SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO X. UTRUM HABITUS PER ACTUS PERFICIATUR, ET QUOMODO

SECTIO X. UTRUM HABITUS PER ACTUS PERFICIATUR, ET QUOMODO

1. Habitus per actus perficiuntur.— Ut ad punctum in quo est difficultas progrediamur, ea breviter praemittenda sunt, quae clariora extiterint. Et imprimis suppono habitum, sicut per actus fit, ita per eosdem perfici, non solum quia ex statu dispositionis perducitur ad statum habitus, iuxta dicta in præcedente sectione, sed etiam quia in ipso statu habitus magis ac magis perficitur, donec ad complementum suæ perfectionis perveniat. Et hanc totam perfectionem nunc comprehendimus sub effectione habitus, nec rigide distinguimus inter nomen habitus, vel dispositionis, sed absolute loquimur de illa qualitate ex quo incipit fieri, donec consummetur.

2. Secundo suppono duplex solere distingui augmentum in his habitibus: unum est per puram intensionem, alterum per aliquem modum extensionis. Prius est, quando habitus in ordine ad idem omnino obiectum, et eosdem actus circa illud, magis ac magis perficitur, nimirum magis inclinando potentiam, et faciliorem reddendo ad similes actus eliciendos. Posterius augmentum esse dicitur, quando habitus acquisitus circa unam partem obiecti ad alias extenditur, ut quando scientia augetur in ordine ad diversas conclusiones. Quod variis modis contingit, scilicet, vel circa diversa subiecta naturalia seu specifica, ut cum in scientia de animali cognoscitur una proprietas equi, et alia leonis; vel circa idem subiectum, cognoscendo de illo diversas proprietates, ut cum de homine cognosco esse admirativum, et deinde esse risibilem; et in habitibus appetitus aliquando virtus extenditur ad varios actus efficiendos in diversis materiis, ut temperantia ad abstinendum in cibo et potu, et charitas ad amandum non solum Deum, sed etiam proximum, et quaelibet virtus ad intendendum finem, et eligendum seu exequendum media; aliquando autem virtus extenditur ad efficiendos varios actus aliquo modo circa idem, ut cum religio extenditur ad adorandum Deum, et ad sacrificandum illi, et charitas extenditur non solum ad amandum Deum, sed etiam ad desiderandum illum, vel gloriam eius, et gaudendum de bonis illius, etc., de quo augmento extensivo, an verum sit, sectione sequenti dicetur.

3. Habitus perficitur actibus similibus.— Tertio, circa primum augmenti genus certum est habitum non fieri seu perfici nisi per actus omnino consimiles in ratione essentiali, et in obiecto circa quod versantur, et in modo tendendi in illud. Probatur, quia talis habitus non perficitur nisi in ordine ad similes actus ex vi illius augmenti; ergo non augetur hoc modo nisi per actus similes. Et in hoc omnes conveninut. De hoc vero augmento intensivo multa quæri solent, quæ quatenus communia sunt aliis qualitatibus, quæ intensionem recipiunt, tractabuntur infra, disp. 46.

Intendaturne habitus solum per intensiores actus

4. Hic vero solet specialiter quaeri, an, ut actus intendat habitum, debeat esse intensior. Nam licet supra, disp. 18, definitum sit multitudinem formæ per se non conferre ad intensionem effectus, nisi in aliqua saltem parte agentis tanta sit intensio, id tamen verum habet, quando principium formale agendi est eiusdem rationis cum forma, quæ est terminus formalis actionis; si vero forma sit nobilior in essentia, ratione illius poterit aliquando conferre effectui maiorem intensionem in inferiori ordine, quam ipsa habeat in suo ordine superiori. Cum ergo dictum sit actum acquisitum esse nobiliorem habitu, fieri poterit ut per solam repetitionem similium actuum habitus intendatur, etiamsi posteriores actus intensiores non sint.

