SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXX. DE PRIMO ENTE, QUATENUS RATIONE NATURALI COGNOSCI POTEST QUID ET QUALE SIT
SECTIO V. QUA RATIONE DEMONSTRARI POSSIT NON ESSE IN DEO COMPOSITIONEM ACCIDENTALEM

SECTIO V. QUA RATIONE DEMONSTRARI POSSIT NON ESSE IN DEO COMPOSITIONEM ACCIDENTALEM

1. In Deo nullum accidens esse potest — Diximus de substantialibus et essentialibus compositionibus, superest dicendum de accidentali. In qua re, licet aliqui philosophi erraverint tribuentes Deo quaedam accidentia, ut refert D. Thomas, I cont. Gent., c. 23, ex Commentat., XII Metaph., text 39, nihilominus evidenti ratione ostendi potest in Deo nullum esse accidens. Quod non solum theologi et Patres Ecclesiae docuerunt, sed etiam meliores philosophi, ut videre licet apud Cyrillum Alexand., lib. XI Thesauri, et Gregorium Nyssen., homil. 5 in Cantica, et Augustinum, III de Trinit., c. 4 et seqq., et VII de Trinit., c. 5, et serm. 38 de Tempore, et Leonem Papam, epist. 93, c. 5. Sumitur etiam ex Arist., et Commentat., XII Metaph., quos infra citabimus, tractando de aliis intelligentiis. Ut autem ratione probetur conclusio, supponendum est sermonem esse de accidenti physico et intrinsece inhaerente, nam denominationes extrinsecae †5 nihil ad rem praesentem faciunt, ut ex dicendis constabit.

Prima ratio

2. Prima ratio huius veritatis sumi potest ex iis quae supra diximus de perfectione Dei; nam, ex eo quod Deus est suum esse per essentiam, ostendimus sequi ipsum esse summe perfectum ex vi talis esse; ergo non est capax accidentium quibus perficiatur. Ut enim recte dixit Cyrillus supra: Perfecto ex seipso nihil potest accidere; substantia vero Dei ex seipsa perfecta est; nihil ergo ei accidit, nam accidens ideo addi solet essentiae, quia essentia talis est cui aliqua perfectio deest, quae per accidens suppletur. Dices perfectiones aliquas esse in Deo tantum eminenter per essentiam Dei ut substantia infinita est, et ideo posse ulterius illam substantiam per accidentia perfici, ut illas perfectiones etiam formaliter habeat, in quo non augebitur perfectio divinae substantiae intensive, sed extensive tantum, quod non repugnat perfectioni divinae. Et confirmatur ac declaratur exemplo divinarum relationum, quarum perfectio tota relativa eminenter continetur in divina essentia ut sic; quia tamen non continetur in ea formaliter (quia alias non esset tota essentia absoluta communis tribus personis), ideo necessarium fuit ut, non obstante illa eminenti perfectione essentiae divinae, adderentur (more nostro loquimur) formales perfectiones relativae, ut iam non tantum eminenter, sed etiam formaliter in Deo reperirentur; ergo simile quid dici potest de accidentalibus perfectionibus.

Expenditur ratio facta, et inductione probatur veritas

3. Ut hanc evasionem et obiectionem excludamus, sumamus imprimis quod in ea dari videtur, nimirum perfectiones illas quae formaliter sunt in Deo ex vi suae essentiae et substantiae non posse in eo reperiri mediis accidentibus. Ad quid enim indiget Deus sapientia accidentali, si ex vi suae essentiae formaliter est summe sapiens? Et idem est de caeteris similibus. Eo vel maxime quod, si sumantur hae perfectiones quatenus accidentales esse possunt, eadem ratio erit de illis et de aliis quae tantum eminenter in Deo continentur; nam hoc ipso quod sit accidens, iam non est perfectio simpliciter; ratio enim accidentis non dicit perfectionem simpliciter, ut per se notum est. Obiectio ergo tantum procedit de his perfectionibus quas Deus ex vi suae essentiae solum habet eminenter; hae vero aut sunt absolutae aut respectivae. Illae quae absolutae sunt, ideo non sunt in Deo formaliter ex vi essentiae, quia dicunt imperfectionem aliquam; unde fit ut et inter se et cum maioribus perfectionibus formalibus repugnent. Sed haec eadem ratio obstat quominus divinae substantiae formaliter addi possint mediis accidentibus; ergo nulla perfectio absoluta accidentalis in Deo esse potest. Minor (caetera enim clara sunt) probatur primo, quia ob eam causam tales perfectiones formaliter sumptae non spectant ad summam ac consummatam perfectionem summi ac perfectissimi entis, quia est de ratione illius ut nullam imperfectionem includat. Secundo, quia hae perfectiones formaliter sumptae non amittunt imperfectionem suam eo quod mediis accidentibus adiungantur; immo illo modo plures imperfectiones involvunt, tum in subiecto, quia requirunt illud potentiale, nam erit in potentia passiva ad talia accidentia et ita non erit purus actus; tum in suamet entitate, habebunt enim illam imperfectam, nam accidentalis entitas ex suo genere imperfecta est; tum denique in intrinseca repugnantia quam huiusmodi perfectiones formaliter sumptae inter se habent; haec enim non tollitur, propterea quod tales perfectiones sint accidentales. Adde multas esse ex his perfectionibus quas repugnat formaliter inesse per sola accidentia, ut verbi gratia, perfectio quam formaliter dicit homo ut sic nulli rei potest formaliter convenire per accidentalem formam.

