SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXIV. DE PRIMA SUBSTANTIA SEU SUPPOSITO EIUSQUE A NATURA DISTINCTIONE

DISPUTATIO XXXIV. DE PRIMA SUBSTANTIA SEU SUPPOSITO EIUSQUE A NATURA DISTINCTIONE †*

Ex his quae in praecedenti disputatione diximus, fere omnia quae de substantiae predicamento Aristoteles ubique tradit, praeter quaedam pure dialectica quae de praedicationibus substantiarum secundarum de primis in praedicamento substantiae docet, quae et difficultatem alicuius momenti non habent, et, ut dixi, dialecticorum sunt propria; quae vero ibidem disserit de tribus proprietatibus substantiae, quae aliquo modo reales sunt, videlicet, non habere contrarium, non suscipere magis aut minus, esseque contrariorum susceptivam, haec (inquam) omnia aliis locis a nobis explicantur. Nam de duobus primis ac negativis proprietatibus disserimus infra, disp. XLV et XLVI, oppositas proprietates in qualitate declarando; et ibi etiam obiter attingimus quomodo idem sit susceptivum contrariorum; sed praecipue de hac re dictum est supra, disp. XIV, tractando de causa materiali accidentium. Omissis ergo his omnibus, gravior nobis hoc loco suscipitur disputatio, et maxime propria huius doctrinae, et ad plura theologiae mysteria imprimis necessaria. In qua primo explicabimus terminos, deinde propriam suppositi rationem, et distinctionem eius a natura declarabimus; ac tandem ad secundas substantias doctrinam applicabimus, communemque rationem ac coordinationem praedicamenti substantiae concludemus.

SECTIO PRIMA. UTRUM PRIMA SUBSTANTIA SIT IDEM QUOD SUPPOSITUM AUT PERSONA VEL HIPOSTASIS

1. Suppono sermonem esse de substantia creata, de qua est tota haec disputatio. Nam de supposito et subsistentia in divina et increata natura, ex principiis mere naturalibus fere nihil dici potest, cum ex cognitione mysterii Trinitatis maxime pendeat. Diximus autem latius hac de re in I tomo III partis, disp. XI, ubi ostendimus in divina natura non esse omnino idem secundum rationem esse per se subsistens et esse suppositum; nam datur in Deo natura per se subsistens et communicabilis multis suppositis; de ratione autem suppositi est ut sit incommunicabile alteri supposito. Secus autem est in natura creata, ut ex dicendis constabit. Quia vero theologicae locutiones in hac materia lucem magnam afferre possunt ad intelligendos hos terminos in creaturis, ideo nonnulla breviter circa Deum supponenda sunt.

Explicatur usus harum vocum in rebus divinis

2. Primo igitur statuendum est dari in Deo unam singularem substantiam communem secundum rem tribus personis, ratione cuius tres personae consubstantiales dicuntur, et in hoc sensu in Concilio Nicaeno definitum est Patrem et Filium esse omousios , id est, eiusdem substantiae; et in Symbolo Athanasii dicitur: Non dividentes personas neque substantiam separantes , et ita loquuntur passim Concilia et sancti Patres. Non potest autem admitti quod sit in Deo unum suppositum commune tribus personis, quia hoc esset confundere tres personas in unam personam vel hypostasim, quod est etiam contra fidei definitionem. Unde merito inter theologos reprehenditur Caietanus, quod aliquo modo admiserit unum suppositum commune tribus personis, quamquam non simpliciter, sed cum addito id dixerit, scilicet, suppositum incompletum vel personam incompletam. Haec enim locutio et theologorum aures offendit, quia non solum inusitata est apud Patres, verum etiam ab eorum modo loquendi aliena, et in rigore est falsa, quia ratio suppositi repugnat cum communicabilitate divinae substantiae, ut latius in praedicta disputatione contra Caietanum disserui.

3. Nihilominus, etsi non ita certum sit, probabilius tamen ac verius existimamus illam substantiam singularem, quae communis est tribus personis, ut sic subsistentem esse ex se et essentialiter, habereque unam subsistentiam absolutam et essentialem tribus personis communem; haec enim sententia communiter recepta est a theologis utriusque scholae D. Thom. et Scoti, et ab aliis etiam. Et modus ipse loquendi magnum fundamentum habet etiam in antiquis Patribus, dicentibus divinas personas habere unitatem in natura ex se subsistente, immo et in subsistentia naturae, ut loquitur aliquando Hilarius, et indicat Agatho Papa, iuxta lectionem antiquiorem, quae omnia cum multis aliis latius retuli in dicta disputatione XI.

4. Atque hinc fieri videtur concedi posse et debere Deum, seu hunc Deum, qui communis est tribus personis, esse primam substantiam, non ut dicitur a substando, sed ut rem singularem per se subsistentem significat; neque ut dicit relationem ad secundam, quomodo sola substantia praedicamentalis et finita est prima substantia, sed ut dicit negationem prioris et talem indicat seu describit substantiam quae per se primo habeat per se esse, et non in aliquo a quo in suo esse pendeat; hoc enim tantum propriissime significat prima substantia, atque hoc totum convenit divinae essentiae in solis absolutis et essentialibus praecise conceptae, ut in citato loco probatum est. Quo tandem fit ut in Deo non sint omnino idem secundum rationem prima substantia et suppositum seu persona; nam prima substantia ut sic non includit necessario incommunicabilitatem, sed solum quod sit per se subsistens seu singularis vel indivisa; suppositum vero addit incommunicabilitatem et distinctionem ab aliis suppositis eiusdem naturae, ut notavit D. Thom., q. 9 de Pot., a. 5, ad 13; et ideo, quamvis tres personae non sint unum suppositum, possunt tamen dici una prima substantia, quia sunt una substantia completa et perfecta singularis, indivisa ac per se subsistens. Dices: unaquaeque persona est prima substantia et proprie subiicitur huic Deo praedicatione, ut cum dicitur: Pater est hic Deus et Filius est hic Deus; ergo hic Deus non est prima substantia, quia dicitur de subiecto, quod repugnat definitioni primae substantiae. Respondetur hunc Deum non praedicari de divina persona ut de subiecto, id est, ut de inferiori quidditate, sed ut de habente eamdem numero naturam, et ideo tam hic Deus quam persona divina est prima substantia. Verum est hanc locutionem sub nomine primae substantiae non esse adeo usitatam in antiquis Patribus; tamen, quia, dum dicunt tres personas esse unam substantiam subsistentem, non loquuntur abstracte et confuse, sed de singulari substantia divinae naturae, in qua, quidquid est, essentialiter singulare est et indivisum, ideo aequivalens est illa locutio. Quamquam expediens sit illam vocem primae substantiae, quoniam aequivoca esse potest et pro supposito sumi vel vitari in simili locutione, vel aliquid ei addere quo aequivocatio auferatur, ut si dicamus tres personas esse primam substantiam realiter communicabilem vel aliquid huiusmodi.

5. Atque idem consulendum censerem de hac locutione: In Deo est una subsistentia, seu, tres personae sunt una subsistentia, quia hoc nomen subsistentia aequivocum est, et interdum accipitur in vi abstracti pro ratione subsistendi, etiam in Conciliis, interdum vera ac saepissime in vi concreti pro re subsistenti, et hoc modo frequentissime sumitur pro supposito incommunicabiliter subsistenti, quod graece hypostasis appellatur, atque ita latinus interpres Conciliorum loco huius vocis hypostasis subsistentiam saepissime vertit. Quapropter ex scholasticis Capreol., In I, dist. 26, a. 3, ad arg. Durand. contra primam conclusionem, et ad arg. Aureol. contra tertiam conclusionem, admittit in Deo unum subsistere absolutum, non tamen unam subsistentiam absolutam, quia subsistentia includit incommunicabilitatem, non vero subsistere. Quod non videtur mihi adeo consequenter dictum, nam subsistentia a subsistendo dicta est. Unde omnis res quae per se subsistit potest dici subsistentia, ut ait D. Thomas, q. 9 de Potent., a. 1, ad 4. Unde eadem ambiguitas quae est in voce subsistentia potest etiam esse in verbo subsistere ; igitur, licet in Deo non sit una subsistentia absolute sumpta pro supposito, est tamen una subsistentia absolute sumpta pro re per se subsistenti, etiamsi communicabiliter subsistat. Quam significationem vel expresse vel tacite explicare semper oportet, ne detur occasio vel suspicio erroris.

6. Denique idem censendum est de nomine substantiae in plurali dicto, scilicet, in Deo sunt tres substantiae vel tres primae substantiae; est enim aequivocum hoc substantiae nomen, et saepe significat essentiam , ut in prima sectione notavimus, et potest etiam significare suppositum , et maxime si addatur prima substantia, quia suppositum maxime per se subsistit. Unde in hac significatione admitti possunt tres substantiae in Deo, non vero in priori. Et propter hanc aequivocationem vitandam multi ex antiquis Patribus negarunt hanc locutionem, ne viderentur Ario consentire, qui essentias in Trinitate multiplicabat, quo sensu dixit Hieronymus ad Damasum: Quis audeat ore sacrilego tres substantias in Deo concedere? Et ita D. Thom., I, q. 30, a. 1, ad 1, dicit, iuxta consuetudinem Ecclesiae, non esse absolute dicendas tres substantias, propter nominis aequivocationem; addendo vero aliquid quod determinet significationem, dici posse, ut si dicamus tres substantiae incommunicabiles seu relativae. Et haec de divinis.

Explicantur dicti termini in rebus creatis

7. Ex his ad creaturas descendendo, dicendum est primo primam substantiam solum dici de substantia singulari, individua ac per se subsistenti. Probatur ex dictis sectione praecedenti; nam quod prima substantia dicat rem singularem et individuam, constat tum ex divisione in qua opponitur secundae substantiae, quae species et genera complectitur, tum ex illa particula definitionis primae substantiae, scilicet, quae nec de subiecto dicitur ; nam per hanc particulam logice descripsit Aristoteles substantiam singularem, quae de nullo subiecto vel supposito proprie ac per se praedicatur, propter singularitatem et incommunicabilitatem suam; propositio enim identica non est propria praedicatio. Denique illa particula prima , prout includit negationem prioris in subsistendo, etiam secundum rationem, satis declarat primam substantiam debere esse singularem et individuam. Quod vero prima substantia requirat etiam rem per se subsistentem, constat imprimis ex dictis in fine sectionis praecedentis, ubi ostendimus primam substantiam proprie dictam significare substantiam completam; nulla autem substantia singularis est completa nisi subsistens sit. Item, teste Aristotele, prima substantia primo, praecipue ac maxime substantia dicitur; sed solum id quod subsistit, maxime ac propriissime substantia dicitur; ergo. Denique prima substantia est quae maxime substat, tum physice ac realiter, tum etiam logice; sed hoc etiam proprie convenit rei singulari per se subsistenti; ergo sola prima substantia per se subsistens potest proprie dici prima substantia.

8. Ex quo colligitur substantialem naturam, prout in abstracto significatur, etiamsi singularis sit, ut haec humanitas seu petreitas, non esse primam substantiam, quia nec significatur ut subsistens, nec revera est formaliter subsistens ex vi ipsius naturae singularis praecise sumptae, ut infra ostendemus. Quin potius universaliter sequitur substantiam, prout in creaturis significat praecise essentiam, etiam substantialem et singularem, non esse primam substantiam, quia ex vi solius essentiae seu naturae, etiam ut singularis et individuae, non est completa substantia neque subsistens. Quod fortasse vix posset intelligi aut credi intra limites naturalis luminis sistendo; ex sacro tamen Incarnationis mysterio satis nobis manifestatum est, ut sequenti sectione latius declarabimus.

Prima substantia et suppositum in creaturis convertuntur

9. Secundo dicendum est primam substantiam et suppositum in creaturis reciproce dici, immo in re idem omnino esse. Probatur, quia in rebus creatis non potest esse natura substantialis singularis et individua communicabilis multis personis; est enim hoc proprium naturae infinitae. Multo ergo minus potest esse natura creata singularis et subsistens et realiter communicabilis multis, quia, cum subsistentia creaturae sit naturae eius proportionata, si natura individua incommunicabilis est, etiam eius subsistentia. Immo, ipsa subsistentia quodammodo est magis incommunicabilis, ut ex dicendis constabit. Sic igitur omnis prima substantia creata incommunicabilis est; omnis ergo prima substantia creata est suppositum. Et e contrario, etiam omne suppositum creatum est prima substantia; nam est substantia completa singularis ac per se subsistens; dicuntur ergo haec reciproce in creaturis. Quod autem sint idem re constat quia subsistentia creata ab intrinseco est incommunicabilis alicui personae praeter eam quam constituit, propter rationem dictam, quia est finita. Atque ita, dum constituit rem singularem subsistentem, constituit incommunicabilem; ergo dum constituit primam substantiam, constituit etiam suppositum; sunt ergo idem in rebus creatis prima substantia et suppositum.

10. Dices: quamvis natura creata singularis sit naturaliter incommunicabilis multis personis, supernaturaliter tamen communicari potest et in multis personis subsistere, iuxta probabiliorem opinionem theologorum, dicentium posse plures personas divinas eamdem naturam creatam assumere; suppositum autem creatum omnino incommunicabile est, etiam de potentia absoluta; ergo saltem ob hanc causam non erunt omnino idem in creaturis prima substantia et suppositum. Respondetur negando consequentiam, quia, etiamsi una natura creata assumeretur a pluribus personis, illa non esset prima substantia, quia non esset subsistens, sed per assumptionem traheretur ad subsistendum; unde argumentum solum probat in rebus creatis ita distingui naturam et primam substantiam sicut naturam et suppositum, idemque argumentum sumi posset ex sola incarnatione unius personae, cui natura humana quodammodo communicatur, cum illi unitur, cui tamen non possit uniri prima substantia vel suppositum creatum.

11. Dices rursus: sicut assumpta est natura sine personalitate et subsistentia creata, ita posset etiam assumi natura cum subsistentia et sine illa incommunicabilitate quae est de ratione suppositi; sic ergo natura assumpta esset subsistens et consequenter prima substantia, et non esset suppositum, quia non esset incommunicabilis alicui supposito; ergo distinguuntur in creatura prima substantia et suppositum plus quam ratione, esto sint naturaliter coniuncta. Respondetur assumptum esse prorsus impossibile propter duo: Primum est, quia subsistentia finita est incommunicabilis, ex hoc praecise quod finita est et ex sua quasi essentiali vel specifica ratione; fieri autem non potest ut talis subsistentia maneat in rerum natura, quin sit finita et creata. Immo, fieri non potest ut conservetur in humanitate propria subsistentia quin conservetur in eadem specie, immo eadem numero; incommunicabilitas autem talis subsistentiae non est aliquid ei additum, sed est intrinseca et essentialis limitatio eius, et ideo apertam contradictionem involvit quod maneat talis subsistentia sine incommunicabilitate. Secunda ratio, quae praecedentem magis declarat, est quia duobus modis potest intelligi subsistentia realiter communicabilis supposito: uno modo, per intimam identitatem et quasi inclusionem in re vel rebus quibus communicatur, et hic modus communicationis repugnat omnino subsistentiae creatae, quia est contra limitationem eius; estque hic modus proprius subsistentiae divinae absolutae; nam uni correlativae convenire non potest respectu alterius, propter oppositionem. Alio modo potest intelligi communicatio per aliquem modum unionis, et hoc modo omnis subsistentia, hoc ipso quod subsistentia est, incommunicabilis est alteri personae, quia sic communicari involvit apertam contradictionem repugnantem ipsi rationi subsistentiae, quae essentialiter includit independentiam ab alio sustentante seu subsistente, ut in sequentibus exponemus latius. Quia ergo natura creata non potest communicari vel assumi a persona increata per intimam identitatem, ut per se notum est, relinquitur ut solum assumi possit mediante aliquo modo unionis, et consequenter ut non possit assumi quatenus subsistens est. Nullo ergo modo fieri potest, etiam per potentiam Dei absolutam, ut conservetur in re singularis substantia creata in ratione primae substantiae creatae, id est, subsistentis creati, quin sit etiam suppositum creatum; sunt ergo haec duo in re omnino idem. Dico autem semper in ratione substantiae creatae, quia, iuxta probabilem opinionem, posset hic Deus assumere humanam naturam ad subsistentiam essentialem praecise, et tunc ille homo esset prima substantia, quia esset singularis homo subsistens, et ut sic non esset persona, quia esset communicabilis tribus personis; tamen ille homo simpliciter non esset prima substantia creata, eadem ratione qua Christus Dominus non †1 est persona creata, immo nec creatura, simpliciter loquendo.

12. Sed quaeres an suppositum et prima substantia in rebus creatis distinguantur, saltem ratione. Respondeo, secundum rem conceptam proprie nec ratione distingui, quamvis secundum modum concipiendi aut explicandi aliquam proprietatem magis vel minus distincte aut confuse, possint distingui ratione ex parte concipientis. Declaratur quia etiam secundum rationem non concipimus per unam formam aut modum vel terminum constitui rem creatam in ratione primae substantiae, et per aliam in ratione suppositi, sed per eamdem omnino, ut declaratum est. Illa vero res sub conceptu primae substantiae concipitur quidem sub ratione singulariter subsistentis, non tamen ita expresse sub ratione incommunicabilis; unde ille conceptus primae substantiae, si nihil aliud addatur, de se abstrahit ab incommunicabilitate; si vero addatur quod creata sit, implicite quidem et quasi materialiter dicitur eius incommunicabilitas, non vero tam formaliter et expresse sicut in nomine et ratione suppositi declaratur. Et in hoc consistit propria differentia inter Deum et creaturas, quia in Deo ita distinguitur ratione aliqua prima substantia a divinis suppositis, ut in Deo intelligitur aliqua substantia singularis et completa in tota sua ratione essentiali absque eo quod in suo conceptu essentiali incommunicabilitatem includat, quod est proprium Dei propter infinitatem eius.

Quomodo comparetur persona ad suppositum et primam substantiam

13. Dico tertio: persona idem est quo prima substantia vel suppositum, solumque determinat illam rationem ad naturam intelectualem seu rationalem. Sententia est communis theologorum ex illa definitione Boeti in lib. de Duabus naturis: Persona est rationalis naturae individua substantia , id es substantia prima talis naturae, ut recte declarat D. Thom., I, q. 29, a. 1 et 2. Unde frequenter dici solet personam et suppositum differre quasi materialiter ex parte naturae, non vero formaliter in ratione et modo incommunicabiliter subsistendi. Quod quidem est verum quoad generalem rationem primae substantiae vel suppositi; tamen, quia intellectualis natura subsistentiam habet sibi proportionatam et altioris rationis ab inferioribus naturis, ideo dici potest persona differre a supposito, etiam in ratione subsistendi, tamquam particulare a communi, seu tamquam dignissima species a communi genere. Non quod propria ratio generis et speciei in his reperiatur, sed proportionalis; nam intellectualis natura, si sit pure ac perfecte intellectualis, habet subsistentiam omnino immaterialem; si vero sit rationalis, simulque sensibilis ac corporea, vel etiam habet subsistentiam spiritualem, vel saltem compositam ex aliqua re materiali et spirituali, ut inferius declarabimus; hoc ergo modo differt persona a supposito in communi.

De hypostasi

14. Dico quarto: hypostasis, iuxta frequentiorem huius vocis usum, idem est quod suppositum vel persona. Haec assertio solum pendet ex notitia et significatione huius vocis hypostasis , quae graeca est et varias habet significationes. Derivata enim est vox illa a verbo graeco ἵστημι, vel ἵσταμαι cum propositione ὑπό, quod subesse vel substare significare potest, unde hypostasis olim significabat id omne quod aliis subsidet, ut feces, vel materiam crassam quae in liquorum fundo subsidet, quomodo intelligi potest illud Ps. 68: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, graece hypostasis, id est, et non est fundum in quo consistam. Significat deinde rei fundamentum, ut de fide ait Paul., ad Hebr., 11: Est substantia rerum sperandarum , graece hypostasis , id est, fundamentum. Verum, quia subsistere proprie convenit substantiae, et illa est quasi fundamentum omnis rei existentis, ideo haec vox derivata est ad substantiam significandam, vel absolute, vel specialiter substantiam singularem et incommunicabilem, ut notavit Damasc., in sua Dialect., c. 29. Unde, quia vox latina substantia aequivoca est et essentiam interdum significat, ideo interdum usurpata est illa vox ad essentiam significandam, ut notat Elias Cretensis, in orat. 23 Nazianz., § Illud item praescribe, et constat ex Theodoreto, lib. II Histor., c. 8. Et hac ratione, D. Hieronymus, citata epistola ad Damasum, recusabat tres hypostases in Trinitate concedere, quod etiam de Paulino refert Acacius, in epistol. ad Cyrill. Alexand. Iam vero, ad tollendam hanc aequivocationem, tam usu graecorum quam latinorum harum vocum significationes definitae et distinctae sunt. Substantialis enim natura, quatenus a supposito vel re vel ratione distinguitur, graece vocatur οὺσία, latine essentia . Substantia vero singulariter subsistens et incommunicabilis aliis similibus substantiis, sicut latine dicitur suppositum et persona, ita graece vocatur hypostasis , unde sicut nos tres personas, ita graeci tres hypostases in Trinitate admittunt, et hoc modo levis discordia quae ob vocabulorum inopiam inter catholicos latinos et graecos oriri coepta est, cessavit, ut eleganter dixit Gregorius Nazianz., orat. 21, quae est in laudem Athanasii, circa finem. Iam ergo communi usu, etiam latinorum, vox hypostasis in hac ultima significatione fere semper usurpatur. Et interdum generaliter accipitur ut significat rem subsistentem incommunicabiliter in quacumque natura, et ita idem significat quod suppositum, et hoc modo ait D. Thomas personam addere supra hypostasim determinatam naturam, scilicet, rationalem, q. 9 de Potentia, a. 1, in fine corporis; aliquando vero, ut ibidem in solutione ad 2 addit, licet nomen hypostasis in graeco ex proprietate sermonis significet individuam substantiam cuiuscumque naturae, ex usu loquentium significat individuum rationalis naturae tantum. Sic igitur constat quomodo idem sit hypostasis quod persona , iuxta varias significationes.

15. Addit vero ibidem D. Thomas hypostasim et subsistentiam esse idem secundum rem, differre tamen ratione; eadem enim prima substantia, quatenus subsistit, dicitur subsistentia , quatenus vero substat, dicitur hypostasis . Sed, quod ad nomen hypostasis attinet, licet fortasse ab illa habitudine impositum sit, non tamen illam significat, immo nec semper in re significata illam requirit; divinae enim personae sunt propriissime hypostasis , quamvis non substent. Immo, etiam quoad etymologiam, quamvis hypostasis dicatur quasi substans , nihilominus dici potuit a subsistendo; nam, ut alibi dixit idem D. Thomas, subsistere dicitur aliquid in quantum est sub esse suo, non quod habeat esse in aliquo sicut in subiecto, sed quod, cum per se sit et quasi in se sustentetur, ipsummet sit quasi primum subiectum seu fundamentum sui esse. Quod vero attinet ad nomen subsistentiae , iam dictum est supra, si sumatur in vi abstracti, non significare ipsam rem subsistentem, sed rationem subsistendi, quae, si incommunicabilitatem includat, est etiam ratio constituens hypostasim; si vero sumatur in vi concreti et incommunicabilis subsistentia sit, idem est quod hypostasis et suppositum. Alioqui, ex vi significationis et rationis significatae, latius patet subsistentia quam hypostasis, saltem in Deo, in quo potest esse subsistentia communicabilis; in creaturis vero convertuntur, et eodem modo inter se comparantur quo prima substantia et suppositum, propter easdem rationes superius factas.

SECTIO II. AN IN CREATURIS SUPPOSITUM ADDAT NATURAE ALIQUID POSITIVUM REALE ET EX NATURA REI DISTINCTUM AB ILLA

1. Explicatis terminis, de re ipsa dicere oportet, et quod de supposito quaerimus respectu naturae seu essentiae substantialis, intelligendum est de persona respectu naturae rationalis, et de caeteris eadem proportione, quibuscumque nominibus significentur.

Explicatur quaestionis titulus et variae quaestiones proponuntur

2. Ut autem quaestionis titulus distinctius intelligatur, advertendum est essentiam substantiae creatae variis modis concipi ac significari posse, scilicet, in concreto et in abstracto, ut cum dicimus humanitatem esse essentiam Petri, aut hominem. Item in communi, ut in dictis exemplis, vel in singulari, ut cum dicitur haec humanitas esse de essentia huius hominis Christi, verbi gratia. Item vel conceptu simplici et quasi confuso, ut cum species dicitur esse essentia individui, ut homo Petri, vel conceptu complexo et distinto, qui per definitionem declaratur, ut cum dicimus essentiam hominis esse animal rationale. Ex quibus concipiendi modis variae insurgunt comparationes et quaestiones. Prima est abstracti ad concretum in particulari et singulari, ut quomodo distinguatur hic homo Petrus ab hac humanitate. Secunda est abstracti etiam ad concretum in communi, ut quomodo homo et humanitas distinguantur. Et similiter in caeteris praedicatis communibus cum eadem proportione. Tertia, comparando essentiam in communi ad individuum et particulare, ut quomodo distinguatur homo a Petro seu hoc homine. Et posset etiam haec comparatio per concreta et abstracta variari, comparando nimirum concretum commune ad singulare abstractum, ut hominem ad hanc humanitatem, vel e converso abstractum commune ad singulare concretum, ut humanitatem ad hunc hominem, vel abstractum ad abstractum, etc. Quarta comparatio fieri potest essentiae distincte conceptae ad id de quo concipitur, id est, definiti ad definitionem. Quo sensu existimant multi tractasse Aristotelem, in lib. VII huius operis, quaestionem illam an quod quid est sit idem cum eo cuius est.

3. Haec ergo postrema comparatio aliena est a praesenti instituto, et quaestionem continet potius dialecticam quam metaphysicam et communem tam accidentibus quam substantiis; eam tamen obiter attingemus et definiemus, sententiam Aristotelis explicantes. Rursus, tertia comparatio propriam quaestionem continet de distinctione naturae universalis ab individuis, quae a nobis in superioribus tractata est et eamdem habet decisionem, sive concretum ad concretum, sive abstractum ad abstractum comparetur, id est, homo ad Petrum, vel humanitas ad hanc humanitatem. Alia vero duo membra huius comparationis non addunt quaestionem novam, sed miscent duas primas cum hac tertia, et ideo illarum quaestionum definitio responsionem ad haec omnia continebit. Prima ergo et secunda comparatio ad praesentem disputationem spectant; in prima vero maxime cernitur et communiter tractatur eius difficultas, ideoque de illa prius dicemus et ex illa facile in fine totius disputationis alteram definiemus. Igitur naturae nomine intelligimus singularem substantiam continentem integram et completam essentiam individui seu suppositi in abstracto sumptam, quae a metaphysicis dici solet forma totius, ut est haec humanitas constans ex hac anima, hoc corpore seu his carnibus et his ossibus. Quid autem nomine suppositi intelligatur, iam satis declaratum est.

Tractatur prima sententia de distinctione rationis suppositi a natura

4. Prima igitur sententia est naturam et suppositum sola ratione distingui ex modo concipiendi nostro in abstracto vel in concreto. Haec existimatur esse sententia Aristotelis, VII huius operis c. 6 et 11, ubi definit quod quid est esse idem cum eo cuius est . Et in I lib., c. 1, ait actiones esse singularium , per singulare intelligens suppositum; unde ex illo loco axioma illud sumptum est: Actiones sunt suppositorum . Atque idem sensisse videntur omnes philosophi qui nostrae fidei mysteria ignorarunt. Sed, quod mirum est, etiam ex catholicis theologis, docuerunt hanc sententiam Durandus, In I, dist. 34, q. 1, et Henricus, Quodl. IV, q. 4. Ex qua sententia plane sequitur has locutiones esse veras: Homo est humanitas , et: Petrus est sua humanitas , quas locutiones etiam Durandus admittit. Fundamentum eorum solum est quia suppositum, verbi gratia Petrus, nihil aliud est quam hoc compositum ex hoc corpore et ex hac anima, et hoc ipsum est eius humanitas, et quidquid praeter hoc cogitetur in substantia Petri intelligi satis non potest, nedum probari aut persuaderi.

5. Sed haec sententia, quamvis fortasse sola ratione naturali non possit convinci falsitatis, tamen, supposito Incarnationis mysterio, defendi nullo modo potest, quia, secundum fidem, in re ipsa humanitas singularis fuit assumpta et unita hypostatice Verbo divino; non fuit autem assumptum suppositum creatum et humanum; ergo necesse est ut in re aliqua intercedat distinctio inter hanc humanitatem et proprium suppositum eius, quandoquidem illa manet in Christo hoc autem minime; eadem autem est ratio de illa humanitate et de omnibus creatis naturis, praesertim materialibus. Item humanitas quae est in Christo est singularis natura creata, et non est suppositum creatum ergo aliquid deest quod suppositum addit ultra naturam singularem. Dices non deesse illi aliquid, sed potius aliquid habere ratione cuius non est suppositum creatum, nimirum, quia est in Verbo, quod proprie dicitur habere humanitatem; ipsa vera humanitas dicitur esse in Verbo tamquam forma in supposito, et ideo humanitas illa non potest dici suppositum neque homo, quia habet alium modum essendi, ratione cuius est potius in alio quam in se. Sed haec responsio declinat in opinionem Scoti statim tractandam, quod suppositum differat a natura per aliquid negativum, et non quia addat aliquid positivum; nam haec responsio supponit ad rationem suppositi, praeter totam entitatem naturae, requiri negationen unionis ad aliud seu carentiam modi existendi in alio; hoc autem discrimen iam non est per rationem tantum, sed in re ipsa, et statim probabimus hanc differentiam non tantum esse positam in negatione, sed aliquid etiam positivum includere.

6. Adde antiquos Patres saepe docuisse haereticos ideo in potissimis mysteriis fidei, Trinitatis, scilicet, et Incarnationis, errasse, quod inter naturam et personam non distinxerint. Ita significat Vigilius Papa, lib. II Cont. Eutychen, prope medium; clarius Damascen., lib. 1 de Fid., c. 3; et optime Epiphan., in VII Synod., act. 6, tom. 1II, circa finem: Ideo (inquit) haeretici errant, quia nihil aliud agunt quam ut ostendant naturam et hypostasim idem esse , quae sane inter se differre veri Ecclesiae Catholicae alumni cognoscunt. Rursus docent saepe Sancti Patres proprium Dei esse ut sit essentialiter subsistens, et quod ea de causa Deus et Deitas sola ratione et modo significandi seu concipiendi nostro distinguantur, ut Magist. et theologi tractant in I, dist. 8; et D. Thomas ac expositores eius, I, q. 3,a. 3 et 4; et significat Leo Papa, epist. 93, c. 5; August., lib. XI de Civit., c. 10, et lib. XV de Trinit., c. 17; Ansel., in Monolog., c. 15 et 16; et optime Bernard., serm. 80 in Cantic.; et Magister refert Patres alios, aliique sumi possunt ex his quae disputavimus in I tomo III partis, disp. XI.

7. Nec fundamentum positum in contrarium urget; nam, si materia et forma sumantur praecise ut sunt partes essentiales, negatur suppositum nihil aliud esse quam compositum ex hac materia et hac forma; nam Christi humanitas est composita ex hac materia et hac forma, et non est suppositum; si vero materia et forma sumantur non solum ut partes essentiae, sed etiam ut includunt vel secum afferunt subsistentiam, sic verum est ex materia et forma unitis consurgere suppositum; illud autem praeter naturam includit subsistentiam, de qua quid sit et quomodo possit et intelligi et probari, dicemus in sequentibus.

Tractatur secunda opinio Scoti

8. Secunda opinio est Scoti, In III, dist. 1, q. 1, et dist. 6, q. 1, et In I, dist. 13, et Quodl., q. 19, a. 3, qui ait suppositum creatum nihil rei positivae addere naturae singulari, sed solum negationem dependentiae actualis et aptitudinalis ad aliquod suppositum; humanitas enim Christi suppositum non est solum quia substantialiter est unita Verbo et ab illo pendet; ergo negatio huius dependentiae est de ratione suppositi. Addit vero Scotus etiam esse necessariam negationem aptitudinalis dependentiae, propter animam rationalem, quae non solum dum corpori unita est non est suppositum, quia actu est in supposito, verum etiam dum est separata suppositum non est, quia apta est pendere a supposito, seu potius illud componere. Quod si obiicias etiam humanitatem Petri non posse dici suppositum quia apta est uniri, verbi gratia, Verbo divino, respondet Scotus negando esse aptam, sed solum non repugnantem, quod est dicere non esse aptam potentia et aptitudine naturali, sed capacitate tantum obedientiali. Quando autem actu assumitur vel unitur, quamvis revera retineat eamdem negationem aptitudinis naturalis, amittit tamen negationem actualis dependentiae per actualem unionem, et ideo desinit esse suppositum vel persona. Et hanc opinionem sic expositam sequuntur scotistae, In III, dist. 1; Bassolis, q. 1, a. 1; Maironis, q. 11. Lychetus autem ibi, q. 1, quamvis eam probabilem censeat, existimat tamen Scotum non omnino illi adhaesisse, et facile solvi posse argumenta quibus nititur, ac denique oppositam reipsa esse probabiliorem; in quo discedit aperte a mente Scoti, quamvis id fateri recuset. Aureolus etiam, apud Capreol., In III, dist. 5, q. 3, multis argumentis contendit non posse creatum suppositum addere supra naturam aliquid positivum. Atque idem sentit Gabriel, In III, dist. 1, q. 1, ubi addit alias negationes quae sunt de ratione suppositi, scilicet, ut non sit actu pars integralis, propter partes aquae et similes; item, ut nec constituat formaliter aliquid per se unum, propter divinam essentiam, et similes, quae sumpsit ex Ochamo, eod. In III, q. 1; et idem sentit Marsil., In III, q. 1, a. 1.

9. Fundamentum horum auctorum potissimum fuisse videtur quia huiusmodi negationes sufficiunt ad constitutionem suppositi creati et ad declarandum Incarnationis mysterium; ergo supervacaneum est aliquam realitatem positivam fingere quam suppositum creatum addat. Quia nec talis entitas esse potest substantia, neque enim est materia, neque forma, nec compositum; neque accidens, quia alias suppositum creatum non esset per se unum. Addit etiam Scotus non recte posse intelligi Incarnationis mysterium et ea quae de illo Patres docent, posito illo positivo; inde enim fieret illud positivum neque esse assumptum neque assumptibile a Verbo, atque ita non assumpsisset Verbum omnem rem quam in natura humana plantavit, contra Damasc., lib. III, c. 6. Sequitur deinde humanitatem Christi carere aliqua perfectione maxima, connaturali homini, quod etiam videtur inconveniens. Sequitur denique non posse Verbum divinum simpliciter dimittere humanam naturam quin novam aliquam rem illi addat. Ac tandem sequitur humanitatem nunc violenter esse in Verbo, quia caret positiva perfectione connaturali.

