quia illa existentia ita est affecta ut innitatur Verbo, a quo sustentatur et pendet, ideo caret illa humanitas modo existendi per se; ergo solum ex defectu huiusmodi non est subsistens, nec persona creata; ergo talis modus est qui habet rationem personalitatis creatae.

Satisfit obiectioni contra positam assertionem

26. Argumenta quae contra hanc assertionem fieri possunt praecipua sunt duo, quae in superioribus fere sunt tacta et soluta. Unum est, quia hic modus per se existendi non videtur esse talis ut in re ipsa addatur existentiae substantiali, sed solum ut secundum rationem contrahat existentiam in communi ad rationem existentiae substantialis. Unde, licet existentia ut sic sit indifferens ad modum per se vel in alio, non est tamen illa indifferentia per modum realis potentiae passivae ad actus in re ipsa distinctos et physice afficientes, sed est indifferens secundum rationem, seu est potentia logica, qualis intelligitur esse in genere vel in quocumque conceptu confuso, qui contrahi potest per inferiores modos ratione tantum distinctos, et logice vel metaphysice determinantes conceptum communem. Quocirca, si non loquamur de existentia in tota illa abstractione et communitate, sed de existentia substantiali, illa non videtur indifferens ad perseitatem essendi; nam per hanc distinguitur ab existentia accidentis; ergo nec necessarius est nec potest intelligi talis modus superadditus existentiae substantiali.

27. Respondetur tamen ex dictis hunc modum seu terminum, scilicet, esse per se, esse aequivocum. Uno enim modo sumitur, ut distinguit contra accidens et opponitur modo essendi in alio, prout est de essentia accidentis, et in hoc sensu verum est substantialem existentiam non esse indifferentem ad hunc modum per se, sed per illum essentialiter constitui, et sic etiam est verum existentiam in communi non esse indifferentem ad hunc modum tamquam potentiam realem, neque physice per illum affici tamquam per actum reipsa distinctum, sed solum abstrahi et contrahi per rationem; tamen per se, hoc modo sumptum, non dicit talem modum essendi actualem qui actu excludat unionem et dependentiam ab omni sustentante, sed solum dicit aptitudinem seu existentiam cui ex natura sua talis modus talisque independentia debetur; sicut, e contrario, esse in alio, prout est essentialis modus constituens accidens, non dicit actualem dependentiam vel inhaesionem ad subiectum, sed naturam quae illam postulat. Alio autem modo sumitur per se ut dicit talem actualem essendi modum qui omnino excludat dependentiam et unionem actualem cum aliquo sustentante, et de hoc modo negamus esse essentialem existentiae propriae substantialis naturae, quandoquidem ablato hoc modo potest existentia naturae conservari, ut in Christi humanitate factum est. Et ideo non solum existentia in communi, ut abstrahit ab accidentali et substantiali, sed etiam existentia substantialis, non includit actu hunc modum, sed aptitudine tantum (loquimur semper de existentia creata, quae ob suam imperfectionem hanc habet limitationem; nam in increata secus est); atque illa capacitas non est solum logica potentia, sed physica et realis, qualis est in re terminabili respectu termini ex natura rei distincti. Atque in hoc sensu dicitur existentia substantialis indifferens ad hunc modum, non indifferentia quasi neutra (ut sic dicam), quia talis existentia ex natura sua postulat definite ac determinate hunc modum, et cum illo habet naturalem connexionem, sed indifferentia imprimis praecisiva, quia in sua essentia illum non includit, et deinde obedientiali, quia potest de potentia absoluta illo carere et alio opposito affici.

