SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO VII. DE FUNDAMENTO RELATIONIS PRAEDICAMENTALIS.

SECTIO VII. DE FUNDAMENTO RELATIONIS PRAEDICAMENTALIS.

1. Relatio realis eget reali fundamento .– Circa fundamentum autem relationis principio statuendum in communi est, omnem relationem realem indigere aliquo reali fundamento. Ita supponitur fere sine probatione aut disputatione ab omnibus scribentibus in hac materia. Et ratio esse videtur, quia relatio ex se non habet propriam entitatem, cum ostensum sit non esse rem distinctam ab absolutis; ergo necesse est ut habeat illam saltem identice et secundum rem ab aliquo alio; non habet autem illam a termino, nam terminus est quid extrinsecum et distinctum, entitas vero rei est intrinseca; ergo habet relatio realis suam entitatem a fundamento reali; ergo semper illud requirit. Et confirmatur ac declaratur amplius, nam relatio talis est naturae, ut nec per se fiat, nec sit per se intenta in natura; ergo consequitur et quasi resultat in subjecto, posito termino; ergo requirit in subjecto aliquam realem rationem vel cauam ob quam in illo resultat talis relatio, posito tali termino; illa ergo causa vocatur fundamentum reale relationis.

De distinctione fundamenti a subjecto relationis .

2. Sed ut haec assertio amplius explicetur, inquiri potest imprimis, an oporteat hoc fundamentum esse in re ipsa distinctum a subjecto relationis. Potest autem hoc intelligi aut de proximo subjecto inhaesionis, aut de remoto et quasi fundamentali subjecto, quod est ipsa substantia. Et quidem de priori subjecto certum est non oportere ut praeter illud sit aliud fundamentum relationis ex natura rei ab illo distinctum, alioqui esse abeundum in infinitum. Unde certum est relationem aequalitatis, quae inest quantitati, etiam separatae a substantia, non habere aliud fundamentum praeter ipsam quantitatem, quia nec fingi potest quale illud sit, nec sisteretur in illo alio fundamento, nam illud etiam esset subjectum proximum, et ita respectu illius quaerendum esset aliud fundamentum; vel si in eo sistitur, majori ratione sistendum erit in ipsa quantitate. Difficultas ergo est de /col. b/ subjecto principali et fundamentali, quod est quaerere an respectu substantiae, omnis relatio realis requirat aliquod fundamentum accidentale distinctum in re ipsa, saltem ex natura rei, ab ipsa substantia. Multi enim ita sentire videntur. Et ratio esse potest, quia relatio est accidens; ergo debet convenire substantiae medio accidente in quo fundetur. Patet consequentia, quia relatio, ut supra dictum est, non distinguitur a parte rei a suo fundamento proximo; ergo ut sit accidens, oportet ut proxime fundetur in accidente; nam si immediate conveniret substantiae, esset in re idem cum illa, et ita non esset accidens, sed substantia.

3. Et ideo D. Thomas, quaest. 8 de Potent., art. 2, ad primum, ait, nullam relationem posse esse idem cum substantia, quae est in genere, id est, cum substantia creata; et in 4 cont. Gent., c. 14, versus finem, ait, in creaturis relationes habere esse dependens, quia earum esse est aliud ab esse substantiae, et inferius ait: Relatio realiter substantiae adveniens, et postremum, et imperfectissimum esse habet; postremum quidem, quia non solum praeexigit esse substantiae, sed etiam esse aliorum accidentium, ex quibus causatur relatio . Ergo ex D. Thomae sententia, semper relatio supponit in substantia aliud accidens in quo fundetur. Unde 1 p., q. 28, art. 2, ad 2, ait, in creaturis semper relationi supponi aliquid absolutum, quod est alia res ab ipsa relatione. Quod juxta superius dicta non potest verificari ratione solius fundamenti proximi; ergo saltem ratione substantiae, quod ibi praecipue D. Thomas intendit; ergo inter substantiam et relationem semper intercedit aliquod aliud fundamentum, ratione cujus possit esse relatio alia res ab ipsa substantia. Et confirmatur ex Aristotele, 5 Metaph., ubi enumerans fundamenta relationum, semper ponit aliquid a substantia distinctum, nempe qualitatem, actionem, vel aliquid hujusmodi. Confirmatur secundo, quia alias in sola materia possent fundari et inniti relationes, quod esse falsum constat, praecipue juxta communem sententiam, negantem posse in sola materia prima esse aliquod accidens.

Aliquae relationes possunt immediate in substantia fundari in re ipsa .