10. Haec sententia, si attente inspiciatur, solis verbis differt a praecedenti; nam etiam Durandus fatetur in natura substantiali completa necessariam esse carentiam unionis hypostaticae ad alienam personam, ut possit suppositum appellari. Quapropter, non minus falsam sententiam hanc esse iudico propter rationes theologicas; nam de metaphysicis postea dicemus. Primo enim mysterium Trinitatis intelligi non potest, si ratio formalis suppositi in negatione consistit; alioqui tres personae divinae tribus negationibus constituerentur, quod tantum abest ut Scotus concedat, ut probabile censeat non solum esse necessarias tres relationes, sed etiam tres rationes personales absolutas, quia quibus personae illae constituantur; sana autem doctrina docet illas personas realibus ac positivis rationibus constitui, quamvis relativis; si ergo in divinis persona addit naturae aliquid positivum, quamvis ratione tantum distinctum, ergo etiam in creatura addit aliquid positivum, in re tamen distinctum, propter imperfectionem creaturae. Patet consequentia, tum quia persona creata est quaedam participatio increatae personae, tum etiam a fortiori, quia divina natura est per se et essentialiter subsistens, et nihilominus secundum rationem ei addi potest aliquid positivum incommunicabile, quod relativum esse oportet propter perfectionem Dei, in quo nihil absolutum potest esse omnino incommunicabile. In creatura vero natura non est per se et essentialiter subsistens, cum in Christo assumi potuerit sine propria subsistentia; ergo multo magis poterit ei addi aliquid positivum quo realiter subsistat, quod, licet absolutum sit, sit incommunicabile propter suam imperfectionem, et ita constituat suppositum, id est, rem incommunicabiliter subsistentem.

11. Secundo ostenditur falsa illa sententia ex mysterio Incarnationis, et primo ex parte Verbi, quia nisi Verbum constitueretur positiva personalitate seu subsistentia, non posset intelligi quod extrinsecam naturam ad illam assumeret, quia non potest assumi natura ad negationem aliquam; negatio enim ut sic non potest esse formalis terminus unionis realis, ut per se notum est; abstracte ergo ac praecise loquendo de personalitate, necessarium est ut eius ratio sit positiva ad intelligendum Incarnationis mysterium. Ex quo valde probabile sumimus argumentum simile praecedenti, etiam personalitatem creatam in ratione positiva positam esse. Et efficacius argumentari possumus ad hominem contra Scotum et nominales; ipsi enim tenent posse fieri divina virtute ut suppositum creatum alienam naturam terminet; inquiro ergo an, eo casu posito, terminetur ad negationem vel ad positivum aliquod. Primum dici non potest, ut probatum est. Si autem dicatur secundum, necesse est etiam fateri illam unionem terminari ad subsistentiam et personalitatem, alioqui non esset unio hypostatica vel personalis; ergo subsistentia et personalitas creata est aliquid positivum. Et confirmo ac declaro vim huius rationis, et interrogo an in Christi humanitate sit nunc illud positivum quo persona creata (secundum hos auctores) potest terminare alienam naturam; nam si non est, ergo iam deest humanitati Christi aliqua ratio realis positiva quam addit persona creata supra naturam, et per illam formaliter constituitur in esse personae. Si vero illud ipsum, quidquid sit, est in Christi humanitate, sequitur, imprimis, quod vel in Christi humanitate est subsistentia creata, vel quod unio hypostatica non fit ad subsistentiam; utrumque autem absurdissimum est. Sequitur deinde humanitatem Christi posse per seipsam terminare unionem hypostaticam alterius naturae, supposito quod persona creata possit illam terminare. Patet sequela, quia illa humanitas retinet omnem rem positivam, ad quam potest talis unio terminari. Consequens autem est plane inintelligibile, suppositis principiis fidei; nam quod non est persona creata nec personalitatem creatam habet, quomodo potest personam creatam constituere? Unde talis unio non esset immediate inter naturam et personam, sed inter naturas substantiales et completas, quod repugnat substantiali unioni, iuxta doctrinam Patrum et Conciliorum.

12. Respondebunt fortasse humanitatem Christi factam esse ineptam ad terminandam aliam naturam per unionem ad Verbum. Sed hoc dici non potest consequenter, si per illam unionem nulla re positiva privata est; quid enim impedit unio, si non impedit vel aufert rem quae posset esse ratio terminandi? Nam, si solum aufert negationem actualis dependentiae, haec impertinens est ad terminandam alteram naturam, quia terminado non fit per negationem, sed per positivum, ut diximus. Possunt quidem mordicus dicere illam negationem esse conditionem sine qua non; tamen hoc refugium est aperta petitio principii, et est gratis dictum, quando non redditur ratio talis necessitatis. Hanc autem rationem nos esse dicimus quia unio impedit propriam personalitatem positivam, quae est ratio constituendi personam creatam, vel propriam, vel etiam alienam, si possibile sit ut natura aliqua a creata persona aliena terminetur.

13. Tertio argumentor ad idem ex parte humanitatis assumptae; docent enim Concilia et Patres Verbum assumpsisse humanitatem et non hominem, seu non personam creatam hominis; et eodem sensu aiunt Verbum, assumendo humanitatem, consumpsisse personam, non naturam. Huiusmodi autem locutiones non possunt legitime exponi nisi quia in homine praeter naturam humanam est aliquid reale quod complet rationem personae, quod impeditum est in Christi humanitate per unionem Verbi, supplente Verbo in illa natura personalitatem humanam, ut loquuntur theologi. Alioqui solum dicerent Concilia Verbum, assumendo humanitatem, impedivisse seu abstulisse negationem unionis, vel, cum dicunt non assumpsisse personam, solum dicerent non assumpsisse naturam, quae manserit sine unione, qui sensus reddunt vanas et ridiculas gravissimas Conciliorum locutiones. Confirmo vim huius rationis, nam sequitur ex opinione Scoti etiam Verbum ipsum ut sic, post unionem, non esse personam, sed solum compositum ex natura humana et Verbo, quod est aperte haereticum. Sequelam probo, quia in humana natura manet omnis res et omnis modus realis qui est in creata persona, et tamen desinit esse persona solum quia unitur; ergo, e contrario, Verbum, quia unitur, non erit persona, etiamsi nulla re vel modo reali privetur.

14. Dicent humanitatem desinere esse personam, non quia unitur utcumque, sed quia unitur ita ut pendeat a Verbo, cum tamen Verbum non pendeat ab humanitate. Sed, iuxta hanc sententiam, dici non potest quod humanitas pendeat a Verbo ullo modo in esse suo, quia illa humanitas ad existendum nihil ultra requirebat praeter entitatem suam; unde, si unione careret, nulla addita causalitate aut realitate, conservaret suum esse, quia per solam negationem unionis habet quidquid necessarium est ad subsistendum in suo esse, ut ipsi etiam fatentur; ergo non humanitas, sed compositum ex humanitate et Verbo pendet a Verbo, et ad summum humanitas ut unita, vel potius unio eius pendet a Verbo; sed hoc etiam suo modo dici potest de Verbo ut unito, scilicet, quod quantum ad illam formalem denominationem pendeat ab humanitate. Fateor quidem hanc intercedere differentiam, quod unio est aliquid in humanitate, non autem in Verbo. Sed hoc quid refert ut auferat denominationem personae cum maxime illa unio, secundum Scotum, solum sit quaedam relatio realis? Ut autem illa evasio tollatur, fingamus huiusmodi unionem inter res creatas, sive illa sit impossibilis, sive possibilis, ut ipsi credunt; ponamus ergo Petrum terminare naturam Pauli; tunc ergo, cum utrumque extremum sit creatum, ex hac parte nulla est ratio ob quam unio potius sit aliquid positivum vel relatio realis in uno extremo quam in alio. Rursus, tota entitas positiva quae antea erat in extremis, ita manet post unionem in uno sicut in alio. Deinde, ex vi unionis neutrum pendet ab alio in esse suo, et utrumque ab invicem pendet in unione. Quae ergo ratio afferri potest ob quam post talem unionem potius censeatur manere persona Petri quam Pauli? Aut cur non mutuo persona consumet personam, cum ab utraque tollatur negatio dependentiae quoad unionem? Unde non magis potest dici Petrus assumere naturam Pauli quam e converso. Nec denique explicabile est qualis esset illa substantialis unio; huc enim tendit tota vis huius rationis, quam alia via sic declaro.

15. Quarto igitur argumentor: nam ex praedicta opinione sequitur humanitatem Christi esse tam completam substantiam omni ex parte, sicut est persona Pauli vel Ioannis. Hoc patet, quia substantia in genere substantiae non completur per negationem; humanitas autem illa nihil minus habet quam persona Petri, nisi negationem quamdam; ergo non est minus substantia completa quam persona Petri; quod vero sit aliquid additum non tollit complementum eius, nam res non fit incompleta per additionem, sed per ablationem; nam per additionem potius fit plus quam completa, si ita licet loqui. Ex hoc autem sequitur ulterius non posse intercedere substantialem unionem inter talem substantiam et aliam omnino completam; in hoc enim maxime verum habet illud axioma, ex duobus entibus in actu, omnino scilicet completis et perfectis, non fieri unum per se; nam si utrumque componentium in genere substantiae completum et integrum est, et per unionem nihil amittit quod necessarium sit ad illud complementum, intelligi satis non potest quo modo substantialis unio inter ea fiat et ad constituendam substantiam per se unam ordinetur. Alioqui nulla ratio reddi potest ob quam inter personas non possit immediate intercedere substantialis unio, et similiter inter naturas substantiales et completas ut naturae sunt; tota enim ratio est quia, cum sint completae in sua ratione, nec naturae possunt uniri ad complendam unam naturam, nec personae ad componendam unam personam; ergo in universum duae substantiae omnino completae non possunt substantialiter uniri ad unam substantiam complendam.

16. Quod si forte Scotus neget humanitatem esse substantiam completam, solum ex eo quod careat negatione dependentiae, efficitur plane, iuxta sententiam eius, hanc negationem esse de ratione substantiae completae, quod absurdissimum esse constat, quia negatio ut negatio nihil est, et ideo esse non potest de complemento substantiae. Ex quo tandem potest ostensiva ratio contra Scotum desumi; nam id quod addit suppositum creatum individuae naturae creatae est de perfectione et complemento substantiae creatae; ergo non est mera negatio, sed positivum aliquid, quia negatio non dicit perfectionem, sed supponit. Antecedens vero probatur primo ex dictis, quia id pertinet ad rationem substantiae completae. Tum ex Aristotele dicente primam substantiam esse maxime et perfectissime substantiam; prima autem substantia non dicit solam naturam, sed suppositum naturae. Tum denique quia suppositum addit naturae subsistentiam, ut ex principiis fidei constat; ideo enim humanitas Christi persona non est, quia subsistentiam creatam non habet; subsistentia autem magnam dicit perfectionem. Nam si in sola negatione consisteret, quomodo posset natura ad subsistendum assumi, aut subsistentia propria per alienam suppleri?

17. Ultima ratio sit quia negatio quasi intrinseca et inseparabilis ab aliqua re semper fundatur in aliqua ratione positiva, et hac ratione ipsemet Scotus docet individuum addere aliquam positivam differentiam speciei, quia illa indivisio seu incommunicabilitas quae est de ratione rei singularis in aliquo positivo fundatur; ergo illa negatio seu incommunicabilitas quae est de ratione suppositi fundatur in aliquo positivo, quo formaliter suppositum constituitur. Responderi potest ex Scoto hanc negationem quam dicit suppositum esse quidem inseparabilem a supposito ut suppositum est, quia suppositum, sub hac voce et conceptu illi correspondente, formaliter negationem includit; non tamen esse inseparabilem ab alia re quae naturaliter habet coniunctam illam negationem, ipsa integra manente, quia substantia humanitatis, licet naturaliter habeat coniunctam negationem dependentiae ab alio supposito, tamen nihil etiam habet illi repugnans, ideoque supernaturaliter potest illa negatione carere, et ideo necesse non est ut talis negatio in aliquo positivo fundetur. Quia negatio quae non est omnino inseparabilis a re non semper fundatur in aliquo positivo, ut carentia visionis beatae, quam habet intellectus creatus ex natura sua, non fundatur in positivo, cum auferri possit nullo ablato positivo; quamquam, si una voce significetur intellectus ut existens sub tali negatione, inseparabilis sit negatio ab illo adaequato significato; quia, si separetur, iam non manet illud significatum. Sicut ab aere tenebroso absolute est separabilis negatio lucis, et ideo illa negatio non fundatur in aliqua positiva forma repugnante lumini; ab aere autem tenebroso, ut tenebrosus est, non est separabilis illa negatio quin amittat esse tenebrosum; sic ergo philosophatur Scotus de supposito ut suppositum est, et de re illa cui adiuncta est negatio quam suppositum formaliter dicit. In qua responsione loquitur quidem consequenter, tamen contra eam procedunt omnia superiora argumenta. Et praeterea sequitur suppositum esse quoddam ens per accidens, sicut tenebrosum. Ex quo etiam in rigore sequitur hoc nomen suppositum esse quasi connotativum, et de formali dicere negationem, de materiali autem rem cui convenit talis negatio, sicut tenebrosum. Unde, sicut absolute concedimus tenebrosum aerem posse illuminari, et animam separatam posse uniri corpori, quia esse separatam dicit solam negationem, ita concedendum esset simpliciter suppositum posse assumi vel uniri alteri; hoc tamen ultimum consequens est contra omnes theologos, immo contra Conciliorum doctrinam.

18. Quod si dicatur in prioribus locutionibus fieri sensum divisum, in hac vero ultima fieri sensum compositum, hoc ipsum est manifestum indicium suppositum non significare de formali negationem, sicut separatum aut tenebrosum, sed significare positivam formam constituentem suppositum et fundantem illam negationem ob quam suppositum dicitur inassumptibile seu incommunicabile. Ob hanc enim causam, cum dicitur suppositum non posse assumi, non significatur assumi non posse cum negatione sssumptionis, seu manens separatum; quis enim hoc posset cogitare?; sed significatur non posse assumi cum illo positivo quo constituitur in ratione suppositi; et nisi ita interpretemur, ridiculae fiunt huiusmodi locutiones, ut supra dicebam; perinde enim esset ac si quis diceret animam separatam non possee uniri corpori, intelligens non posse uniri manentem separatam. Illa ergo negatio incommunicabilitatis, cui repugnat separari a supposito, ut suppositum est, non est inseparabilis propter solum sensum compositum, ut sic dicam, sed quia fundatur in aliquo positivo quod formaliter constituit suppositum et inassumptibile reddit.

19. Fundamentum scoticae sententiae dissolvitur .— Ad fundamentum ergo contrariae sententiae, negatur suppositum creatum sufficienter constitui negatione; quid vero sit hoc positivum quod suppositum addit naturae, dicemus in sequentibus. Nunc vero fatemur non esse materiam, neque formam, ncque compositum ex illis ut sic, sed aliquem modum vel entitatem ei superadditam, quam vel Aristoteles non comprehendit sub illa divisione, quia illam non cognovit, vel ad illa membra reducitur tamquam modus illorum vel totius compositi, ut postea declarabimus. Quod vero attinet ad mysterium Incarnationis, respondetur non solum non esse inconveniens, verum potius esse necessarium ad explicandam veritatem illius mysterii, quod Verbum non assumpserit in humana natura aliquam rationem positivam constitutivam personae, sive illa sit res omnino distincta, sive modus tantum. Ex quo non sequitur illam naturam esse imperfectam in esse naturae, sed tantum sequitur non esse personam. Et ita intelligendum est quod Damascenus ait, nempe, assumpsisse Verbum quidquid ad veritatem humsnae naturae pertinet et ad formalem hominis constitutionem, non vero quod spectat ad personam creatam ut sic. De quo etiam fatemur aliquid fuisse addendum de novo humanitati Christi, si a Verbo separaretur, ut posset subsistere modo connaturali. Neque inde fit eam nunc esse violenter, cum nobiliori modo sit suppositata. Quae omnie latius in proprio loco prosecuti sumus.

Quaestionis resolutio

20. Ex his ergo praesentis sectionis resolutio colligitur, nimirum, suppositum creatum addere naturae creatae aliquod reale positivum, et in re ipsa distinctum ab illa. Quocirca, si comparemus suppositum ad naturam, distinguuntur tamquam includens et inclusum; nam suppositum includit naturam, et aliquid addit, quod personalitas, suppositalitas aut subsistentia creata appellari potest; natura vero ex se praescindit ab hoc addito seu a subsistentia. Quo fit ut natura possit de potentia absoluta sine subsistentia conservari, suppositum autem totum non possit conservari sine natura, quia illam formaliter includit et per illam in esse talis substantiae essentialiter constituitur. At vero, comparando subsistentiam ipsam ad naturam, condistinguuntur inter se tamquam duo extrema componentia suppositum creatum. Quanta vero sit haec distinctio, et quid haec subsistentia sit, declarandum superest.

SECTIO III. AN DISTINCTIO SUPPOSITI A NATURA †2 FIAT PER ACCIDENTIA VEL PRINCIPIA INDIVIDUANTIA, ET IDEO LOCUM NON ABEAT IN SUBSTANTIIS SPIRITUALIBUS

1. In hac sectione occurrit tractanda tertia opinio in hac materia, quam docuisse videtur D. Thomas in illo difficili a. 3, q. 3, I, ubi inquirit an sit idem Deus quod sua essentia vel natura. Et in summa respondet in rebus compositis ex materia et forma distingui naturam et suppositum, quia natura solum in se comprehendit ea quae cadunt in definitione speciei, non vero materiam individualem cum accidentibus designantibus illam; suppositum vero materiale includit haec omnia, et ita distinguitur a natura. In substantiis vero quae ex materia et forma non componuntur, quia materiam individuantem non habent, suppositum non differt a natura, sed ipsae formae sunt supposita subsistentia. Et ex hac sola communi ratione concludit Deum esse suam deitatem, quod eodem modo posset de quovis angelo creato concludere. In hac ergo sententia, duo puncta in titulo insinuata breviter tractanda occurrunt. Primum est an id quod suppositum addit naturae sit accidens aliquod, vel ipsa differentia individualis. Secundum est an haec distinctio naturae et suppositi communis sit omnibus suppositis creatis, etiam immaterialibus.

Addatne suppositum naturae individuantes conditiones

2. Circa priorem partem sancti Patres interdum asserere videntur suppositum addere naturae singularitatem seu individuationem, unde aiunt suppositum includere singulares proprietates, quas non includit natura. Ita loquitur Basilius, in epistola ad Gregorium, de Differentia naturae et hypostasis; et Damascen., lib. III de Fide, c. 4 et 6. Verumtamen, si considerentur ea quae in principio sectionis praecedentis explicando titulum diximus, nullus relinquitur huic quaestioni locus. Nam hic non comparamus naturam specificam seu abstracte conceptam ad individuum seu ad suppositum, sed naturam singularem et individuam ad suppositum; impossibile ergo est ut suppositum addat naturae individuationem. Nam vel hoc intelligitur de individuatione ipsius naturae, vel de individuatione suppositi ut suppositum est; hic posterior sensus est verus, loquendo de singulis suppositis; nam clarum est unumquodque constitui in ratione talis suppositi per singularem et propriam subsistentiam suam, quam addit suae singulari et individuae naturae. Hic tamen sensus nihil ad praesentem quaestionem refert, quia nunc non disputamus de individuatione aut singularitate suppositi vel naturae, sed de eo quod addit unumquodque suppositum supra suam singularem naturam. Adde quod, licet singula supposita addant singulares subsistentias, tamen, eo modo quo suppositum in communi consideramus ac definimus, non addit proprie supra naturam aliquam singularem subsistentiam, sed id quod pertinet ad communem rationem subsistentiae personalis, ut in simili dixit D. Thomas, I, q. 29, a. 1, ad 1; loquendo ergo in communi, non addit suppositum supra naturam individuationem subsistentiae, sed addit subsistentiam, quae in singulis personis individua est, et eodem modo comparatur ad sua individua formaliter sumpta quo aliae communes rationes ad sua individua.

3. Prior autem sensus est manifeste falsus, ut satis probat mysterium Incarnationis, in quo non est assumpta humanitas in communi, sed in atomo, ut cum Damasceno dicunt theologi; habet ergo Christi humanitas totum id quod ad individuationem humanae naturae necessarium est, et tamen adhuc illi deest formale constitutivum personae creatae; ergo id quod addit persona non est individuatio specificae naturae, sed aliquid aliud. Item, ostensum est in superioribus individuationem naturae non esse in re aliquid distinctum a natura; personalitas vero ita est in re distincta ut sit etiam separabilis. Item, de intrinseca ratione suppositi ut sic est subsistentia incommunicabilis; sed de ratione individuae naturae creatae non est aliqua subsistentia; ergo individuatio talis naturae non est subsistentia eius; ergo non est individuatio id quod suppositum addit naturae. Denique, etiam in Deo, cuius natura per se et essentialiter maxime est singularis et individua, distinguitur saltem ratione id quod suppositum addit supra naturam singularem et individuam; ergo multo magis in creaturis sunt haec distincta.

4. Basilius ergo et Damascenus in eis locis non potuerunt loqui in sensu quem nos tractamus; sed vel loquuntur de natura sumpta pro specifica essentia, vel saltem loquuntur indifferenter de natura prout communis esse potest multis personis, sive secundum rationem tantum, ut in creaturis, sive etiam secundum rem, ut in Deo. Illam enim doctrinam asserunt ut declarent posse divinam naturam esse communem multis personis, quamvis ipsae personae incommunicabiles sint, quia natura ut natura non includit proprietates incommunicabiles; utuntur autem exemplo creaturarum, in quibus natura est communis, personae autem singulares. Quod exemplum non est accipiendum ut omnino simile; nam communitas naturae in creaturis est rationis tantum, in Deo autem realis; sed accipiendum tantum est quantum deservire potest ad explicandam distinctionem nominum communium vel propriorum in divinis. De D. Thomae autem sensu dicemus inferius.

Suppositum non addit naturae aliquod accidens

5. Addendum vero ulterius est in hoc puncto suppositum non addere naturae singulari accidens aliquod, proprie et in rigore loquendo de accidente. Hoc etiam debet esse certissimum, primo, ex mysterio Incarnationis, quia in Christi humanitate sunt accidentia omnia connaturalia humanae naturae, vel quae ad eius perfectionem spectare possunt; hoc enim sensu Concilia definiunt assumpsisse Verbum humanam naturam cum suis proprietatibus connaturalibus; et nihilominus non est in illa natura personalitas propria hominis; ergo haec personalitas non est aliquod accidens connaturale humanae naturae; ergo simpliciter non est accidens; nam si esset, non esset quidem extrinsecum et adventitium, sed connaturale et internum. Et confirmatur, nam Verbum divinum, assumendo humanitatem, non supplevit in ea aliquod accidens; alioqui illa non esset unio substantialis, sed accidentalis; immo nec potuisset Verbum per seipsum ac formaliter supplere formalem effectum accidentis, quia ipsum Verbum non est accidens; potuit autem supplere rationem subsistendi, quia est formalis ac perfectissima subsistentia. Secundo probatur ex re ipsa, quia suppositum, ut suppositum, est substantia completa ac per se una; illud ergo quod addit suppositum naturae pertinet ad substantiae complementum; est ergo de genere substantiae, et non accidentis. Quod etiam posset facile ostendi discurrendo per singula praedicamenta accidentium; sed in re clara immorari necesse non est. Dixi autem proprie loquendo de accidente; nam, si late vocetur accidens quidquid non est de essentia rei, sic potest subsistentia accidens vocari, quia, ut dicemus, simpliciter loquendo, non est de essentia substantiali individui; ille tamen modus loquendi improprius est et vitandus, ne sit occasio alicuius erroris in theologia.

6. Atque hinc improbata manet opinio quam Caietanus et alii referunt, scilicet, suppositum addere naturae affectionem qua subest accidentibus, ita ut suppositum dicat naturam ut affectam accidentibus. Nam contra hanc opinionem eodem modo procedunt rationes factae; nam haec affectio etiam est in Christi humanitate; est enim suis accidentibus affecta, atque etiam haec affectio est de genere accidentium; nam vel solum est unio ad ipsa accidentia, vel est denominatio aut effectus formalis ipsorum accidentium. Quid enim est esse affectum accidente, nisi esse informatum illo? Dixerunt vero nonnulli, ut Hervae., Quodl. III, q. 6, licet suppositum non includat intrinsece accidentia, tamen extrinsece addere illa; sed quam falsum hoc sit, patebit ex sectione sequenti.

De distinctione suppositi a natura in substantiis angelicis

7. Circa secundum punctum, nonnulli existimant in substantiis separatis creatis non distingui suppositum a natura re, sed ratione tantum, sicut distinguuntur Deus et deitas. Quam opinionem ita clare videtur D. Thom. docere citato loco, ut vix possit aliquam interpretationem admittere. Nam, si velimus exponere eum loqui solum de specifica natura et individuo, in contrarium est quia inde immediate concludit Deum esse suam deitatem; et eodem modo potuisset concludere Gabrielem esse suam gabrielitatem (ut ita loquamur), quod non recte sequitur ex sola identitate specificae naturae cum individuo; nam, cum individuatio naturae et suppositalitas distincta sint, potest suppositalitas distingui a natura, quamvis individuatio non distinguatur. Adde quod alias non sufficienter divus Thomas exclusisset omnem compositionem quae in Deo cogitari posset, nec movisset quaestionem an in Deo sit compositio ex natura et supposito. Addo praeterea quod alioqui nulla esset distinctio inter materiales et immateriales substantias, nam, etiam in substantiis materialibus, individuum non distinguitur a natura specifica, si de sola individuatione sit sermo et non de personali subsistentia, quod in superioribus probatum est, tractando de principio individuationis et de distinctione rationis inter naturam specificam et singularem. Addo denique quod aliis locis videtur clare eamdem sententiam docere idem D. Thomas, ut IV cont. Gent., c. 55, ad 4, et In III, dist. 5, q. 1, a. 3, ubi proprie agit de natura et persona, tractat enim de Incarnationis mysterio; item, opusc. de Ente et essent., c. 5, ubi adducit Avicennam, qui hoc sensit, lib. V suae Metaph., c. 5. Et eamdem sententiam videtur docuisse Albertus, In III, dist. 2, a. 2, ubi negat angelicam naturam esse assumptibilem a Verbo. Citatur etiam pro hac sententia Aristoteles, VII Metaph., c. 11, text. 41, et III de Anima, c. 4, text. 9, ubi ait in rebus materialibus distingui quod quid est ab eo cuius est , in immaterialibus autem minime.

8. Fundamentum in principio sectionis explicatum est, scilicet, quia materiale suppositum includit materiam signatam, quam non habet spirituale suppositum. Et potest declarari in hunc modum, quia natura materialis habet formam in materia, et ideo habet etiam naturam in supposito, et non per se actu subsistentem ex intrinseca ratione sua; angelus vero totus est forma sine materia, et ideo est per se et essentialiter subsistens ex vi naturae suae, ac proinde non est quod in illo distinguatur suppositum a natura. Confirmatur, quia nulla ratio afferri potest cur Deus de potentia sua absoluta non possit facere substantiam in qua natura et suppositum non distinguantur; quae est enim in hoc implicatio contradictionis? Talis enim substantia finita esse posset et in multis aliis Deo inferior. Quod si talis creatura fieri potest, unde ostendi aut credi potest non esse factam? Id enim revelatum non est, neque etiam ratione ostendi potest, cum ex sola Dei voluntate pendeat; immo, supposita rei possibilitate, videtur satis congrua ratione ostendi posse factam esse talem creaturam, quia decuit facere Deum substantias sibi simillimas in gradu et modo essendi, quoad fieri posset. Quod si talis substantia †3 facta est, non potest esse nisi angelica; nulla enim est altior vel simplicior inter creaturas. Et, quamvis excogitare quis possit habere angelos hanc perfectionem, non tamen omnes, quia non omnes sunt aequalis perfectionis essentialis; tamen, haec etiam discretio sine fundamento fieret, quia si haec perfectio reperitur in angelico ordine, non provenit ex speciali aliqua differentia, sed ex simplicitate et immaterialitate illius gradus.

Etiam in angelis addit suppositum aliquid in re distinctum a natura

9. Nihilominus, dicendum est etiam in angelis distingui ex natura rei personalitatem a natura singulari et individua. Haec est communior sententia theologorum, tum In II, dist. 3, ubi tribuunt angelis compositionem ex natura et supposito, tum etiam In III, dist. 2, ubi docent potuisse Verbum assumere naturam angelicam, in quo supponunt distinctionem naturae a supposito in angelis, iuxta superius dicta contra Durandum, quae statim confirmabimus. Unde necesse est ut D. Thomas in eadem sit sententia; nam III, q. 4, a. 1, ad 3, concedit naturam angelicam esse assumptibilem a Verbo, posseque ita per unionem hypostaticam praeveniri ut propria careat personalitate. Quod autem dicit Ferrariens., IV cont. Gent., c. 55, posse hoc esse verum etiam sine distinctione naturae a persona, est inintelligibile et aperte incidit in opinionem Durandi supra impugnatam. Nam, si natura angelica potuit praeveniri et privari propria personalitate sine distinctione, ergo et humana natura potuisset praeveniri, etiamsi a sua personalitate non distingueretur; ergo ex unione non probatur distinctio ex natura rei, quod Durandus contendit. Rationes autem contra ipsum factae, sicut contrarium demonstrant in humana natura, ita etiam in angelica. Qui enim intelligi potest ut angelica natura maneat, et non personalitas, et quod in re non distinguantur, cum hoc sit potissimum signum distinctionis ex natura rei, ut supra etiam est a nobis probatum? Expressius vero docuit illam sententiam D. Thomas, Quodl. II, a. 4, ubi, licet etiam dicat in angelis non esse individuationem quae sit extra essentiam speciei, ex eo tamen quod in angelo sunt aliqua accidentia, quae sunt praeter rationem speciei, concludit esse in eo suppositum extra rationem essentiae, atque ita distinctum in re ab ipsa natura. Et eumdem discursum indicat, III, q. 2, a. 3, ubi ait: In omnibus rebus in quibus invenitur aliquid quod non pertinet ad rationem speciei, scilicet, accidentia et principia individuantia, secundum rem differunt natura et suppositum, sicut maxime apparet (inquit) in his quae sunt ex materia et forma composita ; sentit ergo hoc esse commune aliis, maxime tamen in compositis apparere. Unde inferius expresse ait: Et quod est dictum de supposito, intelligendum est de persona in creatura rationali vel intellectuali . Et q. 17, a. 1, expresse ait naturam non praedicari de persona nisi in Deo, in quo non differt quod est et quo est . Atque ita hanc partem defendunt communiter sectatores D. Thomae cum Capreolo, In I, dist. 4, q. 2, a. 1, concl. 4; et Caiet., citatis locis 11I, et de Ente et essent. Et est consentanea antiquis Patribus, qui sentiunt proprium esse Dei esse suam deitatem, ut supra vidimus.

10. Ratione non potest, ut opinor, convinci haec pars, absolute loquendo, quia nec de aliis substantiis creatis existimo potuisse hoc sola ratione probari, nisi mysterium Incarnationis distinctionem hanc nobis declarasset. Unde ex illo sumendum est a posteriori argumentum potissimum supra insinuatum; nam quod fecit Deus in humana natura assumendo illam, potuisset facere in angelica; ergo est eadem distinctio. Antecedens, quamvis expresse revelatum non sit, insinuatum tamen est a Paulo, ad Heb., 2, dicente: Nusquam angelos apprehendit , quod, licet interdum, praesertim a graecis, exponatur de cura seu voluntate redimendi angelos, quam Deus neque suscepit neque habuit, tamen de apprehensione per hypostaticam unionem interpretantur multi ex Patribus, neque una expositio alteram excludit; nam perfecta et congrua redemptio includit voluntatem suscipiendi hypostatice naturam eiusdem ordinis cum redimendis. Supponit ergo Paulus hunc modum redemptionis et assumptionis, etiam in angelica natura fuisse possibilem; ex libera tamen voluntate Dei et gratia fuisse factum in humana natura, et non in angelica. Praeterea, ex mysterio facto sumitur valde probabile argumentum potuisse Deum idem facere in natura perfectiori. Cur enim est hoc negandum divinae potentiae, cum nulla implicatio contradictionis ostendi possit? Qui enim dixerit illud mysterium implicare in angelis, quia in eis non reperitur distinctio suppositi a natura, oportet ut sufficienti aliqua ratione hoc assumptum ostendat, quod hactenus factum non est. Praeterea, ex anima rationali separata sumitur non leve indicium; in illa enim distinguitur subsistentia partialis a sua partiali natura; hac enim de causa potuit esse in triduo assumpta, sicut revera fuit; ergo eadem ratione credendum est in superioribus spiritibus distingui completam subsistentiam a natura integra et completa.

11. Ratio denique a priori esse videtur nam haec distinctio quam cernimus in humana natura non oritur ex peculiari conditione aut imperfectione eius, neque ex compositione materiae aut formae; oritur ergo ex generali conditione substantiae creatae; est ergo angelis communis. Prima pars antecedentis est clara, quia nulla proprietas specifica et peculiaris assignari potest in homine unde illa distinctio oriatur. Secunda pars declaratur primo, quia compositio ex natura et supposito ex se prior est et abstractior quam compositio ex materia et forma. Secundo, quia in ipsa materia secundum se, et in aliqua forma secundum se, prius natura quam ex ipsis componatur totum, reperitur illa compositio cum proportione, id est, ex subsistentia et natura partialibus, ut de anima rationali ostensum est; et idem argumentum fieri potest de materia; signum ergo est compositionem ex natura et supposito esse priorem et independentem a compositione ex materia et forma, et communem rebus simplicibus, atque ita non consequi ad aliam compositionem ex materia et forma. Tertio, quia nulla est ratio cur haec metaphysica compositio ad illam physicam consequatur, ut magis, respondendo ad difficultates in principio positas, declarabimus.

Possitne esse suppositum creatum in re non distinctum a sua natura

12. Ut autem a potissima difficultate incipiamus, simulque hanc ipsam rationem expendamus amplius, iuxta illam consequenter fatendum est non posse creari substantiam in qua suppositum a natura non distinguatur in re ipsa; hoc enim, iudicio meo, recte probat ratio ultima in contrarium facta. Neque enim potest probabili ratione distinctio haec affirmari in quibusdam angelis et negari in aliis; quod si in omnibus creatis admittitur, eadem ratione non poterit rationabile discrimen constitui inter hos et alios creabiles. Ratio autem cur haec distinctio sit necessaria in omni substantia creata, haec insinuatur a D. Thoma, praesertim in dicto Quodl., et III, q. 2, quia nulla est possibilis substantia creata in qua non sit aliquid extra essentiam speciei; nam, licet in quibusdam substantiis plura sint extra essentiam quam in aliis, tamen, in omnibus reperiuntur aliqua, scilicet, nonnulla accidentia et ipsum esse existentiae; et ideo (inquit) necesse est in eis distingui suppositum a natura.

13. Difficile autem est vim huius illationis intelligere et rationem eius reddere. Nam, si D. Thomas intelligat huiusmodi accidentia vel existentiam esse id quo formaliter distinguitur suppositum a natura, vel specifica vel individuata, falsum est quod assumit, ut de accidentibus paulo antea ostendimus et de existentia facile colligi potest ex his quae de illa supra tractavimus, et dicemus apertius sectione sequenti. Si vero intelligat non esse quidem accidentia ipsa, quibus suppositum distinguitur a natura, ex illis tamen sumi indicium quod illa res subsistens, cui immediate conveniunt, aliquid addit supra naturam specificam extra cuius rationem sunt, si hic (inquam) sit sensus, est fortasse per se probabile illud indicium; nam ut tale videtur assumi a D. Thoma sine alia probatione vel declaratione; non caret tamen difficultate illa connexio. Quae est enim repugnantia in hoc quod substantia aliqua, quamvis per se sit essentialiter subsitens, nihilominus sit capax accidentium? Cum enim subsistentia et potentia, verbi gratia, intelligendi, sint perfectiones valde diversae, cur, si potentia est accidens, etiam subsistentia esse debet extra naturam val essentiam rei? Aut cur non potest res aliqua pervenire ad eum gradum perfectionis, in quo per suam essentiam solam habeas vim subsistendi, vim autem operandi non nisi per accidentia? Sicut ipse D. Thomas sentit materiales naturas substantiales tam individuationem quam subsistentiam cum existentia et accidentibus habere per aliquid vel aliqua quae adduntur ultra naturam specifica; de immaterialibus autem naturis ait habere individuationem sine additione ad speciem, caetera vero per additionem; ergo simili modo posset excogitari alia nobilior natura quae per se ex vi essentiae habeat subsistentiam, et nihilominus indigeat accidentibus ad alia multa. Hoc ergo indiciun vel argumentum ab accidentibus sumptum est certe valde obscurum. Multo vero obscurius argumentum est quod ab existentia sumitur; cum haec non sit aliquid additum ac supra essentiam actualem, ut supra tractatum est, et consequenter dicendum sit esse aliquid propinquis essentiae, multoque minus distinctum ab illa quam subsistentia.

