SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO L. DE PRAEDICAMENTO QUANDO, ET IN UNIVERSUM DE DURATIONIBUS RERUM
SECTIO XI. QUAS RES, ET QUID IN IISDEM REBUS HOC TEMPUS MENSURET

SECTIO XI. QUAS RES, ET QUID IN IISDEM REBUS HOC TEMPUS MENSURET

1. Primum omnium certum est omnes motus physicos et corporales hoc tempore mensurari, seu esse mensurabiles; ita enim semper accipiendum est, ut careat omni difficultate.

2. Secundo addendum est tempus mensurare in his motibus primo ac per se moram et durationem eorum. Hoc per se notum est experientia, et ratione patet, quia mensura debet esse homogenea; unde metitur ipsum mensurabile, quatenus habet conditionem eiusdem generis. Deinde consequenter fit ut mensuret velocitatem vel tarditatem motus, adiuncta tamen quantitate spatii; nam per comparationem ad utramque quantitatem velocitas cognoscitur, eo quod velocior motus sit qui aequale spatium in minori tempore aut maius spatium in aequali tempore pertransit. Denique consequenter etiam metitur uniformitatem aut difformitatem motus, nam haec consurgit ex aequali vel inaequali velocitate partium motus. Aliqui etiam addunt mensurare perfectionem motus; sed haec ratio mensurae, ut iam dixi, non spectat ad praesens. Eo vel maxime quod sub hac ratione tempus, ut tempus, non mensurat motum, sed unus motus, ut motus perfectior, est mensura alterius. Et in eo genere non constat motum caeli, quoad essentialem perfectionem quam habet in ratione motus, esse perfectiorem omnibus aliis, licet in eis conditionibus quae ad mensuram durationis requiruntur eos excedat; de qua re in superioribus dictum est.

3. Dices: quomodo potest tempus mensurare motus, cum non sit notius illis? Respondetur duplicem hic posse fieri comparationem. Una est motus caelestis ad caeteros motus; alia est temporis ut sic ad motum, in ratione notioris vel minus noti. Priori modo dicunt aliqui motum caelestem esse quidem minus notum nobis, esse tamen notiorem natura sua, idque satis esse ut duratio eius in mensuram assumatur. Sed hoc non recte dicitur; tum quia illa mensura non est ut Deus vel angeli ea utantur, sed homines; mensura autem illis debet esse notior ad quorum usum instituitur. Alias quomodo deserviet illis, ut per eam cognoscant alia quae mensuranda sunt? Tum etiam quia si ille motus non est notior nobis, cui dicitur natura sua notior? Nec enim est simpliciter nobilior in genere entis, nec etiam ab illo essentialiter et per se pendent caeteri motus; unde tam notus est angelis vel noster localis motus, vel motus augmentationis aut alterationis. Dicendum ergo est illum motum esse notiorem nobis, quantum necesse est ad rationem mensurae; nam, licet fortasse quantum ad efficientem causam eius et alia similia minus notus nobis sit, et licet in seipso non ita sensibiliter videatur sicut inferiores motus, tamen quantum ad an est et quantum ad uniformitatem suam et perpetuitatem est simpliciter et generatim respectu omnium hominum notissimus, saltem per astra quae posita sunt in signa illius motus.

4. De altera item comparatione dubitant aliqui, quia obscurius esse videtur tempus quam motus, et ideo non videtur esse apta mensura motus. Antecedens paset, quia motus per seipsum sensibus patet, tempus vero difficillimum cognitu est. Respondetur tamen, si haec duo in genere comparentur et cum proportione, neutrum esse notius alio; nam, quantum ad an est, aeque notum est dari tempus ac dari motum, quia aeque evidens est durare motum dum fit, seu aliquam moram consumere, ac est evidens esse vel fieri motum; tempus autem, in communi loquendo, idem est quod duratio motus. Si vero comparentur quantum ad quid est, aeque obscure in utroque explicatur. Si denique comparentur sub ratione mensurae et mensurati, sicut tempus mensurat ut est duratio quaedam, ita quod in motu per illud mensuratur est duratio eius; ergo quantum ad hoc est etiam aequalis ratio. Comparatio ergo non debet fieri inter tempus et motum, sed inter unum motum et alios, et inter durationem unius et durationes aliorum, et hoc modo constituitur optime ratio temporis, et differentia vel excessus est quia illa duratio assumitur in mensursm et accipit completam rationem et denominationem temporis quae est in motu qui comparatione aliorum motuum notior est, et alias habet conditiones ad mensurandum requisitas, ut explicuimus.

