SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XI. DE MALO
SECTIO PRIMA. UTRUM MALUM SIT ALIQUID IN REBUS, ET QUOTUPLEX SIT

SECTIO PRIMA. UTRUM MALUM SIT ALIQUID IN REBUS, ET QUOTUPLEX SIT

1. In rebus est malum. — Quod malum aliquo modo in rebus sit easque malas interdum denominet, constat ex communi omnium sensu et sermone, qui etiam in divinis Scripturis frequens est, Ecclesiastici, 11: Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt; et c. 39: Bona et mala in omnibus tentavit. Isaiae, 5: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum. Matth., 6: Libera nos a malo. Quod frustra diceremus de Deo, si nulla essent mala, ut recte dicit August., lib. I cont. Iulian., c. 3. Quid autem sit hoc malum, et quomodo sit in rebus, obscurum est et in controversia positum. Est autem quaestio de malo quoad formale a quo malum denominatur, nam quoad materiale seu quoad rem quae mala denominatur, constat esse posse quamcumque rem quae careat perfectione debita, ut videbimus.

Error vetus de malo confutatur

2. Fuit ergo antiquus error malum esse naturam positivam quarumdam rerum quae censebantur esse omnino malae et a quodam principio summe malo profectae. Qui fuit error Manichaeorum et Priscillianistarum, ut praecedenti disputatione, sec. 3, tactum est. Et eumdem tribuit Pythagoricis D. Thomas, I, q. 49, a. 1, ad 1; et sumitur ex Aristotele, I Metaph., c. 5, ubi refert Pythagoricos posuisse bonum et malum inter prima rerum principia. Quoniam vero Scriptura sacra aperte docet et unum esse tantum primum rerum principium summe bonum et omnes res ab illo effectas bonas esse, ut constat ex testimoniis praecedenti sectione citatis, ideo apud philosophos christianos certum est malum non posse esse rem aliquam positivam quae ex natura sua ac secundum se tota mala sit, tum quia non potest esse bona et omnino mala simpliciter ac secundum se; ostensum est autem quamlibet rem ex se bonam esse; tum etiam quia res non potest esse mala ob naturalem perfectionem sibi debitam; quidquid autem ei de tali perfectione defuerit, aut quidquid ei adversum habuerit, non potest ei esse connaturale, cum supponatur esse debitae perfectioni oppositum; nulla ergo res esse potest natura sua in se mala.