14. Haec argumenta ostendunt discursum illum non esse evidentem, sed ad summum, probabilem coniecturam, quam ego hac tantum ratione declarare valeo, quod si essentia substantiae creatae tam est imperfecta, ut semper indigeat additamento alterius generis ad suum convenientem statum, maiori ratione indigebit aliquo addito vel complemento proprii generis ut in eo complete sit. Item hinc potest sumere robur argumentum illud, quia si in omni substantia reperitur inferior compositio, quae est cum accidentibus, multo magis reperietur aliqua realis quae substantialis etiam sit. Atque haec de accidentibus. De existentia vero fortasse ratio facta procedit iuxta illam sententiam quod existentia sit res addita essentiae. Iuxta nostram vero opinionem potest aliter converti ratio; nam probabile est omnem substantiam creatam aliquam compositionem substantialem et realem in re ipsa includere, cum infinite distet a substantiali simplicitate Dei; sed compositio existentiae cum essentia non est realis; neque etiam ex genere et differentia; nec superest alia quae in rebus immaterialibus, quantumvis perfectis, locum habere possit; ergo verisimile est hanc esse communem omnibus. Aliter etiam possumus ex proprietate existentiae creatae argumentari; nam, licet existentia non sit res distincta, tamen, simpliciter non est de essentia creaturae, quia non habet illam ex se, sed ab alio et cum essentiali dependentia ab illo; si ergo existentia naturae creatae talis est ut sit essentialiter dependens a Deo ut ab efficiente, probabile etiam est illam ab aliquo pendere tamquam a sustentante, scilicet, a supposito. Rursus etiam hinc colligere possumus talem esse omnem creatam naturam substantialem, ut ei non repugnet sustentari a Deo ut a supposito, quia, cum sit imperfecta, omnibus modis qui imperfectionem non dicunt in Deo poterit sustentari ab ipso, cum in essentiali conceptu naturae aut existentiae naturae ut sic nihil includatur repugnans huic sustentationi seu suppositationi. Quod addo ne quis applicet similem rationem ipsi subsistentiae creatae, in qua non procedit, quia ex peculiari intrinseca ratione illi repugnat talis suppositatio, eo quod sit ultimus terminus.

15. Atque ita tandem devenimus ad argumentum theologicum sumptum a posteriori ex mysterio Incarnationis, quia nulla est natura substantialis creabilis quae divinae personae in unitatem suppositi uniri non possit; nam rationes supra factae de angelis creatis probant de omnibus qui creari possunt; ergo nulla est possibilis substantia creata quae in re non sit separabilis a sua subsistentia, et consequenter nulla est quae non sit in re distincta ab illa. A priori vero ratio esse videtur quia essentia substantiae creatae ut sic non consistit in actuali modo per se essendi, sed in aptitudine, id est, in hoc quod sit talis natura cui talis modus essendi debeatur, et ideo talis modus semper est aliquid additum et in re distinctum a substantiali essentia. Sicut in accidente quod propriam et distinctam entitatem accidentalem habet, quia essentia eius non consistit in actuali inhaerentia, sed in aptitudinali, ideo actualis inhaesio modus est ex natura rei distinctus ab essentia talis accidentis, nec potest fieri aliquod huiusmodi accidens in quo modus actualiter inhaerendi non sit aliquid diversum ab essentia eius. Ita ergo philosophandum est de propria natura substantiali respectu modi subsistendi. Quod autem essentialis ratio substantiae creatae non consistat in actu, sed aptitudine respectu subsistentiae, colligitur a nobis ex omnibus indiciis adductis et ex mysterio Incarnationis; nam rerum quidditates non possumus nos nisi hoc modo investigare. Et hinc fit etiam verisimile nullam posse fieri substantiam creatam quae non habeat similem naturam, quia nulla fieri potest quae non sit univoce substantia cum his quae facta sunt.

Difficilis D. Thomae locus tractatur

16. Ex his responsum fere est ad rationes dubitandi in principio positas. De sensu autem D. Thomae in illo a. 3, q. 3, I, probabile est ipsum fuisse locutum de distinctione naturae communis ab individuo, et non movisse peculiarem quaestionem de identitate divinae naturae singularis cum persona, vel quia hoc spectabat ad materiam de Trinitate, vel quia existimavit id satis definiri ostendendo statim Deum esse essentialiter suum esse nihilque posse ei accidere. Quia vero in illo articulo concludit Deum esse suam deitatem, negari non potest quin ibi etiam tractet de identitate suppositi vel subsistentis in deitate et deitatis ipsius. Quomodo autem hanc identitatem colligat ex sola communi ratione substantiae immaterialis, et consequenter in illa aequiparet omnes substantias non compositas ex materia et forma, difficilem explicationem habet. Nam quod Caietanus ibi ait, aequiparare illas non simpliciter, sed in hoc quod in substantiis spiritualibus suppositum et natura non differunt intrinsece, sed extrinsece, cum tamen in materialibus utroque modo differant, hoc (inquam) imprimis non est dictum a D. Thoma, sed additum ab ipso sine fundamento. Deinde, non satis fuisse ut D. Tom. absolute concluderet Deum esse suam deitatem; prius enim probandum fuisset, neque intrinsece neque extrinsece differre. Praeterea, falsum etiam est in angelis non differre intrinsece suppositum et naturam, quia suppositum, ut sic, includit subsistere, non extrinsece, ut Caietanus ait, sed intrinsece ut formam constituentem ipsum, ut infra ostendam. Denique, in hoc nulla potest esse differentia inter materialia et immaterialia supposita creata; nam, si subsistere est intrinsecum supposito materiali, etiam immateriali; et si huic est extrinsecum, etiam illi. Quod si Caietanus intelligat materiale suppositum includere intrinsece principia individuantia, et in hoc differre ab immateriali, ut latius declarat In de Ente et essent., c. 5, et Ferr., I cont. Gens., c. 21, etiam haec differentia falsa est; nam etiam in angelis suppositum includit naturam individuam et propria principia individuantia illam, de quibus in superioribus visum est. Denique, idem Caietanus, III, q. 4, a. 2, etiam in angelis dicit suppositum intrinsece distingui a natura, et ad hunc locum D. Thom. nihil respondet, nisi quod nondum tractaverat mysterium Trinitatis et Incarnationis, et ideo non plene pertractavit distinctionem suppositi ab individua natura in rebus materialibus.

17. Videtur ergo mihi D. Thomas reliquisse illo loco inchoatum discursum quem tertia parte complevit, et clarius in illo Quodlibeto declaravit. Supponit enim distinctionem suppositi a natura colligendam a nobis esse ex eo quod singularis substantia aliquid addat ultra naturam specificam, extrinsecum illi, sive hoc sit principium individuans, sive accidens aliquod. Et deinde excludit a Deo principia individuantia quae sint extra essentiam Dei, et quoad hoc videtur aequiparare illi omnes substantias immateriales, et similiter, quoad hoc seu ex hac parte, negat distinctionem naturae et personae in angelis. Quia vero manifestum est, et statim etiam erat ab ipso probandum, in Deo non esse accidentia, ideo immediate concludit Deum esse suam deitatem, quod de aliis substantiis immaterialibus ibi non dixit; in aliis vero locis addidit, quia in angelis saltem sunt accidentia extra specificam naturam, ideo in eis distingui suppositum a natura. Et haec sane est mens eius, in qua illud solum difficile est quod de individuatione substantiarum creatarum immaterialium dicitur; sed de illa re quid verius videatur, in disp. V diximus.

Locus Aristotelis in lib. VII Metaph. exponitur

18. Ad Aristotelem, dicendum est illum nunquam tractasse hanc quaestionem quam nos modo disputamus; nam, si alicubi, maxime in dicto loco VII Metaph., c. 6, vel 11; ibi autem non tractat hanc quaestionem, ut statim explicabo. Non habuit autem Aristoteles, ut ergo opinor, principium aliquod ad distinguendum suppositum a natura singulari; nec nos haberemus illud, nisi, mysteriis fidei edocti, occasionem habuissemus investigandi illud, et ideo Aristoteles ubique eodem modo loquitur de individua substantia, quidditate ac natura, et de supposito. Nam quae ex illo adduci solent, actiones esse suppositorum , non naturarum , et quod humanitas non net aut ambulat, sed homo ; aut quod alia substantia est quidditas, alia hypostasis ; haec (inquam) et similia non reperiuntur apud Aristotelem his modis, sed I Metaph., c. 1, dixit actiones versari circa singularia, quod exponit quia medicus non curat hominem nisi per accidens, per se autem Calliam aut Socratem. Et I de Anima, text. 64, non de humanitate, sed de anima dicit quod non net aut ambulat. Denique, V Metaph., c. 8, dividit substantiam prout significat quidditatem, cuius ratio est definitio, vel prout significat substantialia supposita seu individua; inter significationem autem individuae naturae vel suppositi nunquam distinxit. Quidquid vero ipse in hoc senserit, non refert, quia mysteria fidei, ex quibus haec disputatio maxime pendet, ignoravit. Quod maiori ratione de Avicenna et quocumque alio physico dictum esse intelligatur.

19. In VII ergo Metaph., c. 6, tractat Aristoteles quaestionem an quod quid est sit idem cum eo cuius est ; per quod quid est autem intelligit definitionem rei, ut evidenter constat ex c. 5, et ex c. 10, 11 et 12, ubi de definitione et partibus eius late disputat, et praemittit se velle logice de quod quid est tractare, quia definitio ad logicum suo modo pertinet. Comparat ergo, in illo c. 6, definitionem ad definitum, seu ad rem de qua definitum vel definitio datur. Et in hoc sensu respondet ad quaestionem, in his quae per se dicuntur idem esse quod quid est cum eo cuius est; at vero, respectu eius cui per accidens convenit, non esse idem cum illo. Hoc posterius dixit Aristoteles propter concreta accidentium, quae materialiter sumi solent pro ipsis subiectis seu suppositis, respectu quorum non est idem quod quid est accidentis cum eo cuius est, album enim accipitur pro homine albo, verbi gratia, et de illo dicitur quod quid est albi, et tamen quod quid est albi non est idem cum homine; vel, e converso, quod quid est hominis albi est ipsum quod quid est hominis, et tamen non est omnino idem quod homo albus; nam homo albus aliquid amplius includit. Et hoc quidem est per se manifestum, quamquam, proprie loquendo, quod quid est albi non potest dici esse quod quid est hominis, licet de illo denominative dicatur. Neque homo albus, quatenus est ens per accidens, habet proprie quod quid est, nisi etiam per accidens, nam quidditas hominis valde per accidens comparatur ad hominem album ut sic. Unde, comparando proprie et per se quod quid est ad id cuius est, in universum verum est esse idem, sive definitum sit substantia, sive accidens, ut late ibi prosequitur Philosophus, et est satis per se notum. Quia vero definitio datur de specie et non de individuis, ideo addidit Aristoteles quod quid est non solum esse idem cum eo cuius est, sed etiam non esse separatum a rebus singularibus, de quarum essentia existit, quod late prosequitur contra Platonem per sequentia capita.

20. In fine vero c. 11, iterum attingit et in summam redigit hanc comparationem de quod quid est cum eo cuius est, unde non est dubium quin eodem sensu de quod quid est loquatur. Addit vero ibi unum quod superiori loco praetermiserat, scilicet, in primis substantiis quod quid est esse idem cum eo cuius est, in iis vero quae habent materiam non esse idem ; per primas autem substantias intelligit ibi D. Thomas substantias spirituales. Et favet huic expositioni quod videtur illas distinguere a substantiis constantibus materia. Et iuxta hanc interpretationem non limitat Aristoteles superiorem doctrinam, sed amplificat illam; dixerat enim quod quid est ita esse idem cum eo cuius est ut non sit separatum a rebus individuis de quarum essentia est, sed in ipsis sit; vero addit aliter esse in immaterialibus aliter in habentibus materiam, nam in illis ita est in ipsis ut sit omnino idem cum ipsis individuis, ita ut individua nihil addant supra ipsum quod quid est; in materialibus autem individuis ita est ut tamen ipsa individua aliquid addant, scilicet, materiam signatam. Ex qua interpretatione non sequitur Aristotelem aliquid egisse de distinctione naturae et suppositi, prout nos loquimur, sed ad summum de distinctione naturae specificae et individuae.

21. At vero, iuxta doctrinam superius traditam, disp. V, sect. 2, n. 21 et 36, nulla est haec differentia inter materialia et immaterialia quoad distinctionem individui. Neque haec interpretatio Aristotelis est necessaria, quia per primas substantias non intelligit substantias immateriales, sed ideas Platonis vel nudas essentias rerum prout specifice concipiuntur. Et hoc explicuit ipse Aristoteles, cum dixit: Dico autem primam, quae non dicitur per aliud in alio esse, ut in subiecto vel materia , id est, quae non dicitur talis per hoc quod ratio communis in ipso sit ut in subiecto vel individuo, sicut Petrus dicitur homo, sed per sese ac praecise, sicut homo est homo. Respectu ergo huius primae substantiae, seu primi definiti, quod quid est est omnino idem cum eo cuius est, ita ut nihil ei addat etiam secundum rationem. At vero, si comparetur quod quid est ad id cuius est, prout est in materia signata et particulari (ita enim in eo capite saepissime utitur nomine materiae, ut ipse D. Thomas exponit), hoc (inquam) modo, licet quod quid est non sit separatum ab eo cuius est, ut supra dixerat, non est tamen ita idem quin individuum aliquid addat supra speciem. Loquitur autem specialiter de rebus materialibus, quia de his solis sermonem facit in toto illo libro. Nisi velimus per materiam intelligere quamcumque individuam entitatem, quae non est de formali conceptu speciei, et quasi materialiter ad illam comparatur, ut Alex. Alens. et Scotus exposuerunt.

22. Aliud testimonium Aristotelis, ex III de Anima, in superioribus tractatum est; nam ibi etiam non agit Aristoteles de natura et supposito in nostro sensu, sed de quidditate in communi, prout abstrahit ab individuis, et de individuis ipsis. Caetera etiam omnia quae in secundo puncto afferebantur satis expedita sunt.

SECTIO IV. QUID SIT SUBSISTENTIA CREATA, ET QUOMODO AD NATURAM ET SUPPOSITUM COMPARETUR

1. Hactenus solum diximus subsistentiam quam suppositum creatum addit naturae esse aliquid positivum in re ipsa a natura distinctum; superest ut distinctius declaremus quid illud sit, et quanta sit haec distinctio, et qualiter ad naturam et suppositum se habeat.

Tractatur opinio dicens subsistentiam esse ipsam existentiam

2. Ubi primum occurrit tractanda quarta opinio celebris in hac materia, quae dixit subsistentiam nihil aliud esse quam existentiam substantialem naturae creatae et completae. Fundamentum huius opinionis in communi est quia existentia substantislis essentialiter est subsistentia; ergo illam solam potest addere suppositum naturae. Antecedens probatur, quia existentia substantialis essentialiter est per se existentia; sed in hoc solo consistit ratio subsistentiae, ut constat ex communi definitione et conceptu eius; ergo. Maior patet, tum ex communi ratione substantiae; nam, sicut substantia essentialiter est ens per se, ita existentia substantialis essentialiter est per se existentia; tum etiam quia in hoc solo differt essentialiter existentia substantialis ab existentia accidentali; tum denique quia talis existentia sufficit ad constituendam substantiam completam existentem extra causas, et independenter ab omni subiecto vel sustentante; ergo illa etiam sufficit ad constituendum suppositum, et supervacaneum est alias entitates multiplicare.

Dicta opinio in duas subdistinguitur

3. Sunt autem duo modi opinandi in hac eadem sententia, nam quidam dicunt suppositum addere quidem solam existentiam supra naturam, non tamen includere illam intrinsece, sed tantum extrinsece, id est, habitudinem ad illam. Ita opinatur Capreolus, In III, dist. 6, q. 3, a. 3, ad 1 contra secundam conclusionem, ubi non dicit satis aperte hoc esse quod addit suppositum naturae non esse intrinsecum supposito, ut suppositum est, sed non esse intrinsecum naturae, neque esse partem suppositi, neque intrare eius essentiam. Haec autem valde sunt diversa; nam, etiamsi subsistentia sit intrinseca forma vel quasi forma constituens suppositum, non est intrinseca naturae, ut per se constat; et potest in vero sensu dici quod non sit pars suppositi, nec de essentia eius absolute vel ut individuum substantiae est, ut inferius explicabitur; nihilominus tamen, Caietanus et alii thomistae communiter tribuunt Capreolo hanc sententiam in sensu dicto, scilicet, quod existentia non constituit suppositum intrinsece, sed extrinsece, ad eum modum quo obiectum constituit potentiam, ut terminus habitudinis potentiae ad ipsum. Quem sensum indicat Capreolus in sequentibus verbis, cum ait: Existentia se habet ad suppositum per modum connotati et importati , quasi dicatur suppositum esse idem quod individuum substantiae habens per se esse ; et ita sequitur hanc sententiam Iavell., VII Metaph., q. 17. Fundamentum esse potest quoad hanc partem, quia, sicut existentia est extra rationem substantiae seu naturae, ita et extra rationem suppositi; nam, sicut natura, ita et suppositum est indifferens ad existendum et non existendum.

Capreoli et Hervaei opinio de constitutione suppositi per aliquid extrinsecum reiicitur

4. Merito tamen Caietanus, Ferrar. et alii thomistae reiiciunt sententiam hanc quoad hanc partem, nam est aperta repugnantia dicere suppositum et naturam distingui a parte rei, et tamen suppositum nihil addere naturae quod sit intrinsecum ipsi supposito, sed tantum aliquid extrinsece connotatum. Nam, si in ipsa intrinseca constitutione seu compositione suppositi non includitur esse existentiae (de hoc enim est sermo in praesenti), inquiro an in his quae intrinsece includit suppositum, seu ex quibus intrinsece constituitur, includatur aliquid quod in intrinsecam constitutionem naturae non ingrediatur. Nam, si hoc affirmetur, de hoc inquirimus quid illud sit, nam illud est per quod intrinsece et formaliter distinguitur suppositum a natura, et non esse existentiae, quod utrique est extrinsecum, iuxta hanc sententiam, et respectu utriusque potest considerari ut terminus habitudinis, ut iam dicam. Si vero negetur aliquid includi intrinsece in supposito quod non includatur intrinsece in natura, vel e converso, aperte sequitur non distingui haec duo in re ipsa; quia si distinguuntur, maxime ut includens et inclusum; at nihil amplius includit unum quam aliud; ergo neque illo modo distinguuntur. Dices hoc discursu recte probari non distingui intrinsece naturam et suppositum, nihilominus tamen distingui extrinsece. Sed qui potest intelligi distinctio in sola re extrinseca, nisi ratione illius sit etiam distinctio in aliquo intrinseco? Nam distinctio in hoc immediate consistit quod unum non sit aliud; et ideo necessario requirit ut extrema realia, quae in re distinguuntur, ita se habeant ut unumquodque aliquid rei intrinsece in seipso habeat quod non habet aliud; unde distinctio per extrinseca semper immediate est per aliquid intrinsecum. Ut, verbi gratia, si visus et auditus distinguuntur per colorem et sonum extrinsece, necesse est ut intrinsece distinguantur realiter in entitatibus quae respiciunt colores vel sonos.

5. Dices ita esse in praesenti, nam suppositum distinguitur a natura per habitudinem ad existentiam substantialem; nam suppositum est cui debetur esse, natura vero non ita. Sed vel haec tantum est distinctio rationis, vel redit idem argumentum. Et imprimis, id quod dicitur de habitudine ad esse, quod conveniat supposito et non naturae, non est absolute verum, aut limitandum est et declarandum; nam, ut supra ostendi, omnis essentia realis habet quod sit huiusmodi per existentiam, vel actu vel aptitudine, iuxta statum in quo fuerit, actu scilicet, vel potentia; igitur natura vel essentia realis etiam dicit habitudinem ad esse reale; solum ergo differunt quoad hoc suppositum et natura, quod natura est quasi principium quod existentiae, suppositum autem est id quod proprie existit. De qua differentia inquirendum restat an suppositum praeter existentiam includat aliquid in re distinctum a natura, ratione cuius dicitur esse proprie capax existentiae ut quod, cum natura tantum sit ut quo , vel nihil huiusmodi includat. Nam, si dicatur primum, declarandum restat quid sit illud quod suppositum addit, nam illud est prius ipsa existentia, et proprium ac intrinsecum constitutivum suppositi, distinguens illud a natura. Si vero dicatur secundum, plane sequitur naturam et suppositum solum ex modo significandi et concipiendi distingui ut quo et ut quod in ordine ad esse; quia nihil amplius in re unum quam alterum includit, ut ita concipiantur vel nominentur; ergo illa distinctio non est in re, sed per rationem conficitur. Sicut etiam Deus et deitas concipiuntur et significantur ut quod et ut quo , et tamen sola ratione distinguuntur; quia in re nihil est de ratione aut conceptu Dei quod in ipsa deitate formaliter non includatur.

6. Et declaratur tandem ex mysterio Incarnationis, nam secundum fidem, in Christi humanitate non est suppositum creatum, et iuxta opinionem Capreoli, quam tractamus, hoc ideo est quia non habet existentiam creatam; inquiro ergo an praeter existentiam desit humanitati aliqua alia entitas, vel realis modus, ratione cuius esset proxime capax existentiae creatae, cum tamen modo non sit; nam, si praeter existentiam deest haec alia entitas, illa est intrinsece constituens suppositum et distinguens a natura; si vero nihil deest praeter existentiam, et ex vi ac praecisa carentia illius desinit esse suppositum creatum, sequitur aperte existentiam esse quae formaliter constituit creatum suppositum, et consequenter intrinsece et non tantum extrinsece, et distinguere illud a natura. Nam, si extrinsece tantum constitueret ut terminus alicuius habitudinis, separata existentia, maneret in humanitate tota illa habitudo; et consequenter maneret ratio suppositi, quae per illam intrinsece constituebatur. Dicetur fortasse suppositum non dicere habitudinem potentialem (ut ita dicam), sed actualem ad ipsum esse; dicit enim naturam connotando quod actu stet sub suo esse. Sed contra, nam hoc ipsum, scilicet, stare sub suo esse, nihil addit naturae praeter ipsum esse, neque ille ordo seu habitudo actualis quae fingitur in natura ad suum esse, sub quo esse dicitur, est aliquid reale in natura praeter ipsummet esse terminans vel actuans illam (omissis relationibus praedicamentalibus, quae nihil ad rem praesentem spectant); ergo revera existentia, iuxta hanc sententiam, non potest dici extrinseca supposito, sed intrinsece constituens illud. Sicut album, verbi gratia, etiam dicit ex parte corporis quod sit actu sub albedine; et nihilominus, quia corpus non habet hanc habitudinem nisi quatenus informatur albedine, ideo album ut album intrinsece constituitur albedine. Similiter, linea terminata dicit coniunctionem actualem lineae ad punctum terminantem; quia tamen hoc nihil addit ipsi praeter punctum actu coniunctum, ideo, licet punctus terminans non sit absolute de ratione lineae, est tamen intrinsecus lineae terminatae ut sic. Igitur, si suppositum dicit naturam ut terminatam actu per existentiam, quamvis existentia non sit intrinseca naturae, erit tamen intrinseca supposito ut suppositum est.

7. Atque hic discursus generaliter concludit contra omnes qui opinantur suppositum addere aliquid extrinsecum ipsimet supposito, sive illud sit ipsum esse, sive aliquod accidens, ut opinatur Hervaeus, Quodl. III, q. 6, ubi ait suppositum in re nihil dicere praeter naturam, connotare tamen quod habeat omnia necessaria ut sit in rerum natura, sive sit existentia, sive accidentia. Rationes enim factae in universum probant id quod constituit suppositum ut suppositum est esse intrinsecum illi, nam formaliter seu quasi formaliter constituir illud. Unde, si suppositum addit supra naturam hoc quod est habere omnia necessaria ad existendum, hoc ipsum habere, quidquid illud sit, est formale constitutivum suppositi et intrinsecum illi; habere autem esse nihil aliud est quam actuari per illud, et habere accidentia non est aliud quam illis affici seu informari; in quibus effectibus formalibus ipsae formae intrinsece includuntur. Haec ergo opinio et omnes similes eisdem rationibus improbantur; et praeterea improbabiliter adiungitur hoc quod est habere accidentia, quia haec omnino sunt extra rationem substantiae; immo neque habitudo ad illa, vel denominatio ab illis proveniens, potest per se pertinere ad constitutionem completae substantiae, quale est suppositum. Unde, si cogitatione fingamus (sive id possibile sit, sive impossibile) Deum conservare substantiam completam cum sua existentia substantiali, et cum quocumque alio substantiali modo (si fortasse aliquis necessarius est ad complementum primae substantiae), illa esset suppositum, etiamsi non haberet accidentia naturaliter illi necessaria ad existendum. Et e converso, humanitas Christi habet omnia accidentia necessaria ad existendum, et tamen non est persona, solum quia deest aliquid aliud substantiale. Igitur habere accidentia nullo modo pertinet ad rationem suppositi, sed ad summum est quid consequens naturaliter. Si autem habere existentiam est id quod praecise complet rationem suppositi, quodque solum addit suppositum supra naturam, etiam ipsa existentia intrinsece includetur in ratione et constitutione suppositi.

Tractatur alia opinio ponens suppositum intrinsece constitui existentia

8. Est igitur alius dicendi modus, et potest esse quinta principalis opinio in hac materia, existentiam substantialem intrinsece ac formaliter constituere suppositum, et consequenter suppositum nihil aliud addere naturae praeter huiusmodi existentiam. Haec opinio est frequens nunc inter modernos theologos, et quidem, supposito priori dicto, loquitur consequenter; nam, si existentia sola est quam suppositum addit naturae, non potest per illam nisi intrinsece constitui. Item, quia, iuxta hanc sententiam, existentia est subsistentia ipsa; sed subsistentia creata intrinsece constituit suppositum creatum, quia suppositum nihil aliud est quam incommunicabiliter subsistens, per subsistentiam autem creatam intrinsece constituitur aliquid incommunicabiliter subsistens; ergo. Unde, posita hac subsistentia in natura, impossibile est non poni suppositum, et ablata illa, et manente quocumque alio in natura, impossibile est manere †4 suppositum; ergo hoc est intrinsecum constitutivum suppositi. Itaque, in hoc optime loquitur haec sententia.

9. Tamen, in eo quod supponit, et in quo cum praecedenti convenit, scilicet, quod existentia substantialis intrinsece, formaliter et essentialiter sit ipsamet subsistentia, impugnatur haec opinio a Caietano, III, q. 4, a. 2, et aliis qui eum sequuntur, cuius rationes statim latius videbimus tractando eius sententiam. Summa omnium est quia, iuxta praedictam sententiam, cogitatur natura tamquam immediatum subiectum susceptivum existentiae, et existentia ponitur ut actus immediatus naturae, suppositum autem ponitur ut quid immediate resultans ex esse et essentia substantiali. Item, iuxta illam opinionem, confunditur in substantiis completis compositio ex natura et supposito cum compositione ex esse et essentia. Haec autem falsa videntur, quia natura non est proximum susceptivum existentiae, sed suppositum, iuxta sententiam D. Thomae, III, q. 17, a. 2, in corpore, et ad 1. Et ideo (iuxta eiusdem doctrinam) solum suppositum est principium operationis, terminus generationis vel nativitatis, subiectum filiationis, et similia; ergo existentia non est actus immediatus naturae, nec natura est proximum susceptivum existentiae, sed inter eas mediat subsistentia, quae cum natura constituit proximum susceptivum existentiae.

10. Nihilominus, si vera esset sententia in qua omnes isti auctores conveniunt, quod existentia est res realiter ab essentia distincta, praeferenda omnino esset haec quinta opinio opinioni Caietani et aliorum, qui tot entitates sine causa multiplicant, distinguentes personalitatem seu subsistentiam ab essentia et ab existentia, et rursus existentiam et essentiam inter se. Nulla enim sufficiens ratio reddi potest aut necessitas tot entitatum. Nam quod in praedicta ratione tangitur de proximo susceptivo existentiae parvi momenti est, quia, licet admittatur distinctio, essentia per seipsam est capax existentiae, ut ex superius tractatis de essentia et existentia satis constat, et ita in communi modo loquendi dicitur res creata componi ex esse et essentia proxime et immediate, vel secundum rem vel secundum rationem, iuxta diversas sententias; neque est ulla ratio cur, si essentia creata non est idem cum sua existentia, saltem per seipsam non sit capax existentiae. Modus autem ille loquendi, quod natura non est id quod est, sed suppositum, nihil obstat praedictae sententiae, quia natura significata in abstracto praescindit ab existentia, a qua realiter distinguitur, et ideo non significatur ut habens esse, sed ut principium et radix illius esse; at vero suppositum, iuxta hanc sententiam, significat totum ipsum compositum ex esse et essentia, et ideo ei proprie tribuitur habere esse et naturam, sicut composito tribuitur habere partes seu componentia.

11. In quo est rursus considerandum existentiam non esse actum accidentalem, sed substantialem, et ideo, si perfecta sit et talis ut nullo sustentante indigeat, ipsa constituit totum per se existens, et quia hoc significatur nomine suppositi, ideo existere ut quod , proprie tribuitur huic composito ex tali esse et essentia; naturae autem proprie non tribuitur haec denominatio, quamvis revera immediate actuetur per ipsum esse, quia esse non est forma accidentalis denominans subiectum quod proxime actuat, nisi improprie et quasi concomitanter, sed est substantialis actus constituens rem per se stantem, quam ut sic constitutam per se primo denominat suppositum subsistens vel existens ut quod . Igitur, si substantialis existentia distincta est realiter a substantiali natura, longe probabilius videtur ipsammet esse subsistentiam seu proximam rationem intrinsece constituentem suppositum aut personam.

12. Neque contra hoc obstat quod existentia, iuxta hanc opinionem, non sit intrinseca naturae, aut quod non sit de essentia individui substantialis, quia, ut dicebam, aliud est loqui formaliter de supposito ut suppositum est, aliud vero est loqui de natura ipsa, vel de supposito ut est tale substantiale individuum, sub tali specie substantiae constitutum. Priori modo dicimus, iuxta hanc sententiam, existentiam substantialem esse intrinsecam supposito et formale constitutivum illius, non tamen esse intrinsecam naturae, quia condistinguitur ab illa ut actus eius. Similiter, non est intrinseca aut formaliter constituens suppositum in ratione eius substantialis individui, aut contrahens vel determinans speciem ad hoc individuum, sed hoc est proprium munus principiorum individuantium et naturae singularis, a qua habet suppositum ut sit individuum talis essentiae vel speciei, et non a personalitate. Unde tres personae divinae sunt unus Deus, et hic Deus, propter eamdem singularem naturam deitatis. Et Christus Dominus, licet sit hoc suppositum ut constituitur filiatione divina, tamen est hic homo ut constituitur hac humanitate. Et si Pater vel Spiritus Sanctus illam humanitatem assumeret, esset semper idem homo, quamvis non esset eadem persona. Et hac ratione Christus est univoce homo nobiscum, licet non sit univoce persona nobiscum; nam, cum sit persona increata, et admirabili modo ex duplici natura composita, non potest habere nobiscum univocam convenientiam in ratione personae, quidquid alii dixerint; tamen, quia personalitas non pertinet ad formalem et intrinsecam constitutionem hominis ut homo esa vel ut hic homo est, ideo cum illa diversitate in ratione personae stat univocatio in ratione hominis. Denique, ob hanc causam merito dixit D. Thom., Quodl. II, a. 4, ad 1 et 2, subsistentiam non esse determinativam essentiae ad rationem individui, neque poni in definitione vel ratione huius hominis, etiamsi ut talis est definiretur. Quod non obstat quominus, formaliter loquendo de supposito ut suppositum est, subsistentia dicenda sit de intrinseca ratione eius ut forma constituens illud; sicut relatio divina constituit divinam personam, quamquam ibi sine compositione [in creaturis autem cum compositione] †5 sit talis constitutio. Quae omnia non solum in hac opinione, sed in quacumque vera sunt, formaliter loquendo de personalitate, quidquid illa sit.

13. Illud autem maxime videtur huic sententiae obstare, quod supra tactum est, quia suppositum non minus abstrahit ab actuali existentia quam natura; ergo non magis potest per existentiam constitui quam natura. Aut enim est sermo de supposito quod sit ens actu, aut quod sit ens in potentia. Priori modo verum est constitui per existentiam actualem tali rei proportionatam; sed hoc ipsum verum est de natura ut est in actu. Posteriori autem modo non constituitur suppositum per existentiam actualem seu exercitam, ut constat; nam repugnat habere actualem existentiam et esse tantum ens in potentia. Unde Antichristus nunc est quoddam suppositum in esse possibili sine actuali existentia; oportet ergo ut intelligatur constitui per ordinem ad illam seu per existentiam possibilem; idem autem est de natura sub esse possibili considerata, ut supra visum est. Nec potest responderi, sicut existens ut actu existens cum hac reduplicatione non potest concipi tantum sub esse possibili, quia hoc ipsum esse possibile excludit actuale exercitium existentiae, quod involvitur in illa reduplicatione existentis ut existens est, ita nec suppositum apprehendi potest tantum sub esse possibili, quia suppositum includit illam actualitatem existentiae; hoc (inquam) responderi non potest, quia est contra communem sensum et conceptionem hominum; quis enim dicat Antichristum non esse quamdam personam futuram et nondum existentem?, aut supposita, quae nunc creata sunt, non fuisse possibilia antequam fierent, et multa alia esse possibilia quae non fient? Non est ergo dubium quin suppositum abstrahat a possibili et existenti.

14. Aliter vero responderi apparentius potest ipsammet existentiam posse concipi ut actualem et ut possibilem, et iuxta utrumque statum posse etiam esse rationem constituendi suppositum, vel ut actu existens, vel ut possibile. At vero, iuxta hanc responsionem, dici non potest suppositum addere, supra naturam actualem, istam existentiam, quia natura actualis, id est, quae iam sit actualis entitas extra causas suas, includit existentiam; hic autem non inquirimus quid addat suppositum actu existens supra naturam possibilem, sed supra naturam actualem et extra causas. Quod si dicant suppositum actuale constitui per existentiam actualem, naturam vero etiam actualem non nisi per essentiam, simpliciter id falsum est; nam supra ostendimus actualem essentiam intrinsece imbibere esse existentiae. Et deinde non dicitur consequenter, cum tam in supposito quam in natura distinguatur a nobis status possibilis et actualis. Quocirca, licet supposito illo principio de distinctione existentiae ab essentia merito haec sententia non multiplicet alias entitates, tamen, et illud principium simpliciter falsum est, et illo posito nulla potest ratio reddi cur similis distinctio non intercedat inter existentiam et suppositum.

