SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO IV. DE UNITATE TRANSCENDENTALI IN COMMUNI
SECTIO VIII. AN DIVISIO ENTIS IN UNUM ET MULTA SIT PRIMA OMNIUM

SECTIO VIII. AN DIVISIO ENTIS IN UNUM ET MULTA SIT PRIMA OMNIUM

1. Scotus, In I, dist. 8, q. 3, et in Quodl., q. 5, a. 1, negat hanc esse primam divisionem entis, sed aliam qua dividitur ens in finitum et in infinitum, quia haec duo membra contrahunt formaliter ens in quantum ens; alia vero contrahunt ens in quantum unum; ergo prior est illa divisio quam haec. Consequentia patet, quia, sicut prior est ratio entis quam ratio unius, ita etiam prior est divisio quae convenit enti ut ens, quam quae convenit enti ut unum est; illa enim divisio quasi per se primo convenit enti, haec vero per se secundo; sicut si in homine esse possent varii modi rationalitatis et risibilitatis, prior esset divisio hominis per modos rationalitatis, quam per modos risibilitatis. Antecedens vero quoad primam partem declaratur, quia essentia est, quae constituit ens in quantum ens; ergo prima diversitas essentiarum ut sic, est etiam prima divisio entis in quantum ens est; sed una essentia, ut essentia, differt ab alia, quatenus illa est tantae perfectionis essentialis, alia vero maioris vel minoris, et haec est prima ratio, qua posita et praecisis omnibus aliis, manet diversitas essentiarum, et illa ablata non manet; hoc autem genus diversitatis primo ac per se reperitur inter essentiam infinite perfectam et omnes alias finitas; ergo prima divisio entis est illa in finitum et infinitum. Altera vero pars antecedentis patet ex supra dictis, quia illa duo membra, scilicet, unum et multa, ut possint dividere ens, oportet ut aequivaleant divisioni entis in unum simpliciter et unum tantum secundum quid, vel in unum per se et unum per accidens; sed haec divisio formaliter sumpta est divisio entis ut unum est; ergo. Quod si quis contendat, etiam ens ut ens posse dividi per hos duos modos unitatis, idem poterit redire argumentum; sic enim ista divisio erit quasi denominativa (ut sic dicam), nam erit divisio per proprietatem entis, cum tamen prior sit essentialis seu per modos per se primo et essentialiter contrahentes ens.

2. At vero thomistae contendunt primam divisionem entis esse in unum et multa seu in ens per se et per accidens. Ita tenet Soncin., X Metaph., q. 1, qui hoc tribuit D. Thomae, I, q. 11, a. 2 ad 4, et In I, dist. 24, q. 1, a. 3, quoniam dicit quod primo cadit in intellectu esse ens, secundo divisionem, tertio unum, quarto multitudinem. Fundamentum est, quia unum est prima passio adaequata entis ut ens est, conveniens illi etiam ut abstrahit a finito vel infinito; ergo prius convenit enti quam finitum vel infinitum. Sed imprimis ex loco illo D. Thomae nihil potest colligi, quia ibi non tractat de comparatione divisionis entis in unum et multa ad alias divisiones entis, sed de modo et ordine quo a nobis concipiuntur unum et multa. Ratio etiam illa nullius est momenti, quia, ut recte fiat comparatio, non est facienda inter unum, ut est adaequata passio entis, et modos contrahentes ens; sic enim non negaret Scotus unum prius convenire enti quam finitum et infinitum, vel alios similes modos, sicut proprietas adaequata generi, et convertibilis cum illo, prius ratione intelligitur ei convenire, quam differentiae inferiores contrahentes, quia talis proprietas illi secundum se et praecise convenit, differentia vero contrahens convenit ratione inferioris. Immo, etiam si modi contrahentes ens inter se oppositi disiunctim sumantur et tribuantur enti per modum unius proprietatis complexae, scilicet, finitum vel infinitum, etc., adhuc unum, ut est proprietas adaequata et incomplexa, censenda erit ratione prior, vel hoc ipso quod simplicior est, et secundum se magis adaequata et minus pendens ex alterius conceptione. Eo vel maxime quod, ut supra dixi, haec praedicata complexa seu disiuncta revera non sunt proprietates entis in quantum ens, quia essentialiter dividunt ipsum ens. Ut ergo proprie fiat comparatio, loqui oportet de uno secundum determinatos modos unius, et hoc modo non procedit ratio facta, ut per se constat.

