SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO PRIMA. AN RELATIO SIT VERUM GENUS ENTIS REALIS, DISTINCTUM A RELIQUIS.

SECTIO PRIMA. AN RELATIO SIT VERUM GENUS ENTIS REALIS, DISTINCTUM A RELIQUIS.

Variae rationes quibus tota fere difficultas hujus praedicamenti proponitur .

1. Prima . -- Prima ratio dubitandi esse potest quia relatio ut relatio nihil rei ponit in re quae referri dicitur; ergo non potest constituere reale genus entis. Consequentia est evidens, quia reale genus fundatur in ente reali, quod in rerum natura sit seu ponat aliquid; relatio autem, prout rebus creatis tribuitur (sic enim nunc de illa agimus), non potest aliquid rei esse in rerum natura, si illud non ponit in re ipsa relata, quia neque in termino aliquid ponit, ut per se notum est, licet forte supponat, de quo postea; neque in sese manet, cum non sit substantia; ergo, si in re ipsa relata nihil ponit, absolute nihil rei est. Probatur autem antecedens, primo, quia ad, ut ad, non dicit realem rationem, tum quia univoce et secundum totam proprietatem suam convenit relationibus rationis; tum etiam quia ad, ut ad, praescindit ab esse in; ergo ut sic nihil rei ponit in aliquo. Alioqui secundum propriam et ultimam rationem suam includeret inesse, quod repugnat; ergo relatio nihil rei ponit in re quam refert. Patet consequentia, quia relatio ut relatio nihil aliud dicit quam esse ad, dicente Aristotele relativa illa esse quorum totum esse est ad aliud se habere.

2. Secunda . -- Secundo, quia haec denominatio relativa adveniens alicui de novo, non immutat illud nec in re ipsa facit illud aliter se habere quam antea, dicente Arist. V Phys., text. 10, relationem advenire sine rei mutatione; ergo relatio nihil ponit in tali re. Patet consequentia, quia impossibile est intelligere aliquid rei de novo adjungi alicui subjecto, et illud non se habere in re ipsa aliter quam antea, quia, si ei aliquid est additum, aliquid habet quod antea non habebat: hoc autem ipsum est aliter se habere. Quod autem quidam respondent non habere aliquid, sed ad aliquid, ludus quidem verborum esse videtur; nam interrogo an illud ad aliquid sit aliquid; nam, si est, ergo qui habet ad aliquid de novo, aliquid etiam de novo habet; ergo aliter se habet, et mutatum est; si vero ad aliquid non est aliquid, ergo nihil est, et hoc intendimus.

/col. b/

3. Tertia . Tertio declaratur hoc amplius, quia relatio, ut relatio, nihil est praeter absoluta; ergo simpliciter nihil est. Patet consequentia, quia, cum quaerimus an relatio sit aliquid rei, de illa agimus ut distinguitur vel praescinditur a rebus absolutis; alioqui quomodo erit distinctum genus entis? Antecedens vero probatur, quia si ponamus, verbi gratia, duo alba in rerum natura, illa, ex vi qualitatum absolutarum quas habent, sunt inter se similia; ergo habent illam denominationem relativam ex vi absolutorum simul existentium seu simul sumptorum, absque aliqua alia additione reali; ergo relatio nihil rei addit rebus absolutis. Utraque consequentia est manifesta, quia, si relatio aliquid est, solum est propter illam denominationem relativam quae intercedere videtur inter illa absoluta; si ergo haec ipsa denominatio ex solis absolutis sumitur, quidquid aliud adjungitur, fictitium est. Probatur autem antecedens, quia, positis duobus albis in rerum natura, sive mente separes omne aliud reale eis additum, sive per potentiam Dei absolutam ponamus illud separari aut impediri, nihilominus illa duo manebunt inter se similia, nec mens potest aliud concipere, quia necessario retinent unitatem formalem, et nihil aliud est esse similes quam habere qualitates ejusdem rationis. Quod si quis respondeat hoc vere dici de rebus similibus fundamentaliter, non formaliter, petet sane principium; nam hoc est quod intendimus, scilicet, ibi non esse aliam denominationem nisi hanc quae appellatur fundamentalis; nam haec satis est ut illae res vere sint similes, et illa alia formalis denominatio aut nihil est, aut ad summum est consideratio rationis.