4. Nihilominus dicendum est, necessarium non esse ut fundamentum proximum relationis sit aliquod accidens, vel res aliqua, /p. 812/ aut modus realis, ex natura rei distinctus a primo subjecto relationis. Haec est communis sententia, ut statim referam. Eam vero probo primo, quia nulla est causa aut ratio hujus necessitatis. Rationes enim quibus supra probatum est, relationem realem requirere fundamentum reale, non probant necessarium esse ut illud fundamenlum sit in re distinctum a subjecto. Quia, licet in subjecto requiratur realis causa, vel ratio ob quam, posito termino, consequatur relatio, tamen illa ratio vel causa esse potest ipsa intrinseca natura talis subjecti, et non res aliqua, vel modus ei superadditus. Cur enim, sicut quantitas ex sua naturali conditione et natura habet sufficientem rationem ob quam ad illam consequantur quaedam relationes, et similiter qualitas, non poterit etiam substantia simile quippiam habere per seipsam?

5. Unde argumentor secundo inductione, nam, sicut duae quantitates aut albedines referuntur realiter relatione similitudinis vel aequalitatis, ita duae substantiae, relatione identitatis specificae; ergo haec relatio inest substantiae absque accidentali fundamento, ex natura rei ab illa distincto. Patet consequentia, tum quia una substantia non est ejusdem speciei cum alia, ratione alicujus accidentis, sed ratione suaemet entitatis et propriae naturae; tum etiam quia sicut inter albedinem et similitudinem nihil mediat, ita neque inter substantialem naturam et relationem identitatis specificae. Antecedens vero sumitur ex D. Thoma, 1 p., quaest. 28, a. 1, ad 2; et est expresse Aristotelis, 5 Metaph., text. 15, ubi eodem modo censet de identitate in substantia, quo de similitudine in qualitate, et aequalitate in quantitate. Ex quo etiam sumitur argumentum a paritate rationis; nam tanta est convenientia inter duas substantias, sicut inter duas albedines vel quantitates; item tanta est proportio, quia aeque sunt ejusdem ordinis; ergo tam est relatio realis identitas specifica in substantia, sicut similitudo et aequalitas in quantitate et qualitate. Et ita docent frequenter Thomistae, Sonci., 5 Metaphys., q. 35; Javell.; 5 Metaph., q. 21.

6. Relatio creaturae in quo fundetur .– Aliud exemplum est de relatione creationis, nam haec (ex sententia omnium) realis est, et praedicamentalis, et tamen immediate fundatur in substantia. Quod docet expresse D. Thomas, quaest. 7 de Potent., art. 9, ad quartum, ubi sic ait: Creatura refertur ad Deum secundum suam substantiam, sicut secundum causam re- /col. b/ lationis; secundum vero relationem ipsam formaliter; sicut aliquid dicitur simile secundum qualitatem causaliter, secundum similitudinem formaliter. Et idem sumitur ex quaest. 3 de Potent., art. 3; et ex Cajet., 1 part., q. 45, art. 3; Ferrar., 4 cont. Gent., cap. 14; Soncin., 5 Metaphys., q. 31; et Javell., q. 21. Et patet ratione, quia substantia secundum seipsam immediate terminat creationem Dei; ergo per seipsam immediate refertur ad Deum relatione creaturae. Dices, creationem passivam esse modum quemdam ex natura rei distinctum a termino, in quo potest proxime fundari illa relatio, et non immediate in substantia. Respondeo primum, licet totum concedatur, nihilominus non dari aliquod accidens quod sit fundamentum illius relationis, quia illa dependentia creativa non est accidens, ut supra diximus. Deinde, licet verum sit in illa dependentia posse fundari propriam quamdam relationem, tamen ideo non excluditur quin ipsamet substantia per seipsam referatur causaliter seu fundamentaliter in Deum, quatenus illa ipsa, ratione sui esse, essentialiter postulat illam dependentiam, et illam per seipsam terminat.

7. Et confirmatur in relatione filiationis, quae non potest ita fundari in generatione activa vel passiva, ut illi proxime insit, nam transacta actuali generatione permanet relatio filiationis. Nec potest fundari in alio accidente, quia nullum est quod sit causa ejus; fundatur ergo in ipsamet substantia. Ratio autem est, quia substantia ipsa creaturae, quatenus creabilis est, vel generabilis ab alia causa, est sufficiens ut in ea possit fundari relatio, si a tali causa, creata vel genita sit.

8. Quodnam accidens possit esse idem cum substantia. - Ad argumenta in contrarium respondetur, ex superius dictis de divisione entis in substantiam et accidens, proprium et physicum accidens non posse esse in re omnino idem cum substantia; accidens vero praedicamentale interdum posse sola ratione ratiocinata distingui, ut patet de duratione. Sic ergo dicendum est, relationes, quae proxime in substantia fundantur, non esse accidentia physica, et quoad entitatem suam, sed solum esse accidentia praedicamentalia, quoad figuram et modum praedicationis, quia secundum rationem formalem suam sunt extra rationem substantiae, et ideo non est inconveniens quod tales relationes non distinguantur in re a substantia.