3. Aliter ergo Iavell., tract. I de Transcendent., c. 1, varias proponens divisiones entis, primam dicit esse in ens reale et rationis; secundam, entis realis in unum per se et per accidens; tertiam, in absolutum et respectivum; quartam (quae est tertia entis realis) in unum et multa; quintam, in quinque transcendentia; ultimam, in finitum et infinitum, quem ordinem divisionum nullis rationibus confirmat. Id vero quod ad praesentem dissensionem spectat, scilicet, quod duas illas divisiones comparando, scilicet, in unum et multa, et finitum et infinitum, illa sit prior, hac apparenti ratione probat, quia ens non dividitur in finitum et infinitum, nisi in quantum bonum; sed alia divisio, ut dictum est, datur de ente in quantum est unum. Ergo haec est prior illa, sicut passio unius prior est passione boni. Maior patet, quia finitum et infinitum dividunt ens secundum varios gradus perfectionis; ergo dividunt illud ut perfectum; ergo ut bonum; nam perfectum et bonum idem sunt. Unde etiam Scotus, quoniam existimat esse posse aliquod ens reale quod perfectionem non dicat formaliter, aliam divisionem praemittit, dicens ens primo dividi in quantum et non quantum, quantitate, scilicet, perfectionis, et postea ens quantum dividit in finitum et in infinitum; ergo ex eius sententia dividitur hic ens ut quantum seu perfectum. In quo etiam significare videtur Scotus priorem esse divisionem illam in absolutum et relativum, quia solum ens relativum vocatur ab ipso non quantum, quia relatio ut sic non dicit perfectionem. Unde consequenter fit solum ens absolutum dividi in finitum et in infinitum, quod etiam Iavell. docet.

4. In hac quaestione supponere oportet, sermonem esse de ente reali, nam ens rationis, ut in superioribus dictum est, non habet communem conceptum nec realem convenientiam cum ente reali, et ideo divisio entis in ens reale et rationis non recte inter divisiones entis numeratur, quia illa magis est divisio nominis quam rei; hic vero non agimus de variis significationibus eiusdem vocis, sed de diversis modis quibus conceptus rei significatae per vocem reipsa determinari seu contrahi potest. Denique hic solum agimus de divisione entis, quod supra diximus esse proprium metaphysicae obiectum; hoc autem non est ens, ut abstrahit ab ente reali et rationis, sed ens reale tantum.

5. Rursus eadem ratione asserendum est huiusmodi divisiones non esse intelligendas respectu entis, ut dividitur in ens per se et per accidens, sumendo ens per accidens stricte pro ente omnino per aggregationem; nam, ut supra etiam ostensum est, huiusmodi divisio non est alicuius communis conceptus, sed vocis tantum secundum analogiam imperfectam alicuius proportionalitatis. Propter quod diximus, non esse huiusmodi ens in illa latitudine acceptum, adaequatum obiectum huius doctrinae, sed solum ens reale per se, eo modo quo possit habere aliquam unitatem rationis seu conceptus in rebus fundatam, ratione cuius sit capax et proprietatum et divisionum realium. Atque hinc fit, si divisio illa entis in unum et multa sumatur in eo sensu, in quo coincidit cum praedicta divisione entis in per se et per accidens, sic quidem posse dici priorem divisione entis in finitum et in infinitum, eo modo quo divisio seu aequivocatio vocis in omni doctrina explicanda prius est quam re ipsa dividatur, quo sensu etiam illa divisio in ens rationis et rei potest dici prima. Proprie tamen loquendo de divisionibus realibus contrahentibus seu dividentibus obiectum adaequatum huius scientiae, illa non potest in hoc ordine computari, magis quam divisio entis in reale et rationis, quia in ea etiam vox tantum communis est, non autem conceptus, ut ostensum est.

6. Superest ergo ut comparemus divisiones has quatenus in eis dividi potest ens reale ac per se, communissime sumptum. Possunt autem comparari hae divisiones, vel in universalitate, sic enim una divisio potest dici prior alia, quia est universalior, et altera aliquo modo sub illa continetur; vel in maiori diversitate et distantia inter membra dividentia, sic enim illa divisio potest dici prior, in qua membra dividentia primario magisque inter se distant; vel denique comparari possunt in habitudine membrorum dividentium ad ipsum divisum, sic enim illa divisio dicenda videtur prior, in qua membra dividentia magis per se ac formaliter contrahunt divisum secundum propriam rationem formalem eius, ut argumentando pro utraque sententia citata declaratum est, nec apparet qua alia ratione possit una divisio dici alia prior.