Quid malum sit definitur

3. Ex hoc autem principio ulterius intulerunt Patres malum pro formali seu malitiam, a qua res aliqua denominatur mala, non esse rem aliquam seu formam positivam, neque etiam esse meram negationem sed esse privationem perfectionis debitae in esse. Ratio primae partis est, nam omnis res positiva est bona, ut dictum est. Ratio autem secundae partis est quia res non est mala eo quod non habeat excellentiorem perfectionem si ei non debeatur; alioqui omnis creatura mala esset eo quod non habeat perfectionem creatoris. Atque ita relinquitur tertia pars, satis confirmata a sufficienti partium enumeratione. Eamque late confirmat Dionysius, c. 4, De Divin. Nomin., ubi hoc sensu dicit malum non esse existens, neque esse aliquid, sed esse perfectionis bonique proprii et accommodati privationem, rursusque addit malum esse imbecillitatem boni, quod in idem redit; et D. Basil., in Constit. Monast., c. 3: Vitium (inquit) non est nisi virtutis desertio; et homil. Quod Deus non est auctor malorum: Non subsistit (inquit) pravitas, neque essentiam ipsius substantem (id est, realem et positivam) producere possumus; privatio enim boni est malum. Similiter Greg. Nyss., hom. II In Cantica: Non est (inquit) alia mali substantia quam de bono separatio. Et similia habet Orat. mag. catech., c. 5, 6 et 7; Damasc., lib. II de Fide, c. 4, lib. IV, c. 2: Nihil (inquit) est malum nisi boni privatio, sicut tenebrae luminis. Eamdem sententiam habet Athan., orat. cont. Idola; Nazianz., orat. 9, circa fin., et orat. 38; Epiph., haeres. 24 et 66; Chrysost., hom. II in Act., circa fin.; et Iustin., q. 46 et 73 ad Gentes, malum ait nihil esse praeter boni corruptionem et depravationem ac privationem. Et in priori quaestione ex professo probat non esse rem positivam; in posteriori autem egregie confirmat non esse solam negationem. Inter Latinos vero Patres praecipuus auctor et confirmator huius sententiae est Aug., lib. XI de Civit., c. 9: Mali nulla natura est, sed amissio boni mali nomen accepit; idem, lib. XII, a principio, et in Ench., c. 11: Res, in quantum quaedam naturae sunt, malae esse non possunt; et c. 24, agens de peccato ait esse primum creaturae rationalis malum, id est, primam privationem boni; et lib. LXXXIII Quaestionum, q. 7, dicit nomen mali sumptum esse ex privatione speciei. Idem, lib. III Confess., c. 7, et lib. VII, a c. 5 usque ad 16, et lib. I contra Adversar. leg. et Prophet., c. 5, lib. I de Vera relig., c. 40, et lib. de Nat. boni cont. Manich., et lib. II de Morib. Manich., et lib. de Lib. arb., c. ult., ubi in specie disputat de malo culpae et dicit esse nihil ideoque non esse a Deo, ad hoc accommodans illud Ioan. 1: Sine ipso factum est nihil, id est, peccatum. Ambros., lib. de Isaac et anim., c. 7: Quid est (inquit) malitia, nisi boni indigentia? Eamdem sententiam habet Hieronym., Matth., 27, Isaiae, 18, Amos, 3; Gregor., 36 Moral., c. 24, alias 32, et lib. I In I Reg., c. 14, circa principium, ubi specialiter de malo culpae loquitur. Item Fulgent., de Fid. ad Petr., c. 21; Anselm., lib. de Concord. praesc. et lib. arb., c. 1, in fine, et lib. I de Conceptu Virgin., c. 27, et ex professo, lib. de Casu diab., a c. 7; Bernard., hom. VI Adventus. Ac tandem favet Leo Papa, epist. 93, c. 6. Et hanc doctrinam amplectuntur omnes theologi, praesertim D. Thomas, dicta q. 48, I, et I-II, q. 54, a. 3, q. 71, a. 1, q. 72, a. 1, et q. 2 de Malo, a. 2, et 9, et alii In II, dist. 34 et 35, ac 40.

Difficultates circa superiorem resolutionem

4. An malum culpae et poenae in aliquo positivo consistant. — Circa hanc vero receptam doctrinam nonnullae difficultates occurrunt. Prima est quia omne malum aut est culpae aut poenae; sed utrumque eorum est aliquid positivum, etiam formaliter quoad malitiam ipsam; ergo. Minor quoad priorem partem probatur, tum quia in moralibus malum contrarie opponitur bono, teste Aristotele, in c. de Opposit., et II Ethic., c. 8; tum etiam quia in actu, verbi gratia, intemperantiae ipsa positiva conversio voluntatis ad inordinatum obiectum est rationi contraria, atque adeo mala; tum denique quia actus vitii non est malus solum ob privationem virtutis oppositae, alias eamdem malitiam haberet avaritia quam prodigalitas, quia privant eadem virtute liberalitatis; est ergo malus ratione suae positivae entitatis. Quoad alteram vero partem de malo poenae probatur similibus argumentis, nam dolor est malum poenae et tamen est quid positivum. Neque dici poterit dolorem esse malum quia privat opposita voluptate, nam licet privatio voluptatis nonnullum malum sit, longe tamen maius et alterius rationis malum est existentia doloris; non ergo sola illa privatio, nec positivum tantum ratione illius privationis malum est, sed etiam ipsum positivum. Unde etiamsi fingamus dolorem contrariam delectationem non excludere, nihilominus ipse dolor esset aliquod malum; sicut ergo bonum delectabile positivum est, ita malum contristans seu doloriferum positivum est. Item, si res, verbi gratia, dulcis est positive conveniens gustui, ita res amara est positive disconveniens. Item error in intellectu est malum quoddam poenae et sine dubio est longe diversum malum quam ignorantia privationis; est ergo positivum malum ratione positivae habitudinis ad tale obiectum.

