SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VI. DE UNITATE FORMALI ET UNIVERSALI
SECTIO VIII. QUOTUPLEX SIT UNIVERSALE SEU UNITAS EIUS

SECTIO VIII. QUOTUPLEX SIT UNIVERSALE SEU UNITAS EIUS

1. Explicuimus quid sit universalis unitas et quomodo rebus conveniat; superest ut varios modos huius unitatis seu universalitatis declaremus ut hinc etiam constet quid in hoc differat inter metaphysicum et dialecticum et qua ratione ab utroque universalia distinguenda sint vel multiplicanda.

Prima divisio

2. Quid universale in causando.Quid in repraesentando. — Primo igitur dividi solet universale in universale in causando, in repraesentando, in essendo et in praedicando. Sed haec divisio ad praesens institutum non refert quoad priora duo membra. Nam causa quae universalis dicitur, quia varios effectus potest producere, res aliqua singularis est, ut Deus, caelum, etc.; unde non habet aliam unitatem nisi realem singularem seu numericam; sed illa dicitur quasi universalis in obiecto, quia ad plures effectus virtus eius extenditur; sicut intellectus et voluntas dici solent potentiae universales obiective, quia circa omnia entia versantur et sensus communis respectu externorum dici etiam potest eodem modo universalis, quamvis in se unus et singularis sit. Idemque dicendum est de universali in significando seu repraesentando, sive illud sumatur in nominibus quae a dialecticis termini communes vocantur, sive in speciebus intelligibilibus, sive in conceptibus formalibus, sive denique in quavis imagine, quacumque ratione fingatur repraesentans uniformiter plura; quidquid enim sit huiusmodi repraesentans, in se unum singulare individuum est, et solum ex parte obiecti vocatur universale quia significat vel repraesentat plura. Tertium autem universale, quod vocatur in essendo, vel nullum est, vel in re coincidit cum quarto solumque nomine et habitudine rationis differunt. Si enim universale in essendo dicatur illud quod in re ipsa universale est, huiusmodi universale nullum est, ut declaravimus; si autem sit illud quod in re habet aliquod fundamentum, per intellectum tamen concipitur tamquam quid unum existens in multis et sic efficitur universale in essendo, hoc ipsum est universale in praedicando; ideo enim de multis praedicari potest, quia in eis est per identitatem aliquam, ut declaravimus. Sed ratione prioris habitudinis in ordine ad esse proprie appellatur universale; ratione vero posterioris habitudinis in ordine ad praedicationem vocatur praedicabile. Unde dici solet a dialecticis esse praedicabile esse quasi passionem seu proprietatem universalis.

Secunda divisio

3. Metaphysicum universale quid.Universale physicum quid. — Hinc secundo dividi solet universale in universale metaphysicum, physicum ac logicum, quae aliis nominibus dici possunt universale ante rem, in re, et post rem. Universale metaphysicum propriissime diceretur, si quod esset ab individuis reipsa separatum; nam reipsa maxime abstraheret ab omni mutatione et contractione: de rebus autem sic abstractis potissimum considerat metaphysicus. Et ideo Aristoteles, in his libris Metaph., praesertim VII, accurate inquirit de hoc universali et ostendit revera nullum esse; sed hoc universale metaphysicum non re sed ratione tantum esse ab illis distinguendum. Rursus universale physicum dici potest natura ipsa universalis prout in rebus existit; et hoc modo non sumitur universale formaliter ut universale est, sed solum materialiter pro natura, quae potest abstrahi et universalis denominari. Dicitur autem hoc universale physicum, quia cum sit in rebus ipsis singularibus contractum, subiectum est mutationi et accidentibus sensibilibus a quibus physica consideratio incipit. Quamquam hoc universale non est extra metaphysicam considerationem, tum quia etiam in rebus immaterialibus et abstrahentibus a materia secundum esse reperiri potest; tum etiam quia hoc universale aliquam requirit unitatem formalem cuius consideratio ad metaphysicum spectat. Immo etiam dialecticus de hoc universali aliquo modo considerat, non per se propter naturas ipsas sic universales, sed solum quatenus fundamentum remotum est et quasi subiectum intentionis universalitatis.

