SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIX. DE CAUSIS NECESSARIO ET LIBERE SEU CONTINGENTER AGENTIBUS; UBI ETIAM DE FATO, FORTUNA ET CASU
SECTIO IX. AN LIBERTAS CAUSAE SIT DUM ACTU OPERATUR

SECTIO IX. AN LIBERTAS CAUSAE SIT DUM ACTU OPERATUR

1. Ultima difficultas resultans ex secunda sectione est an causa libera actualem libertatem habeat cum operatur, vel prius quam operetur; quia si iam operatur, necessario operatur, ita ut impossibile sit pro tunc non operari, et idem argumentum fieri potest de carentia operationis; si vero libertas semper respicit futurum, nullus actus in re existens erit liber, quia actus futurus, ut sic, non est existens, et ita de facto nullus erit effectus liber; praeterquam quod repugnat futurum, ut futurum, esse liberum, et postea in praesentia non exerceri libere, cum futurum non alia ratione sit futurum nisi quia aliquando erit praesens.

2. In hac difficultate Ocham, Gabriel et alii nominales, In I, dist. 38, docent voluntatem non esse liberam respectu actus quem iam exercet, pro illomet instanti quo illum exercet, nisi vel quatenus procedit ex indifferentia et libertate quam voluntas immediate ante illud instans habuit, vel quarenus in eo instanti habet voluntas potestatem ut in tempore immediate sequenti illum omittat, etiamsi omnes aliae conditiones vel causae ad illum concurrentes assistant, in quo aiunt causam liberam a naturali differre. Quam sententiam videtur amplecti Magister, in II, dist. 25, c. 2, ubi dicit liberum arbitrium ad praesens et ad praeteritum non referri, sed ad futurum. Et fundamentum eius est supra tactum, quia in praesenti iam voluntas est determinata ad unum, et quia id quod est, quando est, necesse est esse, ut ait Philosophus, I de Interp., c. ult. Unde Boet., I de Consolat., pros. ult., ait ortum solis et gressum hominis in hoc convenire, quod, dum fiunt, non possunt non fieri; differre vero, quia ortus solis, etiam prius quam fiat, necessario erat futurus; gressus autem hominis non ita.

3. Voluntas propriissime libertatem exercet in instanti quo operatur .— Haec vero sententia falsa est, et mihi plane improbabilis. Quapropter dicendum est voluntatis libertatem proprie exerceri in eomet instanti, et circa eumdem actum quem praesentem elicit seu exercet. Ita docuit Scot., In I, dist. 39; et Hervaeus, Quodl. I, q. 1, dubio 6; Capr., In II, dist. 25; Greg., In I, dist. 39, qui tamen aliquid falsum addidit, ut statim ostendam. Probatur haec sententia primo ratione insinuata, quae apud me est demonstratio, nam si voluntas in instanti quo elicit actum non libere procedit in actum, nunquam antea fuit libera in ordine ad illum actum, quia tantum fuit libera per respectum ad illud instans in quo erat libere effectura talem actum. Item, quia si in illo instanti non libere, sed necessario habet actum, ergo pari ratione toto tempore praecedenti, quo actu caruit, non libere, sed necessario caruit; et eadem ratio erit de tempore futuro; ergo revera nunquam est usus libertatis.

4. Secundo declaratur a priori, quia auctores prioris sententiae in eo errant quod non distinguunt prioritatem temporis et naturae, et verum sensum compositum a diviso; voluntas ergo in eodem instanti in quo actum liberum elicit, prius natura quam illum eliciat, intelligitur habere potestatem ad eliciendum illum et deinde ex ea potestate intelligitur illum elicere; ergo in eodem priori naturae intelligenda est potens ad eliciendum et non eliciendum talem actum; alioqui revera non intelligitur libera ad eliciendum illum actum. Et confirmatur ac declaratur, nam in tempore immediato ante illud instans supponitur voluntas habens illam potestatem ad eliciendum et non eliciendum actum. Et in illo instanti prius natura quam illa potentia se determinet ad actum, nihil est quod ei potestatem abstulerit ad illum eliciendum; ergo retinet voluntas utramque potestatem in illo instanti, et ex illa elicit vel non elicit actum pro ipsomet instanti. Quocirca, si voluntas simpliciter et absolute in eo instanti sumatur cum omnibus praerequisitis ad agendum, revera potest in illo non elicere talem actum, quae est potestas in sensu diviso, aut in prioritate naturae, quae necessaria et sufficientissima est ad libertatem. Si vero consideretur iam in illo posteriori naturae in quo iam elicuit actum, iam non potest pro illo eodem instanti retrocedere; sed haec solum est necessitas compositionis ex suppositione consequenti determinationem seu actionem ipsius voluntatis.