5. Secunda difficultas est, quia nulla sufficienti ratione probari videtur malum pro formali sola privatione consistere, quia sicut est multiplex bonum, ita et malum bono oppositum; quamvis ergo nullum sit ens positivum in quo aliqua ratio boni non inveniatur, quod solum videntur probare rationes superius adductae, nihilominus poterit aliquod ens esse positive malum aliquo genere malitiae. Nam, sicut in superioribus dicebamus eamdem rem posse esse bonam secundum varias rationes boni, nimirum honestam et delectabilem, ita fieri poterit ut eadem res sit bona uno titulo et mala alio, quamvis utraque ratio positiva sit, utpote si sit honesta et dolorifera, vel e contrario si sit delectabilis et turpis.

6. Prior difficultatum solutio reiicitur. Malum morale ex Sanctorum mente in privatione situm. — Propter haec quidam distinguunt malum in genere naturae et in genere moris; et de priori aiunt consistere in privatione, de posteriori autem consistere in positiva forma seu differentia. Haec fuit sententia aliquorum theologorum, et praecipuus eius auctor censetur esse Caiet., I-II, q. 18, a. 5, q. 71, a. 5, et q. 27, a. 1, qui tamen non distinguit malum naturae et moris, sed malum simpliciter et malum moris. Sed, quia haec materia de malo morali, ut tale est, ad theologum potius vel philosophum moralem quam ad metaphysicum spectat, non est hoc loco specialiter tractanda. Solum est breviter dicendum distinctiones illas non recte neque consequenter adhiberi. Primo quidem quia sancti Patres, locis citatis, potissime loquuntur de malo culpae, quod est malum morale, maxime D. Aug., et D. Thomas, quem falso Caiet. in suam sententiam adducit, ex I, q. 48, a. 1, ad 2 et 3, et lib. III cont. Gent., c. 9, cum tamen priori loco dicat bonum et malum specificare actus morales, tamen bonum per se, malum autem in quantum est remotio debiti finis; posteriori autem loco expresse dicat: malum quod est differentia in moralibus non esse aliquid quod in se malum sit, sed in quantum privat ordine rationis, qui est hominis bonum. Secundo, quia ratio Sanctorum quae sumitur ex eo quod Deus est auctor omnis boni nihilque potest ab eo esse quod bonum non sit, maxime procedit de malo morali; si enim positivum est, a Deo est et consequenter potius esset simpliciter bonum quam malum. Tertio, quia, quod ad priorem distinctionem attinet, eadem ratio est de malo naturali quae de morali; nam, sicut in homine dantur positivae formae vel qualitates disconvenientes rationali naturae ut sic et ideo contrariae rectae rationi quae est regula eorum quae hominem decent, ita in aqua, verbi gratia, datur positiva qualitas ei disconveniens et contraria eius naturae; unde, si aqua esset capax cognitionis, recte iudicaret illam sibi esse vitandam; si ergo ob eam causam malum morale dicitur esse positivum, etiam aliquod malum naturale positivum erit; vel, si hoc non satis est ut malum naturale sit positivum, neque in morali erit satis.