4. Quid universale logicum. — Universale autem logicum dicitur ipsum universale in actu, quod per operationem intellectus consurgit; nam quia dialectici munus est operationes intellectus dirigere in ordine ad definitiones, divisiones et argumentationes, seu demonstrationes recte et ordinate conficiendas, quae potissime traduntur de rebus universaliter conceptis et inter se comparatis et coordinatis, ideo necesse est ut intentiones rationis seu denominationes inde consurgentes consideret, quamquam non ita hoc est proprium dialectici, quin magis proprie ac per se possit ad metaphysicum pertinere, et aliquo etiam modo ad physicum. Hic enim de anima disputans consequenter tractat de intellectu et de actibus et obiecto eius; unde necesse est ut universale quatenus universale est consideret, tum quia est aliquo modo proprium obiectum intellectus, tum etiam quia per abstractionem vel comparationem insurgit, quae sunt propriae operationes intellectus. Maxime autem id spectat ad metaphysicum; nam, ut supra vidimus, ad illum pertinet distinguere entia rationis a realibus, et quam essentiam vel entitatem habeant declarare; quod valde alienum et extrinsecum est a dialectico instituto, sed solum obiter haec attingit, ut opera ipsa intellectus ordinare et in certam methodum et artem possit redigere. Quod si velimus unicuique quod proprium est tribuere, metaphysicus considerat propriam rationem universalis, quatenus est unum in multis et quidquid ad illam consequitur ratione qua naturam entis et essentiae et proprietates eius imitatur. Dialecticus vero per se solum considerat rationem praedicabilis, non quidem eius quidditatem vel entitatem considerans, sed solum quod ad definitiones vel praedicationes conficiendas nosse oportet. Quod ergo ad praesens spectat et ad convenientem vocum usum, omne universale in actu sub ratione universalis, metaphysicum vocemus; sub ratione autem praedicabilis, dialecticum appelletur.

Tertia divisio in quinque universalia

5. Tertio et quod ad rem maxime spectat, dividi solet universale in illa quinque membra, quae Porphyrius distinxit in praedicabilibus, scilicet, genus, speciem, differentiam, proprium et accidens. De cuius divisionis qualitate et sufficientia non est nunc in animo disputare; id enim sine exacta cognitione singulorum praedicabilium commode fieri non potest: de singulis autem praedicabilibus disserere alienum esset a nostro instituto; speramus autem, Deo adiuvante, de unaquaque re in proprio loco tractare. Solum igitur est recolenda distinctio illa supra data de universali concepto per modum absoluti quale consurgit per simplicem conceptionem abstractivam seu praecisivam intellectus, et universali relato seu comparato ad sua inferiora. Inquiri ergo potest quo modo divisio haec intelligenda sit, seu de quo universali vel sub qua ratione concepto, absoluta, scilicet, vel respectiva, seu metaphysica, an logica. Duoque possunt esse respondendi modi. Prior est ibi dividi universale logicum ut respectivum rationis et non universale metaphysicum, seu ut praecise abstractum. Quia in eo ut sic non videtur posse illa quinque membra semper et in universum commode distingui. Nam, licet interdum in diversis naturis vel conceptibus haec facile distinguantur, ut in homine, animali, etc., tamen in aliis haec distingui non possunt, sistendo in conceptu absoluto, donec ad diversa fiat relatio seu comparatio. Sic album, verbi gratia, abstracte conceptum universale quoddam est; non tamen potest in ea abstractione sistendo potius accidens praedicabile quam species denominari, quia respectu diversorum utriusque habitudinis capax est; inde donec fiat comparatio ad diversa, non potest illa duplex ratio in eo universali distingui. Simile quid considerari potest in proprio, quod respectu diversorum rationem proprii et speciei habere potest; immo et natura generica etiam substantialis, licet respectu specierum genus denominetur, tamen respectu propriorum individuorum (iuxta probabilem multorum opinionem) habet rationem speciei. Quin et de ipsa differentia probabile est quod, licet respectu speciei vel individuorum eius constituat proprium universale, tamen respectu inferiorum differentiarum formaliter sumptarum aliam rationem praedicationis constituat vel ad praedicabile speciei revocetur; nam rationale de hoc rationali, verbi gratia, formaliter sumpto, non in quale, sed in quid praedicatur, quod hic amplius discutere et examinare non libet. Sola ergo species ultima naturae substantialis vel accidentalis in abstracto sumptae incapax omnino est alterius habitudinis universalis; et non habet alia inferiora ad quae comparari possit praeter individua quorum integram quidditatem continet. Igitur illa divisio non videtur habere locum in universali, quatenus per abstractionem praecise consurgit.