4. Relationes transcendentales an in Deo ad creaturas, et quid perfectionis dicant .— Si vero perfectiones illae sunt relativae, aut intelliguntur dicere respectum ad extra seu ad creaturas, vel ad intra, id est, ad Deum seu personam Dei. De prioribus relationibus eadem est ratio quae de perfectionibus absolutis, quia, aut non sunt in Deo realiter ac formaliter, vel, si aliquae sunt formaliter, sunt ex vi solius substantiae et essentiae ut sic. Hae namque relationes intelligi possunt quasi transcendentales ad creaturas solum ut possibiles, ut sunt respectus omnipotentiae, scientiae, simplicis intelligentiae, et similes. Et hi respectus, qualescumque sint, conveniunt Deo ex vi suae essentiae et substantiae; nam, si (ut fortasse verum est) tantum sunt respectus secundum dici, id est, secundum modum concipiendi et loquendi nostrum, per eos solum explicatur aliqua absoluta perfectio simpliciter, quae Deo convenit ex vi suae essentiae, ut ostensum est. Si vero (ut alii volunt) vere sint respectus transcendentales, qui in rebus absolutis imbibuntur, et non semper requirunt actualem existentiam termini quem respiciunt, sic etiam tales respectus dicentur pertinere ad perfectionem simpliciter seu in ea includi, verbi gratia, in ratione potentiae aut scientiae, absque ulla imperfectione vel repugnantia cum maiori vel aequali perfectione, ideoque etiam conveniunt Deo ex vi suae essentiae et substantiae. Quia omnis perfectio simpliciter hoc modo convenit, ut ostensum est; ergo etiam quidquid est de ratione talis perfectionis, seu quidquid in illa formaliter et essentialiter includitur.

5. Relationes quasi praedicamentales in Deo ad creaturas an dicant perfectionem .— Si autem intelligantur in Deo relationes quasi praedicamentales ad creaturas ut actu existentes, ut relatio Creatoris, Domini et similes, tribuuntur quidem Deo ad modum accidentium, re tamen vera nullam omnino perfectionem in Deo dicunt, neque aliquid reale quod in eo sit ultra perfectiones absolutas, sed solam denominationem extrinsecam seu relationem rationis, ut frequentius theologi docent cum Magistro in I, dist. 30, et D. Thom., I, q. 13, a. 7, contra nominales, ut ex infra dicendis in praedicamento relationis constabit. Declaravit autem hoc eleganter Cyrillus, in dicto lib. XI Thesauri, dicens: Sapienter certe dicitur nihil accidere substantiae Dei, quoniam in seipsa perfecta est; sed tamen, cogimur nonnunquam quasi accidentia, etiamsi non omnino accidant Deo, haec dicere, et mente accidentium modo concipere. Quid enim dicemus, intelligentes ante productionem huius mundi creatorem Deum fuisse, sed non actu? Creato autem mundo, actu quoque creatorem esse, idque modo quodam sibi accidisse, quamvis nulla mutatione sui, sed productione totius a nihilo ad esse actu creator factus esse videatur; qui aeterna incommutabilique tunc creandi voluntate, quando aeternaliter voluit, omnia produxit. Multa huiusmodi sunt, quae quasi accidisse Deo videntur. Et similem doctrinam habet August., V de Trinit., c. 16, ubi late et optime declarat has denominationes de Deo dici per solam mutationem creaturae, atque adeo per extrinsecam denominationem, sicut pecunia incipit esse pretium, aut res aliqua incipit esse pignus sine sui mutatione. Idem fere habet Anselm., in Monolog., c. 24, et Dionys., c. 9 de Divin. nomin. Ratio autem est eadem, scilicet, quia vel hae relationes et denominationes ex se nullam realitatem dicunt aut perfectionem, et ita nullum accidens possunt in Deo ponere; vel, si in aliquibus rebus hae relationes sunt aliquid, includunt in conceptu suo formali imperfectionem, ratione cuius in Deo non sunt formaliter ex vi solius essentiae, et ob eamdem causam esse non possunt mediis accidentibus, nimirum, quia easdem vel maiores imperfectiones Deo afferrent, ut in aliis explicatum est. Et per haec satis confirmata est et explicata ratio facta et exclusa evasio seu obiectio quae in contrarium fiebat.