7. Mali in simpliciter et morale inepta divisio. — Quod vero spectat ad verba Caietani, vix intelligitur quid per malum simpliciter intellexerit, aut quomodo membra illius partitionis opponantur. Si enim malum simpliciter appelletur quod absolute et absque ullo addito malum est, nullum magis est simpliciter malum quam malum morale; immo quodammodo solum illud meretur nomen mali, caetera enim comparatione eius sunt secundum quid mala. Si vero malum simpliciter dicatur malum in communi, ut abstrahit ab omnibus malorum differentiis, non recte nec sufficienter dividitur malum in malum simpliciter et malum morale, sicut non recte divideretur animal in animal simpliciter et rationale, quia ex una parte divisum ipsum coincidit cum uno membro divisionis, et ex alia omittuntur alia membra, quae numerari possent. Et praeterea non recte intelligitur quo modo, si malum in communi in privatione consistit, sub illo directe contineatur malum positivum, cum privatio non possit esse de essentia positivi. Si vero per malum simpliciter intelligatur malum illud quod pure malum est nihilque habet admixtum boni, hoc imprimis dici non potest de re quae denominatur mala seu de subiecto malitiae; sic enim nullum est malum simpliciter, sed malum semper fundatur in bono, ut D. Thomas ex Dion. et aliis Patribus docet et infra declarabimus. Oportet ergo ut ratione ipsius malitiae dicatur purum malum in privatione consistere. Unde fit ut malum morale solum propter hanc causam possit dici positivum, quod praeter malitiam aliquid boni includit atque ita etiam id quod in eo pertinet formaliter ad rationem mali, erit tantum privatio, quandoquidem quidquid est positivum potius est admixtio boni quam constituens formaliter malum. Neque in hoc erit aliquid speciale in malo morali potius quam in naturali; nam etiam calor respectu aquae non est malum simpliciter, id est, purum et nullam habens admixtionem boni, eo quod positiva forma sit.

Malum in se et alteri malum, quidnam sint

8. Aliter ergo distinguere possumus de malo, prout de eo dicitur quod in se malum est, et quod est malum alteri; his enim duobus modis diximus supra posse aliquid esse bonum; quot modis autem dicitur unum oppositorum, potest dici et alterum. Id ergo quod in se malum dicitur, a sola privatione malum denominari potest; atque hac ratione vere dicitur malum formaliter in sola privatione positum esse. Atque hoc optime convincit ratio supra insinuata, quod res non potest dici mala a perfectione positiva sibi debita, cum ratio boni in hoc consistat quod res habeat perfectionem sibi debitam et convenientem; ergo oportet ut ex sola privatione talis perfectionis res in se mala denominetur. Et confirmatur, nam unaquaeque res positiva habet in se suam essentiam et suum esse positivum; utrumque autem est sibi bonum et conveniens; et ideo nihil est quod non appetat suum esse suamque essentiam; ergo nihil positivum ut sic potest esse in se malum. Loquendo autem de eo quod est malum alteri, sic concedi potest malum consistere in positivo et opponi bono non privative, sed contrarie, quomodo dolor opponitur voluptati, vitium virtuti, et sic de aliis. Et ratio est quia non tantum privatio sed etiam forma positiva potest esse disconveniens alicui subiecto; haec autem ratio mali eadem est cum ratione disconvenientis alicui; sicut ergo bonum sub ratione convenientis alteri nihil aliud dicit quam perfectionem unius rei, connotando in alia conditionem aliquam, ratione cuius sibi debetur aut congruit talis perfectio, ita malum huic bono oppositum formaliter ac praecise nihil aliud dicit praeter perfectionem unius rei, connotando in alia conditionem aliquam, ratione cuius repugnantiam vel disconvenientiam habet cum tali forma; igitur sicut bonum illud in positivo consistit, ita et malum ei oppositum.

9. Iuxta hanc ergo distinctionem dicendum est Patres superius citatos loqui de malo priori modo sumpto, scilicet, quod in se malum est; illud enim est proprie et simpliciter malum. Quod autem solum denominatur malum quia est disconveniens alteri cum in se sit bonum, non est simpliciter malum, sed tantum secundum quid et quasi per accidens. Rationes vero et difficultates in contrarium obiectae procedunt de posteriori malo seu disconvenienti; sic enim dolor in se quoddam bonum est, est autem animali disconveniens; et similiter calor est in se bonus simpliciter, licet sit disconveniens aquae; et in caeteris malis naturalibus seu disconvenientibus naturae, idem reperitur; et eadem ratio est de malo morali, nam voluntas mentiendi, ut in se est quoddam ens, aliquod bonum est; est autem disconveniens homini ratione utenti, et ideo est mala moraliter.