7. Ex his ergo tria videntur posse probabiliter dici in hac dissensione: primum est, quoad universalitatem, neutram harum divisionum esse priorem altera; utraque enim est adaequata enti et ambit totam latitudinem eius, neque ullo modo una sub altera continetur aut est subdivisio illius; hoc per se notum est, quia utriusque divisum est unum et idem, ut supponimus, et in utraque membra dividentia includunt contradictionem immediatam, qua exhauriunt divisum. Et hoc quidem manifestum est in divisione entis in unum et multa. De divisione autem in ens finitum et infinitum, iuxta opinionem Scoti, non est res ita clara; nam ipse cum multis aliis inveniunt medium inter illa duo membra quorumdam entium realium quae nullam dicunt perfectionem, et ideo ipse Scotus, ut supra dicebam, aliam divisionem praemittendam putavit entis in quantum et non quantum, ut solum ens quantum possit adaequate dividi in finitum et in infinitum; unde consequenter fit hanc divisionem sic explicatam esse minus universalem quam sit alia in unum et multa; nam illud ens quod dicitur non quantum, sicut est ens, ita et unum existit. Ego tamen suppono contrariam doctrinam esse veriorem, nullumque ens reale esse quod ex proprio ac formali conceptu quantum non sit, et consequenter vel finitum vel infinitum, aut simpliciter aut in proprio genere, de quo infra dicemus, ostendendo omne ens dicere aliquam perfectionem.

8. Dico secundo, in modo dicta divisione entis, membra dividentia magis inter se distare primarioque differre quam in altera divisione entis in unum et multa, atque hoc modo praedictam divisionem esse priorem. Suppono enim infinitum in ea divisione sumi pro infinito in perfectione entitativa et essentiali, praesertim quia, ut alias constat, solum huiusmodi infinitum est in rerum natura; nam in rebus creatis, nullum infinitum potest esse absolute loquendo, quod non potius simpliciter finitum sit. Intra Deum autem, quidquid in ipso est, simpliciter et essentialiter est infinitum, quamvis secundum praecisos nostros inadaequatos conceptus possit aliquid, praesertim relativum, concipi infinitum tantum in aliquo genere, non concepta in eo distincte infinitate simpliciter, quod nihil ad praesens refert. Hinc ergo patet assertio posita, quia prima divisio datur per primam diversitatem, quae est inter Deum et creaturas; secunda autem non ita, nam sub uno membro illius continentur Deus et plures creaturae quae simpliciter et in toto rigore, unum per se sunt; sub altero vero aliae tantum creaturae, quae illo modo non sunt per se entia; magis autem distant inter se Deus et creatura quam distare possit quaelibet ratio entis creati ab alia ratione etiam creata vel saltem communi Deo et creaturis; nam illa infinite simpliciter distant; haec vero minime. Explicatur haec ratio in hunc modum, quia illa duo membra entis in unum et multa solum differunt iuxta maiorem vel minorem unitatem ipsius entis, et quantum est ex vi illius divisionis non magis distant inter se illa duo membra, quam distet unitas exercitus, verbi gratia, ab unitate hominis, nam, licet alia entia possint per se magis distare in unitate, tamen ex vi illius divisionis illa maior diversitas non explicatur, sed praedicta sufficit; sed multo magis distant inter se ens finitum et infinitum quam unitas per se et per accidens ut sic; ergo in hoc sensu illa divisio est prior, utpote declarans summam atque primariam entis diversitatem seu distantiam.