9. Testimonia vero ibi citata ex D. Thom. /p. 813/ probabiliter suadent, illum sensisse relationem realem distingui aliquo modo ex natura rei a fundamento, quae est probabilis sententia. Quia vero, in quarto contra Gentes, dicit talem relationem convenire substantiae, medio alio accidente, quod non potest universaliter esse verum, etiam supposita illa sententia, ideo probabile mihi est ipsum loqui de relationibus, quae physice et realiter accidentia sunt, et ideo fortasse eam vocat, relationem, quae realiter substantiae advenit; sic enim ibi loquitur, et ideo etiam exempla ponit in similitudine et aequalitate, non in aliis. Aliter Ferrar. exponit, cum D. Thomas ait relationem praeexigere in substantia esse aliorum accidentium, intelligi vel secundum rem, vel secundum modum. Sed hoc violentum est, et non potest omnibus his relationibus accommodari, ut patet de relatione actus et potentiae inter materiam et formam, de relatione unionis substantialis, et similibus. Ad testimonium Aristotelis respondetur, potius esse in contrarium; quomodo autem intelligenda sit divisio fundamentorum relationis ab ipso tradita, in sequenti sectione declarabimus. Ad ultimam vero confirmationem concedimus plures relationes posse esse proxime in materia, ut relatio potentiae, relatio causae materialis, relatio unionis, creaturae, et similes. Et quidquid sit de accidentibus physicis, de his praedicamentalibus, et sola ratione distinctis, nullum est inconveniens esse proxime in materia, ut per se notum videtur.

De ratione fundandi, et comparatione illius ad fundamentum .

10. Rationes probantes fundamentum et rationem fundandi idem esse .– Ulterius vero inquiri potest circa relationis fundamentum, an idem sit cum ratione fundandi, vel si haec sint diversa, quae sit utriusque ratio et necessitas. Est autem causa dubitandi, quia fundamentum relationis nihil aliud esse videtur quam id quo mediante relatio convenit subjecto; sed hoc ipsum fundamentum est ratio fundandi seu recipiendi relationem; ergo haec non distinguuntur. Item quia si praeter fundamentum oporteret aliam rationem fundandi intervenire, nullus esset terminus in his fundamentis vel rationibus assignandis; nulla est enim ratio cur magis sit duplex quam triplex, vel quaduplex; ergo sistendum est in unico fundamento, quod ipsum sit ratio fundandi. Imo, ut diximus, neque fundamentum hoc oportet semper esse re dis- /col. b/ tinctum a subjecto relationis, sed ratione sufficit aliquando, nam subjectum dicitur quatenus est id cui inest relatio; fundamentum vero in quantum habet talem rationem, ad quam relatio consequitur posito termino, vel in quantum ab illo habet relatio entitatem suam.

11. Rationes oppositum suadentes .– In contrarium vero est, quia saepissime auctores de his ut de distinctis loquuntur, et indicant rationem fundandi esse aliquid requisitum in ipso fundamento, vel ultra fundamentum et terminum, ut relatio resultet. Ut ad relationem paternitatis necessaria est actio generandi, quae non est fundamentum, quia paternitas non habet ab illa entitatem suam, cum actio generandi sit in filio genito, paternitas vero sit in patre; est ergo ratio fundandi. Similiter, licet inter duo alba albedo sit fundamentum similitudinis, proxima tamen ratio fundandi dicitur esse unitas formalis utriusque albedinis. Unde, cum fundamenta relationum possint esse innumera, rationes tamen fundandi ad tria capita ab Aristotele revocantur, ut sequenti sectione videbimus; est ergo ratio fundandi aliquid aliud a fundamento.