28. Ratio formalis subsistentiae in quo consistat .— Atque hinc obiter colligitur cur existentia substantialis naturae creatae, quamvis completae, per seipsam et ex vi suae rationis formalis non sit subsistentia, quia nimirum non includit dictum per se, sed potius est indifferens, in sensu dicto, ut possit inniti alteri sustentanti et ab illo pendere. Potest autem controverti quid sit subsistentia creata, an, scilicet, ipsa existentia utrumque includat, et existentiam et modum, an vero solus ipse modus sit subsistentia, ita ut subsistentia dicatur addi existentiae et terminare illam. In qua re magis videtur esse dubitatio de significatione vocis quam de re ipsa; nam in re iam constat ad subsistendum necessaria esse illa duo, scilicet, existentiam et modum, et quid utrumque conferat; solum ergo potest inquiri quid nomine subsistentiae significetur. Videtur enim subsistere significare totum hoc, scilicet, per se existere, et consequenter videtur subsistentia idem esse quod per se existentia; atque ita subsistentiam utrumque directe includere, existentiam et perseitatem. In contrarium vero est quia humanitas Christi simpliciter caruit subsistentia creata, non tantum ob defectum alterius partis constituentis subsistentiam, ut sic dicam, sed simpliciter quia totam entitatem subsistentiae non habuit. Cuius argumentum est quod Verbum divinum ita supplevit in humanitate illam totam subsistendi rationem, ut nullo modo dici possit subsistentiam Christi ut hominis intrinsece includere existentiam creatam cum terminatione Verbi, sed simpliciter esse increatam. Et simile argumentum sumi potest ex mysterio Trinitatis; nam relationes sunt vere subsistentiae personales, etiamsi, proprie loquendo, non sint rationes existendi ipsi naturae divinae. Atque ita haec posterior pars omnino probanda videtur. Neque obstat argumentum sumptum a significatione vocis, nam existere commune est et naturae et personae, immo et ipsi personalitati; si ergo sit sermo de existentia naturae, de qua locuti sumus, illa non includitur formaliter in conceptu subsistentiae, sed praesupponitur, et includitur tamquam additum, ita ut non dicatur subsistentia esse existentia per se, sed dicatur potius perseitas existentiae, seu modus per se naturae existentis; si vero loqui velimus de existentia ipsiusmet personalitatis, illa intrinsece includitur in conceptu subsistentiae actualis, sicut includitur in conceptu cuiuscumque entitatis, et sic etiam in Trinitate subsistentiae relativae existentias relativas includunt et in mysterio Incarnationis subsistentia humanitatis includit intrinsece increatam existentiam relativam Verbi divini.

Altera obiectio solvitur

29. Aliud argumentum erat quia, supposita existentia in substantiali natura, ille modus per se essendi sufficienter intelligitur per solam negationem essendi in alio, si natura illa quae talem negationem habet completa sit, ut excludamus animam rationalem separatam, et partes etiam integrantes, quae natura sua tales sunt, etiamsi actu separentur, ut esset manus aut pes, si cum eadem materia et forma conservarentur separata, idemque multi censent de sanguine; secus vero est de partibus homogeneis, quibus accidentarium est quod sint partes, et ideo statim ac separantur sunt integra supposita. Unde sumitur nova confirmatio; nam haec pars per solam negationem unionis cum toto fit suppositum; quid ergo necesse est novos modos excogitare positivos? Confirmatur tandem, nam fingamus naturam substantialem completam conservari a Deo sine tala modo positivo cum sola negatione unionis ad aliud suppositum; talis natura esset per se existens, quia esset existens et non in alio, neque ut pars alterius, neque ut dependens ab aliquo sustentante; esset ergo existens in se ac per se; ergo totum hoc sufficienter concipitur per solam negationem.

30. Ad argumentum hoc responsum fere ex dictis superius contra Scotum; ostendimus enim, supposito Incarnationis mysterio, non posse intelligi quod subsistentia creata in sola negatione consistat, aut quod addat solam negationem supra existentiam naturae; nam, licet natura substantialis sit completa ratione naturae, non tamen in genere entis et substantiae, et ideo indiget positivo complemento. Ad confirmationem vero de partibus homogeneis, sequenti sectione dicendum est latius; nunc breviter respondetur, quando pars aquae, verbi gratia, separatur ab aqua, vel novam acquirere subsistentiam, vel certe novum positivum terminum, ratione cuius, quae erat partialis, incipit esse subsistentia integra.

31. Ad ultimam confirmationem, aliud est quaerere an ille casus sit possibilis, aliud quid esset dicendum de natura sic existenti, data illa hypothesi per possibile vel impossibile. De priori puncto dicemus inferius. De posteriori, qui in dicta confirmatione tangitur, dicendum est in eo casu humanitatem sic existentem non fore personam, neque subsistentem proprie, quia, licet actu non esset in alio, tamen, ex modo existendi non repugnaret esse in alio supposito eique uniri secundum se totam, quod repugnat personae ut persona est. Unde de ratione personae est non solum ut negative non existat in alio, sed etiam ut contrarie (ut sic dicam) seu repugnanter positive ita existat ut omnino ei repugnet esse in alio. Atque in hunc modum explicant aliqui effectum quasi formalem subsistentiae seu personalitatis, scilicet, quod talis effectus sit reddere naturam quam terminat, vel potius personam ipsam quam constituit, prorsus incommunicabilem alteri personae; quod quidem verum est, non tamen declarat directe et in se effectum personalitatis, sed a posteriori. Non enim potest forma seu modus positivus per se primo esse ad dandam solam incommunicabilitatem, quae est effectus negativus; oportet ergo ut det aliquod esse talis conditionis et naturae ut sit prorsus incommunicabile alteri personae, cui innitatur vel a qua sustentetur; hoc autem esse positivum non potest a nobis aliter intelligi aut exponi quam per illum modum actualiter per se essendi, quem declaravimus. Sed de hac incommunicabilitate personae et subsistentiae creatae dicemus plura in sequentibus.