15. Sic igitur contra illam sententiam absolute concludimus. Existentia non distinguitur ex natura rei ab essentia actuali; subsistentia autem distinguitur ex natura rei ab essentia actuali; ergo non potest esse omnino idem cum existentia. Vel e converso, essentia actualis et eius existentia in re non distinguuntur; ergo, quantum distinguitur subsistentia ab actuali essentia, tantum necesse est ab eius existentia distingui; nam, sicut quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se in rebus finitis, ita quae sunt eadem inter se aeque distinguuntur a quolibet tertio. Praeterea, existentia naturae non est separabilis a natura, manente illa in rerum natura seu in ratione entitatis actualis, ut in superioribus demonstratum est; subsistentia autem est separabilis a natura permanente in sua actuali entitate, ut in Christi humanitate factum est; ergo. Tandem, ex propriis rationibus existentiae et subsistentiae ostendi potest eas non esse idem, neque habere eumdem quasi effectum formalem; nam ratio existentiae est constituere id cuius est existentia in ratione entis in actu; subsistentia vero habet constituere ens per se independens ab omni sustentante; et ideo existentia dicit modum sola ratione distinctum ab entitate actuali, et non potest facere compositionem realem cum illa, quia oporteret supponere in alio extremo actualem entitatem, quod repugnat existentiae; subsistentia vero supponit entitatem actualem naturae quam modificat, et ita potest optime ab illa ex natura rei distingui et cum illa compositionem facere; ergo ratio subsistentiae ex natura rei distinta est a ratione existentiae.

16. Loquor autem de existentia naturae; nam in ipsamet subsistentia potest propria existentia considerari, sicut et propria entitas vel modus realis, quae ab ipsa subsistentia in re non distinguitur. Et de hac existentia verum erit suppositum addere supra naturam aliquam existentiam, non tamen illam qua existit ipsa natura, sed qua existit suppositum ut suppositum est, vel potius qua completur integra existentia totius suppositi; quomodo omnis forma vel modus realis addit aliquam existentiam rei cuius est forma vel modus. Atque hinc confici potest aliud argumentum; nam ratio existentiae generatim sumpta latissime patet, et communis est tam naturae quam personae, et ipsi etiam personalitati; non potest ergo suppositum distingui a natura per existentiam absolute et simpliciter sumptam, cum tam natura quam suppositum existentiam includat sibi proportionatam, vel in actu vel in potentia; nam in utroque statu potest tam natura quam suppositum considerari; ergo, ultra existentiam naturae, oportet ut suppositum aliquam aliam rem vel modum addat.

Opinio Caietani distinguentis realiter essentiam, existentiam et subsistentiam

17. Refutatis igitur dictis opinionibus, Caietanus, in dicto loco III, alium adinvenit dicendi modum, qui placuit etiam Ferrariensi, IV cont. Gent., c. 43, et potest esse sexta principalis opinio in hac materia, quae in his punctis consistit. Primo, subsistentiam creatam esse quamdam entitatem omnino realiter distinctam ab essentia et ab existentia naturae substantialis. Hoc fere non probatur a dictis auctoribus aliqua ratione quae specialiter urgeat de distinctione reali propriissime sumpta, sed solum late de distinctione ex natura rei. Neque amplius probat argumentum sumptum ab Incarnatione; nam, ut humanitas Christi possit carere propria subsistentia, satis est quod in re distinguantur distinctione modali, etiamsi non sit realis; nam optime potest res sine modo suo conservari, praesertim de potentia absoluta. Quod si urgeas quia in Christo Domino subsistentia, qua de facto terminatur humanitas, naturaliter distinguitur ab humanitate, respondetur ab illa mirabili compositione non posse sumi argumentum efficax ad declarandam naturalem compositionem vel distinctionem suppositi creati; illa enim subsistentia humanitatis Christi est supernaturalis et increata, immo est perfectum suppositum, cui quasi extrinsecus advenit humanitas, licet intimo et substantiali modo ei imita sit, et ideo necesse est illam subsistentiam esse in re distinctam ab illa humanitate. At vero subsistentia propria est eiusdem ordinis cum natura, et solum quidam modus illius; ideoque non oportet ut tantum distinguatur a natura quantum illa subsistentia increata a natura assumpta. Quomodo autem, hoc non obstante, potuerit subsistentia propria per subsistentiam Verbi suppleri, diximus in I tomo III partis, disp. VIII, sect. 3, dub. ult.

18. Secundo, ait haec sententia proprium munus et quasi formalem effectum subsistentiae esse constituere subiectum proprium existentiae substantialis et aliarum proprietatum personalium, ut sunt filiatio, operatio et similes. Quod non aliter probat Caietanus nisi quibusdam testimoniis D. Thomae, et quia ex communi omnium consensu non est natura quae proprie est vel operatur, sed suppositum. Ex quo additur tertio, iuxta hanc sententiam, personalitatem esse aliquid prius ordine naturae quam sit existentia, et, a fortiori, quam caeteri actus qui manant a supposito vel in eo recipiuntur. Ac denique (quod mirabile est), addit Caietanus hanc entitatem non facere compositionem cum natura, quia non est forma neque accidens eius, sed purus terminus, et hoc ultimum approbat etiam Fonseca, lib. V, c. 8, q. 6, sect. ult., ad ultimum, et necessarium existimat ut suppositum creatum sit unum ens per se.

19. Haec tamen omnia falsa esse, facile ex dictis probari potest. Et imprimis, ut ab hoc ultimo incipiamus, manifesta est contradictio, quod haec entitas sit res distincta a natura, et quod ex illa et natura consurgat suppositum, quod est ens per se unum, et quod non sit per veram ac propriam compositionem. Quia necesse est ut inter ea realis unio intercedat, alias non consurgeret ex eis unum per se; quo modo enim erit unum ex multis sine unione eorum? Ergo eodem modo necesse est ut intercedat compositio, quia compositio nihil aliud est quam realis unio rerum distinctarum. Secundo, suppositum creatum non est ens simplex ex vi suae constitutionis; in hoc enim secundum omnes distinguitur ab increato supposito; est ergo ens compositum, quia inter haec non est medium; ergo est compositum ratione compositionis quae fit ex natura et suppositalitate. Tertio, existentia, si est res distincta (ut ipsi volunt), non est proprie forma neque accidens, sed terminus essentiae vel suppositi, et nihilominus facit veram compositionem cum essentia vel supposito, consequenter loquendo in eadem doctrina. Immo, ipsi ideo ponunt talem distinctionem, ut ponant omnem creaturam vere et realiter compositam ex esse et essentia, ut patet ex eodem Caiet., de Ente et essentia, q. 11, quamvis ibidem, in c. 5, voces illam compositionem cum his , non vero ex his , quod iam supra reiicimus, disp. XXXI, sect. 13; ergo, licet personalitas non sit forma neque accidens, nec pars proprie sumpta, potest ex illa fieri realis compositio. Quod potest quarto confirmari ex mysterio Incarnationis, nam ex Verbo et humanitate fit propria, quamvis ineffabilis, compositio, ut late probatura est in I tomo III partis, disp. VI, sect. 4; et tamen Verbum neque est forma neque accidens, sed terminus naturae assumptae. Ratio ergo compositionis seu extremi componentis latius patet quam haec omnia, quia ratio unionis realis, quae immediate intercedit inter res diversas, communior etiam est; et hoc solum requiritur ad compositionem realem. Unde, etiam in linea vera compositio fit ex punctis et partibus lineae, quod non satis videtur Caietanus attendisse; nam, licet linea non componatur ex punctis, solis, scilicet, aut immediate inter se unitis (ita enim illud principium intelligendum est), componitur tamen ex partibus et punctis, nam partes per puncta, partes autem et puncta inter se immediate uniuntur, et ita lineam cromponunt. Supposita ergo distinctione, sive reali sive ex natura rei, inter personalitatem et naturam, necessario fatendum est ex eis fieri compositionem, tamquam ex termino et terminabili, nam haec duo aliquo modo ut actus et potentia comparantur; si ergo distinguuntur et uniuntur, nihil est quod ad compositionem desideretur; et ita nihil est etiam frequentius in auctoribus quam, in substantiis creatis, inter alias compositiones reperiri hanc quae est ex natura et supposito.

20. Substantia non supponitur in natura ante existentiam .— Ex hoc autem principio colligo falsum esse tertium dictum huius sententiae, nimirum, personalitatem comparari ad naturam ut aliquid prius existentia propria ipsius naturae. Probatur quia, si ita esset, non posset facere realem compositionem cum illa. Hoc enim argumento supra probavimus existentiam non posse facere realem compositionem cum essentia, quia ante existentiam, neque ordine naturae, neque etiam secundum modum concipiendi, intelligi potest in ipsa essentia entitas sufficiens ad compositionem. Quia compositio quae in re fit requirit in extremis componentibus entitatem actualem quam unum non habeat ab alio formaliter; ante existentiam vero nulla talis entitas concipi potest; ergo multo minus potest intelligi realis compositio ex natura et personalitate quae omnem rei existentiam antecedat etiam ordine naturae. Accedit quod, si admitteremus veram compositionem realem ex natura utcumque praeconcepta in esse essentiae, et ex existentia, iam tunc superflua esset haec alia compositio ex natura in esse essentiae, et ex personalitate, quae ordine naturae sit prior quam compositio cum existentia, quia natura per seipsam seu per principia intrinseca habet actualitatem essentiae; et rursus adiungitur personalitas quae terminat illam, ita ut non innitatur alteri, sed per sese sit; quid ergo necesse est aliam rursus entitatem adiungi, quandoquidem iam intelligitur res extra causas, et per se ac intrinsece terminata?

21. Reiicitur Caietani opinio quoad munera quae tribuit subsistentiae .— Atque hinc facile improbatur secundum dictum huius opinionis. Non enim recte declarat munus suppositalitatis seu quasi effectum formalem eius, scilicet, consistere in hoc quod est constituere proximum subiectum existentiae. Nam imprimis nulla est proprie potentia respectiva, aut susceptiva respectu propriae existentiae, sed tantum obiectiva; ergo ficta est talis entitas quae constituat proximum subiectum existentiae. Deinde quia, eo modo quo res potest dici capax existentiae, unaquaeque essentia creata vel creabilis est per seipsam capax propriae et proportionatae existentiae. Denique, argumentum illud sumptum ex illa locutione, quod suppositum est id quod est, nullius est momenti, ut supra dixi, quia non oportet intelligi esse id quod est ut subiectum existentiae, sed ut constitutum per existentiam completam et undique terminatam, seu ut habens existentiam terminatam per subsistentiam. Quod vero attinet ad alias proprietates personales accidentarias, vere dici potest personalitatem constituere proximum subiectum vel principium earum, quamvis non constituat subiectum existentiae, ut ex dicendis patebit.

22. Ultimo, contra totam hanc sententiam possunt varia argumenta desumi ex mysterio Incarnationis. Ex illa primum sequitur humanitati Christi duas entitates deesse, ex his quae in aliis personis humanis esse solent, videlicet, personalitatem et existentiam, quod Caietanus et qui eum sequuntur facile concedent. Ex quo ulterius sequitur ex parte humanae naturae duplicem unionem factam esse ad Deum, unam ad constituendam personam, alteram ad existendum. Tertio sequitur primam ex his unionibus factam esse ad proprietatem personalem Verbi, secundam vero factam esse ad proprietatem essentialem, quae est existere; nam, iuxta hanc opinionem, existere solum dicitur de Deo essentialiter. Unde fit quarto, licet prior unio sit propria solius Verbi, posteriorem vero esse communem, quia fit in re communi toti Trinitati, quod esse omnino falsum ipsi merito docent contra Durandum, qui similiter posuit duas uniones ex parte naturae humanae, ordine tamen commutato; dixit enim prius uniri humanitatem existentiae, vel subsistentiae essentiali, deinde vero proprietati Verbi; iuxta opinionem vero Caietani e contrario sequitur prius esse unitam humanitatem personalitati Verbi, ut in illa et per illam fiat capax existentiae, deinde vero esse unitam existentiae, qua essentia divina et omnes relationes existunt. Ultimo, potest probabiliter inferri posse unam ex his unionibus separari ab alia de potentia absoluta, atque ita humanitatem personatam propria personalitate posse uniri existentiae divinae ut per illam existat, etiamsi non uniatur divinae personae ut suppositetur. Quae omnia partim sunt falsa, partim etiam nova, et superflua, et sine fundamento aut necessitate asserta, quae hoc loco non latius prosequor, quia eadem fere tacta sunt supra in disputatione de existentia.

Vera sententia et quaestionis resolutio

23. Reiectis aliorum opinionibus, superest ut nostram sententiam aperiamus; et, quoniam personalitas per modum actus et formae a nobis concipitur, ex munere et officio eius optime intelligitur quid illa sit et quomodo ad naturam comparetur. Dico ergo, primo, personalitatem ad hoc dari naturae ut det ultimum complementum in ratione existendi, vel (ut ita dicam) ut existentiam eius compleat in ratione subsistentiae, ita ut personalitas non sit proprie terminus aut modus naturae secundum esse essentiae, sed secundum esse existentiae †6 ipsius naturae. Haec assertio fere probata est ex dictis contra Caietanum et alios. Unde solum indiget declaratione, quae primo accipi potest ex ipsis terminis existendi et subsistendi; nam existere ex se solum dicit habere entitatem extra causas seu in rerum natura; unde de se indifferens est ad modum existendi innitendo alteri ut sustentanti, et ad modum existendi per se sine dependentia ab aliquo sustentante; at vero subsistere dicit determinatum modum existendi per se et sine dependentia a sustentante; unde illi opponitur inexistere vel inesse, dicitque determinatum modum existendi in alio. Igitur, quamdiu existentia non est terminata per modum existendi in se et per se, adhuc est incompleta et in statu quasi potentiali, et ideo ut sic non potest habere rationem subsistentiae. Rursus, si afficiatur modo existendi in aliquo a quo sustentetur et pendeat, etiam habet statum incompletum, quia est in alio a quo pendet, et ad compositionem alicuius completi entis ordinatur. Tunc igitur existentia naturae substantialis erit complete terminata, quando fuerit affecta modo existendi per se; hic ergo modus complet rationem substantiae creatae; ille ergo habet propriam rationem personalitatis seu suppositalitatis. Ideoque merito dicitur esse terminus aut modus naturae secundum esse existentiae, quia secundum esse essentiae iam natura est omnino completa neque indiget alia determinatione, praesertim cum iam supponatur contracta usque ad individuationem et singularitatem; sic igitur concepta secundum esse essentiae proxime ac immediate indiget (ut modo concipiendi nostro loquamur) existentia, qua fiat ens actu; postquam vero est essentia in actu, solum indiget modo existendi in se ac per se; hic ergo ultimus est terminus naturae secundum existentiam eius, et hoc est proprium munus suppositalitatis.

24. Secundo declaratur ex modo opposito, qui est esse in alio. Nam, in forma accidentali, actu inesse alteri est quasi ultimus terminus seu modus talis formae secundum existentiam eius. Accidens enim, quamvis ex vi suae existentiae sit aptum et propensum ad inhaerendum, non tamen est actu inhaerens ex vi solius existentiae, sed indiget speciali modo inhaerendi, qui est veluti ultimus terminus existentiae ipsius. Igitur opposito quidem modo, tamen proportionabili, intelligendum est in substantiali natura quod, licet sit actualis entitas per existentiam suam, ex vi talis existentiae praecise sumptae non est subsistens, sed indiget modo per se essendi, quo ultimo terminatur existentia naturae, ut in se sit sine dependentia ab aliquo sustentante; ille ergo modus complet suppositum et habet rationem suppositalitatis.

25. Tertio declaratur ex mysterio Incarnationis; nihil enim aliud intelligimus deesse humanitati Christi, ut non subsistat subsistentia propria, nisi talis existendi modus quo sit per se, non in alio. Nam in ea est integra omnis essentia actualis et creata, et consequenter est etiam substantialis existentia humanae naturae; tamen, quia illa existentia ita est affecta ut innitatur Verbo, a quo sustentatur et pendet, ideo caret illa humanitas modo existendi per se; ergo solum ex defectu huiusmodi non est subsistens, nec persona creata; ergo talis modus est qui habet rationem personalitatis creatae.

Satisfit obiectioni contra positam assertionem

26. Argumenta quae contra hanc assertionem fieri possunt praecipua sunt duo, quae in superioribus fere sunt tacta et soluta. Unum est, quia hic modus per se existendi non videtur esse talis ut in re ipsa addatur existentiae substantiali, sed solum ut secundum rationem contrahat existentiam in communi ad rationem existentiae substantialis. Unde, licet existentia ut sic sit indifferens ad modum per se vel in alio, non est tamen illa indifferentia per modum realis potentiae passivae ad actus in re ipsa distinctos et physice afficientes, sed est indifferens secundum rationem, seu est potentia logica, qualis intelligitur esse in genere vel in quocumque conceptu confuso, qui contrahi potest per inferiores modos ratione tantum distinctos, et logice vel metaphysice determinantes conceptum communem. Quocirca, si non loquamur de existentia in tota illa abstractione et communitate, sed de existentia substantiali, illa non videtur indifferens ad perseitatem essendi; nam per hanc distinguitur ab existentia accidentis; ergo nec necessarius est nec potest intelligi talis modus superadditus existentiae substantiali.

27. Respondetur tamen ex dictis hunc modum seu terminum, scilicet, esse per se, esse aequivocum. Uno enim modo sumitur, ut distinguit contra accidens et opponitur modo essendi in alio, prout est de essentia accidentis, et in hoc sensu verum est substantialem existentiam non esse indifferentem ad hunc modum per se, sed per illum essentialiter constitui, et sic etiam est verum existentiam in communi non esse indifferentem ad hunc modum tamquam potentiam realem, neque physice per illum affici tamquam per actum reipsa distinctum, sed solum abstrahi et contrahi per rationem; tamen per se, hoc modo sumptum, non dicit talem modum essendi actualem qui actu excludat unionem et dependentiam ab omni sustentante, sed solum dicit aptitudinem seu existentiam cui ex natura sua talis modus talisque independentia debetur; sicut, e contrario, esse in alio, prout est essentialis modus constituens accidens, non dicit actualem dependentiam vel inhaesionem ad subiectum, sed naturam quae illam postulat. Alio autem modo sumitur per se ut dicit talem actualem essendi modum qui omnino excludat dependentiam et unionem actualem cum aliquo sustentante, et de hoc modo negamus esse essentialem existentiae propriae substantialis naturae, quandoquidem ablato hoc modo potest existentia naturae conservari, ut in Christi humanitate factum est. Et ideo non solum existentia in communi, ut abstrahit ab accidentali et substantiali, sed etiam existentia substantialis, non includit actu hunc modum, sed aptitudine tantum (loquimur semper de existentia creata, quae ob suam imperfectionem hanc habet limitationem; nam in increata secus est); atque illa capacitas non est solum logica potentia, sed physica et realis, qualis est in re terminabili respectu termini ex natura rei distincti. Atque in hoc sensu dicitur existentia substantialis indifferens ad hunc modum, non indifferentia quasi neutra (ut sic dicam), quia talis existentia ex natura sua postulat definite ac determinate hunc modum, et cum illo habet naturalem connexionem, sed indifferentia imprimis praecisiva, quia in sua essentia illum non includit, et deinde obedientiali, quia potest de potentia absoluta illo carere et alio opposito affici.

28. Ratio formalis subsistentiae in quo consistat .— Atque hinc obiter colligitur cur existentia substantialis naturae creatae, quamvis completae, per seipsam et ex vi suae rationis formalis non sit subsistentia, quia nimirum non includit dictum per se, sed potius est indifferens, in sensu dicto, ut possit inniti alteri sustentanti et ab illo pendere. Potest autem controverti quid sit subsistentia creata, an, scilicet, ipsa existentia utrumque includat, et existentiam et modum, an vero solus ipse modus sit subsistentia, ita ut subsistentia dicatur addi existentiae et terminare illam. In qua re magis videtur esse dubitatio de significatione vocis quam de re ipsa; nam in re iam constat ad subsistendum necessaria esse illa duo, scilicet, existentiam et modum, et quid utrumque conferat; solum ergo potest inquiri quid nomine subsistentiae significetur. Videtur enim subsistere significare totum hoc, scilicet, per se existere, et consequenter videtur subsistentia idem esse quod per se existentia; atque ita subsistentiam utrumque directe includere, existentiam et perseitatem. In contrarium vero est quia humanitas Christi simpliciter caruit subsistentia creata, non tantum ob defectum alterius partis constituentis subsistentiam, ut sic dicam, sed simpliciter quia totam entitatem subsistentiae non habuit. Cuius argumentum est quod Verbum divinum ita supplevit in humanitate illam totam subsistendi rationem, ut nullo modo dici possit subsistentiam Christi ut hominis intrinsece includere existentiam creatam cum terminatione Verbi, sed simpliciter esse increatam. Et simile argumentum sumi potest ex mysterio Trinitatis; nam relationes sunt vere subsistentiae personales, etiamsi, proprie loquendo, non sint rationes existendi ipsi naturae divinae. Atque ita haec posterior pars omnino probanda videtur. Neque obstat argumentum sumptum a significatione vocis, nam existere commune est et naturae et personae, immo et ipsi personalitati; si ergo sit sermo de existentia naturae, de qua locuti sumus, illa non includitur formaliter in conceptu subsistentiae, sed praesupponitur, et includitur tamquam additum, ita ut non dicatur subsistentia esse existentia per se, sed dicatur potius perseitas existentiae, seu modus per se naturae existentis; si vero loqui velimus de existentia ipsiusmet personalitatis, illa intrinsece includitur in conceptu subsistentiae actualis, sicut includitur in conceptu cuiuscumque entitatis, et sic etiam in Trinitate subsistentiae relativae existentias relativas includunt et in mysterio Incarnationis subsistentia humanitatis includit intrinsece increatam existentiam relativam Verbi divini.

Altera obiectio solvitur

29. Aliud argumentum erat quia, supposita existentia in substantiali natura, ille modus per se essendi sufficienter intelligitur per solam negationem essendi in alio, si natura illa quae talem negationem habet completa sit, ut excludamus animam rationalem separatam, et partes etiam integrantes, quae natura sua tales sunt, etiamsi actu separentur, ut esset manus aut pes, si cum eadem materia et forma conservarentur separata, idemque multi censent de sanguine; secus vero est de partibus homogeneis, quibus accidentarium est quod sint partes, et ideo statim ac separantur sunt integra supposita. Unde sumitur nova confirmatio; nam haec pars per solam negationem unionis cum toto fit suppositum; quid ergo necesse est novos modos excogitare positivos? Confirmatur tandem, nam fingamus naturam substantialem completam conservari a Deo sine tala modo positivo cum sola negatione unionis ad aliud suppositum; talis natura esset per se existens, quia esset existens et non in alio, neque ut pars alterius, neque ut dependens ab aliquo sustentante; esset ergo existens in se ac per se; ergo totum hoc sufficienter concipitur per solam negationem.

30. Ad argumentum hoc responsum fere ex dictis superius contra Scotum; ostendimus enim, supposito Incarnationis mysterio, non posse intelligi quod subsistentia creata in sola negatione consistat, aut quod addat solam negationem supra existentiam naturae; nam, licet natura substantialis sit completa ratione naturae, non tamen in genere entis et substantiae, et ideo indiget positivo complemento. Ad confirmationem vero de partibus homogeneis, sequenti sectione dicendum est latius; nunc breviter respondetur, quando pars aquae, verbi gratia, separatur ab aqua, vel novam acquirere subsistentiam, vel certe novum positivum terminum, ratione cuius, quae erat partialis, incipit esse subsistentia integra.

31. Ad ultimam confirmationem, aliud est quaerere an ille casus sit possibilis, aliud quid esset dicendum de natura sic existenti, data illa hypothesi per possibile vel impossibile. De priori puncto dicemus inferius. De posteriori, qui in dicta confirmatione tangitur, dicendum est in eo casu humanitatem sic existentem non fore personam, neque subsistentem proprie, quia, licet actu non esset in alio, tamen, ex modo existendi non repugnaret esse in alio supposito eique uniri secundum se totam, quod repugnat personae ut persona est. Unde de ratione personae est non solum ut negative non existat in alio, sed etiam ut contrarie (ut sic dicam) seu repugnanter positive ita existat ut omnino ei repugnet esse in alio. Atque in hunc modum explicant aliqui effectum quasi formalem subsistentiae seu personalitatis, scilicet, quod talis effectus sit reddere naturam quam terminat, vel potius personam ipsam quam constituit, prorsus incommunicabilem alteri personae; quod quidem verum est, non tamen declarat directe et in se effectum personalitatis, sed a posteriori. Non enim potest forma seu modus positivus per se primo esse ad dandam solam incommunicabilitatem, quae est effectus negativus; oportet ergo ut det aliquod esse talis conditionis et naturae ut sit prorsus incommunicabile alteri personae, cui innitatur vel a qua sustentetur; hoc autem esse positivum non potest a nobis aliter intelligi aut exponi quam per illum modum actualiter per se essendi, quem declaravimus. Sed de hac incommunicabilitate personae et subsistentiae creatae dicemus plura in sequentibus.

Distinctio inter suppositum et naturam exponitur

32. Dico secundo: id quod suppositum creatum addit supra naturam distinguitur quidem in re ab ipsa natura, non tamen omnino realiter, tamquam res a re, sed modaliter, ut modus rei a re. Priorem partem probant sufficienter omnia supra adducta contra Durandum, et circa primum dictum opinionis Caietani. Et iuxta illam posset D. Thomas exponi, ubicumque ait suppositum in creaturis distingui realiter a natura; omnis enim distinctio quae in rebus ipsis actu reperitur solet late realis vocari. Posteriorem partem sequuntur multi ex recentioribus discipulis Divi Thomae, praesertim qui existimant existentiam substantialem esse modum ex natura rei distinctum ab essentia, separabilem ab illa, quo sensu videtur hanc sententiam tenere Soto, in Dialectica, q. 3 univers., et c. de Substant., q. 1, et II Phys., q. 2. Potest autem haec sententia tribus modis affirmari. Primo, constituendo hanc distinctionem modalem, tam inter essentiam et existentiam quam inter existentiam et personalitatem inter se, et consequenter etiam inter essentiam et personalitatem. Et hoc modo opinatur Soto; tamen, et supponit falsum in ea distinctione existentiae ab essentia, et illa supposita distinctione, superflue introducit aliam inter existentiam et personalitatem, ut argumentis contra Caietanum factis, hic cum proportione applicatis, ostendi potest. Alio modo potest haec distinctio modalis poni inter essentiam et subsistentiam, non vero inter existentiam et subsistentiam. Et hic sensus supponit etiam sententiam Capreoli, quam impugnavimus, et modalem distinctionem inter existentiam et essentiam actualem, quam nos negavimus. Tertio ergo modo nos asserimus distingui modaliter personalitatem, tam ab essentia quam ab existentia naturae substantialis, quamvis hae inter se non distinguantur. Et hoc sensu probatur primo, quia haec distinctio sufficit ad salvandum omnia quae probant haec esse distincta ex natura rei, et maxime ad ea quae fides docet de mysterio Incarnationis, propter quae praecipue introducta est haec distinctio; ergo non est cur maiorem distinctionem fingamus. Assumptum patet, quia hoc satis est ut humanitas sine tali modo subsistentiae propriae conservetur, et modo illi opposito afficiatur, scilicet, unione ad aliam personam; facile enim potest res separari a modo ex natura rei distincto; quae res in materia de Incarnatione locis supra citatis late tractata est. Consequentia vero patet, tum ex illo generali principio, quod distinctiones nec multiplicandae sunt neque augendae sine magno fundamento et aperta necessitate, tum etiam quia, explicata hoc modo, ratio subsistentiae non est difficilis intellectu; illa vero entitas omnino distincta vix potest concipi quid aut qualis sit, aut quomodo naturae uniatur; oportebit enim uniri per alium modum ex natura rei distinctum ab extremis, prout contingit in unione rerum realiter distinctarum.

33. Secundo declarari hoc potest proportionali exemplo supra adducto de accidente, in quo actualis inhaerentia ex natura rei est distincta ab existentia accidentis, non ut res distincta, sed ut modus rei; sic igitur, e converso, actu per se esse et independenter ab alio sustentante erit aliquid distinctum a substantiali natura eiusque existentia, non tamen ut res, sed ut modus eius; sicut sedere et stare distinguuntur a quantitate.

34. Tertio, quia iuxta hanc sententiam expediuntur facile omnia quae de hac subsistentia interrogari solent et difficultates quae circa illam occurrunt. Ut, verbi gratia, an sit substantia vel accidens; dicimus enim esse substantiam quasi transcendenter sumptam, ut distinguitur contra accidens, quia non potest substantia ab accidente formaliter accipere suum complementum; non esse tamen entitatem, sed modum substantialem, atque ita non directe, sed reductive poni in praedicamento substantiae. Unde etiam facile respondetur illi interrogationi, quomodo subsistentia non comprehendatur in illa divisione substantiae in materiam, formam et compositum; dicimus enim ibi dividi substantiam prout dicit propriam entitatem substantialem, et ideo non includere modos substantiae, nisi fortasse implicite; nam unio materiae cum forma aliquid substantiale est, et non est materia, nec forma, nec compositum, implicite vero in composito involvitur. Ad eumdem ergo modum dici poterit de subsistentia, sive Aristoteles illam cognoverit, sive non. Rursus, quaeri solet in quo genere causae subsistentia afficiat naturam. Et respondemus facile affectionem modi non semper includere propriam causalitatem, quamvis ad aliquam reduci possit. Id patet de unione, de inhaerentia, de dependentia, et similibus; sic ergo dicimus subsistentiam reduci quidem posse ad rationem formae, nam est veluti ultimus actus naturae, proprie tamen non esse causam formalem. Cuius argumentum est quia potest suppleri a Verbo divino, quod propriam rationem causae formalis exercere non potest. Recte ergo appellatur haec subsistentia ultimus ac purus terminus naturae, quia ante hunc modum existendi est natura, ut supra dicebam, quasi in potentia et indifferentia quadam ut possit in se inesse vel alteri uniri; per hunc autem modum ita finitur et terminatur ut amplius indifferens non sit, idque absque causalitate vel informatione, sed per intrinsecam modificationem. Quamvis autem nonnulla ex his possint aliquo modo declarari, etiamsi subsistentia fingatur res omnino distincta, tamen non omnia, neque cum eadem facilitate vel claritate.

35. Quarto, iuxta hanc etiam sententiam commode explicantur nonnulla quae circa mysterium Incarnationis solent a theologis disputari. Primum est an possit humanitas, terminata propria personalitate, etiam aliena terminari. Et communiter dicitur non posse, cuius ratio vix potest reddi, si personalitas propria est res omnino distincta. Si enim eadem humanitas simul uniri potest Patri et Filio, ut probatiores theologi docent, cur non poterit etiam uniri entitati quae est propria subsistentia, et filiationi divinae? Nam duae uniones inter se non repugnant formaliter. At vero, si subsistentia solum est intrinsecus modus per se essendi actualiter, manifestam habet oppositionem proximam et immediatam cum modo essendi in alio ut in supposito; unde conveniens redditur ratio ob quam non possit humanitas, propria personalitate affecta, simul aliena terminari.

36. Rursus quaeri solet an persona creata possit alienam naturam terminare, et communiter creditur non posse. Huius autem ratio vix reddi potest, si personalitas est entitas distincta. Cur enim non potest Deus illam in duobus naturis ponere, sicut potest corpus in duobus locis collocare, vel eamdem albedinem in duobus subiectis? At vero, si personalitas creata tantum est modus naturae, facile redditur ratio, quia modus ita essentialiter definitur ad illam rem cuius est modus, ut nullam aliam possit afficere, nec simul, nec successive, neque ullo alio modo; nam in suo essentiali modo afficiendi includit non tam inhaerentiam vel unionem quam identitatem cum re quam afficit; et ideo non potest exercere effectum vel quasi effectum formalem suum circa rem distinctam.

37. Praeterea, inquiri solet cur non possit personalitas creata sine propria natura conservari, sicut e contrario potest natura existere sine propria personalitate. Nam, si personalitas est res prorsus distincta, nulla ratio sufficiens reddi posset cur non posset Deus illam servare sine propria natura, tum quia nullum fere est sufficiens indicium huius distinctionis realis praeter separationem mutuam, tum etiam quia nulla implicatio contradictionis intercedit, neque essentialis aliqua dependentia personalitatis ab actuali unione cum natura, ob quam non possit ab illa separari, et separata conservari. Quae est enim haec essentialis dependentia, si personalitas est res distincta? At si solum est modus, facilis est ratio, quia de intrinseca ratione et essentia modi est ut per seipsum, sine alio modo unionis interveniente actu, sit coniunctum et modificet rem cuius est modus, et ideo conservari non potest separatus a tali re; nam, hoc ipso quod separatur, destruitur eius ratio formalis seu essentialis. Quod autem personalitas non possit sine propria natura conservari, omnes supponunt; nam, sicut intelligi non potest quod conservetur sessio sine sedente, aut statio sine stante, neque actualis inhaesio sine forma inhaerente, ita nec per se esse sine natura existente. Omnes denique similes quaestiones optime definiuntur iuxta hunc dicendi modum, ut latius, in I tomo III partis D. Thom., q. 2, 3 et 4, prosecutus sum, et in sequentibus nonnulla etiam attingam; est ergo hic dicendi modus probabilior ac caeteris praeferendus. Neque superest solvenda ulla ratio quae contra hanc conclusionem obiici possit, nam tractando opiniones Durandi, Scoti et Caietani, quae sunt veluti inter se extreme oppositae, et inter eas haec nostra sententia est media, omnibus est satisfactum.

Compositio ex natura et subsistentia, qualis

38. Dico tertio: personalitas creata veram facit compositionem cum creata natura, tamquam modus cum re modificata, seu tamquam terminus cum re terminabili. Haec assertio satis probata est ex dictis contra Caietanum; et, suppositis quae diximus, est satis clara, nam compositio realis nihil aliud est quam coniunctio eorum quae in re distinguuntur ad componendum unum tertium; ita vero comparantur in praesenti natura et personalitas. Atque ita satis declaratum esse relinquitur quo modo personalitas ad naturam comparetur, tam in modo afficiendi illam quam in distinctione vel compositione cum illa.

39. Solum posset inquiri de comparatione in perfectione, utra, scilicet, perfectior sit simpliciter vel in genere entis, naturane an subsistentia eius. Nam, si subsistentia est per se res distincta, videri potest res dubia, nam subsistentia est actus naturae substantialis, et ultimus, et si est propria entitas, intelligenda videtur tamquam sustentans et fulciens ipsam naturam; merito ergo existimari potest perfectior illa. Item, aliqui ex his qui existimant existentiam esse rem distinctam ab essentia, iudicant esse perfectiorem quia est actus eius; idem ergo fortasse iudicabunt de suppositalitate, quia etiam est actus et terminus substantialis, praesertim cum, loquendo consequenter in illa sententia, probabilius sit subsistentiam esse omnino idem cum existentia substantiali.

40. At vero, iuxta nostram sententiam, absolute verius est substantialem naturam esse perfectiorem sua subsistentia, quia subsistentia tantum est quidam modus; natura vero est vere ac proprie substantialis entitas. Item, quia in substantia completa perfectior est essentia substantiae quam modus eius. Denique, hoc confirmatur quia alias Verbum non assumpsisset praecipuam entitatem quae est in homine, quod est inconveniens. Immo, Scotus, ut sectione praecedenti vidimus, reputat inconveniens quod Verbum non assumpserit aliquam entitatem positivam et substantialem quae in nobis sis. Quod nos etiam facile concedemus esse inconveniens de propria entitate; negamus autem esse inconveniens de modo existendi ipsius naturae; quin potius, est necessarium et aptissimum ad explicandum mysterium. Nam, hoc ipso quod humanitas non fuit sibi relicta ut in se subsisteret, sed insita Verbo, necesse est ut modum essendi mutaverit, non tamen quod entitatem amiserit. Sicut quantitas, cum separatur a pane per consecrationem, mutat internum modum essendi sine ablatione alicuius entitatis propriae et intrinsecae. Unde, sicut in accidente, si comparetur actualis unio quantitatis ad ipsam quantitatem, est quid minus perfectum quam ipsa quantitas, ita, e converso, in substantia modus subsistendi est quid minus perfectum quam ipsa natura.