5. Atque ita opinatur Scotus, in 1, dist. 17, q. 3; et ibi Durand., quæst. 8; et Gabr., in 3, dist. 23, quaest.l, dub. 4. Quamvis hi auctores non fundentur in ratione a nobis insinuata, sed in uniformitate graduum intensionis; putant enim intensionem fieri per solam congregationem similium graduum in eodem subiecto. Unde cum similes actus multiplicantur, et æqualem vim agendi habent, aequales gradus introducent in subiectum, ex quorum congregatione fiet habitus intensior. Imo significat Scotus, cum subiectum sit per priores gradus habitus magis dispositum, etiam actus minus perfectos sufficere ad agendum aliquid quo habitum intendant. Potest hæc sententia confirmari experientia, nam post plures actus virtutis vel vitii, etiamsi eiusdem modi et intensionis sint, facilius et promptius similes actus exercemus, quam post primum actum; ergo signum est effectum talis habitus, et consequenter habitum illum perfici per tales actus, et non nisi intensive; ergo.

Habitum intendi actibus intensioribus, non vero aequalibus

6. At vero D. Thomæ sententia est habitum non augeri nisi per actus intensiores. In qua duo includuntur. Primum, quod intensior actus intendit habitum. Et hoc, absolute loquendo, manifestum est ex dictis; nan si actus efficit habitum, perfectior actus perficiet illum, nam in forma intensiori activa virtus efficacior est etiam ad intensiorem effectum. Et confirmatur primo, quin alias nulla via posset habitus acquisitus augeri; quibus enim actibus posset id fieri, si intensioribus non fit? Ergo, qua experientia constat habitus acquiri, constat et augeri. Unde etiam colligitur, sicut per quemlibet actum fit habitus quoad entitatem eius ita per quemlibet actum intensiorem intendi. Nec videtur probanda eorum sententia, qui dicunt non intendi habitum per unum actum intensionem, sed per plures; contra hoc enim eædem rationes fieri possunt, quæ factæ sunt de generatione habituum. Ac denique, quia in uno actu est virtus activa talis intensionis, alias neque in ultimo actu esset talis virtus, et alioqui subiectum est capax et dispositum per habitum remissum; ergo quilibet actus intensior, per se loquendo, potest habitum intendere. Maior difficultas esse posset, an unus actus statim conferat totam intensionem sibi proportionatam, cuius resolutio constabit ex dicendis.

7. Secundum dictum huius sententiæ, in quo discordat a præcedente, est, actum, qui non est intensior habitu, non intendere illum, sive sit remissior, sive æque intensus. Ita D. Thomas, 1. 2, quæst. 52, art. 3, ubi omnes Thomistæ consentiunt, et 2. 2, quæst. 24, art. 5 et 6. Idem sequitur Almain., in 3, dist. 22, quaest. 2; et Maior, quaest. 6. Fundamentum huius partis est, quia actio non sequitur nisi a proportione maioris inæqualitatis; sed in virtute quæ non est intensior effectu, non est proportio praedicta, sicut in calore æque intenso non est proportio ad intendendum alium æqualem; ergo. In quo fundamento adhuc relinquitur difficultas in principio tacta, quam in discursu sequenti explicuimus.

8. Addit vero duo D. Thomas, quæ non habent explicationem omnino facilem. Unum est, actus æquales habitui disponere ad intensionem habitus. Quod aliqui ita explicant, ut post aliquos actus similes, aliquis, licet intensione æqualis, intendat habitum in virtute priorum et dispositionis ab eis relictæ. Nam D. Thomas, indifferenter loquens de actibus intensioribus, et æque intensis, concludit, multiplicatis actibus crescere habitum. Aliud dictum D. Thomae est, actus minus intensos habitum disponere ad diminutionem eius; eo, nimirum, modo quo cessatio ab actu disponit ad corruptionem habitus.

