SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXVI. DE SUBSTANTIA MATERIALI IN COMMUNI
SECTIO III. UTRUM SUBSTANTIA MATERIALIS SIT ALIQUID DISTINCTUM A MATERIA ET FORMA SIMUL SUMPTIS, ET UNIONE EARUM

SECTIO III. UTRUM SUBSTANTIA MATERIALIS SIT ALIQUID DISTINCTUM A MATERIA ET FORMA SIMUL SUMPTIS, ET UNIONE EARUM

1. Quaestio haec de quolibet toto respectu suarum partium et composito respectu suorum componentium tractari potest; tamen commode in hunc locum cadit, tum quia prima et praecipua compositio naturalis est ex partibus essentialibus substantiae; tum etiam quia necessaria est ad rationem compositae seu materialis substantiae exacte declarandam.

Prima sententia ponens realem distinctionem

2. Sunt ergo in hac re variae sententiae. Prima affirmat substantiam compositam esse re ipsa distinctam a suis partibus, non tantum singulis (quod certum est et indubitatum apud omnes), sed etiam simul sumptis, non solum secundum aliquem realem modum quem addat ipsis partibus, sed etiam quia sit vera entitas realiter distincta ab ipsis. Ita sentiunt multi expositores Arist., in I Phys., text. 16, ubi Aristoteles hanc partem generatim insinuat. Eamque tenet Hervaeus, Quodl. II, q. 15; Capreol., In III, dist. 2, a. 1; Caiet., III, q. 6, a. 5, ad 1 Durand.; Ferrar., IV cont. Gent., c. 81; Iavell., VII Metaph., q. ult. Favet D. Thomas, In III, dist. 2, q. 1, a. 3, quaestiunc. 3, ad 3, et In IV, dist. 16, q. 1, a. 1, quaestiunc. 3, ad 2. Idem tenet Scotus, VIII Metaph., q. 4, et In III, dist. 2, q. 2; et ibi Lichetus; Mairon., dist. 1, q. 10; Antonius Andr., VII Metaph., q. 18; Zimara, Theorem. 75; et idem tenet Avicenna, lib. III suae Metaph., c. 4. Favetque huic sententiae Aristoteles variis in locis; nam V Metaph., c. 14, text. 19, ait: Sex non sunt bis tria, sed semel sex. Similiter, lib. VII, c. 17, dicit syllabam ba, non esse b et a. Et lib. VIII, c. 6, text. 15, ait totum esse aliquid praeter partes. Et II de Anim., in princip., et saepe alibi, distinguit substantiam in formam, materiam et compositum, sentiens compositum esse rem per se distinctam.

3. Primae sententiae fundamentum .—Fundamentum huius sententiae est quia multa in re ipsa attribuuntur toti substantiae compositae quae partibus etiam simul sumptis non conveniunt, et e converso. Totum enim est quod per se primo generatur, non autem partes simul sumptae, neque etiam unio earum; nam, cum unio sit relatio, non potest esse generationis terminus. Similiter totum corrumpitur, etiamsi partes maneant, ut patet in morte hominis. Rursus totum componitur ex partibus simul sumptis et unitis; neque enim disiunctae componunt; et tamen totum non componit seipsum, ut per se constat. Denique totum est quod agit, movetur, ambulat et similia, quae aggregato ex unione et partibus tribui non possunt. Est ergo totum res aliqua praeter illud aggregatum.

4. Et hinc sumi posset secunda ratio, quia, si substantia composita non esset aliquid a partibus simul sumptis distinctum, non magis esset unum ens quam sit acervus lapidum, aut domus, vel certe quam corpus album ut sic, quia omnia haec sunt multitudo suarum partium simul sumptarum et tali modo unitarum. Tertia ratio sit, quia, si tota substantia nihil aliud esset quam partes essentiales simul sumptae, ergo eadem ratione eadem substantia, ut constat ex integralibus partibus, non erit aliud quam partes ipsae integrales simul sumptae; ergo partes integrales et essentiales erunt idem inter se; quia quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; consequens autem est plane falsum; ergo.