5. Quis inter caelestes motus sit eorum mensura .— Sed quaeret aliquis, esto hoc verum sit comparando motum caeli ad inferiores motus, quid dicendum sit comparando ipsos motus caelestes inter se. Respondetur, absolute loquendo etiam motus inferiorum orbium caelestium mensurari motu primi mobilis, atque ita in illo esse, simpliciter loquendo, tempus, ut habet rationem primae et universalissimae mensurae, quamquam ex motibus propriis solis et lunae recipiat, modo nostro concipiendi et loquendi, divisionem ac denominationem annorum et mensium. Sicut enim integra circulatio primi mobilis dies appellatur, ita integra circulatio propria orbis solis vocatur annus, et duodecima pars eius vocatur mensis, sicut etiam integra conversio orbis lunae secundum motum proprium vocatur mensis lunaris; utraque autem conversio, tam solis quam lunae, numero dierum mensuratur; atque ita, simpliciter loquendo, motus primi mobilis est mensura omnium motuum corporalium qui sub illo decurrunt.

Quo tempore mensurentur spirituales motus

6. Sed quaeret rursus aliquis an etiam hoc tempus sit mensura aliarum actionum successivarum quae motus physici non sunt. Ubi sermo est tantum de successione continua, ut est spiritualis motus angelicus, vel localis, vel intensionis, supponendo quod possit dari in actibus spiritualibus. Atque in hoc sensu in schola D. Thomae communis sententia est hos spirituales motus non mensurari hoc tempore, sed esse constituendum aliud tempus in supremo angelo, verbi gratia, quod sit mensura talium motuum. Ita D. Thomas, I, q. 10, a. 5, et q. 58, a. 3, quibus locis Caiet. et alii recentiores idem tenent; et Capr., Henric. et alii supra citati. Obstat tamen huic sententiae quia nullus motus spiritualis est in angelis in cuius durationem possit cadere praedicta ratio temporis, quia ad hanc rationem mensurae non sufficit quod duratio vel motus sint in nobilissimo mobili, sed multo magis necessarium est ut motus sit regularis, uniformis, atque etiam quod sit semper in actu, perpetuus, ut semper possit deservire ad mensurandum; nullus autem motus angelorum est huiusmodi; nam, cum sit voluntarius ac omnino liber, nec semper durat nec fit modo regulari et uniformi. Scio responderi posse, etsi non detur talis motus regularis actu existens, posse tamen dari et consequenter posse etiam concipi, idque satis esse ad rationem mensurae, quia mensura non exercet munus suum, nisi prout est in mente. Sed haec responsio non probatur, tum quia ratio facta probat talem motum regularem et perennem non solum non de facto, sed etiam non esse connaturalem spiritualibus substantiis; tum etiam quia talis conceptio illius motus possibilis est impertinens ad cognitionem angelicam, et de se difficilior quam cognitio cuiuslibet motus existentis. Tum denique quia alias eodem modo dici posset non tempus aut aevum existens in angelo creato, sed prout concipi potest in alio perfectiori possibili, esse mensuram.