9. Hanc posteriorem sententiam absolute existimo veram; multa tamen in ea includuntur, quae non sunt æque certa, quæ distinguere ac declarare oportet. Duobus igitur modis intelligi potest habitum fieri intensiorem. Primo, in ordine ad efficiendos actus intensiores quam sint omnes illi a quibus genitus vel auctus est habitus; ita ut talis habitus, licet solum fuerit effectus per actus ut quatuor, nihilominus ipse ratione suæ intensionis inclinet, et det virtutem ad actus ut quinque vel ut sex. Secundo intelligi potest, habitum fieri intensiorem in ordine ad actus æquales in intensione illis a quibus genitus est, et a fortiori etiam ad minus intensos. Sicut enim potentia, licet de se sola habeat virtutem ad actum ut quatuor, nihilominus per additionem habitus ut quatuor, fit promptior ad actus ut quatuor exercendos, non vero accipit novam virtutem ad intensiores actus eliciendos, ita intelligi potest, eumdem habitum, qui ab actu ut quatuor genitus est, per similem actum ut quatuor accipere maiorem vim ad alios actus ut quatuor eliciendos, etiamsi non crescat in virtute efficiendi intensiorem actum. Quomodo etiam in superioribus dicebamus, multitudinem formæ æqualis intensionis posse conferre ad agendum fortius et velocius similem qualitatem, non vero ad agendum intensiorem.

10. In priori igitur sensu certum existimo, non posse habitum intendi per actus qui non sint intensiores. Quod vel ipsa experientia convincere videtur; nullus enim remisse operando fit promptus ad ferventes actus. Unde quod Aristoteles dixit, habitum reddere actus similes illis a quibus genitus est, non solum est verum de similitudine in essentia, sed etiam iu gradu. Et ratio videtur manifesta, quia priores actus non habent unde virtutem conferant ad intensiores actus efficiendos, nam, licet illi sint in multitudine plures, ex omnibus tamen simul sumptis non consurgit unus intensior. Unde quoad hoc est satis efficax illa ratio, quod sicut in actibus illis non est proportionata intensio, ita nec proportionata virtus ad efficiendum habitum intensiorem illo modo. Neque obstat quod hi actus sint essentialiter perfectiores habitu, quia nulla forma etiamsi sit essentialiter perfectior, potest dare vel efficere formam sibi similem in essentia, et intensiorem in gradu; habitus autem non est nisi virtus quædam effectrix actuum, quae virtus per ipsosmet actus fit; ergo nunquam potest ab eis accipere vim ad intensiores actus efficiendos, quam sint illi a quibus et genitus et perfectus est.

An actus æquales augeant vim habitus in ordine ad æquales actus

11. In posteriori autem sensu probabile est, actus æquales perficere habitum in ordine ad similes actus efficiendos, donec illi conferant omnem efficaciam et facilitatem quam potest habere in reddendis actibus similibus et æqualibus in gradu. Hoc videtur probabiliter suaderi, tum ex declaratione superius posita, tum etiam quia hic cessat fundamentum declaratum in proxima assertione. Verumtamen hoc ipsum augmentum duplici ratione intelligi potest. Primo, quia non est necesse ut primus actus intensus, verbi gratia ut quatuor, efficiat habitum æqualem sibi in intensione, quia nec subiectum est dispositum, et consequenter nec in ipso actu est tanta efficacitas. Unde omnes concedunt per primum actum saltem valde intensum produci qualitatem illam, quæ est habitus, nullus tamen dicit, statim fieri habitum cum tota illa intensione. Et experientia docet, non statim manere hominem promptum et habilem ad actus æque intensos efficiendos; eadem autem est proportio singulorum actuum respectu habituum sibi æqualium in intensione; non est ergo necesse ut primus actus efficiat secundum totam latitudinem suam habitum sibi æqualem in gradibus.

12. Quod si hoc verum est (ut revera est valde probabile), recte intelligitur secundum actum, etiamsi tantum sit æqualis primo, posse augere habitum a primo productum et ita per subsequentes actus æquales posse augeri, donec perveniat ad æqualitatem in gradu cum ipsis actibus. Et hoc modo sufficienter intelligitur fieri id, quod experiri videmur, quod per actus omnino æquales reddimur promptiores ad alios similes. Hoc etiam modo optime intelligitur id, quod D.Thomas addit, actus, scilicet, æquales disponere ad intensionem habitus, etiam in ordine ad actus intensiores, quia illudmet augmentum in ordine ad actus æquales, est quædam dispositio, licet remota, ut homo facilius prodeat in ferventiorem actum, per quem simile etiam augmentum habitus consequatur. Item iuxta hunc dicendi modum expeditur facile, quod supra quærebatur de intensiori actu. Quamvis enim quilibet actus intensior habitu intendat illum, non est tamen necesse ut unus solus actus statim conferat habitui totam intensionem, in qua illum excedit, sed paulatim perfici poterit per multiplicationem similium actuum; est enim eadem proportio. Atque hoc satis est ad veritatem assertionis positæ.