9. Ex quo infero, idem iudicium ferendum esse de divisione entis in increatum et creatum, et in ens per essentiam et per participationem, vel in purum actum et ens potentiale aliquo modo; omnes enim hae divisiones in re coincidunt et sub diversis conceptibus negativis seu connotativis declarant eamdem entis partitionem et diversitatem. Et eadem ratione existimo, hanc divisionem esse priorem divisione entis in substantiam et accidens, etiam si universalitate sint aequales; quia magis distat, et primo diversum est ens increatum a creato, quam accidens distet a substantia ut sic seu a substantia creata, quod perinde est. Et eadem vel maiore ratione prior est illa divisio quam alia in absolutum et relativum, quia similiter priora duo membra magis distant ac diversa sunt; nam tota diversitas inter absolutum et relativum in creaturis salvatur absque infinita distantia; immo illae duae rationes formales conceptae non sunt inter se ita diversae, quin possint in eamdem simplicissimam rem coincidere, saltem in Deo; unde etiam illae duae rationes non solum non distant ut ens creatum et increatum, verum etiam ex se neutra postulat ut creata vel increata sit, ut in materia de Trinitate theologi docent.

10. Tertio dicendum est, si divisiones illae comparentur formaliter ad divisum, sic divisionem entis in infinitum et finitum, etiam esse priorem respectu entis ut sic, quamvis altera sit prior respectu unius ut unum est. Hanc assertionem probat sufficienter fundamentum adductum in favorem Scoti, quia modi significati per finitum et infinitum sunt per se ac formaliter determinantes rationem entis seu essentiae ut sic; omnis enim essentia realis, hoc ipso quod realitatem essentialiter includit, intrinsece et essentialiter postulat et perfectionem aliquam essentialem et modum seu gradum talis perfectionis. Unde etiam Caietan., I p., q. 11, in principio, dubitans cur prius egerit D. Thomas de perfectione et infinitate Dei quam de unitate, respondet quia illa duo continentur intra latitudinem praedicamentorum quidditativorum, unitas vero ad passiones entis spectat. Sicut in Deo prius secundum rationem est quod sit perfectus et infinitus in essentia, quam quod sit unus, quia illa duo nostro modo intelligendi significant formalissimam talis essentiae constitutionem, ita in ente creato talis ac tanta uniuscuiusque perfectio essentialis prior est, quam unitas eius; ergo in communi respectu entis formalior ac prior est divisio eius per modos essentiae primo et summe diversos, quales significantur illis vocibus, finitum et infinitum, quam divisio per modos unitatis.

11. Neque contra hoc obstat Iavelli ratio; negatur enim finitum aut infinitum dividere ens in quantum bonum, formaliter loquendo de bono ut est passio entis, quia, ut infra videbimus, habere perfectionem aliquam ut sic non est passio entis realis, sed essentia; nomine enim essentialis perfectionis nihil aliud significatur quam ipsamet rei essentia, quae, ut non sit ficta, sed realis, aliquid perfectionis formaliter esse debet; nam si sit essentia infinita simpliciter, seipsa est summa perfectio; si autem sit finita, est aliqualis participatio illius perfectionis. Quid autem addat ratio boni, ut est passio entis, supra perfectionem entis, dicemus postea. Quod vero divisio illa in unum et multa, eo modo quo explicata est, formalius sit divisio unius ut unum est, quam entis ut ens est, facile constat ex dictis, quia illa duo membra, ut possint dividere ens per se, ita sumi debent ut significent diversos modos unitatis: sive per unum significetur id quod ita est unum per se ut nullo modo sit per accidens unum, per multa vero id quod est simpliciter unum per accidens, licet aliqua ratione sit per se unum; sive per unum significetur id quod ita est unum ut in eo nulla sit multitudo, etiam in potentia, per multa vero omne ens quod licet sit per se unum, est aliquo modo multa, saltem in potentia; his enim omnibus rationibus solum describuntur diversi modi unitatis; constat autem varios unitatis modos formalius contrahere unum quam ens.

12. His ergo modis comparari possunt praedictae divisiones, nec nunc occurrit alia ratio vel causa, ob quam una divisio entis possit dici prior alia. Unde etiam obiter constat ordinem illum divisionum quem Iavellus ponit, nulla ratione niti aut fundari; et praesertim impropriissima est illa divisio qua dividit ens in sex transcendentia (de aliis enim iam satis dictum est); cum enim transcendentia omnia aequalia sint inter se et cum ente convertantur, non potest proprie illa dici divisio entis, sed est annumeratio quaedam tum entis, tum eorum quae ipsi enti per se et adaequate insunt.

13. Ultimo inquiri hic poterat an multitudo seu numerus ut sic dicat unam formalitatem realem, et an in hoc sit aliqua differentia inter multitudinem transcendentalem et numerum qui ponitur species quantitatis; sed de hac re dicemus infra commodius de quantitate disputantes.