SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO II. QUID SIT ESSENTIA CREATURAE, PRIUSQUAM A DEO PRODUCATUR

SECTIO II. QUID SIT ESSENTIA CREATURAE, PRIUSQUAM A DEO PRODUCATUR

Quaestionis resolutio

1. Principio statuendum est essentiam creaturae, seu creaturam de se et priusquam a Deo fiat, nullum habere in se verum esse reale, et in hoc sensu, praeciso esse existentiae, essentiam non esse rem aliquam, sed omnino esse nihil. Hoc principium non solum verum est, sed etiam certum secundum fidem. Unde Waldensis, lib. I Doctrin. fidei antiq., c. 8, merito ponit inter errores Wicleff., quod dixerit creaturas habere ab aeterno aliquod esse reale distinctum ab esse Dei; et thomistae graviter reprehendunt Scotum, quod asseruerit creaturas habere quoddam esse aeternum, quod est esse diminutum earum, scilicet esse obiectivum seu essentiae in esse cognito, ut videre licet in Caietano et aliis recentioribus, I, q. 17, a. 5, qui existimant illud esse cognitum, ex sententia Scoti, esse aliquod esse reale distinctum ab esse Dei, quod quidem merito impugnant tamquam omnino falsum et principiis fidei contrarium; immerito tamen id Scoto attribuunt, nam ipsemet Scotus diserte declarat hoc esse cognitum, quod veluti resultat in creaturis ex scientia Dei, non esse in illis aliquod esse reale intrinsecum ipsis, neque esse sufficiens ad fundandam relationem realem, sed rationis tantum, ut videre licet in ipso Scoto, In I, dist. 35, § Ad ista, et dist. 36, § Ad secundum dico, et In II, dist. 1, q. 1, a. 2, et in Quodl., q. 1, et 14, a. 2. Neque potuit Scotus aliud sentire; nam ponit hoc esse cognitum tam necessario convenire creaturis, quam convenit Deo ipsi scire creaturas, quod non pendet ex voluntate seu libertate Dei; esset autem erroneum dicere Deum ex necessitate et absque libertate communicare creaturis aliquod esse reale participatum ab ipso, quantumvis diminutum, cum de fide sit Deum operari omnia secundum consilium voluntatis suae. Igitur hac in parte Scotus nobiscum convenit in principio posito, quod essentiae creaturarum, etiamsi a Deo sint cognitae ab aeterno, nihil sunt nullumque verum esse reale habent antequam per liberam Dei efficientiam illud recipiant.

2. Quin potius idem Scotus, in allegata dist. 36, impugnat Henricum, eo quod variis locis asseruerit essentias rerum ex se habere quoddam esse essentiae, quod vocat esse reale, aeternum et improductum, conveniens creaturis independenter a Deo, quodque in eis supponitur, non solum ante efficientiam, sed etiam ante scientiam Dei, ut ratione illius possint esse obiecta illius scientiae divinae quam theologi simplicem intelligentiam vocant. Ita scribit Henricus, in Summ., a. 3, q. 23 et 25, et Quodl. VIII, q. 1 et 9, et Quodl. IX, q. 1 et 2, et Quodl. XI, q. 3. Cuius sententiam impugnant etiam thomistae, ut patet ex Hervaeo, Quodl. XI, q. 1; et Soncinate, IX Metaph., q. 4; et recentioribus D. Thom. expositoribus, I, q. 10, a. 3, q. 46, a. 1. Quamquam a sententia et modo loquendi Henrici non multum discrepet Capreolus, In II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad quartum argumentum Aureoli contra quartam conclusionem, ubi respondens Aureolo interroganti an, cum res creatur, fiat id quod omnino nihil erat, dicit fieri quidem id quod erat nihil esse existentiae, et addit: Erat