Distinctio inter suppositum et naturam exponitur

32. Dico secundo: id quod suppositum creatum addit supra naturam distinguitur quidem in re ab ipsa natura, non tamen omnino realiter, tamquam res a re, sed modaliter, ut modus rei a re. Priorem partem probant sufficienter omnia supra adducta contra Durandum, et circa primum dictum opinionis Caietani. Et iuxta illam posset D. Thomas exponi, ubicumque ait suppositum in creaturis distingui realiter a natura; omnis enim distinctio quae in rebus ipsis actu reperitur solet late realis vocari. Posteriorem partem sequuntur multi ex recentioribus discipulis Divi Thomae, praesertim qui existimant existentiam substantialem esse modum ex natura rei distinctum ab essentia, separabilem ab illa, quo sensu videtur hanc sententiam tenere Soto, in Dialectica, q. 3 univers., et c. de Substant., q. 1, et II Phys., q. 2. Potest autem haec sententia tribus modis affirmari. Primo, constituendo hanc distinctionem modalem, tam inter essentiam et existentiam quam inter existentiam et personalitatem inter se, et consequenter etiam inter essentiam et personalitatem. Et hoc modo opinatur Soto; tamen, et supponit falsum in ea distinctione existentiae ab essentia, et illa supposita distinctione, superflue introducit aliam inter existentiam et personalitatem, ut argumentis contra Caietanum factis, hic cum proportione applicatis, ostendi potest. Alio modo potest haec distinctio modalis poni inter essentiam et subsistentiam, non vero inter existentiam et subsistentiam. Et hic sensus supponit etiam sententiam Capreoli, quam impugnavimus, et modalem distinctionem inter existentiam et essentiam actualem, quam nos negavimus. Tertio ergo modo nos asserimus distingui modaliter personalitatem, tam ab essentia quam ab existentia naturae substantialis, quamvis hae inter se non distinguantur. Et hoc sensu probatur primo, quia haec distinctio sufficit ad salvandum omnia quae probant haec esse distincta ex natura rei, et maxime ad ea quae fides docet de mysterio Incarnationis, propter quae praecipue introducta est haec distinctio; ergo non est cur maiorem distinctionem fingamus. Assumptum patet, quia hoc satis est ut humanitas sine tali modo subsistentiae propriae conservetur, et modo illi opposito afficiatur, scilicet, unione ad aliam personam; facile enim potest res separari a modo ex natura rei distincto; quae res in materia de Incarnatione locis supra citatis late tractata est. Consequentia vero patet, tum ex illo generali principio, quod distinctiones nec multiplicandae sunt neque augendae sine magno fundamento et aperta necessitate, tum etiam quia, explicata hoc modo, ratio subsistentiae non est difficilis intellectu; illa vero entitas omnino distincta vix potest concipi quid aut qualis sit, aut quomodo naturae uniatur; oportebit enim uniri per alium modum ex natura rei distinctum ab extremis, prout contingit in unione rerum realiter distinctarum.

33. Secundo declarari hoc potest proportionali exemplo supra adducto de accidente, in quo actualis inhaerentia ex natura rei est distincta ab existentia accidentis, non ut res distincta, sed ut modus rei; sic igitur, e converso, actu per se esse et independenter ab alio sustentante erit aliquid distinctum a substantiali natura eiusque existentia, non tamen ut res, sed ut modus eius; sicut sedere et stare distinguuntur a quantitate.