41. Ultimo, potest inquiri an personalitas comparetur ad naturam ut actus intrinsecus vel extrinsecus eius. Ad quod facilis est responsio ex dictis: si enim actus intrinsecus dicatur actus essentialis, sic personalitas non est intrinseca naturae, quia non est de essentia rei, ut ostensum est; alias non posset ab illa distingui, quia nihil magis est idem cum re quam essentia eius. Potest autem personalitas dici intrinseca naturae, vel quia est intime coniuncta, vel quia ex natura rei illi debetur. At vero, respectu personae dici potest intrinseca tamquam de intrinseca ratione et constitutione eius, quia illam intrinsece componit, ut superius, contra opinionem Capreolo attributam, satis probatura est.

SECTIO V. UTRUM OMNIS SUBSISTENTIA CREATA INDIVISIBILIS SIT ET OMNINO INCOMMUNICABILIS

1. Ex dictis in sectione praecenti colligi potest definitio seu descriptio subsistentiae creatae, de qua sola nunc agimus, videlicet, esse modum substantialem ultimo terminantem substantialem naturam, constituentemque rem per se subsistentem et incommunicabilem. Cuius descriptionis omnes partes declaratae a nobis sunt, praeter ultimam de incommunicabilitate; quamquam enim haec non sit de ratione subsistentiae ut sic, nam in Deo reperitur subsistentia communicabilis, est tamen de ratione subsistentiae creatae propter limitationem eius, ut in superioribus tactum est. Ac propterea omnis subsistentia creata est suppositalitas vel personalitas, de cuius ratione est incommunicabilitas, sine ulla controversia. Ad explicandum autem exacte hanc incommunicabilitatem, coniungimus aliam proprietatem de indivisibilitate subsistentiae, et ab ea incipiendum est, quoniam eius cognitio confert ad dictam incommunicabilitatem intelligendam. Non est autem quoad hanc partem difficultas de rebus spiritualibus, quia certissimum est earum subsistentiam esse indivisibilem, sicut et naturam; oportet enim ut inter se proportionem servent, unde, sicut utraque spiritualis est, ita etiam indivisibilis.

Sitne subsistentia rerum materialium divisibilis

2. Hinc vero nascitur difficultas quoad substantias materiales; nam, cum earum natura divisibilis sit, videtur necessario earum subsistentia esse etiam divisibilis, propter rationem tactam, quia oportet ut inter se proportionem servent; et declaratur in hunc modum, quia natura materialis dupliciter est divisibilis: uno modo essentialiter, seu in partes essentiales, ut humanitas in corpus et animam, et quaelibet alia in suam materiam et formam; vel quantitative, seu in partes integrales, ut una aqua in multas, etc. Et, ratione utriusque compositionis seu divisibilitatis, †7 videtur necessarium ut subsistentia materiae divisibilis sit; ratione quidem prioris compositionis, quia subsistentia non est entitas simplex distincta realiter a materia et forma, cum non sit entitas distincta a tota natura composita, ut ex sectione praecedenti patet; est ergo modus totius naturae integrae, proxime et immediate totam illam ut sic, id est, ut completam et integram, afficiens; ergo, sicut ipsa natura non est simplex sed composita, ita et eius subsistentia non est modus simplex, sed compositus; ergo est divisibilis in ea ex quibus componitur. Et confirmatur, nam, licet subsistentia sit modus ex natura rei distinctus a natura, tamen, cum non sit res omnino distincta, sed modus tantum, aliquam etiam identitatem habet cum ipsa natura; non identificatur autem cum aliqua parte essentiali naturae, sed cum tota adaequate; cum ergo natura non sit simplex, sed composita et divisibilis, necesse est ut subsistentia habeat similem seu proportionalem compositionem ac divisibilitatem, quia intelligi non potest quod res aut modus simplex identificetur proxime et adaequate cum re composita. Atque haec ratio cum proportione applicata etiam probat subsistentiam rerum materialium esse divisibilem ex altero capite, id est, ob compositionem ex partibus integrantibus. Et praeterea, est hic specialis ratio, quia materialis subsistentia non potest esse tota in toto et tota in qualibet parte, quia hoc repugnat rei materiali; ergo oportet ut sit tota in toto et pars in parte, et hoc est esse divisibilem.

3. In contrarium autem est quia repugnat rationi subsistentiae quod divisibilis sit, eo quod sit contra incommunicabilitatem eius. Nam, si est divisibilis, ergo pars subsistentiae unitur parti subsistentiae; ergo communicatur una subsistentia alteri per unionem, quia nihil aliud videtur esse communicari quam uniri. Et declaratur in utroque membro supra posito; nam, si subsistentia est divisibilis propter partes essentiales naturae, ergo in supposito equi, verbi gratia, pars subsistentiae est in materia, et pars in forma; ergo subsistit anima equi per subsistentiam partialem, ita ut, sicut potest Deus conservare animam equi separatam a materia, ita etiam posset conservare subsistentiam partialem eius, quandoquidem in eo casu illam conservaret subsistentem; consequens autem repugnat materialitati talis formae, alioqui etiam naturaliter posset in ea subsistentia permanere separata a materia. Cur enim potest rationalis anima sic conservari, nisi quia subsistens est? Rursus, si subsistentia esset divisibilis ratione partium integrantium, sequeretur duas partes aquae inter se continuas esse duo supposita partialia, nam habent partiales subsistentias et suppositalitates; consequens autem est contra sensum omnium et communem loquendi modum. Item, sequitur aquam, quando actu separata est ab omni alia aqua, esse communicabilem secundum se totam et secundum subsistentiam suam alteri aquae, seu toti ex utraque composito; hoc autem est contra rationem subsistentiae, ut dixi.

Prior sententia proponitur

4. In hac re moderni philosophi (antiqui enim nihil fere de hoc disputarunt) sentire videntur subsistentiam omnem esse indivisibilem, atque hoc esse de ratione illius ob incommunicabilitatem eius. Et qui ita sentiunt, consequenter negant aut materiam aut formam, materialem praesertim, vere subsistere; de rationali autem anima dissensio est, ut dicemus. Negant etiam partes integrales subsistere in toto, etiam si separatae possint per se conservari et subsistere. Unde consequenter aiunt, quando aqua in duas partes dividitur, totam subsistentiam aquae divisae destrui et duas alias de novo produci, quia destruitur unum suppositum et incipiunt duo. Hic autem dicendi modus facilius intelligitur iuxta sententiam Caietani asserentis subsistentiam esse entitatem omnino realiter distinctam a tota natura composita, et consequenter a materia etiam et a forma; nam, supposita illa sententia, cessant multae ex difficultatibus positis, quia iuxta illam facile dicetur in homine, verbi gratia, subsistentiam esse quamdam simplicem entitatem, eamque fateri oportebit esse spiritualem, quia, si simplex est, non poterit esse composita ex spirituali et materiali; et quia formam consequitur et ad perfectionem pertinet, potius spiritualis erit quam materialis; atque ita fit ut sit indivisibilis et quod ex se primo afficiat animam et per illam corpus, ut ita tandem terminet totam naturam. In aliis vero rebus talis entitas materialis erit et immediate terminabit totam naturam, partes vero nonnisi ut componunt naturam integram, et ideo, si illa natura dissolvatur aut dividatur, entitas subsistentiae non manebit in partibus, sed destruetur, atque ita est etiam indivisibilis. At vero, iuxta nostram sententiam, difficilius haec doctrina defendi potest, et ideo absolute falsam illam censemus, et in omni opinione insufficientem ad hac rem explicandam.

Quaestionis resolutio

5. Ut ergo rem declaremus, supponimus duobus modis posse aliquam rem dici indivisibilem: uno modo, quia omnino ex nullis partibus constat, ut angelus vel punctus; alio modo, quia, licet composita sit, vel est indissolubilis, ut substantia caeli, vel, si dissolvatur, extrema ex quibus componitur conservari non possunt extra totum, quod interdum in utroque extremo contingit, ut in minimo naturali, et in toto heterogeneo quoad aliquas partes principales; interdum vero in altero tantum, ut in brachio, si a toto dividatur, quia non manet idem quod antea erat; omnibus ergo his modis intelligi potest subsistentiam esse indivisibilem; quis autem illorum verus sit, superest declarandum.

6. Dico primo: subsistentia rerum spiritualium est indivisibilis priori modo. Haec assertio per se nota est, et satis probata in principio sectionis.

7. Dico secundo: nulla subsistentia materialis naturae seu suppositi est hoc modo indivisibilis. Hanc etiam convincunt (ut opinor) rationes dubitandi priori loco factae; praeterea declaratur, nam, si subsistentia alicuius naturae materialis esset hoc modo indivisibilis, maxime propria subsistentia humanitatis; sed illa non; ergo nulla. Maior est evidens, tum quia in caeteris evidentius procedunt rationes prius factae, tum etiam quia in humanitate saltem anima est spiritualis. Probatur ergo minor, quia subsistentia hominis non est omnino spiritualis; ergo non potest esse priori modo indivisibilis; neque etiam est indivisibilis ut punctus, ut per se notum est, et a fortiori patebit ex dicendis; ergo. Antecedens probatur primo, quia ostensum est subsistentiam non esse rem distinctam, sed tantum modum naturae cuius est terminus; ergo subsistentia totius humanitatis non potest esse spiritualis. Probatur consequentia, quia necesse est rem spiritualem esse realiter distinctam ab humanitate, vel ut prorsus condistinctam ab illa, quod improbatum est, vel certe ut identificatam soli animae, quod etiam repugnat principio posito, tum quia ostensum est subsistentiam esse modum totius naturae, atque ita a tota illa distingui tantum modaliter, et non ut partem a toto; tum etiam quia per subsistentiam humanitatis etiam materia ipsa terminatur seu conterminatur; non potest autem sic terminari per rem omnino distinctam, qualis esset res spiritualis.

8. Secundo, quia, ut ostendimus, existentia humanitatis non est omnino spiritualis, sed composita ex partialibus existentiis, materiali et spirituali; ergo nec subsistentia est omnino spiritualis. Probatur consequentia, quia, ut etiam ostendimus, subsistentia nihil aliud est quam modus existentiae, intrinsecus illi; ergo, quando subsistentia est connaturalis, est etiam proportionata ipsi existentiae, et consequenter composita ex aliquo spirituali et materiali sicut ipsa. Tertio, probatur ex communi loquendi et sentiendi modo, quia homo non est spiritualis persona, sed materialis potius; at si personalitas eius esset spiritualis, omnino dicenda esset persona spiritualis, sicut persona Christi hominis simpliciter dicitur increata, quia tota subsistentia eius increata est, licet natura humana in qua subsistit sit creata; sumit ergo persona ut persona huiusmodi denominationes potius a personalitate quam a natura; sed hoc ad modum loquendi spectat; priores vero rationes sunt quae rem declarant, quae magis ex dicendis constabit.

9. Dico tertio: omnis subsistentia rei materialis est dupliciter composita, scilicet, integrali et essentiali vel quasi essentiali compositione. Prior pars probatur facile ex conclusione praecedenti; nam omnis subsistentia rei materialis est materialis; sed quidquid materiale est habet extensionem aliquam et consequenter compositionem ex partibus integralibus, quia nihil aliud est habere extensionem quam habere partes coextensas ad extensionem quantitatis, et hae partes vocantur integrales. Hoc etiam probant aliquae ex rationibus in principio factis, praesertim illa quod subsistentia totius aquae, verbigratia, non potest esse tota in toto et tota in qualibet parte, cum non sit res spiritualis. Neque etiam fingi potest esse in aliqua parte aut puncto indivisibili totius aquae; quis enim vel cogitare posset hoc figmentum, aut rationem reddere cur in una parte vel puncto potius sit quam in aliis, aut denique explicare quomodo in uno puncto existens totam substantiam reddat subsistentem?

10. Unde contra hoc est etiam optimum theologicum argumentum, quia Verbum divinum, ut totum corpus humanum in se susciperet et mirabili modo sustentaret, seu subsistens redderet, toti unitum est et omnibus ac singulis eius partibus, et sanguini ac partibus eius, et simili modo unitum mansit in triduo inanimato corpori; ergo propria corporis subsistentia, quam Verbum supplevit, intime etiam est in toto corpore et singulis partibus eius, et non in aliqua determinata parte aut puncto illius. Cuius rei optimum etiam argumentum sumitur ab existentia; haec enim intima est toti et omnibus ac singulis partibus eius; sed subsistentia est intrinsecus modus seu terminus existentiae; ergo est quasi diffusa per totam illam et intime coniuncta singulis partibus eius. Sicut etiam actualis inhaerentia formae accidentalis extensae et quantae non potest esse in una parte eius, sed in tota et in singulis partibus, in quibus est existentia eius, quia est intrinsecus modus et quasi terminus eius. Unde, sicut inhaerentia accidentis materialis necessario est composita ex partibus integrantibus, eo quod talis forma ex similibus partibus constet, ita etiam subsistentia rei materialis ex eisdem partibus necessario componitur.

11. Quocirca, haec pars huius assertionis non solum procedit in nostra sententia, qua asseruimus subsistentiam esse modum et non entitatem distinctam, sed etiam in opposita sententia, saltem quoad res omnino materiales (ut hominem excipiam); quod convincit illa ratio, quae generalis est in omni opinione, scilicet, quod talis entitas non potest esse tota in toto et tota in qualibet parte, cum spirirualis non sit. Quis enim credat naturae purae materiali deberi spiritualem subsistentiam aut ex illa resultare? Quod si quis instet entitatem materialem posse esse totam in toto et totam in qualibet parte, ut multi sentiunt de animabus brutorum perfectorum, respondemus imprimis illam sententiam nobis non probari, nam forma quae pendet a materia in fieri et esse non potest naturaliter simul tota dependere a diversis partibus materiae. Deinde, esto id concedatur in his peculiaribus formis, non est extendendum ad entitatem materialem communem infimis materialibus substantiis, et quae non solum formam, sed etiam materiam suo modo consequitur, quia solum debetur (maxime secundum illam sententiam) naturae completae, quae in his rebus ex forma et materia constat.

12. At vero, in homine non procedit haec pars iuxta praedictam sententiam, nam consequenter dicere debet subsistentiam hominis esse spiritualem; sed hoc iam est a nobis improbatum. Solum hoc discrimen nos constituere possumus, quod in homine subsistentia habet hoc genus extensionis seu compositionis solum ex ea parte qua includit materiam et modum per se existendi aut partialem subsistentiam materiae, non vero ex parte formae, sicut in aliis rebus materialibus. Quae differentia est per se satis nota, illa tamen non obstat quominus subsistentia propria humanitatis extensa seu composita ex partibus integrantibus dicatur; sicut etiam eius existentia vel ipsamet humanitas sic est composita, licet spiritualem formam essentialiter includat. Ut omittam esse in homine aliquas partes aliquo modo integrantes quae non informantur anima rationali, ut sanguis et similes, quarum subsistentia (quae non potest non esse materialis) ad completam subsistentiam totius humanitatis aliquo modo pertinet, ut latius in q. 5 III part. tractavi.

13. Altera conclusionis pars, quae est de compositione ex partibus quasi essentialibus, proprie habet locum supponendo subsistentiam tantum esse modum naturae; nam, si est entitas omnino distincta, licet fingi posset etiam composita, ita ut materia habeat suam entitatem partialem subsistentiae, et forma suam, et ex utraque componatur integra subsistentia, tamquam ex actu et potentia; licet hoc (inquam) fingi possit, tamen et nimis superfluum esset tot fingere entitates, et non esset id satis consequens ad ea principia in quibus alia sententia fundatur. Atque ita nec Caietanus, nec auctores qui putant subsistentiam habere suam propriam entitatem, ponunt illam sic compositam, sed simplicem quoad hanc compositionem quasi essentialem, seu ex actu et potentia. In quo quidem loquuntur consequenter, patiuntur tamen difficultatem in explicanda subsistentia humanitatis, quam necesse est ut spiritualem esse fateantur, quod veritati consonum non videtur, ut in secunda conclusione probavi; unde rationes ibi factae ad hanc partem suadendam valere possunt. Praeterea, ex nostra sententia quod subsistentia sit tantum modus, videtur necessario inferri haec pars, ut in principio sectionis in prioribus argumentis sufficienter tactum est. Quia in universum modus rei compositae, qui ab illa tantum modaliter distinguitur et adaequate ac per se primo afficit totam illam ut sic, id est, secundum se totam, et non ratione alterius partis, talis (inquam) modus necessario participat compositionem proportionatam rei cuius est modus. Quia non potest aliter intelligi quod modus intime afficiat totam rem et omnes partes eius cum aliqua identitate reali, et sola distinctione modali; at, in praesenti, subsistentia ita modificat existentiam totius naturae ut tam existentiam materiae quam existentiam formae terminet ac modificet; ergo cum illis simul sumptis identificatur, et ideo necesse est ut compositionem includat proportionatam compositioni ex materia et forma, quam essentialem vocamus.

Subsistantne res materiales ratione solius materiae

14. Posset tamen aliquis excogitare modum quo intelligi possit in rebus omnino materialibus (hominem excludimus), subsistentiam carere huiusmodi compositione, nimirum, quia, licet haec subsistentia dicatur esse totius naturae, quia ex vi eius tota natura subsistit, non tamen per se primo afficit totam naturam ut sic, sed partem eius, scilicet, materiam primam, et ex vi illius subsistit totum, seu ab illa redundat denominatio in totum. Quod in hunc modum potest declarari, nam ratio positivae subsistentiae a nobis concipitur seu declaratur per illas negationes per quas Aristoteles primam substantiam definivit, quae sunt: non esse in subiecto, non dici de subiecto; hae autem negationes in rebus materialibus primam originem trahunt a materia prima; illa enim, cum sit primum subiectum ex quo forma educitur, per se primo postulat non esse in subiecto, et consequenter nec dici de subiecto, si in individuo sumatur; forma vero quae educitur de potentia materiae, sicut ex subiecto fit, ita etiam est in subiecto; et ideo tota ratio subsistendi in huiusmodi rebus videtur existere in materia. Unde Boetius ille, quem in secunda sectione allegavimus, asserebat materiam primam esse maxime primam substantiam, qui erravit quidem in eo quod aut existimavit materiam primam esse substantiam completam, aut non advertit sine completa natura nullam esse perfecte ac proprie primam substantiam; non tamen videtur errasse in eo quod materiae primae attribuit propriam ac perfectam rationem subsistendi ex se sufficientem, ut ratione illius tota natura subsistat. Quod tandem confirmatur, nam materia propriissime est per se, quia nulli subiecto aut sustentanti innititur nec naturaliter inniti potest; forma autem materialis innititur ipsi materiae ut sustentanti; ergo in tota natura materiali ratio et modus subsistendi est in ipsa materia, et non afficit formam in seipsa, sed a materia redundat denominatio in totum.

15. Quod si obiicias, cum materia sit imperfectior quam forma etiam materialis, videri inconveniens totam subsistendi rationem harum materialium rerum materiae attribuere et non formae, respondetur subsistentiam pertinere potius ad modum existendi quam ad gradum entitatis, et ideo non esse inconveniens quod forma, licet sit perfectior simpliciter in gradu entitatis quam materia, in quodam existendi modo sit minus perfecta, quia dependet a subiecto, quod non habet materia. Et ideo fieri potest ut materia, licet minus perfecta, habeat subsistentiam quam non habet forma.

16. Secundo, obiici potest quia in humana natura subsistentia propria non est subsistentia solius materiae; ergo neque in aliis rebus. Consequentia tenet a paritate rationis; antecedens varo certum videtur. Primo, ex mysterio Incarnationis, nam Verbum divinum solum illi rei fuit unitum immediate cui naturalis subsistentia unitur; sed fuit unitum immediate non solum materiae, sed etiam animae, ut carta fide constat, et in triduo declaratum est; mansit enim anima unita Verbo ex vi prioris unionis. Neque sola anima et caro secundum se, sed tota etiam humanitas fuit Verbo unita immediate; ergo propria subsistentia humanitatis non est tantum subsistentia materiae, sed includit etiam subsistentiam animae, et simpliciter dicit quamdam completam subsistentiam totius humanitatis. Et confirmatur, nam hac ratione dicunt theologi Verbum divinum non corrupisse subsistentiam praeexistentem, sed impedivisse ne in humanitate fieret, ut patet ex D. Thoma, III, q. 4, a. 2, ad 3; si autem illa subsistentia esset solius materiae, non tam fuisset praeventa quam corrupta; praeexistebat enim in illa materia; solumque factum esset ne materia illam haberet sub forma humana. Secundo, probari idem potest ratione, quia in homine forma non solum est perfectior materia in gradu entitatis, sed etiam in modo essendi, nam est tam independens a subiecto sicut materia, et ideo fieri non potest nisi per creationem sicut et illa; ergo est per se et consequenter tam subsistens sicut materia; ergo habet suam subsistentiam partialem, eo perfectiorem quo immaterialiorem; cum ergo homo constet anima et corpore, et principalius anima quam corpore, magis subsistentia animae quam corporis, vel neutra proprie, sed subsistentia integra ex utraque composita; idem ergo erit suo modo in caeteris rebus.

17. Responderi nihilominus potest ad hanc obiectionem negando consequentiam; de antecedente enim non videtur posse dubitari; immo, ut supra dicebam, si hominis subsistentia simplex esset, potius in anima quam in materia ponenda esset. Non videtur autem esse eadem ratio de caeteris materialibus rebus, ut ex eadem ratione adducta colligi potest, nam in homine forma est independens a subiecto; in aliis vero forma est dependens, et ideo, licet anima hominis terminetur per partialem subsistentiam, aliae vero formae non possunt terminari nisi per inhaerentiam vel quasi inhaerentiam. Neque est inconveniens, sed videtur potius valde consentaneum naturis rerum, ut natura hominis sit aliquo modo magis subsistens quam omnes inferiores naturae; illa enim est secundum se totam per se primo et intrinsece subsistens, quia constat ex duplici parte per se apta ad subsistendum et independenti a subiecto; inferiores autem naturae solum sunt subsistentes ratione unius partis, et quasi per denominationem ab illa, quia habent alteram partem omnino dependentem a subiecto.

18. Haec sententia sic exposita (ut alias dixi) videtur aliquo modo probabilis, non tamen probanda ut vera; nam imprimis est aliena a modo loquendi et sentiendi philosophorum et theologorum; omnes enim sentiunt quamlibet substantiam completam habere etiam suam completam subsistentiam, et ad eam non minus, immo magis quodammodo concurrere formam quam materiam, ut videre licet in auctoribus supra citatis, et in D. Thoma, II cont. Gent., c. 68, ubi ait substantiam compositam ex materia et forma esse unam secundum unum esse ex materia et forma constans, in quo sota substantia subsistit. Deinde argumentor urgendo secundam obiectionem supra factam, nam ex ea concluditur subsistentiam humanitatis componi aliquo modo ex modis partialibus animae et materiae, quos nunc, brevitatis gratia, subsistentias partiales vocamus (nam de hac appellatione et vero sensu eius infra est dicendum); hinc ergo colligimus subsistentiam solius materiae non esse completam in ratione subsistentiae, sed ad summum partialem, quia alias non posset componere cum subsistentia partiali animae integram subsistentiam per se unam; ergo illa subsistentia materiae non potest esse sufficiens ut per istam subsistat quaelibet natura integra substantialis. Patet consequentia, tum quia subsistentia debet esse proportionata naturae quam terminat; si ergo natura substantialis completa est, requirit subsistentiam completam, et non partialem; tum etiam quia alias sola existentia materiae terminaretur per subsistentiam, et non existentia formae, nec totius naturae compositae.

19. Ex quo praeterea argumentari possumus; nam sequitur ex illa sententia proprie et in rigore solam materiam esse substantiam in huiusmodi materialibus rebus, et non formam, et consequenter nec compositum ex materia et forma. Patet sequela, primo quidem, quia substantia est quae habet esse substantiale; esse autem substantiale est illud quod natura sua aptum est terminari per subsistentiam; sed sola existentia materiae apta est terminari per subsistentiam, non autem existentia formae, sed per inhaerentiam tantum; ergo sola existentia materiae est substantialis, non autem existentia formae. Nec satis est si dicatur existentiam formae terminari quasi mediate per subsistentiam materiae; nam hoc duobus modis intelligi potest. Primo, quod subsistentia materiae vere terminet et quasi afficiat existentiam formae proxime et in seipsa, et solum dicatur mediate hoc facere quia prius natura afficit materiam; et hic sensus non habet locum in nostra sententia, tum quia supponimus subsistentiam non esse rem distinctam, sed modum tantum eius existentiae quam proxime terminat; tum etiam quia, si existentia formae est sic terminabilis, immerito dicitur mendicare terminum a materia et non habere illum ex se.

20. Alter ergo sensus, et revera in ea responsione intentus, est existentiam formae dici mediate terminari per subsistentiam materiae, quia talis forma inest materiae subsistenti, et iam non indiget alia sustentante. Sed hoc non solvit argumentum factum, quia hoc modo etiam existentia quantitatis terminatur per subsistentiam materiae, quia inest materiae subsistenti, et iam non indiget alio sustentante. Nec refert si dicatur indigere consortio formae ut esse possit et in materia sustentari, nam etiam forma materialis indiget consortio quantitatis, sine qua naturaliter neque esse neque recipi pos‎set in materia; ergo in hoc pares sunt. Immo, hinc insurgit nova ratio, nam vix potest assignari differentia inter formam substantialem mere materialem et accidentalem, quia neutra confert formaliter per seipsam, seu modum sibi intrinsecum, ad subsistentiam compositi, et utraque confert materiae aliquod esse actuale seu formale, in quo a materia pendet utraque in fieri et in conservari; quae ergo ratio vel differentia assignari potest cur una potius substantialis dicenda sit quam altera? Neque enim satis est dicere unam habere entitatem substantialem et aliam accidentalem, et inde esse petendam differentiam; nam genus entitatis non potest aliunde sumi aut declarari nisi ex ipso esse et modo essendi; si ergo in modo essendi conveniunt, quia utraque aeque pendet a materia ut subiecto, et non magis terminatur a subsistentia, vel ad illam confert una entitas quam alia, non magis est substantialis entitas una quam altera.

21. Unde ulterius infertur ex illa sententia res materiales non esse integra et completa supposita, quod plane est absurdum; sequela vero patet, tum quia probabiliter ostensum est sequi ex dicta sententia in his rebus non esse plus substantiae quam sit in sola materia, tum etiam ad hominem, quia suppositum formaliter constituitur per subsistentiam; ergo si subsistentia est incompleta, non potest suppositum esse nisi incompletum. Unde etiam confirmatur, nam, si subsistentia materiae incompleta est, natura sua postulat compleri; ergo absurdum esset et praeter naturae ordinem quod in omnibus rebus naturalibus praeter hominem maneret sine complemento; sicut ergo essentia materiae appetit complementum essentiae, et existentia materiae complementum existentiae, ita etiam subsistentia materiae complementum subsistentiae, nam ad hoc etiam natura sua ordinatur; ergo sub omni forma sub qua naturaliter manet habet subsistentiae complementum, sicut essentiae et existentiae. Tandem, ex mysterio Incarnationis argumentum sumitur; nam ex praedicta sententia sequitur formam sanguinis non fuisse immediate unitam subsistentiae Verbi, sed solum mediate, ratione materiae seu subiecti, sicut accidentia, quod est omnino falsum, ut constat ex D. Thoma, III, q. 5, et ex ibi tractatis. Sequela vero est manifesta, nam eo modo unita est natura vel pars naturae Verbo quo uniretur subsistentiae creatae, mediate vel immediate, si esset in proprio supposito.

Corollaria ex praecedenti doctrina

22. Ex his ergo omnibus concluditur omnem subsistentiam naturae completae et materialis esse aliquo modo compositam ex partibus seu extremis, quae inter se comparantur ad modum actus et potentiae et ad essentialem compositionem pertinent. Hoc sequitur manifeste ex dictis, quia ostensum est hanc subsistentiam non esse modum unius tantum partis, sed esse adaequatum modum totius naturae, per se primo terminantem illam, mediate tamen afficientem aliquo modo singulas partes essentiales eius, scilicet, materiam et formam. Unde necessario fit talem modum non esse simplicem, sed essentialiter compositum cum proportione ad naturam et partes eius quas afficit; omnis autem compositio essentialis requirit extrema quae se habeant tamquam actus et potentia.

23. Secundo, colligitur ex dictis huiusmodi subsistentiam includere et partiales modos ipsarum partium et unionem eorum inter se. Prior pars probatur, tum quia compositum includit extrema ex quibus componitur, tum etiam quia subsistentia non est res omnino distincta, sed modus adaequatus naturae compositae; posterior item pars est facilis ex dictis, quia subsistentia adaequata unius naturae est per se una, sicut et ipsa natura; oportet enim ut saepe inter se servent proportionem; ergo integra subsistentia totius naturae non est tantum aggregatum quoddam partialium subsistentiarum, seu modorum materiae et formae, alias in ratione subsistentiae non esset per se una; includit ergo in suo genere unionem aliquam illorum partialium modorum inter se, qua coniunguntur ad constituendam unam adaequatam subsistentiam totius compositi. Et confirmatur a simili, nam essentia, ut sit una, praeter essentias partium, materiae, scilicet, et formae, requirit unionem earum inter se, et idem est de existentia; ergo idem est de subsistentia. Tandem confirmatur, nam separata, verbi gratia, forma hominis a materia, licet in singulis partibus maneant subsistentiae partiales, non tamen manet subsistentia humanitatis, sicut nec humanitas ipsa; ergo, sicut humanitas non est aggregatum materiae et formae (nam huiusmodi aggregatum manet dissoluta unione, cuan tamen humanitas non maneat, ex quo necessario concluditur humanitatem per se et essentialiter includere unionem), ita omnino de subsistentia philosophandum est, servata proportione.

24. Tertio, sequitur ex dictis subsistentiam naturae completae materialis non esse indivisibilem priori modo supra posito, ut in secunda etiam conclusione dictum est, id est, simplicem et incompositam. Nunc videndum superest an sit etiam divisibilis posteriori modo, id est, resolubilis in ea ex quibus componitur, conservatis componentibus, vel utroque vel altero eorum.

Compositam subsistentiam in partes integrantes dividi posse

25. Dico quarto: subsistentia materialis ratione compositionis ex partibus integrantibus, quantum est ex se, divisibilis est in partes quae post divisionem conserventur in suo esse et incipiant esse integra supposita seu integrae subsistentiae. Dico quantum est ex se , quia ex parte naturae seu subiecti potest interdum contingere ut haec divisio non possit in actum reduci, saltem naturaliter, vel quia substantia est incorruptibilis, ut in caelo, vel quia est physice indivisibilis, ut in minimo naturali, vel quia substantia conservari non potest sine tali partium integritate, ut quando animali caput abscinditur; tunc enim, corrupta substantia, necesse est etiam destrui subsistentiam. At vero quoties substantia dividitur in partes integrantes et retinentes eamdem substantialem naturam, tunc etiam subsistentia totius dividitur in partes integrantes ex quibus constabat, quae desinunt esse partes, non amittendo esse quod antea habebant, sed amittendo tantum unionem; et hoc sensu dicimus subsistentiam materialem, quantum est ex se, esse divisibilem. Quod probatur, nam quando aqua, quae erat continua, dividitur in duas partes, quae post divisionem sunt duo supposita aquae, subsistentia, quae antea erat una et composita, dividitur in duas; ergo subsistentiae materiali, quantum est ex se, non repugnat haec divisio, si aliunde non repugnet ex parte formae seu naturae. Respondent aliqui tunc non dividi subsistentiam, sed omnino corrumpi ac destrui quae antea erat, et duas alias generari. At hoc sine fundamento dictum est, et ideo per se est incredibile, nam illa subsistentia imitatur substantiam cuius est subsistentia; sed substantia est divisibilis, ita ut post divisionem maneat in utraque parte divisa eadem entitas substantiae cum eadem singularitate, individuatione et existentia, mutato tantum modo unionis seu terminationis; ergo idem erit de subsistentia. Respondent non esse parem rationem, quia subsistentia est complementum suppositi, et huic complemento repugnat quod sit pars unius tosius complementi. Sed haec responsio non potest cum superius dictis consistere; ostendimus enim hanc subsistentiam rerum materialium non esse ita indivisibilem ut sit tota in toto et tota in qualibet parte, et consequenter probatum est esse extensam et habere partes; non ergo repugnat huic complemento totali habere partes inter se unitas et suo modo continuas.

26. Neque dicti auctores afferunt rationem aliquam quae huiusmodi repugnantiam ostendat, neque revera afferri potest, quia subsistentia est complementum rei in ratione per se stantis et independentis ab aliquo sustentante; huic autem complemento non repugnat habere partes proportionatas rei cuius est complementum. Nam res ipsa quae per se subsistit, verbi gratia, tota aqua, constat ex partibus partialiter etiam subsistentibus, seu consubsistentibus cum toto et in toto, quia, licet partes sint in toto componentes illud, tamen non sunt proprie in illo tamquam in sustentante, et ideo habere possunt in illo partem subsistentiae, seu partialem subsistentiae modum; non ergo repugnat huic complemento quod constet ex partibus ipsius complementi inter se unitis. Ergo, pari ratione, non repugnabit quod, dissoluta unione, conservetur in utraque parte substantiae divisae entitas modalis utriusque subsistentiae, quae antea erat partialis propter unionem et incipit esse totalis per divisionem; neque enim ulla unio seu continuatio partium subsistentiae magis est necessaria ad conservationem subsistentiae quam ipsius substantiae. Quocirca, sicut in huiusmodi subsistentia materiali intelligitur extensio partium, ita intelligi debet earum continuatio in aliquo termino communi sibi proportionato. Unde, cum fit talium partium divisio, solus ille terminus communis destruitur, et resultant novi termini extremi ac terminantes, et hac solum de causa amittunt partiales subsistentiae denominationem partialium, et incipiunt esse totales, sicut contingit in partibus quantitatis et materiae seu substantiae. Neque affertur ulla ratio ob quam aliter sit philosophandum de extensione, continuatione et divisione huius subsistentiae, quam aliarum rerum materialium. Neque sunt multiplicandae sine causa generationes et corruptiones rerum aut modorum realium. Ex vi autem solius divisionis praecise sumptae non destruitur nisi sola continuatio, neque insurgit quidquam aliud praeter terminos terminantes loco termini communis seu continuantis; non ergo destruitur tota entitas subsistentiae quae prius erat, sed dividitur in duas per solam earum discontinuationem.

Quomodo integra subsistentia hominis in partes quasi essentiales dividatur

27. Dico quinto: in homine integra subsistentia totius humanitatis constat ex partialibus subsistentiis animae et corporis, ita ut, horum dissoluta unione, maneat in utraque parte compositi pars subsistentiae, atque ita fit ut subsistentia integra hominis sit divisibilis quasi essentialiter sicut et natura. Hanc conclusionem indicavit Genebrar., lib. II de Trinit., pag. 63 et 64, dicens subsistentiam interdum manare ab uno principio, ut in angelis, interdum a duobus, ut in hominibus, animo et corpore constantibus. Et, quoad eam partem quae ad materiam, seu corpus spectat, communis est homini cum aliis rebus materialibus, et ideo in sequenti conclusione tractabitur et probabitur. Altera vero pars, quae ad animam pertinet, est propria hominis, et in ea supponitur imprimis animam hominis separatam a corpore vere subsistere, quod est certissimum. Quod enim maneat vere existens, de fide est; hinc autem fere evidenter sequitur manere etiam subsistentem, quia per se exsistit independenter ab omni sustentante. Quod etiam manifeste declaravit Incarnationis mysterium; nam anima Christi separata mansit Verbo unita, et consequenter subsistens per subsistentiam Verbi; ergo signum est ipsam ex se esse capacem propriae subsistentiae, quam Verbum per unionem impedivit et altiori modo supplevit.