6. Quod si inquiras quale sit illud universale appellandum, responderi potest rationem universalis sub ea consideratione solum consistere in separatione praecisiva a singularibus, ex qua consurgit quaedam unitas rationis cum aptitudine ad multa, quae sub hac praecisa consideratione eiusdem rationis est in quocumque universali; et ideo universale, ut sic, non dividi ulterius sed solam universalis rationem retinere donec cum inferioribus conferatur et in ordine ad diversa varias denominationes accipiat. Et ita sub hac ratione universale non comparatur ad praedicta membra ut genus ad differentias, sed potius ut subiectum ad accidentia, vel ut fundamentum proximum ad varias relationes quibus denominari potest. Unde, quando a dialecticis solet dici universale vel praedicabile genus ad quinque universalia vel praedicabilia, sumendum est formaliter et cum debita proportione, ut relativum in communi conceptum.

7. Quinque praedicabilium sufficientia. — Considerando autem universale ut comparatur ad inferiora, recte per illa quinque membra dividitur, cuius divisionis ratio sic breviter assignari potest. Nam quod est unum in multis seu praedicabile de multis, dicere potest aliquid essentiale illis, vel aliquid extra essentiam; rursus, si essentiale sit, vel dicit totam essentiam et sic est universale specificum, quod solum potest esse commune individuis numero differentibus, quia sola individua huiusmodi possunt in tota essentia convenire; vel dicit tantum partem essentiae; et hoc potest accidere dupliciter. Primo, ut sit veluti quid materiale et potentiale et sic constituitur universale generis, quod, ut tale est, necessario respicit diversas species, quia convenientia illa in generica natura, quae est fundamentum huius universalitatis, neque est in tota rei essentia, neque in ultimo formali constitutivo et determinativo eius, sed in gradu quodam potentiali et per plures differentias determinabili. Secundo, fieri potest ut universale dicat partem essentiae per modum formae constituentis formalem unitatem eius, et sic constituitur universale differentiae et praedicari dicitur in quale quid, quia se habet ad modum formae constituentis quidditatem. Qui modus universalitatis et praedicationis interdum potest esse communis rebus differentibus specie; interdum vero rebus solo numero differentibus, ut constat in differentiis ultimis et subalternis. Et ratio est, quia talis modus constitutionis per differentiam essentialem, nec per se excludit ulteriores differentias essentialiter etiam constituentes et specificas essentias distinguentes, nec illas etiam per se requirit, unde, quia hoc accidentarium est tali universali, etiam illi accidit quod inferiora in quibus invenitur, specie aut numero differant. Quo modo autem haec accommodanda sint his quae Porphyrius docuit in cap. de Differentia et quid ipse circa hoc senserit, in dialecticos commentarios remittendum est. Denique, si universale vel praedicabile sit extra essentiam, esse potest aut per se connexum cum essentia et ab illa dimanans; et hoc vocatur proprium; si vero nullo modo sit connexum per se cum essentia, sed contingens et omnino accidentaliter conveniens, appellatur accidens, quintum praedicabile.