7. Quocirca, si respectu nostri loquamur, clarum est omnem illum spiritualem motum esse nobis improportionatum ut sit tempus quo possimus uti ad mensurandum spirituales actiones, quia est nobis ignotus. Verum est ipsas etiam spirituales actiones, quatenus tales sunt, esse nobis ignotas, et ideo non esse a nobis mensurabiles, ac proinde non indigere nos aliquo tempore quod sit mensura illarum. Tamen, quatenus illae actiones aliquo modo a nobis cognosci possunt, nimirum, si coniunctionem aliquam habeant cum actionibus materialibus, sic non possunt mensurari nisi hoc tempore caelesti, atque ita mensuramus nostras actiones intellectus et voluntatis hoc tempore. Si vero respectu ipsorum angelorum loquamur, certe nulla indigent mensura ad cognoscendam durationem suarum actionum, quia tam nota est ipsis quaecumque duratio per seipsam, quam esse potest per comparationem ad aliam, ut paulo inferius magis declarabimus. Si tamen velint, possunt pro suo arbitrio uti huiusmodi comparatione et cognoscere tantum durasse motum inferioris angeli quam superioris; verumtamen id non tam erit cognoscere unum per aliud tamquam per mensuram quam cognoscere eorum aequalitatem vel inaequalitatem in duratione; quomodo etiam potest angelus cognoscere quantum duret suus motus per comparationem ad motum caeli. Immo non solum angelus, sed etiam Deus, licet non indigeat neque uti possit mensura extrinseca ad cognoscendam durationem cuiuslibet motus, non tamen potest cognoscere coexistentiam unius cum alio et eorum aequalitatem aut non aequalitatem in durando, nisi utrumque simul cognoscendo et illa inter se comparando, quia correlativa sunt simul cognitione.

An successio discreta possit tempore mensurari

8. Rursus quaeri potest an tempus caeleste sit mensura motus seu successionis discretae. In qua re omnes conveniunt in assertione negativa. Thomistae vero qui de hac successione discreta in angelis potissime loquuntur, aliud etiam tempus discretum assignant quod sit mensura extrinseca omnium similium motuum inferiorum. Verumtamen in hac successione discreta duo possunt considerari: unum est mora uniuscuiusque instantis, et consequenter mora etiam omnium instantium simul sumptorum sibique immediate succedentium. Aliud est numerus seu multitudo talium instantium. Prior consideratio per accidens est ad rationem discretae successionis ut sic; nam per se solum spectat ad rationem quantitatis discretae seu multitudinis pluralitas unitatum sub ea ratione indivisibilium; quod vero illae unitates habeant maiorem vel minorem durationem, accidentarium est. Sicut in ternario lapidum, verbi gratia, per accidens est ad rationem ternarii quod illi lapides sint magnae vel parvae quantitatis, et quod iuxta se positi magnam vel parvam molem efficiant. Igitur idem proportionaliter est in discreta instantium successione aut compositione. Quapropter illa duratio et permanentia singulorum instantium, et consequenter etiam totius temporis ut aggregati ex illis, vel mensurabilis non est, propter indivisibilitatem singulorum instantium, vel mensuranda est tempore continuo, ad eum modum quo statim de aevo dicemus.

9. Quantum ad secundum autem, id est, quoad numerum instantium, clarum est non posse motum discretum ut sic mensurari aliquo tempore continuo, nec corporali nec spirituali, quia neque ex diuturnitate continui temporis, neque ex coexistentia motus discreti in quolibet tempore continuo, cognosci potest quis numerus instantium fuerit in tali motu discreto per diem vel per horam, verbi gratia, motus continui, quia in qualibet parte motus continui potest esse motus discretus constans pluribus vel paucioribus instantibus absque ullo certo termino.

10. Et eadem ratione, non video quomodo motus discretus possit mensurari per tempus discretum extrinsecum et existens in superiori motu, quia nec potest mensurari quoad permanentiam instantium; nam haec et est per accidens, ut dixi, et non est fixa et certa in aliquo ex his temporibus aut instantibus. Neque etiam potest mensurari quoad numerum instantium, quia nullus certus numerus instantium correspondet in uno motu comparatione alterius, sed dum est in superiori angelo successio discreta constans ex tribus instantibus, potest esse in inferiori alia quae constet decem aut pluribus instantibus, et e converso; ergo non potest numerus instantium unius motus per extrinsecum tempus alterius motus mensurari. Non est ergo necessaria haec extrinseca mensura respectu successionis discretae, quatenus talis est, sed mensuranda est unitate repetita, sicut omnis numerus per unitatem mensurabilis est; nam si interdum unus numerus mensuratur alio, solum est in quantum unus materialiter est pars alterius, ut binarius senarii, et tunc accipitur per modum unitatis.