13. Obiici tamen potest, quia illi actus sunt æquales; ergo si primus non potuit efficere habitum, verbi gratia, ut quatuor, nec secundus poterit. Unde nunquam in agentibus naturalibus reperimus, quod æqualis forma possit intendere effectum quem alia produxit, et intendere non potuit, etiamsi forma producens sit essentialiter perfectior quam producta. Ut unum lumen non poterit intendere calorem factum ab alio lumine aequali, si illud prius fecit quantum potuit, quia talia lumina sunt etiam æqualia in activitate. Respondetur, totum hoc esse verum, si cætera sint paria ex parte subiecti; in præsenti vero non esse cætera paria, quia primus actus agit in subiectum nullo modo dispositum; secundus autem actus iam invenit subiectum dispositum, et ideo etiamsi in se æqualis sit, potest plus efficere. Sed urgebis, quia ubi potentia passiva est de se capax totius effectus, non indiget positiva dispositione, sed satis est ut non habeat contrariam; ergo quandocunque potentia non habet formam aliquam repugnantem activitati actus, hic efficiet quantum potest; sed potest actus ex se efficere habitum sibi æqualem secundum totam latitudinem intensionis; ergo primus actus ita efficiet, per se loquendo. Respondetur, ipsammet indifferentiam potentiae, et inclinationem quam habet ad alios actus vel obiecta, satis resistere, ut non possit primus actus statim a principio efficere secundum totam intensionem suam. Sicut lapis est capax impetus, ut feratur sursum, vel ad dexteram aut sinistram; tamen, quia per inclinationem ad centrum resistit, ideo agens non imprimit impetum, quantum potest, sed quantum superat; ita primus actus non potest statim in principio omnino superare alteram inclinationem potentiæ; aliquantulum tamen eam relinquit magis propensam in suum obiectum, et ita magis dispositam, ut per secundum actum, quamvis alias æqualem, possit magis inclinari, et sic consequenter, donec assequatur totam inclinationem habitualem, quam illi actus secundum latitudinem suam possunt tribuere. Et hoc maxime videtur probabile in habitibus appetitus, et in habitibus opinionis, nam de actu scientiae probabile est statim efficere habitum secundum totam latitudinem suam, propter naturalem determinationem potentiae. In hoc ergo sensu valde probabilis est dicta assertio.

Actus nullo modo augent habitum iam sibi æqualem

14. Ulterius vero potest quis progredi asserendo, etiam postquam habitus pervenit ad æquales gradus intensionis cum actu (sive in eo statu constituatur per unum, sive per plures actus), posse per simile, et æquales actus, si ulterius multiplicentur, magis ac magis roborari et augeri, non ita ut ad intensiorem actum inclinet, sed ut ad actum æque intensum fortius ac vehementius inclinet. Tota enim hæc perfectio habitus videtur, quantum est de se, possibilis absque ulla repugnantia, et aliunde non videtur excedere vim activam talium actuum, quia nunquam dant virtutem ad perfectiorem effectum intensive, sed roborant et augent virtutem ad æqualem effectum; ad quod satis esse videtur et nobilitas agentis, et multitudo formæ, cui æquivalet multiplicatio actuum. Sed nihilominus hoc augmenti genus nec probari, nec satis intelligi potest, quia intensio, ut nunc suppono, non est aggregatio similium graduum, sed supponit latitudinem formæ cum aliquo ordine per se inter ipsos gradus, a primo usque ad ultimum, in quorum assecutione intensio consistit, ut disp. 46 videbimus. Si ergo habitus iam pervenit ad quartum gradum, in quo adæquatur actibus, per quos factus est, et nihilominus similes actus multiplicati illi addunt aliquod augmentum, non possunt nisi quintum gradum intensionis addere, vel partem eius, et ita non solum fiet habitus promptior et facilior ad æquales actus, sed etiam potens ad intensiores.