8. Quamvis autem tam proprium quam accidens sint formae eorum de quibus praedicantur, non sunt tamen in abstracto sed in concreto sumenda, ut rationem talium universalium induere possint, quia alio modo non sunt apta ut de inferioribus tali modo dicantur. Quin potius, si tales formae in abstracto concipiantur, non respiciunt sua subiecta ea habitudine qua universale respicit inferiora sed eo modo quo actus respicit potentiam quam informare potest; ut ergo haec possint ad talia inferiora sub tali ratione et habitudine universalium comparari, concipi debent in concreto per modum totius communis, quod sit in inferioribus sibi subiectis et de illis in recto vere possit praedicari. Quod in omnibus etiam universalibus observari potest, nam in omnibus verum est concreta solum de concretis posse praedicari, et consequenter solum respectu illorum posse habere rationem universalium. Ob hanc causam dici solet universale non respicere nec praedicari de suis inferioribus nisi per modum totius; nam, licet dixerimus genus et differentiam formaliter non dicere totam essentiam, sed partem metaphysicam, tamen, ut universalium rationem habeant, necesse est ut per modum totius concipiantur et ideo sumi debent et in concreto, ut rem totam saltem implicite dicant, et quatenus in potentia saltem includunt plura inferiora, quomodo dixit Porphyrius genus esse totum (scilicet potentiale) respectu specierum; et Arist., I Phys., c. 1, dixit universale esse quoddam totum. Quomodo vero abstracta substantialia rationem universalium participent et quomodo in eis locum habeat praedicatio universalis, in sect. 10 huius disputationis attingemus.

9. Aliquot obiectionibus occurritur. — Occurrebant autem hoc loco variae obiectiones, quae contra sufficientiam huius divisionis sic expositae fieri solent, quae dialecticorum sunt propriae, et ideo solum adverto hanc divisionem duplici titulo existimari posse non apte traditam. Primo, quia in ea non numerantur omnes rationes ultimae universalium, nam differentia posset in plures dividi, et similiter proprium, etc. Vel si dicantur haec omnia comprehendi sub generalibus rationibus differentiae aut proprii, aliunde videbitur inepta vel superflua divisio, quia posset ad pauciora membra generalia revocari; nam genus et species non minus videntur inter se convenire, quam differentia generalis et specialis.

10. Differentia cur uno praedicabili contineatur. — Sed haec difficultas nullius momenti est, quia sive illa membra ultima et specifica sint, sive generalia, nihilominus divisio sufficiens erit saltem ex hoc capite, quia nullum aliud membrum affertur quod sub numeratis non contineatur. Et quamvis demus quaedam membra esse generalia, quaedam specifica, non propterea erit inepta divisio; neque enim necesse est ut divisionis membra aequalia sint seu aeque abstracta et communia; sufficit enim ut sub diviso contineantur et supposita aliquo modo sint ipsumque exhauriant; quod autem quaedam sub communiori, alia sub minus communi ratione numerentur, accidentarium est et ob peculiares causas potest interdum expedire, ut fortasse in praesenti factum est, quia distinctio illorum quinque membrorum necessaria erat et sufficiebat ad coordinanda praedicamenta et definitiones faciendas et alia dialecticorum munera propter quae divisio illa inventa est. Addi denique potest non esse necessarium admittere non omnia illa membra in ratione universalis et praedicabilis esse specifica et ultima. Quia ad propriam relationem universalis et essentialem differentiam eius, nihil refert quod inferiora magis vel minus inter se differant, dummodo habitudo superioris ad ipsa eiusdem modi et rationis sit; hoc autem ita contingit in differentiis ultimis, vel subalternis. Eademque ratio est de proprio et accidente, non vero de genere et specie inter se comparatis, ut ex ratione adducta ad explicandam sufficientiam divisionis satis constare potest; fusius enim haec explicare et discutere non est nostri instituti.