An substantiae corruptibiles mensurentur tempore

11. Praeterea, interrogari solet an hoc tempus caeleste mensuret etiam res corruptibiles quoad earum substantiam seu substantialem permanentiam; eademque interrogatio locum habet in omnibus rebus permanentibus corruptibilibus. De quibus communis sententia est haec omnia mensurari hoc tempore, ut patet ex D. Thoma, I, q. 10, a. 4, et ex aliis auctoribus supra citatis; sumiturque etiam ex Arist., IV Phys., c. 14, text. 133, ubi ait: Omnes res quae generantur et corrumpuntur, hoc tempore mensurantur . Addit vero Duran., In II, dist. 2, q. 6, n. 15, tempus non esse mensuram homogeneam harum rerum, sed alterius rationis, eo quod tempus sit duratio successiva, durationes vero harum rerum permanentes sint. Quod si obiicias mensuram debere esse homogeneam, respondebit fortasse id esse verum respectu proximi mensurabilis, non vero respectu eius quod tantum ratione alterius et quasi per concomitantiam quamdam mensuratur. Quae doctrina mihi non displicet; nam tempus per se primo non mensurat permanentiam rerum corruptibilium, quae secundum se indivisibilis et consequenter etiam immensurabilis est, sed mensurat per se primo mutationes harum rerum, ut generationes, incrementa, alterationes et corruptiones earum, et consequenter mensurat etiam durationem esse illarum, quatenus his mutationibus subest aut subesse potest. Quomodo dixit etiam Arist., IV Phys., c. 12, text. 118, tempus per se mensurare motum, per accidens vero quietem; nam tempus per se mensurat prius et posterius, quae per se inveniuntur in motu, in quiete vero solum per relationem vel comparationem ad motum, ut bene exposuit Albert. in Summa de Quatuor coaequaevis, I p., q. 3, a. 1, ad ult. Atque ita fit ut tempus per se ac immediste sit mensura homogenea durationis motus, durationis autem permanentis solum quasi per accidens et ratione alterius, tamquam mensura aliquo modo alterius rationis, quod in sequenti puncto magis explicabimus.

Res incorruptibiles an tempore mensurentur

12. Prima sententia.— Secunda sententia .— Ultimo inquiri potest an tempus mensuret etiam durationem rerum incorruptibilium, quam aevum esse diximus (nam aeternitas Dei sub quaestionem non cadit, cum illa infinita sit et immensurabilis). D. Thomas eiusque sectatores aliique theologi, qui negant spirituales actiones aut motus, etiam successivos et continuos, mensurari hoc tempore, a fortiori id negant de esse rerum incorruptibilium seu duratione earum, et ideo constituunt unum primum aevum quod in illo ordine habeat rationem extrinsecae mensurae talium rerum quoad esse earum. Cui sententiae favet Arist., in IV Phys., c. 12, text. 117, ubi aperte sentit res incorruptibiles non mensurari tempore. Et hac ratione, I de Caelo, c. 3, text. 20, et c. 9, text. 100, ait caelestia corpora et substantias superiores non esse tempori subiecta. Quod etiam docent aliqui philosophi his locis. Alii vero theologi putant etiam esse angelicum mensurari hoc tempore quoad suam durationem. Ita Durand., In II, q. 5; a qua opinione non dissentiunt Gabriel, ibi, et Ocham, In II, q. 13. Et fundamentum esse potest quia supra ostensum est unum aevum non posse esse mensuram alterius quoad durationem eius, quia per comparationem unius ad aliud non potest cognosci quantum alterum duraverit; at vero per comparationem ad nostrum tempus optime cognoscitur quantum angelus duraverit in suo esse; ergo non est alia mensura etiam harum rerum, nisi nostrum tempus.

13. Auctoris sententia .— Ego vero imprimis existimo tempus hoc non habere rationem mensurae respectu ipsorum angelorum ad cognoscendam durationem sui proprii esse. Probatur ex dictis, primo, quia non est notior angelis duratio temporis quam propria; immo, si fieri potest comparatio, magis nota est propria duratio, tamquam magis cognata magisque immaterialis, et ideo ex se etiam magis intelligibilis. Secundo, quia magna esset imperfectio indigere tali mensura extrinseca ad suas proprias durationes cognoscendas.