34. Tertio, quia iuxta hanc sententiam expediuntur facile omnia quae de hac subsistentia interrogari solent et difficultates quae circa illam occurrunt. Ut, verbi gratia, an sit substantia vel accidens; dicimus enim esse substantiam quasi transcendenter sumptam, ut distinguitur contra accidens, quia non potest substantia ab accidente formaliter accipere suum complementum; non esse tamen entitatem, sed modum substantialem, atque ita non directe, sed reductive poni in praedicamento substantiae. Unde etiam facile respondetur illi interrogationi, quomodo subsistentia non comprehendatur in illa divisione substantiae in materiam, formam et compositum; dicimus enim ibi dividi substantiam prout dicit propriam entitatem substantialem, et ideo non includere modos substantiae, nisi fortasse implicite; nam unio materiae cum forma aliquid substantiale est, et non est materia, nec forma, nec compositum, implicite vero in composito involvitur. Ad eumdem ergo modum dici poterit de subsistentia, sive Aristoteles illam cognoverit, sive non. Rursus, quaeri solet in quo genere causae subsistentia afficiat naturam. Et respondemus facile affectionem modi non semper includere propriam causalitatem, quamvis ad aliquam reduci possit. Id patet de unione, de inhaerentia, de dependentia, et similibus; sic ergo dicimus subsistentiam reduci quidem posse ad rationem formae, nam est veluti ultimus actus naturae, proprie tamen non esse causam formalem. Cuius argumentum est quia potest suppleri a Verbo divino, quod propriam rationem causae formalis exercere non potest. Recte ergo appellatur haec subsistentia ultimus ac purus terminus naturae, quia ante hunc modum existendi est natura, ut supra dicebam, quasi in potentia et indifferentia quadam ut possit in se inesse vel alteri uniri; per hunc autem modum ita finitur et terminatur ut amplius indifferens non sit, idque absque causalitate vel informatione, sed per intrinsecam modificationem. Quamvis autem nonnulla ex his possint aliquo modo declarari, etiamsi subsistentia fingatur res omnino distincta, tamen non omnia, neque cum eadem facilitate vel claritate.

35. Quarto, iuxta hanc etiam sententiam commode explicantur nonnulla quae circa mysterium Incarnationis solent a theologis disputari. Primum est an possit humanitas, terminata propria personalitate, etiam aliena terminari. Et communiter dicitur non posse, cuius ratio vix potest reddi, si personalitas propria est res omnino distincta. Si enim eadem humanitas simul uniri potest Patri et Filio, ut probatiores theologi docent, cur non poterit etiam uniri entitati quae est propria subsistentia, et filiationi divinae? Nam duae uniones inter se non repugnant formaliter. At vero, si subsistentia solum est intrinsecus modus per se essendi actualiter, manifestam habet oppositionem proximam et immediatam cum modo essendi in alio ut in supposito; unde conveniens redditur ratio ob quam non possit humanitas, propria personalitate affecta, simul aliena terminari.

36. Rursus quaeri solet an persona creata possit alienam naturam terminare, et communiter creditur non posse. Huius autem ratio vix reddi potest, si personalitas est entitas distincta. Cur enim non potest Deus illam in duobus naturis ponere, sicut potest corpus in duobus locis collocare, vel eamdem albedinem in duobus subiectis? At vero, si personalitas creata tantum est modus naturae, facile redditur ratio, quia modus ita essentialiter definitur ad illam rem cuius est modus, ut nullam aliam possit afficere, nec simul, nec successive, neque ullo alio modo; nam in suo essentiali modo afficiendi includit non tam inhaerentiam vel unionem quam identitatem cum re quam afficit; et ideo non potest exercere effectum vel quasi effectum formalem suum circa rem distinctam.

37. Praeterea, inquiri solet cur non possit personalitas creata sine propria natura conservari, sicut e contrario potest natura existere sine propria personalitate. Nam, si personalitas est res prorsus distincta, nulla ratio sufficiens reddi posset cur non posset Deus illam servare sine propria natura, tum quia nullum fere est sufficiens indicium huius distinctionis realis praeter separationem mutuam, tum etiam quia nulla implicatio contradictionis intercedit, neque essentialis aliqua dependentia personalitatis ab actuali unione cum natura, ob quam non possit ab illa separari, et separata conservari. Quae est enim haec essentialis dependentia, si personalitas est res distincta? At si solum est modus, facilis est ratio, quia de intrinseca ratione et essentia modi est ut per seipsum, sine alio modo unionis interveniente actu, sit coniunctum et modificet rem cuius est modus, et ideo conservari non potest separatus a tali re; nam, hoc ipso quod separatur, destruitur eius ratio formalis seu essentialis. Quod autem personalitas non possit sine propria natura conservari, omnes supponunt; nam, sicut intelligi non potest quod conservetur sessio sine sedente, aut statio sine stante, neque actualis inhaesio sine forma inhaerente, ita nec per se esse sine natura existente. Omnes denique similes quaestiones optime definiuntur iuxta hunc dicendi modum, ut latius, in I tomo III partis D. Thom., q. 2, 3 et 4, prosecutus sum, et in sequentibus nonnulla etiam attingam; est ergo hic dicendi modus probabilior ac caeteris praeferendus. Neque superest solvenda ulla ratio quae contra hanc conclusionem obiici possit, nam tractando opiniones Durandi, Scoti et Caietani, quae sunt veluti inter se extreme oppositae, et inter eas haec nostra sententia est media, omnibus est satisfactum.