6. Supererat vero dicendum de relationibus ad intra, quarum exemplo obiectio confirmabatur; sed, quia earum consideratio metaphysicae terminos transcendit, breviter dicendum est perfectionem propriam quam illae relationes dicunt (suppono enim aliquam dicere) non includi formaliter et essentialiter in essentia Dei ut sic, seu ut absoluta et communis est, non ob imperfectionem talium relationum, sed ob oppositionem et incommunicabilitatem. Non potuisset enim essentia communicari Filio, verbi gratia, secundum totam suam essentialem rationem, si in ea paternitas formaliter et essentialiter includeretur. In essentia ergo ut essentia continetur eminenter perfectio omnium illarum relationum. Nihilominus tamen, necessarium fuit illas perfectiones relativas formaliter esse in Deo, et quasi addi (ut nostro modo concipiendi loquamur) formali perfectioni essentiae, non ut aliquid perfectionis ei accresceret, neque ut aliquod accidens ei adiungeretur, sed ut in illa natura infinita posset esse constitutio proprii suppositi incommunicabiliter subsistentis, et ideo illa perfectio non est accidentalis, sed proprie dicitur personalis. Est enim tanta perfectio et eminentia illius naturae, ut nulla perfectio absoluta potuerit in ea esse omnino incommunicabilis; ut ergo quasi determinaretur ad incommunicabile suppositum, necessaria fuit relatio. Atque etiam ut in illa natura esse posset suppositorum distinctio, et interna processio unius ab alio, quod ad foecunditatem et infinitatem illius naturae pertinebat. Quamquam vero in illo ineffabili mysterio intelligatur relatio ut sic formaliter addere perfectionem relativam, quae in divina essentia erat eminenter, non tamen cum distinctione aliqua actuali quae in re ipsa intercedat seu ex natura rei sit inter relationem et essentiam, sed cum perfecta identitate, ut probabilior doctrina theologorum docet, quam, licet humana ratio comprehendere non possit, est tamen magis consentanea veritati fidei. Et propter hanc etiam causam non potest illa perfectio accidentalis existimari, nam, si in creaturis subsistentia, etiamsi in re ipsa distinguatur a natura, non est accidentalis perfectio sed substantialis, quanto magis relativa subsistentia erit substantialis et non accidentalis perfectio, cum et personam constituat et in re non distinguatur a divina natura, immo essentialiter in se illam includat.

Secunda ratio

7. Nam, si in Deo esset aliquod accidens, oporteret illud esse aut realiter aut saltem modaliter a parte rei distinctum ab essentia divina; hoc autem est impossibile; ergo etiam est impossibile esse in Deo aliquod verum accidens. Maior, intellecta physice et realiter, est clara, quia, cum Deus sit perfectissima substantia et in suo esse substantiali simplicissima, ut ostensum iam est, quidquid in eo realiter est et a parte rei non distinguitur ab ipso, non potest esse nisi substantia. Quale enim accidens fingi potest quod nullum habet esse, nisi substantiale? Si vero sumatur illa maior logice et in ordine ad praedicationes, et denominationes extrinsecas seu rationis excludamus, etiam est evidens, quia, cum Deus ex intrinseca necessitate sit et duret et alioqui sit immutabilis, nihil eorum quae intrinsece conveniunt potest de illo per modum accidentis praedicari, nedum esse verum accidens. Minor probari solet ab inconvenienti, quia alias sequeretur esse in Deo veram compositionem. Sed nos nunc uti non possumus illa ratione, quia hoc ipsum est quod probare intendimus, scilicet, non posse esse in Deo talem compositionem. Probatur ergo aliter, quia, si in Deo reperiretur accidens reipsa distinctum a substantia eius, vel haberet illud ab aliqua causa extrinseca, vel a propria essentia per naturalem dimanationem ab illa. Primum est plane impossibile. Primo, quia est contra rationem primae causae ut ab alia causa quidquam recipiat, alias illa alia esset superior et prior, saltem secundum eam rationem. Secundo, quia, saltem quoad talem perfectionem, penderet Deus ab extrinseca causa. Tertio, quia tale accidens esset commune, non proprium, unde, quantum est ex se, posset abesse et adesse; unde secundum tale accidens Deus ex se esset mutabilis, quae omnia sunt plane contra naturalem rationem. Secundum etiam dici non potest. Primo, quia illa interna emanatio revera esset aliqua efficientia, quia per illam reciperet esse illud accidens quod ex se non haberet esse; unde esse talis accidentis deberet esse participatum et non esse per essentiam; esset ergo in Deo ab aeterno quaedam quasi mutatio seu receptio alterius rei seu entitatis participatae et effectae; hoc autem dicit manifestam imperfectionem.