10. Substantia nulla positive mala dicenda. — Haec quidem distinctio optima est et quae in priori eius membro dicuntur, simpliciter probanda sunt, non vero quae in posteriori. Quod ut declarem, infero primo nullam substantiam posse proprie ac formaliter denominari malam positive, sed privative tantum; quia substantia non est proprie ac formaliter mala alteri; in se autem solum potest denominari mala ratione alicuius privationis; ergo. Maior patet, quia substantia est per se, non est ens alterius. Dices hoc esse verum de substantia integra et completa. Respondetur etiam materiam et formam, hoc ipso quod una ad alteram ordinatur non esse malum eius, sed bonum, nam et materia conveniens est formae cui deservit, et quaelibet forma est conveniens materiae, quamvis sit disconveniens oppositae formae vel eius composito; partes item integrales ex se etiam convenientes sunt composito et reliquis partibus; quomodo autem ob improportionem possit interdum aliqua pars esse disconveniens, infra dicemus. Dixi autem proprie ac formaliter, quia per denominationem extrinsecam potest substantia denominari mala, quia efficit formam disconvenientem alicui; quomodo etiam Deus, quatenus est auctor mali poenae, in eo genere potest denominari vel potius apprehendi et existimari malus, id est, disconveniens; sub qua ratione potest etiam odio haberi a voluntate inordinata; haec tamen non est vera malitia, sed denominatio sumpta ab externa malitia seu disconvenientia existenti in alia re.

11. Accidens quodvis, alicui subiecto bonum. — Secundo infero ex concessis in illo priori membro, omne accidens ratione suae perfectionis positivae non solum in se quoddam bonum esse sed etiam esse bonum et conveniens alicui subiecto. Probatur, quia nullum est accidens cui non sit connaturale esse in aliquo subiecto, cum quo vel naturalem connexionem habeat vel saltem ad illud ordinetur ut perfectio eius; erit ergo bonum aliquod respectu talis subiecti; ergo nulla est res positiva quae ratione sui sit mala vel disconveniens omnibus.

12. Nullum ens in se malum ratione alicuius positivi. — Atque hinc videtur tertio concludi nulli etiam subiecto posse esse malam rem aliquam ratione positivi praecise sumpti. Quod potest probari ex doctrina data in priori membro distinctionis positae. Quia alioqui necesse est dari aliquod ens in se malum ratione alicuius positivae formae; nam si forma positiva ut sic est mala alicui subiecto, ergo compositum ex tali subiecto et tali forma erit quoddam malum ens, cum sit compactum ex entibus disconvenientibus seu non recte cohaerentibus inter se; ergo, vel fatendum est ens aliquod esse in se malum ratione positivae formae, vel negandum positivam formam, ut sic, et ex vi praecisae perfectionis suae esse malam. Item subiectum tali forma affectum est malum seu male dispositum; ergo et malitia absolute loquendo est aliqua forma positiva, et aliqua res est in se mala non quia privata est aliqua perfectione, sed potius quia affecta est aliqua re positiva. Patet consequentia quia malitia nihil aliud esse videtur quam id quo male afficitur aliquod subiectum; unde, sicut D. Thomas, I, q. 5, a. 5, ad 2, et I-II, q. 51, a. 4, ad 1, et III, q. 11, a. 5, ad 3, dicit habitus virtutum non tam esse bona quaedam quam bonitates quasdam quibus bene afficitur voluntas quae illis affecta dicitur in se bona, ita forma illa quae ratione sui positivi male afficit aliquod subiectum, dici posset malitia quaedam, et subiectum illa affectum seu compositum ex illa resultans dicendum esset ens quoddam in se malum ex vi suae positivae affectionis seu compositionis. Praeterea est optima ratio, quia forma quae in se bona est et perfectionem dicit, non potest esse mala alicui ratione suae bonitatis praecise sumptae; ergo, ut censeatur mala et disconveniens alicui, oportet aliquid aliud intervenire, quod non potest esse nisi privatio aliqua; nam, si sit aliquid positivum, illud etiam dicet bonitatem et perfectionem; unde de illo redibit idem argumentum; ergo oportet ut omnis malitia privatione aliqua compleatur.