autem ultra nihilitatem, quae est carentia actualis existentiae, essentia in esse essentiae, quae, absolute considerata ut natura vel quidditas, est substrahibilis nihilitati existentiae et quidditati existentiae, hoc est, ipsi esse vel non esse actualis existentiae, et ipsa secundum se semper est aliquid in genere essentiarum, et in esse intelligibili, et in potentia activa creatoris, licet non in esse reali actuali, ut declarant Henricus, Godofredus et Bernardus de Gannaco . Hoc vero esse essentiae ita postea Capreolus declarat, ut ex parte creaturae, antequam a Deo producatur, non existimet esse aliquam veram rem distinctam a Deo, quae sit simpliciter extra nihil, sed ut ex parte creaturae dicat quamdam aptitudinem, seu potius non repugnantiam, ut in tali esse a Deo producatur; in hoc enim distinguuntur essentiae creaturarum a rebus fictitiis et impossibilibus ut chymera, et hoc sensu dicuntur creaturae habere reales essentias, etiamsi non existant; dicuntur autem habere, non actu, sed potestate, non per potentiam intrinsecam, sed extrinsecam creatoris, atque ita dicuntur habere non in se, sed in causa sua, vel materiali, sicut res generabilis dicitur esse in potentia materiae primae, vel effectiva, quomodo totum ens creabile in potentia Dei continetur antequam fiat, de cuius essentia possibili in communi nunc agimus. Atque hoc etiam modo dicitur talis essentia, antequam fiat, realis, non propria ac vera realitate quam in se actu habeat, sed quia fieri potest realis, recipiendo veram entitatem a sua causa, quae possibilitas (ut statim latius dicam) ex parte illius solum dicit non repugnantiam ut fiat; ex parte vero extrinsecae causae dicit virtutem ad illam efficiendam. Atque eodem modo et ratione, esse quod appellant essentiae, ante effectionem seu creationem divinam, solum est esse potentiale obiectivum (ut multi loquuntur, de quo statim), seu per denominationem extrinsecam a potentia Dei et non repugnantiam ex parte essentiae creabilis.

3. Nec potuit in mentem alicuius doctoris catholici venire quod essentia creaturae, ex se et absque efficientia libera Dei, sit aliqua vera res, aliquod verum esse reale habens distinctum ab esse Dei, quod tandem fatetur expresse Capreolus, citato loco, allegans verba D. Thomae, q. 3 de Potentia, a. 5, ad 2, ubi sic ait: Ex hoc ipso quod quidditati esse tribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur, quia antequam esse habeat, nihil est nisi forte in intellectu creantis, ubi non est creatura, sed creatrix essentia . Et ratione probatur ex principiis fidei, quia solus Deus est ens ex se necessarium, et sine illo factum est nihil, et sine effectione eius nihil est aut aliquod esse reale in se habet. Unde recte dicunt sancti Patres, quidquid a Deo factum non est, vel Deum esse, vel nihil esse; Iustinus, in Expositione fidei; Cyril., lib. I in Ioan., c. 6; Augustinus, lib. I de Trinit., c. 6. Est autem de fide certum Deum non fecisse essentias creatas ab aeterno, quia neque ex necessitate (ut argumentabamur contra opinionem Scoto attributam), cum de fide sit Deum nihil agere necessario simpliciter; neque ex libera voluntate, sic enim de fide est in tempore coepisse operari. Et praeterea est evidens, si essent factae a Deo essentiae rerum ab aeterno, etiam ex tunc fuisse existentes, quia omnis effectio ad existentiam terminatur, †1 ut infra ostendam. Et confirmatur, quia alias non posset Deus rem aliquam in nihilum redigere, quia semper maneret aliquid rei, scilicet, essentia. Et similiter non creasset Deus omnia ex nihilo, sed ex uno esse transmutasset illa ad aliud esse.