4. Et confirmatur, nam hoc modo salvantur multae denominationes similes absque additione aliqua quae intrinsece fiat in re denominata; sic enim dicitur Deus creator vel dominus ex tempore; sic columna dicitur dextra vel sinistra; sic paries dicitur visus, etc.; ergo, eadem ratione, potest sufficienter salvari omnis similis denominatio sine additione relationis quae sit aliquid rei. Quod si quis dicat in exemplis positis deesse fundamentum ex parte rerum denominatarum, respondebimus et fortasse hoc non esse in universum verum, quod postea tractabimus, et non satisfacere, quia, si res quae non habet fundamentum denominari potest relative ex positione alterius, etiamsi nihil rei ipsi addatur, ergo multo magis, res quae habet /p. 783/ aliquod fundamentum poterit ex vi ejus et coexistentiae alterius praecise, sic denominari, absque additione alicujus rei respectivae; ergo hujusmodi respectus nihil rei est praeter absolutum.

5. Quarta . -- Quarto argumentari possumus (et est altera ratio principalis dubitandi), quia, licet demus relationem esse aliquid rei, non tamen potest novum genus entis constituere, diversum a reliquis. Probatur: quoniam ordo ad aliud, intrinsece includitur in omni reali conceptu entis creati. Nam imprimis omne ens creatum, quatenus tale est, etiam ipsa substantia, dicit habitudinem essentialis dependentiae ad ens increatum, et ideo est analogice ens, vel substantia, comparatione illius. Omne item accidens dicit essentialem habitudinem ad subjectum, ob quam dicitur esse entis ens, potius quam ens. Rursus, in singulis generibus accidentium invenire est singulas habitudines; nam quantitas quatenus continua est, dicit essentialem habitudinem ad terminos quibus continuatur, et e converso punctus, et alii similes termini, dicunt essentialem habitudinem ad partes quarum sunt termini. Et inter qualitates potentia dicit essentialem habitudinem ad objectum, et de scientia, et consequenter de habitus ac dispositione, Aristot., in cap. de Qualit., fatetur esse ad aliquid.

6. Addit vero, esse ad aliquid secundum rationes genericas, scientiae, verbi gratia, non vero secundum specificas, nam scientia (inquit) est ad scibile, grammatica vero ut sic non est ad aliud . Sed hoc imprimis est falsum; nam, licet forte nomina non sint tam clare imposita, tamen secundum rem, sicut scientia in communi, dicit habitudinem ad objectum scibile in communi, ita haec scientia ad hoc objectum. Deinde nihil refert ad praesentem difficultatem; nam genus et species ad idem praedicamentum pertinent; ergo, si haec scientia in specie est qualitas, ergo scientia in communi est genus de praedicamento qualitatis; ergo cum sit etiam ad aliquid, impossibile erit ut ea, quae sunt ad aliquid, in speciali praedicamento collocentur. Multo vero minus satisfacere videtur, quod statim subdit Aristoteles, non esse absurdum idem collocari sub qualitate, et ad aliquid, si utrumque ei convenit. Quia idem non potest essentialiter constitui in diversis praedicamentis; scientia autem, verbi gratia, non accidentaliter tantum, sed essentialiter est ad aliquid, tum quia tota ejus entitas intrinsece /col. b/ ordinatur ad scibile, ut in cap. de Ad aliquid, Aristoteles fatetur; tum etiam quia alias, si tantum accidentaliter scientia referretur ad scibile, non constitueretur ipsa scientia sub genere Ad aliquid, sed illa relatio, quae illi accidentaliter advenit, quod est contra Aristotelem in eodem c. de Qualitate. Eademque difficultas urget de sex ultimis praedicamentis, quae ex omnium sententia relationem aliquam includunt, et sic de situ id expresse fatetur Aristoteles in Praedicam., et de caeteris suis locis dicemus. Ergo haec ratio Ad aliquid, transcendens est, et inclusa in omni entitate, praesertim creata; non ergo constituit peculiare genus.