13. Quod tandem declaratur ratione et exemplis sumptis ex Dionysio et aliis Patribus, nam in eo quod dicitur malum alteri considerare possumus aut illud ens quod alteri dicitur malum, aut illud quod ex utroque resultat; ut, verbi gratia, homini malum est habere sex digitos in manu; si ergo consideretur totum illud compositum, id est manus sex digitis constans, dici potest malum quoddam tamquam monstrum seu peccatum naturae. Ait tamen Dionysius, dicto c. 4 de Divin. Nomin., tale malum constitui privatione quam ipse vocat ineptam dissimilium compositionem et defectum proportionis debitae et convenientis iuxta naturae institutionem. Sic etiam August., lib. de Natura bon., c. 3 et 4, ait malum nihil aliud esse quam corruptionem modi, vel speciei, vel ordinis naturalis. Quod explicans D. Thomas, I, q. 5, a. 5, ad 4, ait modum, speciem et ordinem, quatenus talia sunt, bona esse, vocari autem mala quatenus vel minora sunt quam esse debuerunt, vel quia non his rebus accommodantur quibus accommodanda sunt, vel quia sunt aliena et incongrua. Sic igitur monstrum illud appellatur malum in quantum caret debita specie et convenienti partium proportione, atque ita non ex vi positivae perfectionis malum est. Idemque reperitur in quolibet ente composito ex partibus quae inter se non bene conveniunt, quod in universum potest monstrosum appellari.

14. Res quae alteri mala dicitur, ratione alicuius privativi talis est. — Atque hinc ulterius fit, si consideremus eam partem talis compositi quae dicitur alteri disconveniens seu mala, ut est sextus digitus respectu manus humanae vel calor respectu aquae, non habere rationem mali nisi ratione alicuius privationis adiunctae. Nam imprimis ipsamet disconvenientia ad privationem pertinet, sicut in universum contrarietas, repugnantia, dissimilitudo et distinctio in suo intrinseco conceptu negationem includunt. Contrarietas enim includit incompossibilitatem oppositarum formarum in eodem subiecto; incompossibilitas autem negationem includit; sic ergo disconvenientia dicit improportionem seu ineptitudinem ad convenientem unionem seu compositionem. Deinde in eo subiecto cui alia res seu forma mala dicitur, connotatur carentia naturalis propensionis seu connexionis cum tali re. Ac denique in ipsamet re quae alteri mala dicitur, denotatur carentia perfectionis tali subiecto convenientis, quae, licet respectu ipsius formae absolute consideratae videatur esse negatio quaedam, tamen respectu subiecti habet rationem privationis, quia est carentia perfectionis illi debitae. Et respectu formae dici potest privatio non simpliciter sed ex hypothesi, seu in ordine ad talem effectum, quia licet absolute non debeatur tali formae talis perfectio, tamen ut posset convenienter informare tale subiectum, indigeret illa.

15. Et hoc modo in moralibus, actus intemperantiae dicitur malus homini quatenus caret rectitudine temperantiae, et in naturalibus calor est malum aquae quatenus caret perfectione frigoris; et sic in universum dixit D. Thomas, I, q. 5, a. 3, ad 2, nullum ens dici malum in quantum est ens, sed in quantum caret quodam esse; et idem sentit q. 3 De Potent., a. 6, ad 12, et clare ac optime id explicat q. 1 De Malo, a. 1, ad 1, dicens dupliciter dici aliquod malum, scilicet simpliciter et secundum quid. Simpliciter (inquit) malum est quod est secundum se malum, hoc autem est, quod privatur aliquo particulari bono quod est ex debito suae perfectionis, sicut aegritudo est malum animalis; sed secundum quid dicitur esse malum quod non est malum secundum se, sed alicuius, quia non privatur aliquo bono quod sit de debito suae perfectionis, sed quod est de debito perfectionis alterius rei, sicut in calore est privatio perfectionis debitae aquae, et ideo non est malus in se, sed aquae. Sic igitur omne malum privationem includit, sed proportionate, nam quod est in se malum includit carentiam perfectionis sibi debitae; quod vero est malum alteri, includit carentiam perfectionis debitae illi cui est malum.