4. Neque aliquid iuvat quod Capreolus supra, ex aliorum sententia, respondet Deum creasse omnia ex nihilo existentiae, non vero ex nihilo essentiae. Aut enim quod nil habet existentiae est simpliciter et omnino nihil, aut non. Si non, ergo absolute et simpliciter non creavit Deus omnia ex nihilo, nec produxit omnia entia, seu omne id quod vere est aliquid reale, et consequenter nullum ens proprie creavit, sed unum ex alio produxit, tamquam ex potentia reali receptiva et improducta, scilicet, existentiam seu rem existentem ex essentia reali, quae dicitur esse potentia receptiva ipsius esse, et improducta. Unde ulterius fit creaturam posse quasi gloriari, quod ex se habeat aliquid quod non habet a Deo, nec participatum ab illo. Haec autem omnia et similia sunt contra fidem et naturalem rationem. Si vero tandem quis fateatur illud quod nihil habet existentiae esse simpliciter et omnino nihil, relinquitur frivolam et vanam esse distinctionem de nihilo essentiae et existentiae, quia quod est simpliciter et omnino nihil, non potest vere et realiter esse aliquid in aliqua ratione veri entis. Item quia, remota existentia et efficientia primae causae, nihil omnino manet in effectu, ut ostensum est; ergo neque essentia manere potest sub aliquo vero esse reali distincto ab esse creatoris.

5. Quod tandem in hunc modum declaratur: demus enim essentiam creatam et existentem esse entitatem ex natura rei distinctam ab existentia et separabilem ab illa, et concipiamus illam entitatem essentiae, quae est sub existentia, mente praescindendo unam ab altera, ut, verbi gratia, humanitatem Christi, si illa est entitas tantum essentiae; nullus itaque catholicus existimare potest illam rem essentiae humanitatis, secundum id totum quod in ea concipitur praecisa existentia, ex aeternitate habere actu illam entitatem solumque illi defuisse unionem ad Verbum et ad omnem aliam existentiam, alioqui daretur entitas aeterna et increata extra Deum; fatendum ergo necessario est, seclusa entitate existentiae quae per effectionem aliquam communicatur creaturae, ipsam entitatem essentiae omnino nihil esse.

Obiectiones contra positam resolutionem

6. Contra hanc tamen veritatem obiiciuntur nonnulla, quae parvi momenti sunt; sed, ut omnibus satisfaciam, indicabo illa. Primo, quod essentia creaturae, priusquam existat, terminat cognitionem Dei; ut autem terminet, requirit aliquod esse. Secundo, quia praedicata essentialia ab aeterno vere praedicantur aut praedicari possunt de essentia; omnis autem veritas fundatur in aliquo esse. Tertio, quia res creatae secundum esse essentiae collocantur sub certo genere et specie, unde eiusdem speciei est rosa sive existat sive non existat; immo eadem numero essentia est humanitas Petri creati et creabilis. Ergo in utroque statu retinet aliquam entitatem essentiae. Quarto, quia, si essentia creaturae secundum se et ut obiicitur simplici intelligentiae Dei nihil reale est, erit ergo ens rationis; quomodo ergo vere dicitur esse aliquid creabile, cum ens rationis nec sit aliquid nec creari possit? Quomodo item scientia est de ente reali, cum sit proprie de essentia et non de existentia? Deinde qualiter potest essentia habere in Deo verum exemplar seu causam exemplarem, nam in entibus rationis id locum non habet? Tandem communiter distinguitur in creaturis triplex esse, essentiae, existentiae, et veritatis propositionis, ut videre licet apud D. Thom., In I, dist. 33, q. 1, a. 1, ad 1; ergo, seclusa existentia, adhuc potest essentia retinere esse essentiae, nam hoc non habet ab existentia, sed ex se; ergo, seclusa omni efficientia extrinseca, habet tale esse, et consequenter ex aeternitate illud habet.