Secunda opino admittens distinctionem modalem

5. Propter haec argumenta alii convincuntur ut admittant distinctionem ex natura rei inter partes et totum, in quo cum praecedenti sententia conveniunt; negant tamen distinctionem illam esse realem proprie, sed modalem tantum. Quia putant hanc et esse necessariam et sufficere ad veritatem et proprietatem omnium locutionum quae in argumentis factis proponuntur, et quia totum ut totum aliquem realem modum dicit, quem non dicunt partes, quantumvis simul vel coniunctim sumptae. Non est autem necesse ut dicant aliquam rem omnino distinctam; neque enim intelligi potest qualis sit illa res, aut cur ultra partes simul sumptas et unitas constituenda sis.

Tertia opino negans omnem distinctionem in re

6. Tertia opinio, et magis recepta est substantiam compositam in re ipsa non esse quidpiam distinctum, neque realiter neque modaliter, a partibus essentialibus simul sumptis et unitis, sed ad summum ratione et modo concipiendi et loquendi nostro. Hanc tenent frequentius expositores Arist., I Phys., loc. cit., praesertim graeci, Alexand., Themist., Philop., Simplic.; et favet Averr., comm. 17. Tenent etiam Durand., In III, dist. 2, q. Gregor., In I, dist. 24, q. 1, a. 1; Palud., In III, dist. 1, q. 1; Niphus, VII Metaph., disp. XIX, ubi Soncin., q. ult., utramque partem censet probabilem. Et huic sententiae magis favet D. Thom., lib. IV cont. Gent., c. 18, ad 5, sic scribit: De humanitate non est intelligendum quod sit quaedam forma consurgens ex coniunctione formae ad materiam, quasi realiter sit alia ab utroque, quia cum per animam fiat materia hoc aliquid actu, ut dicitur II de Anima, illa tertia forma consequens non esset substantia, sed accidens . Et I, q. 11, a. 2, ad 2, dicit totum heterogeneum esse multitudinem, scilicet, partium unitarum. Favet etiam in his locis, quae affert prima sententia; nam in priori solum ait, cum dicitur humanitatem esse corpus et animam, materialiter esse verum: Sicut nomine totius (inquit) intelliguntur partes, et non quod totum proprie loquendo sit suae partes et non aliquid ex partibus constitutum . Ubi solum dicit in locutione esse improprietatem, ad quam sufficit distinctio rationis; non tamen ponit distinctionem, sed identitatem rei, quam declarat per illam particulam materialiter. Et eodem modo dicit in altero loco totum praedicari de partibus simul acceptis, licet improprie. Atque hoc modo dicit etiam August., VII de Trinit , c. 4: Homo nihil aliud est quam anima et corpus ; et IX de Civit., c. 3, commendat Varronem quod hominem neque animam solam, neque solum corpus, sed animam simul et corpus esse arbitratur. Quae verba refert D. Thomas, I, q. 75, a. 4, in argum. Sed contra. Immo, in Symbolo Athanas. dicitur: Anima rationalis et caro unus est homo . Et Arist., in II de Anim., c. 1, dicit animam et corpus esse animal, sicut pupilla et visus est oculus. Idem fere IV Phys., text. 33, et V Metaph., text. 31; Avicenna, III Metaph., c. 2. Atque haec sententia vera est.

Resolutio quaestionis, et approbatio tertiae sententiae

7. Prima assertio .— Ut tamen explicetur, dicendum est, primo, compositam substantiam distingui realiter a singulis partibus, non adaequate (ut sic dicam) et se tota, sed per inclusionem alterius partis. Haec assertio est recepta ab omnibus. Et prima eius pars patet, quia substantia composita aliquam rem includit realiter distinctam a singulis partibus sigillatim sumptis. Homo enim comparatus ad animam includit corpus, quod est res distincta ab anima, et comparatus ad corpus includit animam, quae est res distincta a corpore. Intercedit ergo ibi aliqua distinctio realis, saltem illa quae est per inclusionem alicuius rei distinctae. Quod vero non intercedat maior distinctio probatur, quia impossibile est concipere totam substantiam compositam, quin in ea includatur quaelibet pars componens illam; ergo impossibile est distinguere partes singulas a substantia composita, nisi per inclusionem unius partis et additionem alterius. Et confirmatur, nam, si maior esset distinctio, oporteret distinguere substantiam compositam a parte tamquam duas entitates omnino distinctas; hoc autem est impossibile. Quod patet, quia vel distingueretur totum a par ut entitas simplex a simplici, vel ut comi sita a simplici. Prior modus dici non potest, alias non esset substantia composita, quae a parte distinguitur. Si autem dicatur secundus, inquiro ex quibus partibus componatur tale compositum. Non certe aliis, , nisi illis a quibus sigillatim distinguitur; ergo non potest ab eis distingui, nisi ut includens ab incluso.