12. Mens auctoris . -- In hac re potest nonnulla diversitas in usu vocum, nam apud auctores interdum hae voces confundi videntur, et pro eadem sumi, interdum diversis rebus tribuuntur; explicabimus ergo prius quo modo res se habeat, et deinde usum vocum accommodabimus. In omni ergo relatione reali requiritur ex parte subjecti res aliqua, natura sua apta et accommodata ut fundare possit respectum ad aliud, ut ab illa proxime habeat relatio realitatem suam, eo modo quo declaravimus. Hujusmodi ergo res proprie appellatur fundamentum relationis in quocunque relationum genere. Contingit vero in aliquibus relationibus, ut praeter totam entitatem subjecti et fundamenti requiratur aliqua alia conditio medians inter fundamentum et terminum, et in re ipsa aliquo modo distincta ab ipsis, ut possit inter ea consurgere relatio. Atque hoc modo est necessaria actio vel generatio, ad relationem agentis, seu patris, et fortasse eodem modo materia supponit modum unionis ac relationem unionis. Quod enim hujusmodi conditio sit simpliciter necessaria, explicari facile potest in actione, nam si Petrus et Paulus (qui nunc sunt pater et filius) essent immediate creati a Deo cum omnibus proprietatibus absolutis /p. 814/ quas nunc habent, si inter eos non intervenisset actio generationis et processionis unius ab alio, non fuisset inter eos exorta relatio, nec de potentia absoluta fieri posset ut oriretur; nunc vero, adjuncta sola illa conditione, statim resultat relatio; ergo est illa conditio simpliciter necessaria. Et tamen non est fundamentum, per hanc vocem intelligendo illud in quo, et a quo relatio proxime habet entitatem suam. Unde factum est ut talis conditio, ratio fundandi appellata sit, vel quia non est aliud speciale nomen quo nominetur, praeter illud commune quo vocatur conditio necessaria, vel quia illa conditio est quasi ultimo seu proxime requisita, ut relatio pullulet. Re tamen vera non tam proprie dicitur ratio fundandi quam conditio necessaria, quia ratio alicujus rei proprie dicitur, quae habet aliquem influxum per se in talem rem, praesertim formalem, aut effectivum secundum rem vel rationem; haec vero conditio in presenti non habet talem influxum in relationem paternitatis, cum sit extra ipsum patrem, et nullam habeat in illum propriam causalitatem; est ergo magis proprie necessaria conditio.

13. Non est autem hoc generale in omnibus relationibus, ut requirant similes conditiones ex natura rei distinctas a fundamentis, et terminis actu existentibus, ut consurgant. Nam inter duo alba statim consurgit relatio similitudinis, a quocunque facta sint, et ubicunque existant, aut quascunque alias conditiones habeant, et idem est de relatione scientiae ad scibile, et similibus. Et ita hujusmodi ratio fundandi, etiamsi hac voce illam conditionem appellemus, non est necessaria in omnibus relationibus. Omnibus autem fundamentis relationis commune est ut habeant aliquam naturalem proprietatem, vel conditionem, ratione cujus apta sint ad fundandam relationem, quae proprietas respectu talis fundamenti potest appellari ratio fundandi relationem. Ut, verbi gratia, scientiae creatae naturale est ut sit mensurabilis ab objecto scibili, ratione cujus potest fundare relationem ad illud. Similiter tali formae, verbi gratia, albedini, naturale est ut habeat talem unitatem formalem, qualem habere etiam potest alia forma ejusdem speciei; haec ergo est ratio ob quam talis forma potest fundare relationem similitudinis. Atque hoc modo etiam in relatione paternitatis, vel cujuslibet agentis creati, praeter actionem ipsam, consideranda necessario, est aliqua /col. b/ ratio fundandi per se conveniens ipsi fundamento. Ponamus enim tale fundamentum esse ipsum principium efficiendi, sive proximum, sive principale; in hoc ipso principio aliqua ratio consideranda est, ob quam esse possit relationis fundamentum, nam in divina actione ad extra, quamvis in Deo sit verum principium efficiendi, non tamen resultat in ipso Deo relatio realis, quia illud principium non est aptum fundamentum illius relationis, ut infra dicemus. Ergo, si principium efficiens creatum est aptum fundamentum, oportet ut in eo assignetur aliqua ratio intrinseca connaturalis, ob quam est natura sua aptum fundamentum relationis realis, ut, verbi gratia, quod est principium per se ordinatum ad actionem, vel aliquid hujusmodi, de quo infra videbimus.

14. Sic igitur, quantum ad rem ipsam constat in omni fundamento intervenire rationem fundandi per se et intrinsecam; constat item haec duo physice et in re ipsa non esse distincta, metaphysice vero seu ratione distingui ad explicandas rerum rationes, et hoc modo posse etiam diversis vocibus denominari. Nos vero ne videamur res multiplicare, rationes has fundandi in fundamentis includimus. Unde quidam ita loquuntur, ut dicant fundamentum, formaliter loquendo, non esse, verbi gratia, qualitatem absolute, sed qualitatem ut unam. Vide Hispalens., in 1, dist. 13, q. 1, art. 3, notab. 4. At vero conditionem necessariam (quando intercedit), hoc communi nomine appellamus. Jam vero, occurrebat hic quaestio de distinctione fundamentorum, aut rationum fundandi, ab Aristotele tradita in 5 Metaph., c. 15; tamen, quia prolixiorem sermonem postulat, de illa instituemus propriam sectionem, post sequentem.