Respondetur obiectionibus

7. Primae .— Ad primum, omissis opinionibus theologorum, quae superius tactae sunt, et latius I, q. 14, tractantur, concedo essentiam creaturae, sicut est obiectum secundarium scientiae divinae, ita illam terminare; non est enim obiectum movens, sed terminans tantum. Ad hoc autem nullum reale esse quod actu habeat necessarium est, quia terminare neque est aliquid in ipsa, neque est aliquid ab ipsa, sed est sola denominatio extrinseca a scientia Dei, quae denominatio in re denominata nihil ponit, neque etiam supponit, per se loquendo, aliquod reale esse, sed tale, quale per scientiam cognoscitur; nam hoc ipsum necessarium est ad scientiae veritatem. Cum ergo Deus per scientiam simplicis intelligentiae non cognoscat creaturas ut actu habentes esse aliquod reale, sed potentia tantum, non requirit in illis aliquod esse reale ut terminent huiusmodi scientiam, sed sufficit esse potentiale, quod ut sic solum est actu in causa, ut recte dixit D. Thom., I, q. 14, a. 9, et I cont. Gent., c. 66. Quod si sit sermo de scientia visionis qua Deus intuetur res existentes, illa quidem requirit existentiam in obiecto, in mensura (ut aiunt) aeternitatis; tamen in propria et temporali duratione non est, nisi pro eo tempore pro quo existere cognoscitur. Atque ita ex vi terminationis scientiae non requiritur in re scita aliquod esse reale, sed solum illud quod adaequatum sit scientiae ad veritatem eius. Quod est evidentius in scientia quam angelus habet de rosa possibili, aut de futura eclypsi.

8. Secundae .— Quae sit aeterna pro positionum veritas .— Ad secundum dicam latius solvendo primam rationem positam praecedenti sectione in favorem primae opinionis. Nunc breviter respondetur cum D. Thoma, I, q. 10, a. 3, ad 3, ab aeterno non fuisse veritatem in illis propositionibus, nisi quatenus erant obiective in mente divina, quia subiective seu realiter non erant in se, neque obiective in alio intellectu. Ut autem vera esset scientia qua Deus ab aeterno cognovit hominem esse animal rationale, non oportuit essentiam hominis habere ex aeternitate aliquod esse reale in actu, quia illud esse non significat actuale esse et reale, sed solam connexionem intrinsecam talium extremorum; haec autem connexio non fundatur in actuali esse, sed in potentiali. Dices per illam scientiam non cognosci hominem posse esse animal rationale, sed necessario esse animal rationale; ergo solum esse potentiale non est sufficiens fundamentum eius. Respondetur negando absolute consequentiam, quia illa necessitas non est absoluta essendi secundum aliquod esse reale in actu, sed quoad hoc est possibilitas tantum; includit tamen necessitatem conditionalem, quia, nimirum, si homo producendus est, necessario futurus est animal rationale, quae necessitas nihil aliud est quam identitas quaedam obiectiva hominis et animalis, quam identitatem Deus simplicissime cognoscit, nos autem per compositionem quam significat verbum est , quando dicimus hominem ex aeternitate esse animal rationale, quod esse pertinet ad illum tertium modum quo dicitur esse significare interdum veritatem compositionis.

9. Tertiae .— Ad tertium dicendum est, eo modo collocari res possibiles nondum factas sub certo genere et specie, quo eis dicuntur convenire, aut vere attribui essentialia praedicata, scilicet, prout obiective sunt in intellectu divino aut alio quopiam; haec enim coordinatio seu collocatio sub certis generibus et speciebus formaliter non est in rebus, sed in intellectu; habet tamen in rebus fundamentum, vel prout actu existunt, vel prout existere possunt et obiective terminare scientiam qua cognoscuntur talis naturae atque essentiae esse debere, si fiant. Cum ergo dicitur res possibilis et facta esse eadem numero vel specie, si sit sermo de identitate reali seu positiva, falsum est, quia haec non est nisi inter extrema positiva et realia; negative autem dicuntur esse una res vel unius speciei, quia res producibilis et producta non sunt duae res, sed una, neque habent duas species aut duas essentias, sed unam; haec autem unitas seu identitas negativa apprehenditur a nobis ad modum positivae, quia comparamus rem positivam obiective existentem in intellectu ad rem actu existentem, ac si essent duo extrema positiva, cum tamen reipsa non sint nisi unum, ut magis constabit ex paragrapho sequenti.