28. De anima vero rationali corpori coniuncta solet esse quaestio, an pro eo statu subsistat; quidam enim simpliciter affirmant, quia etiam dum est unita corpori non sustentatur nec pendet ab illo. Caiet., I, q. 76, a. 1, ad 5, et q. 90, a. 2; Ferrar., lib. I cont. Gens., c. 68; favet D. Thom., In I,dist. 8, q. 5, a. 2. Alii vero absolute negant, quia subsistere includit negationem existendi in alio, etiam per modum formae. Caietanus, III, q. 6, a. 3. Alii vero (ut Fonseca, lib. V, c. 8, q. 5, sect. 4), sub distinctione respondent, quia existimant subsistere utroque modo accipi posse, scilicet, ut includit tantum negationem dependentiae a subiecto vel sustentante, vel ut includit absolutam negationem existendi in alio etiam per modum partis aut formae. Et priori modo concedunt animam rationalem unitam corpori subsistere, posteriori autem modo negant. Et idem fere dicunt de anima separata, nam sub una significatione fatentur eam subsistere, sub alia vero negant, scilicet, quatenus subsistere dicit negationem non solum actualis unionis, sed etiam aptitudinis existendi in alio per modum formae vel partis. Sed haec responsio multiplicando vocis significationes in eis sistit, et rem non satis declarat. Nos vero, ad rem ipsam potissimum spectantes, supponimus (quod supra probatum est) rem non constitui subsistentem formaliter per negationem aliquam, sed per positivum modum existendi, quem comitatur negatio omnis alterius modi repugnantis, ut, verbi gratia, negatio unionis hypostaticae ad aliud suppositum. Nam, sicut ex unione hypostatica occasio sumpta est inquirendi et cognoscendi modum subsistentiae naturae creatae, ita ratio huius subsistentiae per negationem unionis hypostaticae, seu per immediatam repugnantiam inter modum per se subsistendi et modum unionis hypostaticae optime a nobis declaratur. Sic igitur, de anima separata nulla est dubitandi ratio quin hunc modum positivum habeat et consequenter subsistat, ut ostensum est. Difficultas ergo solum esse potest an ille modus positivus et realis, a quo anima separata habet ut subsistat, illi de novo acquiratur per separationem, an vero eumdem habeat a principio creationis suae in corpore. Nam, si illum habet, ab illo denominabitur subsistens, nam haec non est denominatio negativa, sed positiva; si vero non habet, non erit subsistens dum est in corpore, atque ita, si rem spectemus, omnino cessat distinctio data.

29. Existimo autem non posse satis demonstrari alterutram ex primis duabus sententiis. Quia vera resolutio ex hoc pendet, scilicet, an modus subsistendi animae habeat formalem repugnantiam cum modo unionis seu informationis corporis, nam uterque modus est positivus, ut partim ex dictis, partim ex disputatione de causis constat; si ergo formalem repugnantiam inter se habent, non poterit anima informans corpus habere simul modum subsistendi, atque ita fiet ut anima in corpore non subsistat; si vero modi inter se formaliter non repugnant, erit sine dubio subsistens anima, etiam dum corpus informat, quia talis anima natura sua capax est illius modi subsistendi, homo illum natura sua postulat, vel potius ab illa fluit statim ac non impeditur, ut patet in anima separata; si autem modus unionis vel informationis non repugnar formaliter cum illo modo subsistendi, nihil habet anima humana, etiam dum est corpori unita, quod propriam eius subsistentiam impediat; habebit ergo illam. An vero illi duo modi subsistendi et informandi habeant inter se formalem repugnantiam, in neutram partem invenio sufficientem demonstrationem aut ostensionem.

Animam rationalem etiam in corpore subsistere

30. Existimo autem probabilius opinari qui dicunt non esse inter illos duos modos formalem repugnantiam, ideoque animam hominis, etiam corpori unitam, vere subsistere. Ratio est quia, licet anima informet corpus, non sustentatur a corpore neque ab illo pendet; ergo, quamvis informet, existit in se ac per se ratione suae independentiae. Confirmatur primo, quia unio illa informativa longe distincta est ab unione hypostatica, ut per se constat; ergo non est necesse ut includat formalem repugnantiam cum subsistentia, quam includit unio hypostatica. Dices, quamvis anima non uniatur hypostatice corpori, uniri tamen hypostatice toti homini seu personae hominis, et ideo non posse habere propriam subsistentiam. Sed hoc potius confirmat oppositum, nam anima rationalis non unitur personae hominis tantum ut mendicans ab illa subsistentiam, sed potius ut constituens seu conferens illam, vel totam, ut interdum videtur D. Thom. innuere, vel saltem ex parte seu partialiter, ut nos opinamur; haec autem unio in persona non excludit, sed potius requirit partialem subsistentiam, sicut etiam partes aquae uniuntur in uno supposito, componendo integram subsistentiam eius suis partialibus subsistentiis.

31. Secundo, confirmatur ac declaratur hoc ipsum ex mysterio Incarnationis; anima enim Christi, a principio creationis suae et toto suo tempore quo fuit unita corpori, fuit etiam unita hypostatice Verbo divino propria unione ex se independente ab unione ad corpus, quae in illa mansit etiam post separationem a corpore; ergo unio hypostatica animae ad subsistentiam Verbi et unio in‎formativa eiusdem animae ad corpus non habent inter se formalem repugnantiam; ergo nec propria subsistentia animae habet formalem repugnantiam cum actuali informatione; nam unio hypostatica supplet vicem propriae subsistentiae et illam impedit. Simile argumentum sumpsimus alibi, ad hominem, contra Caietanum, nam ille concedit animam rationalem post resurrectionem informantem corpus gloriosum, fore subsistentem in ipso corpore; ex quo plane conficitur informationem et subsistentiam non habere inter se formalem repugnantiam; ergo idem dicendum est de informatione in corpore corruptibili; haec enim eiusdem rationis est physice et essentialiter cum informatione corporis gloriosi, sicut et corpus ipsum essentialiter idem est, licet diversis qualitatibus affectum.

32. Ultimo, confirmari potest quia anima rationalis fit per creationem prius natura quam uniatur corpori; ergo fit subsistens in eo instanti in quo creatur; ergo manet subsistens dum informat corpus. Antecedens est certum, et posterior consequentia evidens, quia anima rationalis in eodem instanti temporis quo creatur informat corpus; si ergo in illo instanti creatur subsistens, simul habet subsistentiam cum informatione, quia non potest in eodem instanti temporis prius natura recipere positivum modum subsistentiae et illo privari propter unionem ad corpus, quia hoc involvit apertam contradictionem. Quod si in illo primo instanti habet anima utrumque modum subsistentiae et informationis, etiam toto tempore quo est in corpore habebit utrumque, quia tales modi non magis inter se pugnant in quovis tempore quam in uno instanti. Prior vero consequentia probatur ex D. Thoma, I, q. 45, a. 4, ubi probat creari esse proprium rerum subsistentium; si ergo anima hominis in corpore creatur, etiam in eo subsistit. Responderi potest creationem posse terminari ad existentiam absque subsistentia. Sed, quamquam supernaturaliter et miraculose hoc verum sit, ut in creatione animae Christi contingit, naturaliter tamen non videtur id fieri posse, cum non sit rerum naturis consentaneum, nam creatio natura sua tendit ad rem subsistentem; unde eius efficacia non potest impediri ex naturali conditione rei quae creatur. Ex quo potest nova ratio in hunc modum formari; nam, sicut anima rationalis ex natura sua petit fieri per creationem, ita etiam petit subsistere, ad quod ultimate tendit creatio; cum ergo petat etiam informare corpus, signum est has duas conditiones non esse inter se repugnantes; non enim potest anima ex natura sua simul repugnantes conditiones postulare. Quod si illae conditiones repugnantes essent, potius subsistentia impediret informationem quam e converso, quia illa est intimior creationi; concreatur enim subsistentia seu intrinsece consequitur ad terminum creationis; informatio vero seu unio ad corpus fit per distinctam rationem extrinseci agentis.

33. Sic igitur, satis probabiliter concluditur animam rationalem, etiam dum est corpori coniuncta, habere positivum modum subsistendi, et cum separatur, non acquirere novum aliquem existendi modum positivum, sed privari solum positivo modo unionis ad corpus. Neque oportet ut loco illius positivae unioni succedat in anima separata aliquis modus positivus, formaliter repugnans unioni ad corpus, sed sufficit sola carentia unionis; estque id magis consentaneum naturali conditioni ipsius animae, quae ex se apta est ad unionem illamque naturaliter petit, et ideo nunquam postulat modum aliquem existendi repugnantem unioni; non ergo est ulla ratio vel causa cur illi tribuatur, etiamsi unione privetur. Et propterea, etiamsi separata sit, quasi violenta manet, appetens corpus, quod certe non ita esset, si unioni succederet alius modus existendi positivus et connaturalis et repugnans unioni; sicut materia non manet in statu violento quando privatur una forma, quia illi alia succedit; esset tamen violenter, si omni forma privaretur.

34. Ex his ergo probata manet assertio posita; nam, si anima rationalis in corpore suam habet subsistentiam partialem, quam retinet etiamsi a corpore separetur, necesse est ut integra subsistentia hominis ex partialibus subsistentiis animae et corporis inter se unitis componatur, et in easdem sit resolubilis seu divisibilis per separationem animae a corpore, manente subsistentia partiali in parte separata. Et confirmari hoc potest ex mysterio Incamationis; nam ad hunc modum unio totius humanitatis componitur ex partialibus unionibus animae et corporis, et in eas fuit resolubilis; nam, per separationem animae a corpore, sicut humanitas destructa est, ita et eius integra unio ad Verbum, manserunt autem partiales uniones in anima et corpore separatis; ita ergo dicendum est de partialibus subsistentiis; nam unio illa supplet subsistentiam propriam cum proportione. Neque contra hanc assertionem occurrit nova difficultas ex parte animae (nam de materia statim dicemus), quia, cum illa subsistentia animae incompleta sit et partialis, non repugnat ei compositio integrae subsistentiae, neque etiam repugnat ut eadem res simul hoc modo subsistat et sit pars, sicut de partibus aquae supra dicebamus, quo exemplo utitur ad rem praesentem D. Thomas, I, q. 75, a. 2, ad 1 et 2, ex quo loco plane constat illum fuisse huius sententiae, quam etiam habet Q. disp. de Anima, a. 1, ad 6.

De compositione et dissolutione subsistentiae in aliis rebus pure materialibus

35. Dico sexto: in aliis substantiis materialibus et corruptibilibus praeter hominem, licet integra subsistentia totius componatur ex partialibus modis materiae et formae, et per eorum separationem dissolvatur, non tamen potest post separationem uterque partialis modus consequens esse, sed tantum partialis modus materiae, et ideo in his re‎bus sola materia habet partialem subsistentiam, non tamen forma. In hac assertione explicamus modum compositionis subsistentiae completae omnino materialis, quae res non est quidem facilis ad explicandum. Quod igitur huiusmodi subsistentia composita sit ex partialibus modis qui per modum actus et potentiae inter se comparentur, in superioribus probatum est, atque hos partiales modos materiae et formae attribuimus, quia, cum integer modus subsistentiae realiter identificetur et adaequate cum tota natura, necesse est ut partialiter cum forma et materia idem sis, et consequenter, quod materiae et formae partiales modi respondeant, ex quibus integra subsistentia componatur. Atque hinc etiam necessario fit ut, dissoluta unione harum partium, integra subsistentia dissolvatur et pereat; id enim commune est omni composito cuius partes separari possunt; constat autem, in his rebus, de quibus agimus, unionem partium dissolvi posse. Rursus, in his rebus etiam est manifestum, dissoluta unione non posse manere utrumque partialem modum, quia saltem ille non manet qui ad formam pertinet; cum enim forma ipsa non maneat, nec modus eius conservari poterit.

36. Quod vero ex parte materiae idem maneat partialis subsistentiae modus, non omnibus probari videtur; nam, cum materia sit imperfectior quam forma, videtur ab illa recipere modum et rationem subsistendi, et consequenter, mutata forma, necessario debere mutari in materia partialem subsistentiae modum. Deinde, quia materia existens in toto proprie non subsistit; ergo non habet proprium subsistentiae modum, quem retinere possit sub diversis formis. Nihilominus tamen, pars conclusionis posita verior videtur, quia, mutata forma, nulla realis en‎titas vel modus substantialis mutatur in materia praeter modum unionis, qui longe diversus est a modo subsistentiae, etiamsi admittamus esse in materia talem modum unionis distinctum ab unione formae, de quo supra dictum est. Quod enim hi modi, scilicet, unionis et subsistentiae, sint distincti, probatur primo a simili ex dictis de unione et subsistentia animae rationalis. Secundo, quia, si Deus conservet materiam sine forma, ut facere potest, talis materia careret omni modo unionis ad formam, et nihilominus esset subsistens; potest ergo conservari modus subsistentiae sine modo unionis; distinguuntur ergo ex natura rei. Tertio, idem colligi potest ex propriis rationibus talium modorum; nam modus unionis est quasi respectivus, essentialiter pendens ab altero extremo unionis et compositionis; modus autem subsistentiae est in se omnino absolutus, et ideo vix potest a nobis nisi per negationem declarari. Quarto, ex mysterio Incamationis, nam modus unionis materiae cum forma non pugnat cum unione hypostatica; nam materia actu unita animae rationali et formae sanguinis vel cadaveris, fuit simul unita hypostatice Verbo divino; at vero modus subsistentiae propriae directe repugnat unioni hypostaticae, ut ex dictis constat; sunt ergo illi modi diversi.

37. Quod vero non repugnent hi duo modi simul esse in materia, probari potest eisdem argumentis quibus hoc ipsum vel simile de anima rationali probavimus, scilicet, quia materia non unitur formae ut subiecto vel ut sustentanti illam in suo es‎se; nam potius materia est primum subiectum formae seu generationis, et ideo natura sua maxime postulat hunc modum existendi in se ac per se simul cum unione ad formam; ergo utrumque modum postulat, et unus alteri non repugnat, neque ulla probabilis ratio talis repugnantiae afferri potest. Item, quia in mysterio Incarnationis corpus Christi Domini simul habuit unionem ad animam et unionem hypostaticam ad Verbum loco propriae subsistentiae; ergo tale corpus natura sua haberet cum unione ad animam proprium subsistentiae modum, nisi per unionem hypostaticam esset praeventum.

38. Denique (ut ad id quod intendimus deveniamus), quod partialis modus subsistentiae materiae non ita pendeat a forma vel ab unione ad illam, ut necesse sit, mutata forma, mutari illum subsistentiae modum, probatur, quia nulla est ratio talis dependentiae, nam ipsamet essentia seu existentia materiae pendet a forma, quatenus illam naturaliter requirit ut sit, et nihilominus, mutata forma, non mutatur actualis entitas seu existentia materiae, sed eadem numero perseverat; ergo idem erit de partiali subsisten‎tia ipsius materiae. Probatur consequentia, tum quia subsistentia est proportionata existentiae, tum etiam quia est tam absoluta sicut ipsa existentia; ergo non est cur magis pendeat ab hac individua et determinata forma, vel ab unione ad illam, quam ipsa existentia. Ex quo facile solvitur prior pars rationis in contrarium; est enim magna diversitas inter formam materialem et materias; quamquam enim forma sit absolute perfectior quam materia, in hoc tamen est secundum aliquid minus perfecta, quod plus pendet haec determinata forma ab hac determinata materia, quam e converso; non enim potest eadem forma migrare a materia in materiam, sed, eo ipso quod ab hac materia separatur, perit; materia autem migrat (ut ita dicam) a forma in formam, vel potius eadem manet sub diversis formis in ea succedentibus. Quod provenit vel ex diverso modo dependentiae, nam forma pendet a materia ut a propria causa, materia velo solum pendet a forma ut a conditione requisita, ratione cuius ei debetur existentia et eius conservatio, et non sine forma; vel certe provenit ex proprio munere primi subiecti, nam circa illam versatur actio agentis, et ideo necesse est ut sit apta permanere sub utroque termino; forma vero, quae est terminus actionis, non habet eam indifferentiam, et ideo, si materialis sit, pendet in suo esse ab actuali unione ad subiectum, quae mutari non potest, manente et conservata ipsa forma. Ex hac autem eademque radice provenit altera differentia, scilicet, quod materia, mutata forma, possit conservari cum existentia et cum existendi modo; forma autem, sicut non potest conservare existentiam mutando subiectum, ita etiam non possit existendi modum retinere.

39. Atque hinc probata etiam relinquitur penultima conclusionis pars, scilicet, habere materiam †8 suam partialem subsistentiam, qua in suo genere concurrit ad componendam integram subsistentiam cuiuscumque materialis substantiae completae. Nam habet proprium partialem modum existendi, quo componit subsistentiam totalem, ut ostensum est; et ille modus talis est ut per illum habeat materia esse in se ac per se, et independens ab omni subiecto vel sustentante; et ratione eiusdem modi existendi potest eadem materia quasi in se manere sub diversis formis, conservato eodem existendi modo, ut ostensum est; ergo ille modus existendi materiae vere ac proprie est subsistentia saltem partialis. Respondent aliqui, hoc ipso quod materia pendet in suo esse et modo essendi a forma absolute seu in communi sumpta, non posse habere talem existendi modum proprium, qui sit subsistentia. Et eadem ratione aiunt materiam actu unitam formae multo minus dici posse subsistere, quam animam rationalem unitam corpori; nam anima rationalis ita est in corpore, ut in suo esse simpliciter non pendeat, neque ab hoc corpore, neque absolute a corpore; materia autem pendet a forma, etiamsi absque hac vel illa forma esse possit. Alii vero utuntur distinctione superius data, scilicet, si subsistere solum dicat negationem inhaesionis in subiecto, sic materiam primam subsistere; si vero dicat esse per se, id est, non in aliquo, a quo in suo esse pendeat, sic materiam primam non subsistere, quia est in composito et ab eo pendet, seu a forma eius.

40. Sed, omissa vocis ambiguitate, quod ad rem spectat, dicendum est dependentiam materiae a forma nihil obstare quominus in materia sit proprius modus subsistendi partialis; non enim omnis dependentia repugnat rationi subsistendi; omnis enim subsistentia creata pendet imprimis ab agente, et praesertim a Deo; omne etiam suppositum materiale pendet suo modo a dispositionibus suis, sine quibus existere non potest, et consequenter ab eisdem pendet subsistentia talis suppositi; et ad hunc modum pendet materia a forma veluti a substantiali dispositione ita intrinseca et connaturali, ut sine illa esse non possit. Non ergo repugnat subsistentiae huiusmodi dependentia, sed tantum illa quae est a subiecto vel supposito sustentante. Atque hinc fit (quod spectat ad usum verbi subsistendi ), vere dici posse materiam subsistere, quia haec denominatio positiva est a modo subsistendi, et non tantum negativa, neque includens (ut dixi) negationem omnis dependentiae aut omnis unionis cum alio, aut essendi in aliquo tamquam in toto, cuius subsistentiam partialiter componat, sicut de anima rationali diximus, est enim quoad hoc eadem proportio. Verumtamen, ut omnis tollatur aequivocatio, addatur aliquid quo declaretur materiam non subsistere ut integrum suppositum; non enim nego quin subsistere, simpliciter dictum, interdum in hoc rigore sumatur, ut colligitur ex D. Thom., I, q. 75, a. 2, ad 1 et 2. Dicatur ergo materia subsistere incomplete seu partialiter.

41. Superest ut dicatur de ultima conclusionis parte, quae ad materiales formas substantiales pertinet, et, si attente considerentur quae hactenus diximus, videri potest obscura et non satis cum illis cohaerens. Diximus enim subsistentiam suppositi pure materialis esse modum quemdam compositum ex modis partialibus materiae et formae; diximus etiam modum illum, qui se tenet ex parte materiae esse partialem subsistentiam; quomodo ergo intelligi potest alius modus partialis ex parte formae, quin ille etiam sit partialis subsistentia, cum ex utroque resultet et componatur subsistentia completa? Aut, si modus ille formae subsistentia non est, quid, quaeso, erit? aut qualiter poterit ratio eius intelligi? Propter hoc ergo aliqui negant i11am partem conclusionis positae, et concedunt etiam formas materiales habere partiales subsistentiae modos, et consequenter etiam fatentur illas subsistere, quamvis incomplete et in toto. Alii vero quoad hanc denominationem utuntur distinctione superius adducta, scilicet, prout subsistere dicit solam negationem inhaesionis, sic dici posse has formas subsistere, non vero prout dicit negationem dependentiae et existentiae in alio a quo pendet. Verumtamen, apud antiquos doctores nunquam appellantur hae formae subsistentes, neque dicuntur subsistere etiam incomplete. Immo, expresse D. Thomas, in loco proxime citato, distinguens subsistens seu hoc aliquid in incompletum et completum, dicit priori modo excludere inhaerentiam accidentis et formae materialis, posteriori autem modo excludere imperfectionem partis. In quo satis significat non posse formas materiales dici subsistere, etiam incomplete, seu eo modo quo materia vel anima rationalis subsistere dicitur.

Substantiales formae materiales nec partialem subsistentiam habent nec subsistunt

42. Ex quo plane fit non habere materialem formam proprium modum existendi, qui sit partialis subsistentia; alioqui ab illo modo denominaretur subsistens, saltem in‎complete. Unde D. Thomas, citato loco, et caeteri theologi, tamquam proprium et peculiare attribuunt animae rationali, inter omnes formas informantes corpus, quod sit aliquid subsistens, eo quod sit operans independenter a corpore, ut organo seu instrumento; et, in a. 3, expresse negat D. Thomas animas brutorum animalium esse subsistentes. Et hoc sensu dicitur nomine Augustini, in lib. de Eccles. dogmat., c. 16 et 17, solam hominis animam esse substantivam, animas vero brutorum non esse substantivas. Ratio vero est quia substantia intrinsece ac formaliter includit independentiam a sustentante, et maxime a materiali subiecto, seu causa a qua in suo esse res pendeat; sed in his formis materialibus nihil est (id est, neque essentia, neque existentia, neque modus existendi) quod non innitatur materiae ut sustentanti, quodque ab illa non pendeat in esse et conservari in genere materialis causae; ergo modus existendi talis formae connaturalis non potest habere veram rationem subsistentiae partialis. Consequentia est per se evidens. Minor item est clara, satisque in superioribus declarata et probata, quia quidquid est in his formis est affixum materiae; est enim commensuratum entitati et naturae talis formae, cui connaturalis est haec dependentia. Denique, nihil est in his formis quod non producatur vel comproducatur per eductionem de potentia materiae; nihil ergo in eis est quod non pendeat a materia ut a sustentante. Maior autem propositio etiam videtur satis constans ex communi omnium consensu; omnes enim per hanc negationem maxime declarant rationem subsistentiae, et eam ut minimum ad subsistendum requirunt, licet multi aliquid ultra postulent, ut vidimus. Item, inhaerentia directe opponitur subsistentiae; omnis autem dependentia a subiecto sustentante potest inhaerentia appellari, atque ita D. Thomas, supra, modum existentiae formae materialis in materia inhaerentiam appellat; repugnat ergo cum propria subsistentia.

43. Neque refert quod in his compositis materialibus aliquid seu aliquis partialis modus ex parte formae concurrat ad componendam integram subsistentiam totius. Non enim necesse est ut omne id ex quo aliquid componitur participet rationem vel denominationem totius; ut non quidquid componit lineam est linea, neque omne id quod componit hominem est homo, si proprie loquamur; sic igitur, non quidquid complet subsistentiam totius est subsistentia etiam in‎completa, sed est terminus quidam vel modus complens subsistentiam. Itaque, fatemur subsistentiam integram naturae omnino materialis componi ex partialibus modis materiae et formae; dicimus tamen modum materiae esse partialem subsistentiam, non tamen modum formae, quia modus materiae est quasi primum fundamentum seu basis totius subsistentiae talium rerum, et non nititur priori fundamento aut subiecto. Unde fit ut manere possit, naturaliter quidem sine hac vel illa forma, vel quacumque determinata, supernaturaliter vero absque omni forma et absque omni complemento quod ab illa provenire potest. Modus autem formae, licet sit complementum quoddam subsistentiae totalis, non est tamen proprie partialis et incompleta subsistentia, quia est talis modus qui innititur priori subiecto et fundamento, a quo ut a sustentante ita pendet ut sine illo sustineri aut esse non possit, non modo naturaliter, quod certissimum est, verum nec supernaturaliter. Quamquam enim materialis forma possit a Deo conservari sine materia, modus tamen existendi quem habet dum est in materia non potest conservari in illa forma separata a materia, tum quia per separationem intrinsece mutatur modus existendi, tum etiam quia ille modus est quasi respectivus et dicens actualem habitudinem, et competit formae non utcumque, sed ut informanti et componenti totum. Quod etiam optime declarat quantum ille modus deficiat a ratione subsistentiae partialis. Unde etiam constat differentia inter modum existendi animae rationalis et aliarum formarum; nam illa praeter unionem habet proprium existendi modum independentem a materia. Atque ita fit ut homo nobiliori modo subsistat quam omnes aliae res materiales; subsistit enim et per se totus, et secundum materiam, et secundum formam, habetque subsistentiam integram compositam ex partialibus subsistentiis, quam perfectionem non attingunt aliae res materiales, ut declaratum est.

44. Sed quaeres an hic modus qui ex parte formae materialis concurrit ad complendam subsistentiam totius sit ipsamet unio talis formae cum materia, vel aliquis alius modus ex natura rei ab unione distinctus. Videtur enim ex dictis sequi illud prius; diximus enim hunc modum talem esse ut sine materia conservari non possit; huiusmodi autem dependentia seu tanta connexio videtur esse propria unionis formae cum materia. Item, quia praeter unionem quae includit substantialem inhaesionem et dependentiam existentiae talis formae a materia, non videtur ad quid sit necessarius alius modus eiusdem formae et existentiae illius, aut quem effectum formalem habere possit circa existentiam talis formae; non est ergo in tali forma alius existentiae modus nisi unio seu adhaesio in materia. Sicut in forma accidentali, actualis inhaesio in subiecto est modus existentiae talis formae et quasi ultimus terminus eius, praeter quem supervacaneum omnino esset alium fingere; idem ergo est in forma substantiali, quatenus cum accidentali convenit in informatione inhaesiva seu dependenti a subiecto quod informat, quamvis differat in gradu seu perfectione talis inhaesionis. Quae differentia optime etiam declaratur iuxta eamdem doctrinam; inhaesio enim formae materialis differt ab inhaesione accidentis, quia illa prior talis est ut, adiuncta incompletae subsistentiae materiae, cum illa compleat perfectam et integram subsistentiam in genere substantiae, ex quo constat illam esse substantialem modum; inhaesio autem accidentis nullo modo complet aut pertinet ad subsistentiam integrae substantiae, sed est omnino extra genus et latitudinem substantiae.

45. Quamquam haec pars videatur specie probabilis, praesertim cum haec pluralitas rerum aut modorum vitanda sit, quoad fieri possit, nihilominus tamen dicendum existimo hunc modum esse distinctum ex natura rei ab informatione, seu unione, aut inhaesione formae materialis in materia. Quod imprimis declaro ex mysterio Incarnationis; Verbum enim hypostatice sibi univit sanguinem (quem suppono habere formam distinctam ab anima rationali), et in triduo assumpsit cadaver, et iuxta veram et receptam sententiam potuisset assumere naturam leonis et aliam similem; ex vi autem talis unionis privaretur natura assumpta integra atque totali subsistentia creata, et de facto ita contingit in sanguine et in cadavere Christi, iuxta sanam doctrinam; ergo privatur tam incompleta subsistentia materiae, quam omni complemento subsistentiae quod ex parte formae adiungitur, id est, illo partiali modo quem forma materialis secum affert ad complendam cum subsistentia materiae integram subsistentiam compositi; non privatur autem forma sua †9 informatione et unione ad materiam propter assumptionem, ut per se notum est; ergo ille modus complens subsistentiam ex natura rei distinctus est ab actuali informatione, quia, ut in superioribus traditum est, nullum est certius signum talis distinctionis quam realis separatio unius ab alio, etiamsi mutua non sit. Nec video quo modo possit huic rationi satisfieri, nisi per assumptionem irrationalis seu inanimatae naturae non uniri subsistentiam divinam toti naturae creatae per se primo seu secundum se totam, sed tantum secundum materiam. Verumtamen, haec evasio est in theologia improbabilis, et plus quam falsa, ut in libris de Incarnatione suis locis ostendimus. Et praeterea non solvit difficultatem; nam, si unio fit ad materiam, ergo privatur materia sua subsistentia partiali; ergo non potest in forma materiali manere aliquis modus qui ad rationem vel complementum subsistentiae pertineat, quia talis modus directe ac praecise respicit modum subsistentiae materiae et illum quasi actuat et ab illo omnino pendet, ut ostensum est; ergo revolvimur cum eadem efficacia in rationem factam, scilicet, quod talis modus est separabilis ab actuali informatione, et consequenter ex natura rei distinctus ab illa.

46. Atque hinc sumi potest metaphysica ratio et propria huius rei; nam, sicut in integra natura composita distinguimus entitatem naturae a completo modo subsistentiae, ita in ipsa materia distinguimus essentialem entitatem, ratione cuius est pars essentiae seu naturae compositae, et partialem modum subsistentiae, ratione cuius componit integram subsistentiam totius. Sic ergo in substantiali forma intelligitur essentialis entitas formae, quae est pars essentiae et naturae compositae; et haec est quae informat materiam ut est etiam pars naturae, et haec actualis informatio nullo modo pertinet ad rationem subsistentiae, sed praecise ad compositionem naturae, ut patet etiam in Christi humanitate, quae includit informationem animae rationalis absque ullo vestigio subsistentiae creatae; ergo haec informatio ut sic nullo modo pertinet ad complementum subsistentiae; ergo oportet aliquid aliud adiungere ex parte formae. Alioqui sequeretur in materiali natura completa nihil esse quod ad rationem subsistentiae pertineat, praeter incompletam subsistentiam materiae, quod in superioribus improbatum est.

47. Dicetur fortasse his rationibus recte probari aliquid aliud adiungendum esse ex parte formae, praeter unionem cum materia, quatenus utraque est pars essentiae vel naturae, hoc tamen nihil aliud esse praeter unionem existentiae formae ad subsistentiam materiae. Nam, sicut in materia distinguuntur ex natura rei essentia et subsistentia partialis, ita in ipsa forma distinguitur unio ad essentiam materiae ab unione ad subsistentiam, et per assumptionem hypostaticam una separatur ab alia; nam forma sanguinis Christi unita mansit essentiae materiae, non tamen subsistentiae propriae eius, cum illam non habuerit; ergo hoc satis est ad efficaciam rationis factae et ut intelligatur subsistentia materialis naturae compleri per solam hanc unionem existentiae formae ad subsistentiam materiae. Sed haec responsio nullo modo potest consistere; nam, si recte consideretur, introducit in naturali compositione suppositi ex forma et materia quemdam modum hypostaticae unionis, quod quam sit incredibile et improbabile, per se satis patet. Declaratur autem assumptum, quia unio hypostatica nihil aliud est quam unio unius substantiae seu existentiae substantialis ad subsistentiam alterius, ut per eam terminetur; hoc autem attribuitur formae materiali, cum dicitur per suam existentiam uniri subsistentiae materiae, ut per eam terminetur. Nec refert quod forma illa non sit integra substantia, sed partialis; nam etiam anima rationalis est partialis substantia, et nihilominus unio eius ad subsistentiam alterius est vera unio hypostatica. Neque etiam obstat quod subsistentia materiae sit incompleta, immo tanto erit mirabilior unio.

48. Unde optimum conficitur argumentum. Nam subsistentia completa tantum potest naturaliter terminare completam naturam cuius est subsistentia, quam intime afficit; ergo subsistentia incompleta tantum potest naturaliter terminare illam incompletam naturam quam intime afficit, ut modus eius intrinsecus, non realiter, sed modaliter tantum ab illa distinctus; ergo subsistentia materiae ita adaequate terminat intensive et extensive (ut alias Caietanus loquitur) partialem naturam materiae, ut non possit saltem naturaliter terminare existentiam formae, neque e converso existentia formae possit quasi hypostatice uniri subsistentiae materiae. Quin potius, si velimus argumentum retorquere, ex illa positione sequitur subsistentiam materiae non esse incompletam; nam, si talis est ut per eam terminetur existentia materiae et formae, et consequenter existentia totius naturae integrae, quid illi deest quominus completa subsisten‎tia sit? Unde ex illa sententia etiam sequitur, in toto materiali composito non esse aliam subsistentiam vel complementum subsistentiae praeter subsistentiam materiae; nam unio existentiae ad subsistentiam non est complementum subsistentiae, sed solum via vel quasi conditio necessaria ut existen‎tia unius per alienam subsistentiam terminetur, ut patet in Christi humanitate et unione eius ad Verbum.

49. Quapropter, nihil etiam obstat si quis respondeat subsistentiam materiae non esse alienam formae substantialiter unitae ipsi materiae, et ideo unionem illam non esse similem hypostaticae unioni, quae est ad alienam subsistentiam; sicut e contrario multi censent subsistentiam esse solius formae, praesertim in homine, et ad illam uniri essentiam et existentiam materiae. Hoc (inquam) non obstat; nam, cum materia sit realiter distincta a forma, et imperfectam habeat subsistentiam tantumque sibi commensuratam, satis est aliena et extrinseca ipsi formae ut non possit terminare subsistentiam eius, nisi interveniente aliqua praeternaturali unione. Praesertim, cum in superioribus ostensum sit subsistentiam unicuique rei connaturalem non esse rem distinctam ab illa, sed modum intrinsecum illius. Illa vero opinio quae tribuit formae totam subsistentiam, supponit subsistentiam esse rem simplicem et realiter distinctam, tam a materia quam a forma, et non esse terminum existentiae, sed vel existentiam ipsam vel conditionem ad illam praerequisitam, quae principia nos non admittimus. Et iuxta illa magis consequenter attribuitur subsistentia formae vel ut radici respectu materialium formarum, vel etiam ut primo quasi subiecto respectu animae rationalis; in nulla vero sententia dici probabiliter potest quod subsistentia materiae terminet hypostatice existentiam formae, aut quod integra subsistentia totius compositi materialis compleatur per solam unionem existentiae formae ad materiae subsistentiam.