Compositio ex natura et subsistentia, qualis

38. Dico tertio: personalitas creata veram facit compositionem cum creata natura, tamquam modus cum re modificata, seu tamquam terminus cum re terminabili. Haec assertio satis probata est ex dictis contra Caietanum; et, suppositis quae diximus, est satis clara, nam compositio realis nihil aliud est quam coniunctio eorum quae in re distinguuntur ad componendum unum tertium; ita vero comparantur in praesenti natura et personalitas. Atque ita satis declaratum esse relinquitur quo modo personalitas ad naturam comparetur, tam in modo afficiendi illam quam in distinctione vel compositione cum illa.

39. Solum posset inquiri de comparatione in perfectione, utra, scilicet, perfectior sit simpliciter vel in genere entis, naturane an subsistentia eius. Nam, si subsistentia est per se res distincta, videri potest res dubia, nam subsistentia est actus naturae substantialis, et ultimus, et si est propria entitas, intelligenda videtur tamquam sustentans et fulciens ipsam naturam; merito ergo existimari potest perfectior illa. Item, aliqui ex his qui existimant existentiam esse rem distinctam ab essentia, iudicant esse perfectiorem quia est actus eius; idem ergo fortasse iudicabunt de suppositalitate, quia etiam est actus et terminus substantialis, praesertim cum, loquendo consequenter in illa sententia, probabilius sit subsistentiam esse omnino idem cum existentia substantiali.

40. At vero, iuxta nostram sententiam, absolute verius est substantialem naturam esse perfectiorem sua subsistentia, quia subsistentia tantum est quidam modus; natura vero est vere ac proprie substantialis entitas. Item, quia in substantia completa perfectior est essentia substantiae quam modus eius. Denique, hoc confirmatur quia alias Verbum non assumpsisset praecipuam entitatem quae est in homine, quod est inconveniens. Immo, Scotus, ut sectione praecedenti vidimus, reputat inconveniens quod Verbum non assumpserit aliquam entitatem positivam et substantialem quae in nobis sis. Quod nos etiam facile concedemus esse inconveniens de propria entitate; negamus autem esse inconveniens de modo existendi ipsius naturae; quin potius, est necessarium et aptissimum ad explicandum mysterium. Nam, hoc ipso quod humanitas non fuit sibi relicta ut in se subsisteret, sed insita Verbo, necesse est ut modum essendi mutaverit, non tamen quod entitatem amiserit. Sicut quantitas, cum separatur a pane per consecrationem, mutat internum modum essendi sine ablatione alicuius entitatis propriae et intrinsecae. Unde, sicut in accidente, si comparetur actualis unio quantitatis ad ipsam quantitatem, est quid minus perfectum quam ipsa quantitas, ita, e converso, in substantia modus subsistendi est quid minus perfectum quam ipsa natura.

41. Ultimo, potest inquiri an personalitas comparetur ad naturam ut actus intrinsecus vel extrinsecus eius. Ad quod facilis est responsio ex dictis: si enim actus intrinsecus dicatur actus essentialis, sic personalitas non est intrinseca naturae, quia non est de essentia rei, ut ostensum est; alias non posset ab illa distingui, quia nihil magis est idem cum re quam essentia eius. Potest autem personalitas dici intrinseca naturae, vel quia est intime coniuncta, vel quia ex natura rei illi debetur. At vero, respectu personae dici potest intrinseca tamquam de intrinseca ratione et constitutione eius, quia illam intrinsece componit, ut superius, contra opinionem Capreolo attributam, satis probatura est.