8. Dicet fortasse aliquis illud accidens nec fieri ab extrinseca causa, nec dimanare ab interna essentia Dei, sed per sese et ex intrinseca necessitate esse coniunctum cum substantia Dei sine ulla efficientia. Sed hoc facile etiam ex superius dictis refellitur, tum quia esse a se et absque efficientia non potest convenire duobus entibus omnino essentialiter distinctis, qualia essent tale accidens et substantia; tum etiam quia illud accidens essentialiter esset ens in alio, quae est magna imperfectio; ergo non posset esse ens a se, quae est summa perfectio. Denique est generalis ratio, quia substantia Dei respectu talis accidentis esset in potentia passiva et receptiva, quod repugnat primo ac puro actui; omnino ergo repugnat esse in Deo aliquod verum accidens.

9. Sed occurrit statim difficultas, quia, licet in accidente realiter distincto satis sint evidentes rationes factae, de aliquo autem accidentali modo ex natura rei distincto non videntur habere posse tantam vim, quia ad hos modos non semper requiritur efficientia aut propria compositio. Et maxime auget difficultatem quod multi et graves theologi sentiunt attributa divina (praesertim intellectum et voluntatem, et perfectiones quae ad haec spectant, ut sapientia, iustitia, misericordia) distingui formaliter ex natura rei ab essentia divina; qui tamen nullo modo admitterent compositionem in re, neque effectivam dimanationem †6 attributorum ab essentia. Tribuitur autem illa sententia communiter Scoto, In I, dist. 2, q. 7, et dist. 8, q. 4. Tandem augetur difficultas ex actibus liberis divinae voluntatis, qui aliquam rem in Deo ponunt, nam vere in re ipsa Deus vult quod libere vult. Non potest autem Deus realiter velle nisi per aliquam rem, quae in ipso sit; quod si est res aliqua, etiam erit aliqua perfectio, iuxta principia supra posita de ente et bono; illa autem res et perfectio tamen erit libera Deo, sicut ipse actus quo libere vult, cum sint idem; libera autem perfectio non potest in re non esse distincta a perfectione necessaria. Ergo vel discursus factus convincit in Deo non esse actus liberos, quod dici non potest, ut infra ostendam; vel non probat non posse esse in Deo perfectiones ex natura rei distinctas et consequenter accidentarias.

10. Ad obiectionem respondetur non tantum accidentia realiter distincta, sed etiam ea quae sunt modi vere distincti a rebus quas afficiunt, fieri in huiusmodi rebus per veram efficientiam, id est, per propriam actionem, si sint modi adventitii et extranei, vel saltem, quia cum ipsa re fiunt, ab ea fluunt per internam resultantiam, si sint modi intrinseci et quasi propriae passiones. Primum ostendi facile potest inductione, nam terminus motus localis per veram efficientiam fit, et rerum artificialium vera est effectio, et tamen per has et similes actiones non fiunt res distinctae, sed modi; idemque multi existimant de qualitatum intensione, et de rarefactione quantitatis est id probabilius. Et ratio est quia hi modi vere sunt aliquid reale; ergo, si antea non erant, veram efficientem causam et actionem requirunt ut esse incipiant. Et ex hac priori parte probatur facile posterior, nam modus qui necessario est coniunctus cum re, si per eamdem actionem fit cum ipsa re, necesse est ut veram habeat causam efficientem, quo modo fit inhaesio accidentis cum ipso accidente; si vero non fit per eamdem actionem, ergo ordine naturae supponit factam rem cuius est modus; ergo ut tali rei talis modus addatur, necessaria est aliqua efficientia.

11. Hinc ergo ad divina ascendendo, si intelligeretur divina substantia ut sic per se existens sine ulla actione, quia est suum esse, non tamen ita ex se habere omnem intrinsecum et realem modum essendi sed aliquem adiungi posse, necessarium plane esset talem modum per aliquam efficientiam fieri, saltem secundum naturalem resultantiam. Nec minus necessaria est compositio ac efficientia, nam compositio revera nil aliud est quam distinctorum coniunctio per realem unionem; modus autem unitur rei cuius est modus et est aliquid actualiter ab ipsa distinctum; ergo ex utroque resultat aliquid in re vere compositum. Et confirmatur, quia, si separetur talis modus a re quam afficit, vel reipsa vel cogitatione, intelligi non potest quin illa res simplicior maneat quam sit illud constitutum ex re et modo; ergo negari non potest quin illa sit aliqua compositio in re ipsa, quamvis non sit tanta quanta ex rebus distinctis; sicut distinctio modalis vera distinctio est in re, quamvis non tanta quanta inter res distinctas.