50. Concludimus ergo, sicut in materia, praeter entitatem essentiae eius, quae est quaedam partialis natura, datur modus quidam partialis etiam et incompletus, qui est ultimus terminus existentiae eius, ita in forma materiali, praeter entitatem essentialem eius, quae est altera partialis natura, dari modum alium partialem ex natura rei distinctum ab illa, qui est terminus existentiae eius; et sicut ex essentiis partialibus materiae et formae inter se unitis consurgit integra et completa natura, ita ex illis duo‎bus modis materiae et formae inter se etiam unitis consurgere integram subsistentiam totius materialis naturae. Rursus, conveniunt in hoc illi duo partiales modi, quod uterque petit ex natura sua unionem cum altero, adeo ut naturaliter neuter possit sine altero conservari. Differunt tamen, quod modus materiae non innititur alteri ut sustentanti, sed solum requirit illum quasi ultimum actum seu complementum suum. Unde ulterius fit ut talis materiae modus non requirat determinate hunc vel illum modum formae, sed quacumque forma vel modo formae contentus sit, et successive possit idem permanere sub diversis formis et modis earum. Ex quo etiam colligitur talem modum non terminare seu afficere materiam, praecise ut unitam huic vel illi formae, sed secundum se, quandoquidem, variata quacumque unione ad formam, ille modus existendi perseverat in materia secundum se. Haec vero omnia longe aliter contingunt in materiali forma. Nam, imprimis, sicut haec forma habet entitatem innixam materiae, ita modus existendi eius innititur modo existendi materiae, et ab eo quasi fulcitur vel sustentatur. Ex quo fit ut sit ab eo inseparabilis, ita ut determinate pendeat hic modus formae ab hac subsisten‎tia materiae, nec possit aut variare hoc sustentaculum, et quasi migrare in aliud subiectum, aut omnino sine illo permanere. Rursus, hinc coniectamus hunc modum formae non afficere ipsam secundum se, sed tantum ut unitam materiae. Non quod non adhaereat (ut sic dicam) intime ipsi formae et existentiae eius, quam terminat, id enim dici non potest, alioqui superfluus esset talis modus, neque haberet proportionatam entitatem, quam immediate afficeret; sed quod non consequatur formam neque illam afficiat nisi ut unitam materiae; nam, sicut illa forma secundum se non est naturaliter capax existentiae, sed tantum ut unita, ita etiam nec terminum seu modum existentiae habet nisi ut unita. Itaque, sicut materia prima ordine naturae supponitur formae, ita etiam eodem naturae ordine in ea praesupponitur modus subsistentiae eius; forma vero materialis primo intelligitur uniri materiae, et in illa secum afferre modum, quo cum materia componat rem complete subsistentem, quem modum habere non potest nisi prout unita est tali materiae; et ideo dicitur non afficere illam secundum se, sed prout unitam.

51. Et propter has differentias vocamus modum illum materiae partialem subsistentiam, et materiam secundum se subsistentem constituere dicimus; modum autem formae non vocamus subsistentiam, etiam incompletam et partialem, sed complementum quoddam integrae subsistentiae, quod non constituit huiusmodi formam secundum se subsistentem, sed cum subsistentia materiae complet integrum terminum totius suppositi complete subsistentis. Quod si quis contendat illum etiam modum formae appellandum esse partialem subsistentiam, eo quod sit quasi pars subsistentiae totalis, primum in‎firma ratione nitetur, ut iam ostensum est. Deinde solum in modo loquendi a nobis, et a communi usu philosophorum discrepa‎bit; nam (quod ad rem pertinet) negari non potest quin ille modus innitatur materiae et ab illa pendeat. Ac denique, absolute ac simpliciter nemo potest dicere materialem formam subsistere ratione illius modi, sed solum esse in toto quod in ea subsistit. Declaratur hoc denique ex modo existendi quem haberet forma materialis, si per divinam potentiam separata conservaretur, et ex differentia inter modum quem tunc haberet et quem habet unita materiae. Si enim Deus conservet animam equi separatam a materia, et conferat positivum modum per se essendi, sicut confert quantitati consecratae in Eucharistia, ille modus differet a modo existendi quem habet illa anima unita materiae in duobus. Primo, quia ille modus non habet ex se ordinem ad materiam, ratione cuius ab illa pendeat; secundo, quia directe repugnat cum unione talis animae ad materiam, quia talis anima non potest uniri materiae nisi cum dependentia ab illa, quae dependentia repugnat cum illo modo existen‎di, sicut modus quem habet quantitas sepa‎rata repugnat cum actuali inhaerentia. At vero modus existendi quem materialis anima habet naturaliter non repugnat unioni et dependentiae seu inhaerentiae in materia; immo, natura sua illam postulat, et ideo talis modus non est subsistentia; ille autem quem haberet illa anima in praedicto casu separationis, revera esset subsistentia. Quia esset modus substantialis, sicut et existentia, quam terminat; et esset modus per se essendi incompossibilis inhaerentiae; quid ergo illi deesset ad rationem subsistentiae?

52. Dices: Illa subsistentia essetne totalis, an partialis? Non enim videtur primum, cum sit tantum in natura partiali; nec secundum, quia non est apta componere unam subsistentiam totalem. Circa hoc multa dici possent, quae breviter insinuabo. Primum est non repugnare partialem naturam subsistere per subsistentiam integram et completam, cum Christi anima subsistat per subsistentiam Verbi, quod saltem in triduo certissimum est; sic ergo dici potest illa subsistentia talis animae esse quasi totalis, quia non est apta ad componendam aliam subsistentiam, sed in se est indivisibilis. Secundum est talem subsistentiam simpliciter in sua entitate esse imperfectam, et hoc sensu dici posse incompletam, non quia ordinetur ad complendam aliam subsistentiam, sed quia tantum est apta ad terminandam incompletam naturam. Sicut modus per se quantitatis separatae non est partialis proprie, quia non ordinatur ad componendum alium; tamen, est quid imperfectum et incompletum in se, sicut etiam motus est in se quid incompletum, licet non ordinetur ad componendum alium motum; et haec duo vera sunt. Tertium vero posset aliquis addere, scilicet, posse a Deo fieri ut talis anima, conservata illa subsistentia, uniatur materiae, et tunc illa subsistentia cum subsistentia partiali materiae componeret unam; quod si hoc verum est, propriissime dicitur illa subsistentia partialis. Hoc tamen mihi non probatur, quia existimo materialem formam non posse uniri materiae nisi per unionem includentem dependentiam a materia et inhaerentiam, quae subsistentiae repugnat, ut supra dixi; forma enim non potest aliter informare quam natura sua apta sit, quia causalitas formalis non potest suppleri aut variari in eadem forma; at vero materialis forma non est apta informare nisi inhaerendo suo modo; quare impossibile est ut informet subsistendo. Nisi fortasse adiuncto novo miraculo, quod talis forma simul afficiatur modis oppositis et ex natura rei repugnantibus, quod in his modis ita proxime oppositis, ut sunt per se esse et inhaerere, non existimo esse possibile, nisi constituendo eamdem rem bis in rerum natura seu in diversis locis. Videantur quae de hac re tetigimus in tomo I, III partis, disp. XIV, sect. 1 et 3.

Satisfit argumentis in principio positis, et incommunicabilitas subsistentiae declaratur

53. Argumenta seu rationes dubitandi in principio sectionis positae priori loco, non sunt a nobis solvendae; probant enim et confirmant sententiam a nobis propositam. In his vero quae posteriori loco positae sunt, attingitur difficultas alia, praecipue intenta in hac sectione, scilicet, quo modo subsistentia creata dicatur incommunicabilis; hoc enim esse de ratione suppositi certissimum est ex omnium theologorum sententia, in principio III lib. Sentent., et III D. Thom. Quo sensu dixit etiam Boetius personam esse rationalis naturae individuam substantiam , id est, incommunicabilem, ut omnes exponunt. Subsistentia ergo creata, quae suppositum semper constituit, incommunicabilis etiam esse debet; nam, si ipsa communicabilis esset, quomodo posset rem incommunicabilem reddere? Haec autem incommunicabililitas videtur repugnare cum his quae diximus de compositione subsistentiae, et de unione unius subsistentiae cum alia, †10 quia omnis compositio fit per quamdam communicationem; oportet ergo verum sensum huius incommunicabilitatis aperire.

54. Est ergo primo considerandum varios esse modos communicationis, et non omnes excludi ex vi subsistentiae seu suppositi. Est enim primo quaedam communicatio extrinseca intentionalis, seu in genere causae finalis, quo modo finis seu bonum dicitur communicare seipsum, alliciendo ad sui dilectionem; et hoc modo constat subsistentiam et suppositum esse communicabilia; nam dicunt perfectionem aliquam per se amabilem. Alia est communicatio etiam extrinseca, sed realis et effectiva, quomodo causa efficiens dicitur se communicare suis effectibus, et hoc etiam modo clarum est non esse de ratione suppositi ut sit hoc modo incommunicabile. Immo vero, ad suppositum maxime pertinet hoc modo se communicare; nam (ut aiunt) actiones sunt suppositorum , et subsistentia, quamvis non sit propria ac formalis ratio huius communicationis, non tamen excludit illam, immo est conditio necessaria ad hanc communicationem. Rursus est alia communicatio intrinseca et formalis; voco autem formalem, non tantum illam quae est in genere causae forma‎lis, sed omnem illam in qua res communicat vel praebet alicui suammet entitatem seu formalitatem, quomodo etiam materia dicetur intrinsece ac formaliter se communicare composito. Haec vero communicatio potest etiam esse multiplex; quaedam est secundum rationem tantum seu communitas rationis, quomodo species, genera et alia superiora praedicata dicuntur communicari inferioribus. Et hanc communicationem excludit imprimis incommunicabilitas suppositi et subsistentiae, sed non est propria eius, sed communis cuilibet rei singulari; nam quaelibet res singularis, sive sit natura, sive suppositum, non potest pluribus inferioribus communicari. Immo ipsummet suppositum vel subsistentia in tantum est hoc modo incommunicabilis in quantum in re ipsa singularis est; nam ipsa ratio subsistentiae, vel suppositi, prout abstracte concipi potest, communicabilis est secundum rationem, ut indicavit D. Thomas, I, q. 29, a. 1, ad 1.

55. Alia est communicatio realis eiusdem rei singularis ad plura supposita vel plura entia realiter distincta. Quae potest dupliciter intelligi, scilicet, vel per identitatem vel per unionem tantum. Priori modo non reperitur talis communicatio extra divinam naturam. Unde incommunicabilitas huic communicationi opposita convenit quidem omni subsistentiae finitae, non tamen ex eo praecise quod subsistentia singularis est, sed ex eo tantum quod finita est. Nam divina natura, licet sit singularis et essentialiter subsistens, realiter communis est tribus personis realiter distinctis, secundum totam suam perfectionem et ipsammet subsistentiam absolutam; et, e converso, omnis res finita, etiamsi non sit subsistens, est incapax huius communicabilitatis respectu plurium et distinctarum rerum per identitatem; provenit ergo haec incommunicabilitas ex limitatione. Quamquam autem haec sit sufficiens ratio et adaequata respectu creaturarum, non tamen respectu omnium rerum, quia divinae personae secundum proprias relationes seu proprietates personales sunt hoc modo incommunicabiles per identitatem, non propter limitationem, sed propter relativam oppositionem, vel originis; ab hac enim provenit distinctio divinarum personarum, et consequenter incommunicabilitas unius respectu aliarum; nam respectu inferiorum rerum potius provenit ex eminentia et infinitate, ratione cuius non possunt identificari cum rebus finitis et inferioribus, ut per se notum est.

56. Alia vero communicatio realis unius et eiusdem rei singularis respectu plurium et distinctarum, non per identitatem, sed per unionem tantum, naturaliter saltem loquendo, repugnat supposito et subsistentiae creatae; unde hoc sensu etiam incommunicabilitas tali communicationi opposita est de ratione illius. Immo, iuxta probabilem opinionem theologorum, etiam supernaturaliter seu per divinam potentiam, omnis subsistentia creata est incommunicabilis non solum pluribus suppositis, quod indubitatum est, sed etiam pluribus naturis; subsistentia enim creata ita est alligata (ut sic dicam) propriae naturae, quam terminat, ut nulli alteri communicari possit, quod aliis verbis dici solet suppositum creatum ita esse imperfectum ut non possit alienam naturam assumere aut terminare. Quam incommunicabilitatem non habet divina persona aut subsistentia; potest enim pluribus naturis communicari per hypostaticam unionem, saltem supernaturaliter; naturaliter enim id fieri non potest; nam, licet esse hoc modo communicabilem connaturale sit divinae personae vel subsistentiae, ipsa tamen communicatio nulli naturae creatae potest esse connaturalis, cumque fieri debeat per mutationem creaturae et non Dei, necessario sequitur ut per solam mutationem vel actionem supernaturalem fieri possit. Unde fit hanc incommunicabilitatem absolute sumptam non esse de ratione suppositi ut sic, sed de ratione suppositi creati. Immo, in ipsomet supposito creato non oritur ex aliqua conditione ad rationem suppositi pertinenti; nam aliis etiam rebus convenit, quae non sunt supposita. Una enim forma non potest naturaliter esse in diversis materiis adaequate, nec una materia sub diversis formis inter se repugnantibus. neque unum accidens in distinctis subiectis neque una natura in distinctis suppositis, et sic de aliis. Quod ergo subsistentia creata non possit naturaliter communicari pluribus rebus seu naturis ex eo provenit quod limitata est et finita; ex eadem enim radice similis incommunicabilitas reperitur in omnibus exemplis adductis, et in aliis rebus aut modis similibus. Quod vero etiam supernaturaliter eadem subsistentia creata incommunicabilis sit multis naturis, etiam existimatur provenire ex limitatione eius; sed quia haec communis ratio non sufficit, ut opinor, addendum est id oriri ex propria imperfectione subsistentiae creatae, scilicet, quia solum est modus naturae, quam terminat, et non res omnino ab illa distincta. Est enim intrinsecum huic modo ut solam illam rem afficere possit quam modificat, quia in suo modo afficiendi dicit quamdam identitatem cum re quam afficit. Unde hoc non est proprium subsistentiae, sed commune omnibus modis, tam substantialibus quam accidentalibus; quam rem latius tractavi in I tomo III partis, disp. XIII, sect. 4.

57. Quid sit communicatio formalis, et quibus rebus possit convenire .— Porro, praeter communicationem unius rei respectu plurium, potest intelligi communicatio unius rei respectu alterius per formalem unionem vel coniunctionem aliquam, ut forma communicatur materiae, et materia formae, et sic de aliis. Atque hoc modo nulla esse videtur res creata (ut divina omittamus) omnino incommunicabilis; quamquam enim non omnis res omni modo communicari possit, nulla tamen videtur esse res quae non sit aliquo modo communicabilis. Nam, ut dicebam, materia communicatur formae, et forma materiae, et accidens communicatur subiecto, et subiectum accidenti, et (quod ad rem praesentem spectat) subsistentia communicatur naturae, cui intime coniungitur, eam terminando, et natura communicatur supposito, cuius est forma et essentia, et ipsi etiam subsistentiae communicatur, siquidem illi unitur. Unde concludi videtur incommunicabilitatem absolute sumptam non posse esse de ratione subsistentiae, etiam creatae, sed sub aliqua determinata ratione vel limitatione.

58. Quod ut declaremus, advertendum est aliud esse loqui de supposito, aliud de quacumque re creata subsistente, aliud denique de subsistentia ipsa completa vel in‎completa. Suppositum enim absolute dictum significat substantiam completam et totalem, atque omnino determinatam in genere substantiae. Unde suppositum creatum, ut tale est, omnino est incommunicabile, quia neque ulterius determinari potest, aut quasi contrahi vel modificari in genere substantiae, et quamvis accidentia recipiat, quibus communicari videtur, non tamen recipit illa secundum subsistentiam suam, sed secundum naturam; cuius signum est quia, ablata subsistentia, eadem accidentia manent, praeterquam quod haec communicatio accidentium est in alio genere et valde extrinseca. Non potest autem suppositum creatum communicari secundum subsistentiam suam alteri naturae substantiali, non solum naturaliter, verum nec supernaturaliter, ut diximus, atque ita est omnino incommunicabile. Formaliter autem ac propriissime, et quatenus suppositum est, est incommunicabile alteri supposito, non solum creato, sed etiam divino, ut ab eo sustentetur seu terminetur; nam in ratione sua includit quod sit ultimo terminatum; haec ergo incommunicabilitas est propria suppositi ut suppositum est. Unde etiam divinis et increatis suppositis convenit nam, licet suppositum divinum communicabile sit creatis naturis, non tamen ut ab eis terminetur, sed ut eas terminet, et quasi in eo sustineat.

59. Neque huic incommunicabilitati obstat quod cum una aqua, verbi gratia, unitur alteri, ex duobus suppositis integris fit unum, atque ita videtur unum suppositum substantialiter uniri et communicari alteri ad componendum unum tertium. Hoc (inquam) non obstat, quia, cum dicitur suppositum incommunicabile, intelligitur formaliter seu cum compositione, id est, manens suppositum; nam, si amittat rationem seu complementum suppositi, id quod reliquum est communicari poterit, saltem ut pars toti vel comparti. Atque ita contingit in praedicto exemplo nam, cum aqua unitur aquae, utraque amittit aliquem ultimum terminum terminantem complentem rationem totius, seu totalis substantiae quam suppositum significat, et ambae acquirunt communem terminum in quo uniuntur per modum partium; et ideo, quae uniuntur non sunt supposita, sed potius ut uniantur desinunt esse supposita, atque ita semper verum est suppositum ut suppositum esse incommunicabile, vel (ut ita dicam) inunibile substantialiter alteri supposito. Diximus autem superius substantias quae sic uniuntur non amittere totam subsistentiam quam antea habebant, sed solum indivisibilem terminum eius; ex quo fit ut partes aquae post unionem inter se possint dici subsistentes, non tamen supposita; nam denominatio subsistentis indifferens est ad totum et ad partes quae participant subsistendi modum, seu ad rem completam et incompletam; denominatio autem suppositi, sicut et personae, est solius substantiae completae et plene constitutae in suo genere. Quod ex communi usu horum nominum constat. Sic enim, ut notavit D. Thom., I, q. 29, a. 1, ad 5, anima rationalis etiam separata, licet subsistat, non est persona, quia est substantia incompleta, sicut nec manus (inquit) nec quaecumque alia partium hominis. Quod si quis dicat saltem posse vocari suppositum incompletum, sicut nonnulli appellant animam semipersonam, respondendum est id solum pendere ex usu vocis, ideoque esse illam locutionem impropriissimam et in rigore falsam; nam, cum dicitur suppositum incompletum, involvitur repugnantia in ipsis terminis secundum propriam significationem eorum; nam suppositum non significat nisi substantiam completam. Verum est D. Thomam interdum indicare illam distinctionem, non tamen sub nomine suppositi , sed subsistentis , et hoc aliquid , ut patet I, q. 75, a. 2, ad 1, ubi ait: Hoc aliquid potest accipi dupliciter, uno modo pro quocumque subsistente, alio modo pro subsistente completo in natura alicuius speciei; primo modo excludit inhaerentiam accidentis et formae materialis, secundo modo excludit imperfectionem partis; unde manus posset dici hoc aliquid primo modo, sed non se‎cundo modo, et idem est de anima .

60. Subsistentia absolute non reddit omnino incommunicabilem naturam .— Quocirca, loquendo de subsistente ut sic, non includit eam omnimodam incommunicabilitatem, quam includit suppositum. Nam in divinis natura subsistens, etiamsi sit perfectum et completum ens, communicabilis est tribus suppositis, non ut ab eis pendeat, nec quia illis indigeat ut subsistat, sed propter suam infinitatem, ratione cuius communicatur multis suppositis ineffabili quodam modo, per summam identitatem et simplicitatem. In creaturis autem non habet locum ille modus communicationis, et ideo, si res subsistens sit etiam completa, est omnino incommunicabilis, ac suppositum. Res autem incompleta subsistens potest esse communicabilis per modum partis, dummodo satis communicatio non sit per inhaerentiam, nam haec repugnat cum modo subsistendi, ut dictum est; unio autem per modum partis non re‎pugnat rei subsistenti incompletae seu partiali, cum possit dari subsistentia extensa et constans ex partibus, ut ostensum est.

61. Quae incommunicabilitas de ratione subsistentiae .— Atque ita facile constat quid dicendum sit de subsistentia ipsa in abstracto sumpta; nam, generatim loquendo, de ratione illius tantum est illa incommunicabilitas quae opponitur inhaerentiae, seu inexistentiae in alio sustentante; loquendo vero in particulari de subsistentia completa, quae in rebus creatis semper est suppositalitas, vel personalitas, illa potest dici aliquo modo communicabilis ut quod , incommunicabilis vero ut quo , si metaphysicorum more loquamur; illa enim, quatenus est actus quidam naturae cui adiungitur, communicatur illi, et hoc sensu dicitur communicabilis ut quod ; constituit tamen rem omnino incommunicabilem, tum per modum formae inhaerentis, quatenus subsistentia est, tum etiam per modum partis, quatenus completa est, et hoc modo dicitur incommunicabilis ut quo . Unde consequenter habet ut etiam ut quod sit incommunicabilis caeteris rebus praeterquam suae propriae naturae, et ut etiam non sit communicabilis per inhaerentiam, sed per intimam quamdam modificationem et identitatem. Duobus praeterea modis intelligi potest subsistentiam creatam et completam esse incommunicabilem ut quo , seu (quod idem est) esse rationem constituentem rem incommunicabilem. Primo, respectu ipsius constituti per ipsam, ut sic; et hoc est certissimum, quia illud constitutum est suppositum, quod, ut tale est, omnino est incommunicabile, ut declaravimus. Secundo, respectu naturae quam terminat, id est, quod non solum suppositum ipsum, sed etiam naturam semel terminatam reddat incommunicabilem alteri supposito, seu incapacem alterius subsistentiae. Et hoc quidem, si solum secundum naturae leges et capacitatem naturalem intelligatur, est certissimum, et per se notum. Si autem in ordine etiam ad divinam potentiam, res est incerta, quamvis probabile sit hoc etiam modo reddi prorsus incommunicabilem naturam creatam, propria subsistentia terminatam; quamvis nec de natura divina, nec de creata terminata personalitate divina, id verum habeat, de qua re dixi I tomo III partis, disp. XV, sect. 2. De subsistentia denique incompleta dicendum est constituere rem incommunicabilem per modum inhaerentis, non tamen per modum partis; nam, hoc ipso quod incompleta est, potest esse pars; et ideo illi non repugnat communicatio per modum partis, ut satis ex superioribus constat.

62. Duplex modus incompletae subsistentiae .— Solum occurrit ultimo advertendum, dupliciter esse posse subsistentiam incompletam, scilicet, vel ex se et intrinsece, vel ex accidente et (ut ita dicam) ratione status. Priori modo est incompleta subsistentia animae rationalis, vel materiae primae; et ideo, sive anima sit coniuncta, sive sit separata, semper subsistentia eius est incompleta, semperque est communicabilis, neque post separationem habet aliquem modum positivum, communicationi repugnantem; et propter hanc etiam causam non est suppositum. Posteriori autem modo est incompleta subsistentia partis aquae, quando unita est alteri parti, quia solum propter statum non est terminata proprio et incommunicabili termino. Ac propterea, si separetur, acquirit talem terminum estque verum suppositum habens subsistentiam completam. Atque ita satis constat quo modo subsistentia incommunicabilis sit, et qua ratione haec proprietas non repugnet divisibilitati eius seu compositioni ex partibus; et ita etiam sufficienter satisfactum est argumentis in principio sectionis positis.

SECTIO VI. QUAM CAUSAM EFFICIENTEM ET MATERIALEM HABEAT SUBSISTENTIA

1. Ex his quae hactenus diximus de formali ratione subsistentise, explicatae sunt fere omnes proprietates et variae divisiones eius, nimirum in incompletam et completam, in spiritualem et materialem, in simplicem et compositam, seu divisibilem et indivisibilem. Solum ergo superest dicendum in praesenti sectione de causis eius, et in sequenti de eius effectibus. Inter causas autem subsistentiae, finalis declarata est, explicando munus et necessitatem eius; formalis autem nulla est, quia ipsa subsistentia est quasi forma vel actus ultimus in suo gene‎re; solum ergo dicendum superest de efficiente, et obiter aliquid attingemus de materiali.

2. Subsistentia omnis creata Deum requirit efficientem .— Duo ergo sunt certa circa efficientem causam subsistentiae. Primum est, necessariam esse aliquam causam a qua omnis subsistentia rerum creatarum fiat. Patet, quia haec subsistentia est aliquid rea‎le, et non est quid increatum aut aeternum; ergo necesse est ut ab aliquo agente habeat suum esse, qualecumque illud sit. Secundum est, subsistentiam uniuscuiusque rei ab ea causa efficiente fieri a qua fit res ipsa quae subsistit, seu natura illa quam terminat subsistentia; itaque, in angelis et rebus omnibus quae per creationem fiunt, Deus ipse est causa efficiens subsistentiae; in his autem quae fiunt per generationem, generans ipsum a quo res genita fit etiam confert subsistentiam. Hoc constabit magis ex dicendis; nunc breviter probatur, quia tam creatio quam generatio, per se primo et immediate tendit ad rem subsistentem, ut sic; ergo necesse est ut efficiens creationem vel generationem, efficiat aliquo modo subsistentiam sui effectus. Difficultas vero est etiam duplex: prima, an causa creans vel generans rem subsistentem, se sola, et eadem omnino actione qua confert existentiam, conferat etiam subsistentiam; secunda, esto actio sit aliquo modo diversa, an sit immediate a solo efficiente existentiam rei, vel an illam efficiat mediante ipsamet natura cuius est subsistentia.

Qua actione fiat subsistentia

3. Aliquorum sententia .— Circa priorem partem multi sentiunt eadem omnino actione fieri ab eodem agente totam rem subsistentem cum subsistentia ipsa et existentia. Quae sententia videtur sumi ex D. Thoma, I, q. 45, a. 4, ubi ait creari et fieri esse proprium rei subsistentis, quia eius est fieri cuius est esse; illius autem proprie est esse quod est subsistens; nam illud est quod habet esse; ergo sentit D. Thomas unicam esse actionem qua fit res subsistens ut sic, per quam subsistentia ipsa comproducitur seu concreatur. Quod testimonium non solum D. Thomae auctoritatem, sed etiam efficacem rationem continere videtur. Et confirmatur, nam quando accidens fit in subiecto, eadem actione fit entitas accidentis et actualis inhaesio, ut nunc supponimus ex dictis in superioribus; ergo eadem ratione substantialis natura et eius subsistentia unica actione fit. Probatur consequentia, tum quia saepe diximus eamdem proportionem servare modum subsistentiae ad naturam substantialem quam habet modus inhaerentiae ad naturam accidentalem; tum etiam quia, sicut fit forma accidentalis inhaerens, ita fit natura substantialis subsistens. Denique confirmatur, quia suppositum creatum est unum ens simpliciter ac per se; ergo una actione fit; ergo illa eadem actione et ab eodem agente fit seu concreatur subsistentia.

4. In contrarium autem sumi potest argumentum ex mysterio Incarnationis, in quo videmus animam rationalem esse creatam eadem actione qua crearetur, si non es‎set Verbo unienda, et eiusdem speciei cum actionibus quibus aliae animae rationales creantur, ut suppono ex his quae late tractavi in I tomo III partis, disp. VIII, sect. 1; ergo creatio animae, ut talis est, non terminatur ad subsistentiam animae, sed ad solam existentiam; ergo oportet ut subsistentia alia actione seu alio modo fiat. Simile argumentum fieri potest de effectione totius humanitatis; et ad res omnes potest applicari. Nam angelus, verbi gratia, posset nunc uniri hypostatice Deo quoad ipsius naturam, ut supponimus, et tunc desineret esse seu conservari subsistentia angeli; conservaretur autem natura eius eodem modo et in eadem existentia in qua nunc conservatur; ergo est actio diversa illa qua conservatur existentia ab ea qua subsistentia conservatur, quandoquidem una cessante permanet alia; ergo etiam est diversa actio illa qua res accipit existentiam ab ea per quam subsistentiam recipit; nam actio productiva et conservativa eadem est, per se loquendo, si agens non varietur. Et confirmatur ratione physica; nam actiones variantur iuxta distinctionem et necessitatem terminorum, eo quod actio nihil aliud sit quam dependentia termini ab agente, quae formaliter es: modus quidam ipsius termini, realiter vero est ipsemet terminus, ut progrediens ab agente; sed subsistentia est aliquid ex natura rei distinctum a re subsistente et ab existentia eius; ergo habet diversam dependentiam et emanationem ab agente; fit ergo per distinctam actionem.

5. Duobus modis intelligi potest actionem hanc esse unam vel plures: primo, quod ita sit una ut sit indivisibiliter eadem, ita ut effectio subsistentiae nihil in re addat effectioni naturae et existentiae eius, qua per subsistentiam terminatur. Alio modo intelligi potest effectionem subsistentiae aliquid addere actioni creativae seu productiva existentiae rei. Hoc autem subdistinguendun est, nam duobus modis potest accidere: pri mo, ut id quod addit effectio subsistentia sit actio omnino distincta ab effectione existentiae, quamvis ex natura rei sit coniuncta cum illa. Secundo, ut non sit actio distincta, sed veluti pars quaedam eiusdem actionis, ita ut una tantum sit actio quae ad rem existentem et subsistentem terminatur, illa tamen non sit simplex, sed composita ex partiali modo, seu dependentia terminata ad existentiam, et alio partiali modo terminato ad subsistentiam. Sicut actio qua continue fit calor ut duo, vel calor bipedalis, est quidem una, non tamen simplex, sed composita ex partialibus actionibus terminatis ad di‎versos gradus et ad diversas partes caloris. Immo, haec actionis compositio potest adhuc duobus modis contingere; unus est ut compositio sit talis, et cum tanta dependentia partium inter se, ut non possit una pars sine alia manere aut fieri; et hoc modo censemus esse unam actionem qua fit et unitur subiecto accidens, et omnis forma quae educitur de potentia materiae seu subiecto. Alter modus est ut compositio haec sit sine mutua partium dependentia, ita ut possit manere una pars actionis sine alia, quod interdum vicissim et indifferenter contingit in utraque parte, ut quando inter eas et terminos partiales earum nullus est ordo per se, sicut in exemplo posito de calefactione bipedali; posset enim fieri in dimidia parte tantum, idque indifferenter in una vel alia. Interdum vero non est mutua haec independentia, sed una pars actionis per se supponit aliam, et non potest esse sine illa, vel saltem quin illa praecesserit, quamvis, e converso, ea quae supponitur seu est prior, possit esse sine subsequenti; sicut in exemplo de actione productiva caloris ut duo, actio qua producitur primus gradus posset manere sine subsequente, non tamen e contra.

Auctoris iudicium

6. Argumenta igitur posteriori loco posita sufficienter probant actionem qua fit subsistentia cum existentia rei non esse ita unam ut sit omnino simplex et indivisibilis, alioqui nullatenus posset illa actio terminari ad rei existentiam et impediri ne ad subsistentiam terminetur. Quia si actio reipsa exercetur, necesse est ut habeat suum terminum; si ergo attingit unum terminum, et non alium, vel unam partem termini, et non aliam, ideo est quia impeditur vel una actio, vel una pars actionis, et non alia; ergo actio quae sic minuitur vel impeditur, ut sic dicam, non potest esse omnino simplex et indivisibilis; huiusmodi autem est actio qua fit res tota subsistens, quandoquidem potest manere illa actio, ut terminatur ad rem seu existentiam naturae, sine actione subsistentiae; ergo. Probant praeterea rationes illae effectionem existentiae et subsistentiae rei non habere inter se mutuam ac necessariam dependentiam, quandoquidem potest una sine altera permanere. Existimo autem hoc non esse verum indifferenter, seu vicissim ac mutuo; nam actio qua fit natura existens potest esse sine effectione propriae subsistentiae, ut ex mysterio Incarnationis constat; non potest autem e converso spanfieri ut effectio subsistentiae †11 maneat sine actione productiva vel conservativa naturae existentis. Et ratio est quia, cum subsistentia tantum sit modus naturae, non potest esse aut fieri nisi in ipsa natura, et actu terminans illam; ergo ordine naturae essentialiter supponit existentiam, et consequenter effectionem etiam vel conservationem ipsius naturae; iuxta principia ergo a nobis posita ita philosophandum est, etiamsi alii iuxta alia principia aliter opinari cogantur.

7. Neque priores rationes quidquam contra haec efficiunt; nam ad summum eo tendunt ut probent hanc actionem esse unam, non vero quod sit simplex et indivisibilis. Sicut e converso, licet posteriores rationes probent, ut dixi, illam actionem non esse unam simplicem, non tamen probant definite esse duas, sed vel esse duas, vel unam compositam, quae diminui potest, et quasi mutila vel dimidiata manere. Quid autem horum verius sit, inquirendum superest; pendet autem hoc ex posteriori puncto supra proposito. Nam, si solum agens quod existentiam efficit facit etiam immediate subsistentiam, videtur sane utrumque facere una actione totali; si autem ipsum solum confert existentiam, subsistentiam autem non per se solum, sed medio aliquo principio ipsius rei subsistentis confert, erunt actiones duae, quia in rigore sunt a diversis principiis; ob hanc igitur causam simul haec tractanda sunt.

Quod sit principium proximum a quo manat subsistentia

8. Est igitur praecipua huius sectionis difficultas, an subsistentia effective sequatur ex intrinsecis principiis naturae existentis, an vero a solo extrinseco agente detur, natura solum passiva seu quasi passive se habente respectu illius. Et videtur quidem hocposterius verum esse. Primum, ob rationem supra insinuatam, quod actio agentis per se primo tendit ad rem subsistentem ut sic; ergo ipsum solum est quod dat effectui totam entitatem, usque ad subsistentiam. Secundo, ex illo simili de accidente; nam, quando accidens fit unitum subiecto, modus inhaesionis non est active ab ipsomet accidente quod unitur, sed solum extrinsecum agens, quod efficit accidens, confert actualem inhaerentiam; ergo, si servanda est proportio, idem dicendum est de subsistentia respectu naturae substantialis. Tertio, quia alias sequitur materiam primam esse principium intrinsecum activum suae subsistentiae, quod est contra naturam materiae; nam, cum pura sit potentia, non est activa. Sequela patet, quia tam intrinsece comparatur et tantam connexionem habet illa partialis subsistentia cum materia, sicut subsistentia animae cum anima, aut completa subsistentia totius naturae cum ipsa natura. Quarto, quia alias sequitur naturam violen‎ter privari sua subsistentia, quod non est consentaneum mysterio Incarnationis, quia alias dicendum esset humanitatem Christi esse in statu violento. Sequela vero patea, quia illud est violentum quod est contra internum impetum activum naturae, ex III Ethic., c. 1; si ergo natura esset intrinsecum principium activum suae subsistentiae, privari illa esset contra internum impetum activum, et consequenter esset violentum. Quinto, quia subsistentia non educitur de potentia naturae, seu alicuius subiecti, sed concreatur tantum; ergo a solo Deo immediate fieri potest. Antecedens probatur, quia subsistentia non est aliquid inhaerens subiecto; nam, ut supra dicebamus, subsisten‎tia est modus directe oppositus inhaerentiae. Consequentia autem patet, quia causa se‎cunda nihil agere potest, nisi per eductionem ex potentia subiecti. Et confirmatur, nam quod cum alio concreatur, non habet cum illo connexionem activam, sed formalem ac materialem, vel aliquam similem, quae ad has reducatur; et ideo eadem actione fit cum re quae per se primo creatur, sicut materia et forma caeli concreantur cum caelo, non propter activam connexionem, notum est, sed ob formalem et materialem ergo idem dicendum erit de re subsistent: et de connexione naturae et propriae subsistentiae eius. Sexto, quia alias sequitur posse naturam existentem conservari sine propria subsistentia et absque ulla alia, quo, videtur intelligi non posse, quia, si natura est a parte rei existens, et non esa in ab supposito, intelligi non potest quin in se ac per se sit, et consequenter quod sub sistat. Sequela probatur, quia, si solus Deus efficit existentiam, et deinde subsistentia resultat a natura existente, ergo sunt diversae actiones; ergo potest Deus unam separare ab altera, et priorem sine posteriori conservare. Neque ad hoc erit necessaria nova actio qua detur tali naturae aliquis positivus modus loco propriae subsistentiae, sed sufficiet suspensio divini influxus; nam illa emanatio propriae subsistentiae ab existente natura pendet a concursu Dei; omnis enim modus realis omnisque dependentia, qualiscumque illa sit, pendet magis et immediatius a causa prima quam a secunda; ergo potest Deus suspendere illum concursum, nullum alium tribuendo, et conservando actionem qua se solo producit naturam existentem.