5. Et confirmatur, nam Deus ex aeternitate libere dilexit creaturas, et tamen pro nullo instanti vel reali duratione caruit illa determinatione libera, quae ita comparatur ad divinam voluntatem sicut actus liber ad nostram; ergo libertas voluntatis non est tantum respectu actus posterioris duratione reali, sed etiam respectu actus existentis in eodem instanti, posterioris quidem natura, si talis actus sit vere elicitus et causatus a potentia, vel solum secundum rationem aut intellectum, si solum sit determinatio libera eiusdem actus. Alias non posset intelligi in Deo dilectio libera, quia neque ex aeternitate libere dilexisset, quia semper perpetuo dilexit, neque post instans aeternitatis, quia multo minus potest aut incipere diligere quod nunquam dilexit, aut desinere quod dilexit et prout ex aeternitate dilexit. Idem argumentum sumi potest ex actione libera angelorum, quam in primo instanti sua creationis habuerunt, cum in illo habuerint meritum iuxta veriorem sententiam. Neque est ullius momenti quod Ocham significat, actum illum fuisse meritorium quia fuit in potestate angeli in illo durare vel non durare tempore immediate sequenti; haec enim potestas poterat conferre ut continuatio illius actus esset meritoria et cessatio esset carentia talis meriti; †5 tamen ad meritum in primo instanti nihil id conferebat, tum quia illa potestas non exercebatur in primo instanti, nos autem non meremur formaliter per potestatem liberam, sed per usum eius; tum etiam quia cessatio ab illo actu non potest conferre ad meritum, et tamen angeli mali, qui immediate post primum instans cessaverunt ab illo actu, nihilominus in primo instanti meruerunt; ergo pro illo instanti fuit ille actus liber, saltem quoad exercitium. Atque idem argumentum fieri potest de merito Christi, de quo certius est incepisse a primo instanti conceptionis suae.

6. Tandem possunt fieri proportionalia argumenta in hominibus, nam, ut supra dicebam, homo potest in primo instanti usus rationis habere actum liberum, tum bonum, tum etiam malum. Item, quoties homo peccat, non demeretur vel amittit gratiam in tempore immediato ante instans in quo exercet actum peccaminosum, ut est per se evidens; nemo enim peccat aut demeretur in eo quod facturus est, sed in eo quod facit, ut late Augustinus, epist. 107. Ergo necesse est ut in eodem instanti in quo actus peccati exercetur, sit liber; quia nemo vere peccat nisi tunc quando potest vitare quod facit vel facere quod omittit. Item, est simile argumentum quando peccator conteritur; ille enim non consequitur gratiam ante nec post instans contritionis, sed in ipsomet momento in quo contritionem elicit, et in eodem tantum se disponit sufficienter, cum tamen dispositio debeat esse libera, et in eodem meretur gloriam; ergo in eodem et pro eodem exercet actum liberum.

7. Ratio contrariae sententiae destruitur .— Fundamentum prioris sententiae iam solutum est. Aristoteles enim clare loquitur de necessitate conditionata et ex hypothesi consequenti, et de eadem intelligendus est Boetius; nam quod ait ortum solis prius fuisse necessarium, non solum est intelligendum de prioritate temporis, sed etiam de prioritate naturae seu causae. Immo, ideo in priori tempore verum fuit dicere effectum illum ex necessitate futurum, quia in sua causa habet necessitatem. Quod vero aiunt, non posse eamdem potentiam simul efficere et non efficere, sophisma est consistens in vocum aequivocatione; utraque enim potestas simul est in eodem instanti, non tamen ad exercendum utrumque actum coniunctim, sed divisim, id est, vel unum vel alium pro suo arbitrio. Unde, licet alteram partem potestatis excerceat, verbi gratia, eliciendo actum, potestatem tamen retinet ad oppositum, quam posset in eodem instanti exercere, non quidem simul cum alio actu nec faciendo compositionem cum illo, sed absolute.

8. Actus voluntatis non necessario per aliquod tempus durat .— Addit tamen Gregorius supra, facta suppositione quod voluntas elicuit actum, non solum non posse pro eodem instanti illum deserere, verum etiam neque in tempore immediate sequenti, quia existimat repugnare actum desinere in eodem instanti in quo incipit esse. Sed neque in theologia neque in philosophia habet haec sententia fundamentum. Non enim repugnat rem quae fit pro unico tantum instanti durare; nam potest idem instans esse primum et ultimum esse rei; quae est enim in hoc repugnantia? Respondet repugnare quod res simul incipiat et desinat. Sed si inceptio fit per instans intrinsecum, desitio vero per instans extrinsecum ipsi desitioni seu intrinsecum ipsi existentiae, nulla est repugnantia, quia non sequitur quod res sit simul et non sit, sed solum sequitur quod ita sit, ut neque immediate antea fuerit, neque immediate post futura sit; quomodo ipsum instans habet esse, et in eo posset Deus creare angelum et non conservare amplius; ergo ex hac parte nulla est necessitas continuandi actum liberum. Nec vero ex alia, nam angeli mali, ut est probabile, per unum tantum instans durarunt in bonis actibus; et qui peccat, nulla necessitate cogitur perseverare peccando, alias posset homo in hac vita pro aliquo tempore ex necessitate peccare et non desistere a peccando, quod absurdissimum est. Et e contrario qui coepit mereri, libere perseverat in merito; alias nihil in ea perseverantia boni operis mereretur; sed haec res latius a theologis disputatur.