11. Ex secundo capite potest videri insufficiens praedicta divisio, quia videntur esse quaedam alia universalia quae sub his nullo modo comprehenduntur; haec autem sunt in duplici genere: quaedam sunt transcendentia, quae superiora sunt ad species et ad genera, quae cum habeant unum conceptum obiectivum, ut supra dictum est, et in multis esse ac de iis praedicari possint, nihil deesse videtur quominus universalia dicantur. Unde Aristot., IV Metaph., text. 10, ens et unum dicit esse maxime universalia.

12. Transcendentia quare non universalia. — Sed responderi potest huiusmodi transcendentia non esse proprie et simpliciter universalia, quamvis interdum late et secundum quid ita appellentur, ea ratione qua omne id quod aliquo modo unum est et commune multis, potest universale vocari. Tamen, quoniam haec analoga sunt, vel non habent unitatem simpliciter, vel non aeque plura respiciunt, ideo ex hac parte excluduntur a propria ratione et divisione universalis, quod in ea partitione dividi intelligendum est. Unde Aristoteles, I Ethic., c. 6, expresse requirit ad rationem universalis quod univocum sit, et IV Metaph., c. 2, hoc modo negat ens et unum esse universalia. Quod si instes, quia non repugnat dari aliquos conceptus obiectivos communes, essentiales pluribus praedicamentis, et univocos, et consequenter universales, et non genericos quia multis praedicamentis nullum genus commune est, qualem multi existimant esse conceptum accidentis, aut conceptum entis successivi et similes, quos consequenter dicunt non esse genera sed ad modum transcendentium, respondetur breviter, vel nulla esse huiusmodi praedicata univoca (ut multi volunt), vel certe, si quae sunt, ad genus revocari, quia in ratione universalis et in modo praedicationis essentialis in quid incompletum, et non praedicando totam rei essentiam, cum eo conveniunt; differunt tamen a proprio genere, quia non habent proprias differentias, quibus contrahantur; et ideo neque ad definitiones, neque ad coordinanda praedicamenta deserviunt; de qua re inferius occurret commodior dicendi locus cum de divisione accidentis in novem praedicamenta dicemus.

13. Individuum vagum an universale sit. — Aliunde vero ex alio extremo videntur esse quaedam praedicata communia, quasi inferiora infima specie et media inter ipsam et singula determinata individua, quale existimavit Caiet., in cap. de Specie, esse individuum vagum; et probabilius exemplum adduci potest de communi ratione personae vel suppositi, vel de ipsa ratione individui. Ad quam difficultatem quidam negant haec praedicata esse univoca. Sed hoc incredibile est, nam revera esse personam univoce dicitur de quolibet homine, et esse primam substantiam univoce dicitur de qualibet prima substantia; quae enim ratio analogiae vel aequivocationis in his praedicatis excogitari potest? Alii dicunt contineri sub universali speciei, nam ratio personae tamquam specifica comparatur ad hanc et illam personam, et ratio individui ad hoc vel illud individuum ut tale est. Sed, licet fortasse hoc defendi possit formaliter comparando, verbi gratia, rationem personae ad hanc personam ut sic; tamen non videtur verum si comparatio fiat ad hunc hominem ut sic, quia ut sic non est praedicatum quidditativum illius. Quod sumi potest ex D. Thom., I, q. 30, a. 4, ad 3. Et hoc satis est ad constituendum distinctum universale secundum relationem, prout nunc consideratur a nobis. Sicut risibile etiam est species respectu huius et illius risibilis ut sic; et nihilominus respectu huius vel illius hominis ut sic novum praedicabile constituit, quia sub ea ratione non praedicatur essentialiter.