10. Quartae .— Ad quartum respondetur essentiam possibilem creaturae obiectivam divinae scientiae non esse ens confictum ab intellectu, sed esse ens revera possibile et capax realis existentiae, ideoque non esse ens rationis, sed sub ente reali aliquo modo comprehendi. Iam enim supra declaravi essentiam creaturae, etiam non productam, esse aliquo modo essentiam realem. Et in superioribus tractando de conceptu entis, ostendimus non solum sub illo comprehendi id quod actu est, sed etiam quod aptum est esse. Unde recte Caietanus, de Ente et essentia, c. 4, q. 5, ait ens reale dupliciter accipi: uno modo, ut distinguitur contra ens fabricatum ab intellectu (quod proprie est ens rationis); alio modo, ut distinguitur contra non existens actu. Essentia ergo creaturae secundum se est ens reale primo modo, scilicet, in potentia, non vero posteriori modo, et in actu, quod est proprie esse ens reale, ut ibidem Caietanus notavit. Quocirca, si essentia creaturae praecise ac secundum se sumpta et nondum facta consideretur ut actu ens, vel ei tribuatur actu esse, sic vel non est consideranda in se, sed in sua causa, nec habet aliud esse reale ab esse suae causae; vel, si consideretur ac in se habens esse, sic verum est, secundum eam considerationem, non esse ens reale, sed rationis, quia non est in se, sed obiective tantum in intellectu. Dicitur tamen illa natura creabilis vel possibilis, quatenus secundum se realis est et apta ad existendum, et eodem modo potest habere in Deo reale exemplar; hoc enim non semper repraesentat actuale ens, sed etiam possibile. Ac denique eodem modo, scientiae, quae considerant res abstrahendo ab existentia, non sunt de entibus rationis, sed de realibus, quia considerant essentias reales, non secundum statum quem habent obiective in intellectu, sed secundum se, vel quatenus aptae sunt ad existendum cum talibus naturis vel proprietatibus.

11. Quintae .— Quidnam et quotuplex sit esse essentiae .— Circa quintum argumentum advertendum est aequivocationem esse posse in primo membro, scilicet, esse essentiae. Duobus enim modis attribuitur rebus creatis. Uno modo secundum se, etiam ut nondum sunt factae neque actu existentes. Et hoc modo esse essentiae non est verum esse reale actuale in creatura, ut demonstratum est, sed est esse possibile, et revocatur ad illud tertium membrum de esse veritatis propositionis seu cognitionis; nam, ut ostendimus, essentiae creaturarum hoc modo tantum habent vel esse in causa, vel obiective in intellectu. Solum potest constitui differentia inter illa duo membra, quod esse in veritate propositionis non solum habet locum in essentiis realibus, sed etiam in entibus rationis et fictitiis; sic enim est verum caecitatem esse privationem, et chymaeram esse confictum monstrum, et ideo peculiariter tribuitur rebus creatis esse essentiae antequam existant, ut denotetur illam veritatem fundari in esse potentiali apto ad existendum. Alio modo sumitur esse essentiae ut actu convenit creaturae iam existenti, et hoc esse est sine dubio reale et actuale, sive re, sive ratione tantum ab existentia distinguatur, quod postea videbimus, quia certum est in re existente ipsam essentiam esse actu ens, et consequenter esse essentiale illius esse actuale esse. Hanc tamen actualitatem non habet, nisi per creationem vel productionem agentis, et ut essentia reipsa coniuncta est existentiae. Quocirca, quamvis demus esse essentiae, hoc modo sumptum, esse actuale esse et distinctum ab esse existentiae, nihilominus verum et certum est principium positum, quod essentia creaturae non habet actu hoc esse essentiae nisi per effectionem, et consequenter quod, secundum se et ex se ut improducta, nullum esse in actu habet, neque essentiae, neque existentiae. Et haec distinctio est prae oculis habenda ad tollendam aequivocationem et intelligendam efficaciam rationum quae in hac materia fieri solent.