8. Secunda assertio .— Dico secundo: substantia composita distinguitur in re ipsa a materia et forma simul seu aggregtim sumptis, tamquam includens utramque earum et addens realem unionem substantialem earum inter se, quae est aliquid in re ipsa distinctum ab eis et ab aggregato earum, non ut res realiter distincta, sed ut realis modus. Tota haec assertio facile probari potest. Quod enim tota substantia composita non possit distingui ab aggregato duarum partium nisi ut includens eas, satis probatum relinquitur ex dictis in priori assertione. Quod vero aliquid in re ipsa addat praeter illud aggregatum, probatur quia existere potest in rerum natura aggregatum illarum partium non existente toto; ut in triduo existebat aggregatum seu collectio corporis et animae Christi, et non existebat humanitas eius. Nec solum in locis distantibus, sed etiam in propinquis, immo in eodem spatio simul esse poterant, nondum existente tota composita substantia, si illa praesentia tantum esset localis; ergo substantia composita ut sic aliquid in re ipsa addit aggregato duarum partium, separabile ab ipsis et consequenter distinctum ab ipsis, iuxta principia superius posita de distinctionibus rerum. Quod autem id quod compositum addit utrique parti nihil aliud sit quam unio substantialis, probatur quia sine hac unione impossibile est consurgere totam substantiam, quidquid aliud partibus eius addi fingatur; cum hac vero unione statim ex utraque parte resultat totum, etiamsi omnia alia e medio tollantur; ergo tota substantia hanc unionem addit aggregato suarum partium. Denique quod haec unio non sit res distincta, sed tantum realis modus, satis probatura est in superioribus disputando de causalitate materiae et formae.

9. Tertia assertio .— Dico tertio: tota substantia non distinguitur a partibus simul sumptis et unitis realiter aut ex natura rei seu in re ipsa, sed solum ratione. Hanc conclusionem contendunt auctores ultimae sententiae. Et probatur prior pars de distinctione in re: nam vel totum distinguitur a partibus simul sumptis et unitis, tamquam includens ab incluso, aut tamquam omnino condistinctum ab illis; neutrum horum dici potest; ergo nullo modo distinguitur in re. Consequentia tenet a sufficienti enumeratione. Neque enim fingi potest tertium medium, nimirum, quod duo extrema in re distinguantur, et tamen quod unum includat aliud et nihil praeter aliud, et e converso; haec enim est maxima identitas in re. Minor autem, quoad posteriorem partem, evidentior est quam ut nova probatione indigeat; in prima enim assertione probavimus non posse totum distingui ab una vel altera parte sine inclusione eius, et consequenter in secunda assertione manifestum reliquimus non posse distingui ab aggregato earum, nisi includendo illud; ergo pari ratione non potest distingui a partibus simul sumptis et unitis, nisi includendo utramque partem et unionem. Immo neque mente concipi potest totum et per se compositum non includens illa tria, scilicet, utramque partem et unionem; ergo non potest hoc compositum distingui a partibus simul sumptis et unitis, tamquam aliquid omnino condistinctum; sic enim distingui dicitur quod aliud non includit.

10. Altera vero pars minoris, in qua videtur esse punctus difficultatis, probatur, quia nihil potest intelligi aut excogitari quod in re ipsa addat partibus simul sumptis et unitis. Nam imprimis, quidquid illud esse fingatur, non est necessarium; nam si mente illud separes et intelligas partes existentes et unitas, intelliges totum existere absque alio addito; non est ergo gratis fingendum. Deinde vel illud est res aliqua habens propriam entitatem realiter distinctam, vel est tantum modus realis; neutrum dici potest; ergo. Minoris prior pars ex se videtur evidens, tum quia illa entitas non potest esse accidens, cum dicatur essentialiter componere substantiam. Nec potest esse substantia, quia nec est materia, nec forma, nec compositum, quae membra adaequate dividunt substantiam materialem, teste Aristotele. Neque vero dici potest illa entitas esse totum compositum, cum dicatur compositum addere illam entitatem supra materiam et formam et unionem earum; tum etiam quia alias in morte hominis, verbi gratia, non tantum humanitas desineret per disiunctionem animae et corporis, sed etiam periret illa entitas, quod est aperte falsum. Tum praeterea quia iam substantiae materiales essentialiter componerentur non tantum ex materia et forma, sed etiam ex tertia illa entitate, quod est absurdissimum, cum explicari non possit quid illa sit, neque ad quem finem constituatur. Neque in homine dici poterit an spiritualis sit, an materialis. Ac denique quia procederetur in infinitum; quaero enim an compositum ex materia et forma et illa entitate distinguatur ab omnibus illis simul sumptis et unitis, per additionem alterius entitatis; nam hoc affirmare et valde frivolum est et tunc procedendum erit ulterius absque termino. Si vero id negetur, iam de illo composito conceditur quod intendimus, et inde fit consequens illud potius esse verum de composito ex sola materia et forma inter unitis.