16. Quamvis ergo distinctio data de duplici malo, scilicet, quod in se malum est vel quod est malum alteri, bona sit, de neutro tamen malo concedendum est in sola entitate positiva consistere, sed privationem includere. Solum potest constitui differentia, quia quando res in se mala dicitur, non intervenit nisi res quae denominatur mala et privatio a qua sic denominatur, quae sola habet rationem mali formaliter seu potius malitiae; at vero, quando res dicitur mala alteri, intervenit positiva entitas seu forma quae, ut substat alicui privationi, dicitur mala alteri rei seu subiecto. Unde, non sola privatio, sed ipsa etiam forma, ut illi substat, habet rationem mali formaliter respectu alterius subiecti, quia revera est forma male afficiens ipsum; nihilominus tamen in ipsamet forma, quatenus est mala alteri, id quod est positivum est quasi materiale, privatio vero est quasi formale, constituens rationem mali respectu alterius; nam quod respectu unius est forma, potest respectu alterius comparari ut subiectum seu materia; atque ita fit ut in universum formale constitutivum mali in privatione consistat, ut sancti Patres docuerunt.

Satisfit difficultatibus superius positis

17. Ad primam ergo difficultatem et primum eius membrum de malo culpae respondetur malum culpae proprie esse malum hominis ut rationalis est et libero arbitrio utitur; et ideo non semper dici de sola privatione, sed etiam de actu positivo, non tamen ratione solius positivi, sed quatenus debita rectitudine caret. Hoc ergo malum ratione actus quem includit, potest contrarie opponi actui bono seu virtutis et idem proportionaliter est de habitibus. Et eodem modo ipsemet actus dicitur contrarius rationi quia caret debita rectitudine; unde non tantum est malus quia excludit a subiecto contrarium actum vel habitum bonum (quod in argumentis supponi videtur), sed quia ipsemet est disconveniens rationali naturae; est autem disconveniens non ob positivam entitatem praecisam, sed ut substantem carentiae rectitudinis debitae, ut dictum est. Et ita potest in huiusmodi malo esse diversitas specifica, etiamsi fortasse non excludat a subiecto formam seu virtutem specie diversam; quia haec malitia, ut dixi, non consistit in privatione formae contrariae quae causatur in subiecto, sed in privatione debitae rectitudinis, quae in ipsomet actu intelligitur, quae pro actuum diversitate diversa esse potest.

18. Ad alterum membrum de malo poenae dicendum similiter est dolorem non esse in se malum, habet enim perfectionem suam et quidquid in latitudine talis perfectionis sibi debitum est; est ergo dolor quid malum tamquam disconveniens homini vel animali. Unde concedendum est non tantum esse malum causaliter, id est, quia excludit delectationem oppositam, sed etiam quia ipsemet est disconveniens et disproportionatus animali, quod recte argumentum ibi factum probat. Non tamen est disconveniens ratione solius positivae entitatis praecise sumptae, sed quia secundum illam includit carentiam alicuius perfectionis necessariae ut posset esse forma conveniens et proportionata homini. Et eodem modo respondendum est ad alia exempla quae in illa difficultate proponuntur.

19. Eadem res ut positiva, bona, ut privationem includit, mala esse potest. — Ad secundam difficultatem respondetur concedendo non repugnare eamdem rem esse bonam et malam diversis rationibus; negamus tamen utramque esse posse omnino positivam, quia non potest res sub ea ratione esse mala sub qua est bona; sub omni autem ratione positiva praecise considerata bona est, ut ostendimus; et ideo sub qua ratione est mala, non est mere positiva. Itaque, si sit sermo de re in se bona vel mala, potest quidem eadem res esse in se bona essentialiter, mala autem integraliter seu accidentaliter; illud tamen ei convenit quatenus habet perfectionem essentialem tali naturae debitam; hoc vero quatenus caret debita integritate vel perfectione accidentali. Si vero sit sermo de re bona in se et mala alteri, illud prius habet ratione propriae naturae et perfectionis positivae, hoc vero posterius habet solum ratione alicuius disproportionis vel disconvenientiae quam habet cum alia re, atque adeo ratione alicuius privationis adiunctae; et idem fere est, servata proportione, quando eadem res est uni bona et alteri mala. Quod vero in se sit omnino mala et alicui bona, contingere non potest, tum quia nulla res est in se omnino mala, tum quia supra ostendimus nihil posse esse alteri bonum, proprie loquendo, quod in se bonum non sit.