I5. Neque enim intelligi potest in tali habitu duplex modus intensionis in ordine ad eosdem actus, cum neque in ipsis actibus talis duplex intensio invenintur, neque explicari possit qua ratione habitui ut quatuor addatur aliqua intensio, et quod secundum illam non fiat potens ad communicandam actui similem intensionem. Solum potest quis respondere, illud augmentum non esse per additionem illius quinti gradus, qui per se habet ordinem cum prioribus quatuor, et illos perficit, sed veluti per quamdam iterationem aliorum quatuor graduum similium, qui prioribus uniuntur, et licet non reddant habitum per se intensiorem in ordine ad actus, reddunt tamen fortiorem. Sed hoc potius est dicere, multiplicari habitus numero distinctos in eodem subiecto respectu eorumdem actuum, quam augeri habitum, quia illi gradus quasi per accidens accumulati in eodem subiecto (ut ita dicam), sicut natura sua non componunt latitudinem unius qualitatis, ita nec uniri inter se possunt ad unam qualitatem per se constituendam, ut ex iis, quæ de intensione dicemus, magis constabit. Multiplicare autem habitus numero distinctos in eodem subiecto respectu eorumdem actuum, esset in infinitum progredi, repugnatque superius dictis de individuatione accidentium in disp. 5. Et ideo verius est, nullum esse tale augmentum in habitibus, sed similes et æquales actus nihil ulterius agere, quando iam inveniunt habitum æque intensum.

Obiectionibus in contrarium satisfit

16. Neque contra hoc est alicuius momenti ratio Durandi, scilicet, quod omne passivum, dum patitur, aliquam mutationem recipit; sed omnis actus elicitus ab habitu agit aliquid in potentia, quia per illum potentia actu patitur; ergo talis actus cuiuscunque intensionis sit, aliquid imprimit in potentiam, quo augeat habitum. Respondetur enim negando minorem, quia actus immanens non semper agit in potentiam, sed ipse fit in potentia, et est impressio quæ per actionem immanentem fit in potentia ab agente intrinseco, quod est ipsamet potentia, vel sola, vel cum habitu. Neque enim obstat fundamentum Gabrielis et aliorum, quia supponit falsum modum intensionis.

17. Denique non obstat experientia supra adducta, quia sufficit ille modus augmenti per plures actus æquales explicatus a nobis priori modo. Nam postquam habitus operando pervenit ad quemdam statum cum sufficienti morali facilitate, non potest experientia constare, quod per actus omnino aequales illa facilitas augeatur. Maxime quin non potest satis experimento cognosci, an actus sint omnino æquales, necne. Accedit etiam quod ipsa dispositio corporis, et imaginationis ac memoriæ, potest aliquid conferre ad hanc facilitatem; non enim negare possumus quin haec iuvent, quamvis non sint tota causa illius.

18. Tandem ex dictis in hoc primo puncto constat, quomodo habitus sic effectus et perfectus per plures actus similes, unus sit; est enim unus unitate intensionis, quæ est unitas per se in qualitatibus, et aliquando vocari solet unitas simplex, et distinguitur ab unitate imperfecta, quæ solum est per collectionem plurium habituum, vel proportionem plurium qualitatum, qualis est in sanitate vel pulchritudine. Quo sensu dicunt multi, habitum esse simplicem qualitatem, de quo statim videbimus. In rigore tamen illa est unitas per compositionem, sicut est unitas quantitatis continuæ, quia est per unionem plurium graduum, qui in re ipsa distinguuntur. In quo eadem est ratio habituum, et reliquarum qualitatum quae intensionem recipiunt, de qua re dicturi sumus disp. 46.