7. Duae vero responsiones dari solent ad hanc ultimam difficultatem. Prior est, haec omnia, quae enumeravimus in caeteris praedicamentis, solum esse relativa secundum dici; ea vero, quae constituunt speciale praedicamentum, solum esse relativa secundum esse. Sed haec responsio refutabitur facile, si interrogemus quid significetur per relativa secundum dici; aut enim sic appellantur res illae, de quibus ita loquimur, ac si essent relativae, cum nullam in re habeant inter se habitudinem, aut ita appellantur quaedam res, quae habent quidem in re aliquam habitudinem, alterius tamen rationis a relatione reali. Primum dici non potest, tum quia scientia non solum in modo loquendi, sed in re habet suum esse ordinatum ad scibile, et potentia ad objectum suum, et sic de aliis; tum etiam quia si hae denominationes vel locutiones respectivae, dicuntur esse in nostro modo loquendi et non in re, idem dicetur de omnis simili denominatione, nec relinquetur probabilis via ad ponendas hujusmodi relationes reales, nam maxime colliguntur ex hujusmodi denominationibus. Si vero alterum membrum eligatur, explicandum est quaenam sint hujusmodi habitudines, aut in quo distinguantur a relationibus, vel ad quid sint necessariae relationes diversae rationis ab hujusmodi habitudinibus. Et in hoc indicatur alia responsio, et difficultas ejus. Dici enim solet, in praedictis rebus aliorum praedicamentorum includi respectus transcendentales, non vero proprias relationes praedicamentales, quae peculiare genus constituunt. Statim vero circa hujusmodi partitionem interrogandum occurrit, quid necesse sit multiplicare hos diversos modos respectuum; nam si respectus transcendens est verus et realis, ille sufficit ad omnes denominationes relativas, quae non /p. 784/ sunt pure denominationes extrinsecae; ergo supervacaneum est fingere alias relationes. Deinde oportebit explicare quidnam discriminis sit inter hujusmodi respectus, vel cur unus constituat peculiare genus, et non alius.

Variae sententiae proponuntur .

8. Prima . -- Hae videntur esse principuae difficultates quae circa relationem realem in communi occurrunt. Aliae vero, quae circa singula genera relationum offerri poterant, inferius proponentur. Ob has ergo difficultates possunt esse duo dicendi modi. Prior est, nullas esse veras relationes reales, sed denominationes omnes quae ad modum relationum explicantur, desumi ab ipsis absolutis, vel ex eorum coexistentia. Hanc opinionem referunt Averroes, 12 Metaph., comment. 19; et Avicen., lib. 3 suae Metaph., c. 10; eamque secutus est Aureolos apud Capreol., in 1, dist. 30, quaest. 1.

9. Secunda . -- Alia sententia esse potest, esse quidem in rebus relationes reales, illas vero non constituere peculiare genus entis, sed esse conditionem quamdam transcendentem, quae in omnibus entibus includi potest. Hanc sententiam Zenoni et antiquioribus philosophis ante Platonem tribuit Soto in principio praedicamenti Ad aliquid, ex Albert. et Alexand., ibidem.

10. Tertia . -- Jam vero recepta sententia, et quasi philosophicum et commune axioma est, dari in rebus creatis relationes reales, proprium ac speciale praedicamentum constituentes. Haec fuit sententia Platonis, eumque secutus est Aristoteles, et hunc omnes ejus interpretes, Averroes, Simplicius, et caeteri omnes Graeci et Latini, quos imitati sunt Theologi, D. Thomas, 1 p., q. 13, art. 7, quaest. 28, art. 1 et 2, et saepe alias; Capreol. et alii, in 1, d. 33; Gregor., late, d. 28, q. 1; Henric., Quodl. 3, q. 4, et Quodl. 9, quaest. 3. Non solum propter rationes philosophicas, sed etiam quod illa sententia aptior sit ad mysterium Trinitatis declarandum, et ex illo plurimum confirmari videatur.

11. Docet enim fides Catholica esse in Deo tres relationes reales, constituentes et distinguentes divinas personas: ex quo fit evidens argumentum, conceptum relationis ut sic, non addendo quod creata sit vel increata, non esse fictitium, et rem aliquam referri non esse denominationem extrinsecam provenientem ex sola comparatione mentis, sed /col. b/ esse aliquid rei, quandoquidem in Deo aliquid rei est. Et hinc ulterius magna verisimilitudine colligitur, etiam in rebus creatis esse posse aliquid rei. Quia vel repugnaret rebus creatis ob perfectionem earum, vel repugnaret ob imperfectionem. Primum dici non potest, quia si relatio non repugnat summae perfectioni Dei, cur repugnabit perfectioni creaturae? Dices: quia illa relatio Dei substantialis est, in creatura vero esse debet accidentalis. Sed contra, quia relationi ut sic non magis repugnat quod sit accidentalis, quam quod sit substantialis, quia sicut accidens dicit esse in alio, ita substantia dicit esse in se; si ergo cum hac ratione conjungi potest esse ad aliud, multo magis cum illa; et alioqui creaturae ut sic non repugnat accidens reale; ergo nec repugnabit illi talis relatio, quae, etsi sit accidentalis, aliquid rei sit. Nec vero repugnare potest ob imperfectionem, quia relatio ut relatio non dicit imperfectionem; quod si aliquid imperfectionis ei adjungitur ex eo quod accidentalis sit, talis imperfectio non est extra latitudinem rei creatae. Hoc ergo argumento Theologico efficaciter probari videtur dari posse in rebus creatis, et de facto dari respectus reales.