Bonum malo qualiter opponatur

20. Atque ex his facile constat quomodo bonum et malum opponantur, hoc enim etiam in difficultatibus positis petebatur. Possunt igitur bonum et malum vel formaliter comparari secundum bonitatem et malitiam, vel tantum materialiter, quoad res ipsas quae bonae et malae denominantur. Deinde ut bonum et malum sint opposita, debent respectu eiusdem comparari prout ratio oppositorum requirit; unde paulo ante dicebamus eamdem rem respectu diversorum posse esse bonam et malam, in qua neque est materialis oppositio, cum res sit eadem, nec proprie formalis; nam, licet illae rationes boni et mali sint diversae, non tamen oppositae sed disparatae, sicut esse simile uni et dissimile alteri. Atque de bono et malo sic consideratis verum habet quod Augustinus dixit in Enchir., c. 14, in bono et malo deficere regulam dialecticam quod contraria eidem inesse non possunt, quia eadem res potest esse bona et mala, cum tamen bonum et malum contraria sint seu opposita. Loquitur enim de bono et malo secundum communes rationes, secundum quas non habent perfectam et completam oppositionem, nisi in particulari et cum omnibus conditionibus requisitis sumantur.

21. Proprie igitur comparando bonum et malum respectu eiusdem, in suis formalibus rationibus opponuntur privative, nam bonum idem est quod perfectum quantum ad id in quo bonum est; malum autem est quod debita perfectione caret; et alicui bonum est quod est illi conveniens, malum vero quod disconveniens est. Unde fit ut proprietates habeant oppositas, nam bonum ex se est appetibile, illud enim est quod omnia appetunt et ideo finis causalitatem habet vel saltem medii; malum autem ex se appetibile non est, sed potius a se avertit appetitum. Unde per se et ut tale est, nec finis nec medii rationem habere potest, sed solum ut quamdam rationem boni induit, verbi gratia, quatenus ad vitandum maius malum utile censeri potest. At vero, si comparentur res quae bonae et quae malae denominantur, sic non opponuntur proprie quatenus in se bonae vel malae dicuntur, sed quatenus respectu alterius una est conveniens, disconveniens altera; sic enim mutuo se excludunt, non vero prout in se bonae vel malae sunt. Atque hoc modo possunt in se habere oppositionem contrariam tam in moralibus quam in naturalibus, ut supra dictum est.

22. Atque ita locutus est Aristot., c. de Opposit. de bono et malo, non ratione malitiae praecise, sed ratione actus vel qualitatis quae mala alteri denominatur, sicut verum et falsum possunt dici contrarie opponi ratione assensuum seu iudiciorum. Sic etiam Dionys., c. 4 De Divin. Nomin., ait malum non pugnare contra bonum nisi ratione alicuius boni, nam secundum se est impotens. Et D. Thomas, III cont. Gent., c. 9: Malum non repugnat bono positive nisi ratione alicuius bonitatis. Idem, q. 1 De Malo, a. 1, 2, 3 et 4, et q. 3 De Potent., a. 6, ad 11, et In II, dist. 40; unde non semper est necessaria talis oppositio, sed interdum privativa sufficit, si id quod malum denominatur non sit ens positivum sed privativum, quomodo caecitas vel aegritudo est quoddam malum; interdum vero sufficit alia repugnantia inter formas positivas, quamvis non sit proprie contrarietas; sic enim error et scientia opponuntur ut bonum et malum homini, quamvis non sint proprie contraria.