11. Denique probatur altera pars, quod, scilicet, illud additum non possit esse novus modus realis, quia in toto composito nullus talis modus excogitari potest praeter unionem partium, qui per se conferat ac necessarius sit ad compositionem totius. Potestque hic argumentum supra factum applicari; nam, intellecta materia, et forma, et unione earum, intelligimus resultare compositum, etiamsi nullus alius modus intercedat. Dices, ut resultet totum compositum substantiale, necessarium esse modum subsistentiae, qui est distinctus ab unione. Respondetur nunc nos loqui de composito quod immediate resultat ex materia et forma unitis, quod est humanitas, verbi gratia, seu natura integra, cui naturae verum est addi modum subsistentiae, eo modo quo in superioribus declaratum est; tamen inde resultat, formaliter loquendo, aliud compositum, quod est suppositum materiale, quod a suis etiam componentibus simul sumptis et unitis in re non distinguitur. Unde sumitur generalis doctrina et confirmatio; nam in quolibet alio composito totum non distinguitur in re a partibus et unione earum simul sumptis; ergo idem erit de substantia composita comparata ad suas partes et unionem earum simul sumptas. Antecedens praecipue intelligendum est de totis actualibus et realibus, nam totum potentiale, ut est genus respectu specierum, secundum suam realitatem idem est non solum cum omnibus speciebus, sed etiam cum singulis; totum autem quod solum habet compositionem secundum rationem, ut est species respectu generis et differentiae, in re non distinguitur a singulis componentibus, sed tantum ratione.

12. Omissis ergo iis quae per rationem fiunt, de totis realibus probatur antecedens inductione. Nam album, verbi gratia, ut est quoddam totum accidentale, in re non distinguitur a corpore, albedine et unione simul sumptis; ergo idem erit, servata proportione, in substantiis. Respondent aliqui negando consequentiam, quia ex accidente et subiecto non resultat una essentia, nec unum per se, sicut ex materia et forma. Sed ex hac differentia ad summum colligi potest aliud genus unius perfectioris esse inter materiam et formam substantialem, quam inter corpus et albedinem, et alio modo magisque per sese comparari in ratione potentiae et actus eiusdem generis illa duo quam haec; nam hoc satis est ut ex vi illius consurgant per se unum et una essentia, et non ex his. Non video autem quid illud referat ad maiorem distinctionem compositi substantialis a suis partibus simul sumptis et unitis, quam compositi accidentalis a suis componentibus eorumque unione. In utroque enim composito intelligimus satis esse proportionatam unionem componentium absque ullo alio addito, ut compositum existat. Neque illud quod est per se unum habet hanc (ut sic dicam) perseitatem ex aliquo alio addito; nam potius illud posset obstare unitati per se, quia faceret aggregationem minime necessariam ad substantiale esse totius; sed consurgit illa unitas per se ex tali unione, talique aptitudine unibilium; sicut etiam, iuxta veram theologiam, ex Christi humanitate et Verbo divino consurgit una persona composita, quae vere ac per se est una; non potest autem fingi quod in illo composito sit aliquid distinctum a Verbo, humanitate et unione simul sumptis, ut tetigi in I tomo III part., disp. XXXV, sect. 3, in fine.