12. Argumentis autem ex sola naturali ratione desumptis probari hoc solet, praecipue ex locutionibus et denominationibus relativis quae in rebus ipsis existunt, absque ulla fictione intellectus, quas proinde necesse est in aliquo ente reali fundari; non fundantur autem in absoluto; ergo in relativo; datur ergo in rebus ens reale relativum. Antecedens patet in his denominationibus, majus, minus, aequale, simile, propinquum, remotum, pater, filius , et similibus. Hae namque omnes habitudinem plane dicunt ad aliud, sine quo nec esse, nec intelligi possunt, et in rebus ipsis existunt, ut per se notum videtur.

13. Quanta vero sit vis harum probationum, videbimus in sequentibus; nam posterior naturalis ratio magna ex parte pendet ex solutionibus argumentorum, quas tradere non possumus, nisi prius multa de distinctione et divisione relationum explicemus. Argumentum autem Theologicum aliquibus non videtur satis efficax ad ostendendas relationes praedicamentales, quia relationes divinae extra omne praedicamentum sunt; quod si Deus esset in praedicamento substantiae, ad illud idem pertinerent vel reducerentur illae relationes, eo quod sint personalitates divinae naturae. Sicut personalitates vel substantiae /p. 785/ creatae ad illud ipsum praedicamentum pertinent. Unde neque argumentum a simili, a paternitate, verbi gratia, divina ad creatam, est multum efficax, quia paternitas divina non est resultans, neque consequens generationem, sed potius constituit personam, quae est generationis principium. Et ideo illa paternitas increata, sicut substantialis est, ita existimari potest quasi transcendentalis, id est, intime inclusa in conceptu adaequato talis entis, seu substantiae personalis. Ex illis ergo relationibus non videntur posse colligi relationes praedicamentales, sed ad summum respectus reales transcendentales intime inclusi in aliquibus entibus.

14. Alia vero ostensio dictarum relationum specialiter sumi solet ex ordine universi, qui est accidentarium quid rebus ipsis absolutis, quibus constat universum; nam etsi elementa et coeli alio ordine constituerentur, res ipsae absolutae eaedem essent; est ergo ordo, quem nunc habent, aliquid accidentarium ipsis. Et non est aliquid per rationem confictum, nam per se constat in rebus ipsis esse, et ad magnam universi perfectionem spectare, ut testis est Aristot., 12 Metaphys., text. 52; et non est nisi relatio, quam necesse est per se ad proprium praedicamentum pertinere, quia non est de intrinseca ratione alicujus rei absolutae, nec etiam signari potest ad quod aliorum praedicamentorum pertineat vel revocetur. Verumtamen haec probatio eas patitur difficultates quae inter argumentandum tactae sunt, quia ordo pertinens ad perfectionem universi tantum est, ut singula corpora in suis naturalibus locis sint constituta, quod quidem absolutum est in singulis, et in omnibus simul dicit coexistentiam eorum; quod vero ad hoc consequitur peculiare accidens, quod sit relatio realis, nihil videtur referre ad universi perfectionem.

Quaestionis resolutio .

15. Nihilominus tertiam et communem sententiam, ut veram et in philosophia certam supponimus, quam nunc maxime auctoritate confirmamus. Ratio vero ejus et ostensio potissimum sumenda est ex illis denominationibus relativis, addendo duo. Primum est, illas esse tales ut accidant rebus creatis absolutis, possintque variari in aliquo subjecto sine amissione formae absolutae, quod satis constat in omnibus fere exemplis supra adductis. Secundum est, has non esse denomin- /col. b/ nationes mere extrinsecas, et in hoc est difficultas, pendet tamen ex infra dicendis; oportet enim prius modum entitatis talium relationum et denominationum declarare.