14. Dicendum ergo videtur individuum ut sic respectu plurium individuorum non constituere novum universale, quia de formali nihil aliud dicit quam unitatem transcendentalem uniuscuiusque entitatis prout in re existentis; et ita excluditur, sicut alia praedicata transcendentia. Praesertim quia, si sumatur secundum id positivum quod dicit, nihil addit supra ens; si vero sumatur secundum id quod formaliter addit, illud solum est negatio quaedam. Unde inter individua eiusdem speciei, verbi gratia, duos homines, praecise considerando eorum essentias individuas, praeter convenientiam specificam non est alia in ratione individui, nisi quatenus in ratione entis indivisi conveniunt, quae tantum est transcendentalis convenientia. Rationem autem personae vel suppositi existimo posse reduci ad praedicamentum proprii, quatenus modus ille quo constituitur, scilicet, personalitas vel subsistentia, essentialis non est sed per se concomitans essentiam, sicut actu inhaerere dici potest quoddam proprium accidentis. Nec refert quod ille modus personalitatis vel subsistentiae non sit in sua entitate proprietas accidentalis sed substantialis modus; quia hoc non variat modum universalitatis seu praedicationis, sicut esse capitatum, esse bipedem actu, dicitur accidens quinti praedicabilis, quamvis res unde sumitur non sit accidens sed substantia, quia modus praedicationis accidentalis est et contingens; sed de his haec sint satis.

15. Ultimo addere possumus alium modum explicandi divisionem illam de universali absoluto seu quatenus consurgit per abstractivam considerationem intellectus, in quo licet non possint praedicta membra omnino distingui secundum varias relationes ad inferiora, ut discursus supra factus ostendit, possunt tamen aliquo modo distingui in ordine ad metaphysicam compositionem. Ita ut genus dicatur illud quod per modum potentiae aptum est speciem constituere; differentia, quae per modum formae aut actus genus contrahit et dividit ac constituit speciem; species vero erit quae ex his componitur; proprium vero, quod speciei per se accidit; accidens, quod individuis seu speciei ratione individuorum contingenter inest. Et hoc modo non tam dividitur universale secundum diversas rationes universalitatis, quam secundum diversas habitudines ipsorum universalium inter se. Ita tamen ut universale speciei sit quasi praecipuum, totale et absolutum; alia vero dicant aliquam habitudinem quasi partialem vel formalem ad ipsam speciem, ut declaratum est. Unde etiam est probabile universale sub hac ratione non dici aeque primo et univoce de his universalibus, sed primo de his quae essentialia sunt, deinde vero de aliis quae sunt extra essentiam, et inter priora universale species esse praecipuum; propter quod etiam Plato, ut Aristoteles interdum significat, specierum tantum ideas ponebat. Non oportet autem intelligere analogiam inter speciem, genus et differentiam in ratione universalis, quia omnia dicunt convenientiam et unitatem essentialem et habent eumdem modum identitatis respectu eorum a quibus abstrahuntur, quod secus contingit in proprio et accidente. Atque haec consideratio universalium secundum proprias rationes suas, et secundum quod inter se distinguuntur seu comparantur, maxime confert ad rerum essentias cognoscendas et definiendas: ideoque ad metaphysicum institutum maxime necessaria est. Quoniam vero proprium et accidens sunt extra rerum essentias, nihil de eis quatenus universalia sunt considerandum occurrit, praeter intentiones et relationes rationis quae in ordine ad praedicationes a dialecticis declarantur; et quae inferius suo loco dicemus de propria ac reali essentia accidentis et distinctione eius a substantia, variisque habitudinibus quas habet ad substantiam, inter quas una esse potest intrinseca dimanatio a qua habet ut proprium nominetur; de aliis ergo tribus universalibus, genere, specie, differentia, dicendum superest quomodo in rebus distinguantur et quod habeant in eis principium ac fundamentum.