13. Eadem distinctio fieri potest in toto integrali, sive homogeneo, sive heterogeneo. Sine causa enim Ioannes de Neapoli, Quodl. II, q. 7, inter haec differentiam constituit, dicens totum heterogeneum distingui a partibus, non vero homogeneum, quod sine ullo fundamento dictum est, quia rationes aeque procedunt in utroque; positis enim partibus proportionatis et unione, quidquid aliud in quolibet toto asseritur fictitium est. Quapropter (ut uno verbo omnia concludamus) quodcumque totum, qualecumque illud sit, requirit unionem partium proportionatam, et nihil est praeter partes simul sumptas et sic coniunctas. Unde etiam acervus lapidum, qui maxime censeri solet idem cum partibus, praeter singulos lapides et multitudinem eorum, requirit illorum propinquitatem; nam, si in locis distantibus essent, acervum non componerent; atque ita acervus nihil aliud est quam omnes lapides simul sumpti et in tali loco ac propinquitate constituti. Domus vero, quia requirit maiorem unionem et compositionem partium, nam ultra propinquitatem requirit ordinem et situm et aliquam artificialem coniunctionem, ideoque maiorem unitatem habet, non tamen maiorem identitatem aut distinctionem ab omnibus partibus simul sumptis et unione earum. Rursusque album physice est magis unum, quia unio physica albedinis ad subiectum maior est; identitas autem et distinctio eiusdem est proportionis. Substantia ergo composita eamdem rationem servat ad suas partes et earum unionem simul sumptas; non est ergo inter haec in re ipsa distinctio.

14. Quod vero sit nonnulla distinctio rationis, id ad summum probant fundamenta aliarum opinionum et ex ipso modo loquendi fit satis probabile; nam propter hanc distinctionem rationis, impropriae censentur illae locutiones in quibus partes de toto praedicantur. Ac tandem declarari potest; nam aggregatum ex partibus et unione concipitur aliqua ratione per modum plurium; ipsum autem totum magis concipitur per modum unius, ac si esset res quaedam simplex; hoc ergo satis est ad nonnullam rationis distinctionem.

Responsio ad argumenta

15. Totum, non partes, cur corrumpi dicatur ac generari.— Ad fundamenta contrariae sententiae respondetur imprimis, quidquid tribuitur toti, posse tribui partibus simul sumptis et unitis secundum rem seu secundum identitatem; secundum modum autem concipiendi non proprie tribui, et ad hoc satis esse distinctionem rationis. Et ad singulas locutiones respondetur totum generari tamquam adaequatum terminum qui fit; formam vero vel unionem eius esse formalem terminum quo fit totum; ideoque totum esse rem distinctam, tam a forma quam ab unione eius, non tamen a tota realitate materiae et formae et unionis, collective sumpta. Similiter, ut totum corrumpi dicatur satis est quod unio partium dissolvatur, ut fit in morte hominis, quia iam non manet tota illa entitas cum omni modo reali, qui est de ratione totius. Atque ita solum fit totum in re distingui et a singulis partibus et a multitudine earum absque unione, non vero ab ipsis et unione simul sumptis. Praeterea partes dicuntur componere totum divisim seu sigillatim, et ita ab eis distinguitur totum. Nec refert quod non componant nisi quando sunt unitae, quia etiam tunc singulae componunt et non aggregatum seu collectio earum et unionis. Denique idem est de aliis locutionibus, quod totum agit, vel movetur, etc.

16. Ad secundam rationem iam responsum est negando sequelam; nam, ut substantia composita sit magis per se una quam alia entia per accidens, non requiritur maior distinctio, sed maior unio et maior proportio suarum partium. In hoc enim posuit Aristot., VIII Metaph., c. ult., et lib. II de Anima, c. 1, unitatem per se compositi substantialis ex materia et forma, non in illa maiori distinctione.

17. Ad tertiam respondetur solum probare totam substantiam, ut consurgit ex omnibus partibus substantialibus et integralibus, et ut consurgit ex essentialibus, utrisque simul sumptis et unitis, esse eamdem omnino rem; non vero recte inferre partes integrales esse essentiales, vel e converso, quia in hoc iam fit comparatio singularium partium inter se. Testimonia vero Aristotelis ex aliis iam adductis facile explicantur; solum enim docere intendit totum non esse partes singulas aut multitudinem earum aggregatim sumptam absque propria unione.

18. Ad fundamentum alterius sententiae respondetur ad praedictam proprietatem loquendi sufficere distinctionem rationis. Nec est verum totum addere partibus alium realem modum praeter unionem; neque enim magis intelligi potest talis modus quam quod addat novam et distinctam rem, ut satis probatum est.