14. Obiectio .— Dices: non potest angelus, intuendo tantum seipsum aut alium angelum, cognoscere quantum duravit, nisi durationem suam vel alterius ad nostrum tempus comparet; ergo indiget hac mensura. Antecedens patet, quia cum propria et intrinseca duratio indivisibilis omnino sit, ex se et in se absolute non habet quod sit tanta vel quanta; ergo non nisi per comparationem ad durationem quantam potest sub ea ratione cognosci. Respondeo concedendo non posse illam durationem indivisibilem cognosci ad modum quanti, nisi cum aliqua habitudine vel connotatione successionis aut existentis, aut possibilis, seu imaginariae; nam hoc saltem convincit argumentum factum. Unde, ut angelus cognoscat quantum ipse duraverit ex quo creatus est usque modo, necesse est ut cognoscat quanto tempori successivo coextiterit vel coexistere potuerit, quia alias non poterit concipere suam durationem ut quantam, quia haec denominatio non convenit illi ab intrinseco et secundum se; ergo per comparationem ad aliquid quantum aut realiter existens, aut conceptum. Hinc tamen non fit ut angelus utatur tempore ut mensura ad eam cognitionem, sed solum sequitur illam cognitionem ex parte obiecti esse aliquo modo respectivam, et ideo non posse cognosci unum extremum, nisi ut terminatum et comparatum ad aliud.

15. Quapropter non solum angelicus intellectus, verum etiam divinus, non cognoscit durationem angeli ut tantam vel quantam, nisi cum dicta concomitantia, tum quia necessitas cognoscendi simul correlativa respectu omnis intellectus locum habet, eo quod intrinsece proveniat ex connexione obiectorum, tum etiam quia cum illa denominatio quanti sit aliquo modo extrinseca, non potest cognosci ut in se est, nisi cognita forma ex qua desumitur. Quod si quis rursus obiiciat quia hinc sequitur idem esse dicendum de aeternitate ipsa, respondemus quod aeternitas non est tanta vel quanta, sed infinita, quam infinitatem ex se et absolute habet sine comparatione ad aliud. Si quis tamen eam velit concipere ut extensam et quantam, non poterit eam concipere nisi cum habitudine coexistentiae ad durationem successivam, saltem imaginariam, non tamquam per mensuram eius, sed ut per terminum coexistentiae, ratione cuius per modum quanti concipitur.

16. Atque hinc fit ut etiam respectu nostri intellectus aevum angelicum non sit proprie et per se mensurabile nostro tempore, sed solum per accidens et ex imperfectione nostra; primo quidem, quia ratio mensurae et mensurabilis respectu alicuius intellectus supponit utrumque esse in se cognoscibile a tali intellectu; aevum autem angelicum non est ita cognoscibile nobis. Unde ex vi nostri temporis nunquam possumus cognoscere quantum angelus duraverit, nisi fortasse mensurando aliquem effectum eius in quo sit successio, et deinde ex duratione effectus durationem causae colligendo; ut, quia angelus movet caelum, recte colligimus tantum durasse angelum quantum duravit caeli motus. Haec autem mensuratio et est valde remota et per accidens, et adhuc non potest esse integra mensuratio illius esse; nam inde ad summum colligitur non fuisse illum effectum sine sua causa; non tamen potest colligi an ante effectum talis causa extiterit et quantum duraverit.

17. Nostrum tempus non mensurat aeviterna .— Ex quibus tandem concluditur absolute negandum esse tempus nostrum esse mensuram aeviternorum. Et consequenter etiam concedendum est illa non esse mensurabilia secundum se quantum ad durationem, quia si respectu nullius intellectus ita possunt mensurari, absolute non sunt ita mensurabilia. Quocirca, cum D. Thomas his rebus spiritualibus attribuit extrinsecas mensuras, existimo non esse intelligendum de mensura durationis quantum ad quantitatem eius extensivam (ut sic dicam), sed quantum ad perfectionem, eo modo quo primo in unoquoque genere dicitur mensura caeterorum.