Sententia auctoris

9. Haec sententia est probabilis, nec potest opposita sufficienter demonstrari. Nihilominus, in I tomo III partis, disp. VIII, sect. 3, contrarium nobis visum est probabilius, propter auctoritatem D. Thomae, ibi, q. 2, a. 5, ad 1, et q. 16, a. 12, in corp., et ad 1, quem eius discipuli communiter ita intelligunt, et ideo in hanc sententiam inclinant, quam etiam indicat Genebrardus, lib. II de Trinitate, paginae 93 et 94. Ratio vero est quia ex parte naturae sunt omnia principia sufficientia ut ab ea active resultet subsistentia eius; ergo non est negandum quin inter illa talis activa connexio intercedat. Antecedens declaratur quia, ut supra a nobis ostensum est, essentia substantialis cum sua existentia ordine naturae antecedit subsistentiam; ergo habet omnia necessaria ut ab illa possit resultare modus subsistentiae. Patet consequentia, quia ipsa essentia est nobilior quam subsistentia, et per existentiam constituitur in statu in quo possit esse principium intrinsecum subsistentiae per resultantiam, saltem naturalem. Rursus, videtur esse maxime proportionata ut possit esse huiusmodi principium, tum quia ex nobilitate ac perfectione eius provenit talis existendi modus, unde in virtute potest illum continere; tum etiam quia ad perfectionem rei spectat ut possit esse intrinsecum principium sui modi essendi, praesertim quando ille modus est omnino intrinsecus et connaturalis et naturaliter inseparabilis ab ipsa re. Atque hinc probata manet prima consequentia totius rationis; nam, quando effectus vel aliquis modus rei potest convenienter reduci in causam secundam, non est soli primae attribuendus; et similiter, quando revocari potest in internum principium, non est ad solam extrinsecam causam referendus, et praecipue quando talis modus habet intrinsecam et inseparabilem connexionem naturalem cum re cuius est modus. Et augetur vis huius rationis ex si‎mili exemplo de dimanatione activa propriae passionis ab essentia, quam admittunt et plures auctores, et qui melius sentiunt; videturque satis probari experimento physico de reductione aquae in pristinam frigiditatem, et latius traditur a philosophis in II de Anima. Nullae autem sunt rationes quae probabilius suadeant dimanationem illam effectivam passionum ab essentia, quam sit ratio a nobis facta; immo, omnes ad illam reducuntur, ut facile patebit consulenti auctores, vel diligenter excogitanti huiusmodi rationes et vim earum. Addo, maiorem vim habere dictam rationem in praesenti, quia maior est proportio inter naturam existentem cum sua subsistentia, et maior et intimior connexio, quam sit inter substantialem essentiam et accidentalem proprietatem. Neque huic rationi obstat quod subsistentia est tantum modus naturae, proprietas autem accidentalis est entitas distincta, immo hoc potius iuvat et confirmat rationem factam, quia facilius est intrinsecum modum fieri seu dimanare ab interno principio, quam entitatem distinctam. Atque hoc magis confirmabit responsio ad rationes dubitandi in contrarium positas.

Solutiones argumentorum

10. Ad primam respondetur actionem agentis ultimate quidem tendere ad constituendam rem per se subsistentem (agimus enim de substantiali actione), proxime tamen et immediate efficere rem seu naturam existentem, ad quam non impeditam naturaliter consequitur subsistentia, quam dicitur conferre ipsummet agens, eo modo quo is qui dat formam dicitur ciare omnia consequentia ad formam. Unde creatio, verbi gratia, dicitur esse rerum subsistentium, non quia formaliter terminetur ad subsistentiam, nam revera terminatur ad ipsum esse ut sic, ut sumitur ex D. Thoma, I, q. 45, per totam, et signatim a. 4, ad 1; sed quia per se primo tendit ad tale esse, ad quod ex natura rei consequitur subsistentia, si sit creatio facta modo quasi connaturali ipsi termino. Quod ideo adverto quia potest Deus creare formam accidentalem quae ex se non habet esse, ad quod subsistentia consequatur; tamen, ille modus productionis est extraordinarius et praeternaturalis; et tunc necesse est ut Deus supernaturali modo sustineat accidens illud sine subiecto, et est probabile conferre illi per novam actionem positivum modum per se existendi, ut in materia de Eucharistia in simili dictum est.

11. Ad secundam rationem negatur consequentia, et similitudo sumpta ab inhaesione accidentis; est enim dissimilis ratio; nam, cum forma accidentis fit in subiecto et ex subiecto, non prius natura existit quam inhaereat, alias oporteret prius natura creari quam uniri, et ob eamdem causam non potest seipsam active unire subiecto, quia nec potest seipsam de potentia subiecti educere, neque ante unionem etiam secundum naturae ordinem habet esse existentiae ut possit esse principium efficiens suae inhaesionis. Et ex eadem radice est quod talis forma eadem actione et ab eodem agente recipit inhaesionem, a quo recipit esse. Sicut etiam qui existimant subsistentiam naturae substantialis nil aliud esse quam ipsam existentiam substantiae, recte et consequenter dicent subsistentiam non resultare a propria essentia, sed conferri tantum ab extrinseco agente, quia existentia non potest provenire ab intrinseco, neque ante existentiam habet res unde possit esse principium efficiens. In eo tamen non loquuntur isti auctores consequenter, quod admittunt essentiam substantialem prius natura habere entitatem actualem essentiae quam subsistentiae, quia tunc necesse est ut admittant aliquam priorem actionem per quam essentia habeat illam actualitatem quam antea non habebat, et separabilem de potentia absoluta ab actione qua fit subsistentia; et tunc sine causa negant essentiam constitutam per actionem agentis in illa actualitate esse posse intrinsecum principium activum a quo manet subsistentia; hic autem error sequitur ex alio supra notato, nimirum, quia falso negant illud esse actuale essentiae esse existentiam; et ideo falsum etiam dicunt, et vocibus abutuntur, quando subsistentiam, quae non constituit formaliter actualitem rei, sed afficit, vel modificat illam, vocant existentiam ipsius essentiae; sed haec satis sunt in superioribus tractata.

12. Formane accidentalis possit aliquo modo se unire efficienter subiecto .— Hic vero inquiri potest circa responsionem datam, an in aliquo casu, vel supposito aliquo miraculo, possit forma accidentalis effective se unire subiecto, saltem per resultantiam naturalem, ut verbi gratia, supponendo quantitatem conservari a Deo separatam a subiecto, ut in Eucharistia fit, et postea creari materiam vel substantiam intime praesentem illi quantitati, et auferri ex parte Dei omne impedimentum, id est, suspendi omnem actionem qua Deus impediebat inhaerentiam et per se constituebat quantitatem. In eo igitur casu cessat responsio data; nam illa quantitas iam prius existebat quam esset unita; ergo habet esse a quo possit effective manare unio; et aliunde est tam intima connexio inter quantitatem et actualem inhaerentiam, sicut inter naturam substantialem et subsistentiam. Et confirmari potest ex quadam probabili opinione Henrici, asserentis animam rationalem, quia prius natura existit intime praesens materiae dispositae quam illi substantialiter uniatur, seipsam active unire corpori per naturalem quamdam resultantiam seu activitatem. Quod si obiicias quia forma non efficit active informationem, sed formaliter, responderi potest utrumque concursum habere.

13. Hunc dicendi modum de quantitate in illo casu ut probabilem reliqui in I tomo III partis, loco citato; postea vero, re magis considerata, in III tomo, disp. LVII, sect. 3, probabilius censui, et merito, inhaesionem etiam praeexistentis accidentis non manare active ab ipso accidente, sed ab aliquo extrinseco agente debere fieri. Et ratio est quia, licet accidens toto priori tempore existat absque inhaerentia, et consequenter conservetur in esse per actionem non eductivam de potentia materiae, sed alterius et superioris rationis, tamen, in eo instanti in quo iterum unitur subiecto, non prius habet esse quam uniatur, quia iam tunc non recipit esse per illam actionem superiorem et quasi creativam, sed per actionem eductivam, seu (quod perinde est) conservativam formae in subiecto et ex subiecto, et non alias; per quam actionem forma simul recipit esse et inesse, et ideo non potest talis forma esse principium activum talis actionis vel inhaerentiae, quam per illam in eo instanti recipit. Atque hoc modo differentia assignata in superiori responsione locum habet, etiam in accidente, quod prius tempore supponitur existere separatum. Nam illa praeexistentia (ut sic dicam) tempore antecedens est per accidens respectu actionis, quae est in illo instanti in quo tale accidens unitur subiecto. Quapropter, non est etiam simile exemplum ab anima rationali sumptum; nam illa, etiam prout existit in eo instanti in quo unitur corpori, prius natura existit et per actionem non eductivam, sed creativam. Praeterquam quod illa opinio Henrici satis dubia est et incerta, ut notavi in II tomo III partis, disp. XLIV, sect. 5.

14. Forma substantialis corporea, an possit se active unire .— Hinc vero obiter infertur idem quod dictum est de forma accidentali dicendum etiam esse de materiali forma substantiali, quoad suam actualem unionem et quasi inhaesionem in materia. Quia etiam illa fit per eductionem, et ideo simul et eadem actione existit et unitur, et ideo, sicut non potest seipsam efficere, ita nec potest seipsam unire. At vero, si sermo non sit de inhaesione formae substantialis, sed de illo modo partiali quo talis forma complet subsistentiam totius, recte intelligitur resultare active ab ipsa forma; nam ille iam supponit formam quoad suam entitatem essentialem existentem et unitam materiae; et in reliquis eodem modo ad illam comparatur, sicut subsistentia ad essentiam.

15. Secundo, obiter etiam intelligitur ratio ob quam actio, per quam accidens vel materialis forma fit et unitur subiecto, non potest quasi partiri et manere dando esse tali formae et non dando illi inhaerentiam seu unionem cum subiecto. Sed, quandocumque accidens separatur a subiecto et sic conservatur, omnino cessat prior actio et incipit nova, dans seu conservans illud esse sine unione; secus vero in actione vel actionibus per quas natura substantialis accipit esse et subsistere; nam potest illa prior actio dividi et separari a posteriori, ut dixi. Ratio autem differentiae est quia illa actio qua forma accidentalis vel materialis recipit esse connaturali modo, est essentialiter pendens a subiecto, alioqui non esset actio eductiva; ablata autem unione cessat concursus subiecti, et ideo necesse est ut talis actio cesset et incipiat alia quae sit quasi creativa et productiva. Actio vero per quam fit natura substantialis non pendet essentialiter a subsistentia, cum haec posterior sit quam ipsum esse ad quod terminatur talis actio. De qua re dixi plura in I tomo III partis, disp. VIII, sect. 1.

16. An a materia prima resultet subsistentia .— Ad tertium, quod erat de materia prima, aliqui putant inconveniens hanc activitatem, etiam per resultantiam naturalem, illi tribuere; et ideo aiunt huiusmodi activitatem subsistentiae semper esse a sola forma. non solum in naturis simplicibus seu formis subsistentibus (quod per se clarum est), sed etiam in naturis completis constantibus ex materia et forma. Qui modus dicendi esset satis probabilis, si subsistentia esset simplex entitas omnino realiter distincta a materia et forma. Supponendo autem, quod supra docuimus, subsistentiam esse modum naturae habentem compositionem vel simplicitatem proportionatam ipsi naturae, esseque vel partialem vel integram, iuxta conditionem naturae quam terminat, necessario dicendum est subsistentiam consequi ad eam naturam quam proxime terminat. Concedo ergo subsistentiam incompletam materiae resultare ex ipsa. Neque enim potest resultare a forma, tum quia subsistentia consequitur naturam tamquam modus ad rem cuius est modus, subsistentia autem materiae non est modus formae, sed ipsiusmet materiae; tum etiam quia illa subsistentia materiae ordine naturae supponitur ipsi formae, quia, ut materia sit primum subiectum generationis, supponitur subsistens, et sub diversis formis eamdem numero subsistentiam retinet. Neque inconveniens est attribuere materiae hoc genus activitatis circa propriam subsistentiam; nam, licet non sit activa propria actione quae ordinetur ad communicationem sui es‎se, quia non potest sibi simile producere neque ad illud disponere, tamen, per quamdam resultantiam circa aliquam proprietatem vel modum suum, nihil impedit quod sit activa. Sic enim quantitas, quae est proprietas materiae et illam semper concomitans, naturaliter manat ab illa, iuxta probabilem sententiam, et idem multi censent de relationibus quae insunt in materia et in illa resultant posito termino. Neque contra hoc obstat quod materia sit pura potentia in ordine ad actum formalem; nam hoc non excludit quin habeat aliquam essentiam actualem, quae satis est ut ex illa resultent aliquae proprietates vel modi essendi proportionati.

17. Substantia privata sua subsistentia an sit in statu violento .— Ad quartum respondetur difficultatem in eo tactam aeque procedere de essentia, sive comparetur active ad subsistentiam, sive passive tantum, quia violentum non solum est illud quod est contra principium activum internum, sed etiam quod est contra principium passivum. Aristoteles enim, loco ibidem citato, solum ait violentum esse quod est a principio extrinseco, nihil prorsus conferente passo, cui vis est illata; is autem qui aliquid ab extrinseco patitur contra naturalem appetitum passivum, nihil confert, sed potius repugnat. Restat ergo eadem difficultas, sive natura sit principium activum propriae subsistentiae, sive solum naturali aptitudine et appetitu passivo illam postulet, quo modo non sit in statu violento si illa privetur. De qua re disputant theologi, partim in I‎II, q. 6, partim in III, q. 2, et quidam generaliter aiunt, quidquid creatura a Deo patitur positive vel privative, non esse violentum, quia secundum potentiam obedientialem subiecta est suo creatori, et ad hoc est magis propensa quam ad suam particularem perfectionem, sicut aqua, quando ascendit ad replendum vacuum, non violenter ascendit, quia, licet motus ille sit contra appetitum particularem propriae naturae, est secundum generalem appetitum ad bonum universi. Alii vero in particulari respondent Christi humanitatem non esse in statu violento quia, licet sit privata propria subsistentia, evecta est ad altiorem statum et ad unionem cum nobiliori subsistentia, quae virtute et eminenter continet quidquid perfectionis est in propria. Et haec est vera sententia, quam late tractavi in I tomo III partis, disp. VIII, sect. 3.

18. Quintum argumentum posset in contrarium retorqueri, saltem ad probandum diversum esse modum quo fit subsistentia ab eo quo fit natura existens; et ideo ex hac parte potius posse concludi actionem seu effectionem esse diversam, et non repugnare quod subsistentia resultet active ab ipsa natura, etiamsi natura secundum existentiam suma ab extrinseco agente creetur. Quia natura creatur simpliciter ex nihilo, vel generatur ex praeexistenti materia, quae ex nihilo creata est; subsistentia autem fit aliquo modo ex ipsa natura cuius est subsistentia; nam, sicut in illa est tamquam modus eius et ab illa essentialiter pendet in genere causae materialis, saltem per reductionem, ita ex illa fit, nec potest aliter fieri nisi coniuncta ipsi naturae, et in ea nitens atque ab ea pendens; et hoc satis est ut ab ipsa natura possit active resultare. Neque obstat quod subsistentia conereari dicatur quando res creatur, quia concreatio, licet non semper requirat dimanationem unius rei ab alia, ut bene declarat confirmatio illi quinto argumento adiuncta, non tamen semper illam excludit. Interdum enim dicitur concreari aliquid tamquam pars eius quod per se primo creatur, et tunc non oportet ut intercedat dimanado unius ab alio, sed sola compositio unius integri termini, qui per se primo fit per unam actionem compositam et proportionatam termino; et hoc modo creatur caelum una actione, et partes eius concreantur. Alio modo dicitur aliquid concreari quia naturali necessitate coniunctum est cum proximo termino creationis, ut intellectus concreatur animae, et huiusmodi concreatio non excludit, sed potius fere semper adiunctam habet dimanationem eius rei quae concreatur ab existentia vel essentia rei quae creatur, et hoc modo dicitur concreari subsistentia. Denique, alio modo concreatio solum dicit concomitantiam cum creatione in eodem momento, absque intrinseca vel necessaria connexione. Quo modo dicitur communiter gratia concreata angelis, vel Adae, et huiusmodi concreatio neque est eadem actio cum creatione, nec dimanatio necessario coniuncta cum illa, sed est actio omnino distincta et coniuncta cum creatione, vel ex voluntate creatoris, vel ex concomitantia alterius agentis; ut, verbi gratia, lumen aeris potuit esse aeri concreatum ex praesentia solis, qui illum illuminavit in eodem instanti in quo creatus est. Igitur ex concreatione subsistentiae non potest excludi dimanatio eius ab essentia. †12

19. Sed urgebis concreationem subsistentiae non esse collocandam in secundo ordine, sed in primo, ideoque excludere praedictam dimanationem. Assumptum probatur, quia quod concreatur illo secundo modo supponit constitutum integrum terminum creationis, et solum per accidens, et ad summum per se secundo coniunctum est cum termino qui per se primo creatur, et hoc modo intellectus concreatur animae vel angelo, et lux soli, et quantitas corpori vel materiae, et sic de aliis. At vero subsisten‎tia non sic se habet; non enim supponit terminum creationis, et per se secundo illi adiungitur, sed formaliter includitur in adaequato ac per se primo termino creationis; nam quod creatur non est natura, sed suppositum, vel res subsistens ut sic; ergo subsistentia creatur ut pars formalis rei quae creatur, quod spectat ad primum modum concreationis; non ergo potest concreari tamquam dimanans a termino creationis. Respondetur obiectionem hanc solum fundari in illo communi modo loquendi, suppositum esse quod generatur vel creatur, et non naturam. Quae locutio eodem modo intelligenda est quo altera similis, suppositum, scilicet, esse quod operatur, cuius sensus non est subsistentiam esse rationem agendi, sed esse quoddam complementum quod ex natura rei praesupponitur in agente, ratione cuius dicitur ipsum suppositum esse quod operatur, quamvis ratio agendi sit ipsa natura vel forma, ut sectione sequenti fusius dicemus. Sic igitur, suppositum dicitur esse quod fit vel creatur, non quia subsistentia ipsa sit ratio formalis (ut sic dicam) terminandi creationem, sed quia est substantiale complementum rei quae creatur, naturaliter ac necessario resultans ex formali termino creationis, quod est ipsum esse substantiale. Creatio ergo vi sua facit rem independentem a subiecto, et natura sua tendit ad producendam rem omnino completam in suo esse substantiali; completur autem per subsistentiam, ut dixi, et ideo creari dicitur res subsistens quamvis creatio ut sic non attingat immediate subsistentiam ipsam, sed illud esse ad quod sequitur subsistentia. Atque ita satis declaratum manet quo modo subsistentia dicatur concreari, non ut pars termini quem immediate attingit creatio, sed ut modus naturaliter consequens talem terminum.

De materiali causa subsistentiae

20. Insinuatur vero in illo argumento quaedam difficultas pertinens ad alteram partem huius sectionis, quae est de causa materiali subsistentiae, an, scilicet, subsistentia proprie habeat materialem causam, et quaenam illa sis. In qua re primo comparari potest subsistentia ad illam naturam quam adaequate terminat, id est, simplex et completa subsistentia ad proportionatam, nimirum angelicam, simplex autem et incompleta ad materiam, vel animam rationalem, completa vero et composita ad integram et compositam naturam. Et secundum hanc comparationem certum est subsistentiam esse affixam et intime adhaerentem naturae quam terminat, et ita pendere ab illa in fieri et in esse, ut nullo alio modo fieri aut esse possit; quae omnia in superioribus probata sunt.

21. Aliquorum sententia .— Ex quo aliqui etiam ita loquuntur ut dicant subsistentiam inhaerere naturae quam terminat, et ex illa fieri seu educi tamquam ex materia, quia omnis modus qui ordine naturae praesupponit rem quam modificat, ita inhaeret et ex illa fit. Dico autem qui praesupponit rem modificabilem , ut excludam dependentiam creativam seu creationem passivam, quae etiam est modus rei quae creatur, non tamen est in illa aut fit ex illa ut ex subiecto, quia non praesupponit illam ordine naturae, sed potius ad illam tendit; hoc autem est singulare in hoc modo propter specialem eius rationem, quae est esse viam ad terminum; subsistentia autem non est huiusmodi, sed ordine naturae praesupponit rem quam afficit ac terminat, et ideo comparatur ad illam ut ad subiectum et materiam, sicut omnes alii similes modi. Et confirmatur, nam hoc modo optime intelligitur quo modo possit subsistentia fieri cum concursu ipsiusmet essentiae, quia, nimirum, educitur de potentia subiecti, sicut ob contrariam rationem creatio passiva, quamvis sit affixa termino, non potest fieri ab agente creato, neque cum concursu ipsius termini, quia non est in illo ut in subiecto. Quod si obiicias subsistentiae repugnare inhaerentiam, responderi potest non repugnare illi inhaerentiam ut quod , sed ut quo , id est, non repugnare illi esse inhaerentem, sed constituere rem inhaerentem; vel aliter (et eodem devolvitur), repugnare illi inhaerentiam non ex parte sui, sed ex parte rei cui ipsa inhaeret vel quam constituit; ipsa enim subsistentia constituit subsistens, cui ut sic repugnat quod inhaereat; terminat etiam naturam, quam reddit ineptam ad inhaerendum vel inexistendum alteri; sed hoc ipsum facit subsistentia inhaerendo tali naturae.

22. Aliorum opinio .— Aliis vero non placet hic loquendi modus, negantque subinde subsistentiam inhaerere naturae. Cuius rei rationem aliqui reddunt, quia alioqui esset accidens; quae ratio non concludit, quia non est sermo de inhaerentia in eo rigore, sed ut ad substantialem unionem cum dependentia existendi potest, et saepe tribuitur formis materialibus. Alii reddunt rationem, quia subsistentia non est forma proprie et in rigore; ergo nec natura quam terminat comparatur ad illam ut materia vel subiectum; ergo neque inter illa intercedit inhaesio, sed aliud genus unionis longe diversum. Utraque consequentia est clara, quia illa sunt quasi correlativa, seu se mutuo consequuntur. Antecedens autem probatur a theologis, quia alias Verbum divinum non posset supplere vicem subsistentiae, cum non possit esse forma. Item probari potest, quia neque est forma accidentalis, ut supra probatum est, nec substantialis, quia alias non posset informare, vel aliam formam, vel completam naturam substantialem.

23. Iudicium auctoris .— Haec dissensio videtur magna ex parte esse in modo loquendi, nam in re constat esse inseparabilem unionem inter subsistentiam et essentiam seu naturam cum termino; ac subsistentiam ipsam creatam, quatenus est modus quidam ex natura rei distinctus a natura, habere quoddam esse imperfectum et diminutum, quod nec fieri nec conservari potest nisi affixum tali naturae; an vero illa coniunctio et dependentia dicenda sit inhaesio, necne, videtur pertinere ad modum loquendi. Mihi tamen posterior loquendi modus magis placet, tum quia omnis modus qui non distinguitur realiter, sed modaliter tantum a re cuius est modus, videtur habere cum illa unionem alterius rationis quam sit inhaesio proprie sumpta, ut sumi potest ex his quae supra dicta sunt de distinctione modali et de causa formali, et dicemus iterum infra, tractando de accidentibus. Quod si in modis omnibus hoc habet locum, multo magis in substantialibus, qui ad complementum substantiae concurrunt. Et maxime hoc procedit in hoc modo qui est subsistentia, cum ex se habeat complere suppositum creatum in positiva ratione essendi per se. Tum etiam propter rationem factam, quod subsistentia non comparatur ad naturam ut forma, sed ut purus terminus; ergo nec natura comparatur ad subsistentiam ut materia vel proprium subiectum; comparatur ergo ut terminabile ad suum terminum, cum quo habet naturalem connexionem necessariam, et late loquendo seu reductive se habent ut actus et potentia. Atque haec habitudo et connexio satis est ut subsistentia possit a natura dimanare per resultantiam naturalem.

24. Atque ex his constat, si subsistentia comparetur, non ad naturam quam terminat, sed ad aliud subiectum, non posse esse inhaerentem alicui, quia hoc multo magis repugnat rationi illius, idque in omni subsistentia completa est per se manifestum. Item in subsistentia partiali materiae primae. De subsistentia autem partiali animae rationalis, verum est aliquo modo esse in corpore, seu in subsistentia corporis, cum qua complet integram subsistentiam totius, tamquam ultimus actus eius, non tamen cum inhaesione, quia non pendet ab illa in suo esse, sed cum simplici unione, quae non repugnat subsistentiae partiali, unde non potest dici subsistentia corporis esse causa materialis subsistentiae animae. In formis autem materialibus propterea negamus esse subsistentiam partialem, quia modus illarum vere est in materia cum causalitate materiali et cum dependentia et aliquali inhaesione.

Possitne substantialis natura sine ulla subsistentia conservari

25. Scoti opinio .— Sententia Caietani .— In sexta ratione attingitur alia difficultas, an, scilicet, fieri possit ut Deus impediat emanantionem subsistentiae a natura per solam suspensionem influxus, atque ita fieri possit ut natura conservetur sine ulla subsistentia propria, vel aliena. Quae difficultas, si attente consideretur, multo magis locum habet in contraria sententia, asserente Deum solum efficere subsistentiam cum existentia; nam, si potest suspendere suum influxum circa rem seu modum posteriorem, conservando priorem, quando ille influxus est cum causa secunda, eadem vel maiori ratione id poterit, si sit ab ipso solo. Quapropter, illa difficultas non pendet ex praesenti quaestione quam modo tractamus, sed communis est in omni sententia asserente subsistentiam esse rem positivam ex natura rei distinctam a natura. Quam attigit Scotus, In III, dist. 1, q. 1, ubi, licet reputet inconveniens quod possit natura existens conservari sine propria subsistentia et sine unione ad alienam, existimat tamen id sequi ex illa sententia asserente subsistentiam esse rem positivam ex natura rei distinctam; et Caietanus, III, q. 4, a. 2, respondens Scoto, concedit id sequi, et non reputat esse inconveniens ut per potentiam Dei absolutam natura conservetur sine ulla personalitate propria vel aliena.

26. Quae difficultas in Caietani opinione .— Haec vero sententia est difficilis valde in opinione ipsius Caietani; nam ipse ait subsistentiam esse anteriorem existentia et constituere proprium susceptivum existentiae; sed non potest natura conservari sine existentia; ergo nec sine subsistentia, quae est prior. Quod si dicatur posse Deum invertere hunc ordinem et ponere existentiam in natura ante subsistentiam, contra hoc possumus ad hominem argumentari. Caietanus enim ait Deum non conservare materiam sine forma, quia non est capax existentiae nisi per formam, eo quod forma constituit susceptivum existentiae, nec potest existentia constitui extra proprium susceptivum; †13 sic igitur non poterit natura conservari sine subsistentia, quia non est capax existentiae nisi per subsistentiam, nec poterit inverti hic ordo, quia non potest existentia constitui extra proprium susceptivum. Illud vero est mirabilius, quod quidam docent subsistentiam nihil aliud esse quam existentiam ipsam substantialem, et nihilominus admittunt posse conservari naturam sine subsistentia propria vel aliena. Nam hic coguntur concedere posse conservari essentiam in rerum natura sine existentia. Quod quam sit absurdum, ex ipsis terminis constat, et in superioribus latius tractatum est. In nostra vero sententia cessat haec difficultas; existimamus enim essentiam existentem esse priorem ordine naturae sua subsistentia, et ideo, licet impediretur subsistentia, non privaretur natura existentia sua, et ita videtur probabiliter dici posse non implicare contradictionem. Nam in eo casu talis natura diceretur esse per se mere negative, quia non esset in alio, non tamen positive, quia non esset ita terminata ut esset positive incapax unionis ad aliud suppositum.

27. Resolutio dubii .— Nihilominus tamen contraria sententia videtur probabilior, quam tenuit etiam Fonseca, lib. V, c. 8, q. 6, sect. 5, ad 4 Scoti; citatque in eam sententiam D. Thom., In III, dist. 5, q. 3, a. 3, ad 3, ubi solum ait quod, si humanitas separaretur a Verbo, statim subsisteret. Sunt autem notanda verba D. Thomae, ex quibus ratio non infirma pro hac parte colligitur: Separatio (inquit) dat utrique partium totalitatem, et in continuis dat etiam utrique esse in actu, unde hoc ipso quod hominem deponeret, subsisteret homo ille per se in natura rationali, et ex hoc ipso acciperet rationem personae . Quando ergo id quod additur vel resultat est tantum intrinsecus terminus, non potest ita impediri ut res prorsus interminata maneat, ut probat exemplum de linea; intelligi enim non potest ut prorsus maneat sine termino, aut quod cum linea dividitur et punctus continuans partes aufertur, non resultent proprii termini in partibus divisis, cum tamen eadem vel maior distinctio sit inter punctum et partes lineae, quae inter subsistentiam et naturam. Et etiam optimum exemplum de quantitate et figura. Quis enim intelligat magnitudinem existentem in rerum natura, et figura terminabilem, et nulla terminatam figura? Id revera intelligi non potest. Aut quod linea non sit recta aut obliqua, et superficies aut rotunda aut singularis; †14 est autem figura modus quantitatis ex natura rei distinctus ab illa.

28. Contingit ergo inter rem et modum esse tam intrinsecam connexionem, ut res non possit carere omni modo terminante; ergo, si alicubi haec connexio reperitur, maxime inter subsistentiam et naturam, quae non solum comparantur ut terminus et terminabile, sed etiam subsistentia est talis terminus, ut sit immutabilis ex natura rei, et magis unum facit cum natura quam figura cum quantitate. Idemque argumentum sumi potest ex praesentia locali; fieri enim non potest ut sit quantitas, verbi gratia, in rerum natura et nullam habeat localem praesentiam, esto posset hanc vel illam variare, cum tamen praesentia sit etiam modus ex natura rei distinctus, et inferioris rationis seu accidentalis. Atque hinc etiam intelligimus esse aliquos modos ita immediate oppositos, ut non possit res uno privari nisi ratione modi oppositi, non vero per puram utriusque carentiam; huiusmodi sunt in linea, verbi gratia, esse rectam vel obliquam; in natura, per se existere, vel inexistere alteri. Igitur propter hanc etiam causam non potest natura privari propria subsistentia, ni‎si in aliqua alia persona constituatur, quod fit per modum quemdam unionis subsistentiae oppositum.

29. Ad argumentum ergo factum in sexta ratione dicendum est, quamvis absolute possit Deus suspendere suum influxum, interdum tamen ex necessitate conferre unum modum, supposita voluntate auferendi alium, propter intrinsecam rerum connexionem, ut in dictis exemplis videre licet. Addo vero, licet non implicaret contradictionem naturam privari omni subsistentia, tam propria quam aliena, negari tamen non posse quin sit magis consentaneum naturis rerum ut, quotiescumque vel res privatur aliquo existendi modo sibi connaturali, afficiatur modo opposito, quando inter illos est immediata oppositio, ita ut natura non privetur subsistentia nisi per unionem hypostaticam; et e converso, ut accidens, quando privatur inhaerentia, accipiat aliquem modum positivum per se essendi, inhaerentiae oppositum, ut probabilius indicavimus in materia de Eucharistia, quia valde alienum est a natura manere sine aliquo intrinseco termino. Unde praeter miraculum separationis esset novum miraculum, sine ullo alio modo aut termino rem conservari.

Fiatne una actione existentia et subsistentia

30. Ex resolutione huius puncti sequitur decisio alterius supra tacti, de unitate vel pluralitate huius actionis. Dicendum est enim actionem qua fit subsistentia cum existentia rei non solum non esse simplicem vel indivisibilem, verum etiam neque unam compositam, sed esse efficientias distinctas, quamvis connexas. Patet ex dictis, quia una est creatio, verbi gratia, in angelo, alia vero est (ut ita dicam) modificatio tantum rei iam creatae, quae est quasi quaedam eductio de potentia subiecti. Item sunt a diversis principiis, nam una est a solo Deo, vel extrinseco agente, alia vero proxime est ab intrinseca natura; nulla est autem maior differentia inter actiones vel efficientias quam inter principia. Denique una est propria actio, alia est intrinseca resultantia. Dici vero solet una tantum actio, per quam fit essentia cum subsistentia, non quidem in eo sensu quem hactenus tractavimus, id est,quod immediate attingat ipsam subsistentiam cum existentia, sed quod resultantia illa subsistentiae ex natura existente non sit nova actio, eo quod ex vi propriae actionis resultet subsistentia. Atque hoc modo loquuntur multi de dimanatione passionum ab essentia. Verumtamen, si haec sententia recte explicanda est, tantum in verbis potest esse diversa; nam, quod ad rem spectat, negari non potest quin aliqua efficientia sit necessaria ut subsistentia, quae antea non erat, incipiat esse in rerum natura, ut in principio sectionis dicebamus, et est satis notum ex principiis philosophicis, quia quod prius non erat, non potest incipere esse nisi ab aliquo agente et per aliquam efficientiam, alioqui tollitur omnis via probandi necessitatem causae efficientis. Rursus, quod haec efficientia sit in re aliquo modo distincta, probatur facile, tum ex distinctione ipsarum rerum quae fiunt, tum ex separatione, quia potest fieri existentia seu entitas rei sine propria subsistentia, ut in Christi humanitate factum est. Unde, si Verbum divinum humanitatem dimitteret, eiusque humanitas propriam subsistentiam reciperet, id fieri non posset sine nova efficientia, distincta ab illa qua iamdudum creata est, quia est novus effectus a priori distinctus. An vero haec efficientia dicenda sit propria et per se actio, quaestio esse potest, quae generatim tractata est supra, disp. XVIII, sect. 3, et ibi dicta hic applicari possunt.

31. Quam actionem, ut fiat, sibi determinet subsistentia .— Tandem, de hac dimanatione vel dependentia subsistentiae a natura, quaeri potest an sit omnino essentialis ipsi subsistentiae, vel sit aliquid ab ea distinctum, ad eum modum quo in superioribus diximus actionem seu dependentiam a causa efficienti distingui a suo termino. Quod idem est ac si quaeratur utrum subsistentia ita postulet fieri per dimanationem a propria essentia ut aliter fieri non possit, etiam per potentiam Dei absolutam; an vero possit Deus mutare modum efficiendi talem subsistentiam, ita ut non fiat ab ipsamet essentia, sed a solo Deo. Nam, si hoc ultimum admittimus esse possibile, plane fit dependentiam seu dimanationem †15 subsistentiae propriae ab essentia esse aliquid ex natura rei distinctum ab ipsa subsistentia, quia est separabile ab ipsa quandoquidem supponitur posse fieri seu manere eadem subsistentia, sine dependentia a propria essentia, per efficientiam solius Dei. Si vero hoc creditur impossibile, consequenter est probabilius iudicandum ipsam subsistentiam per seipsam essentialiter dependere a propria essentia; nam haec inseparabilitas, tam ex natura rei quam in ordine ad divinam potentiam, indicat sufficienter indistinctionem seu identitatem ex natura rei, praesertim ubi nullum aliud indicium distinctionis realis vel modalis inveniri potest, ut constat ex dictis supra, tractando de distinctionibus rerum. Sicut, quia subsistentia ita comparatur ad naturam ut non possit conservari subsistentia separata a natura, recte colligimus unionem formalem, quam habet propria subsistentia cum sua natura, non esse modum ex natura rei distinctum ab ipsa subsistentia, sed ipsam per seipsam esse essentialiter coniunctam suae naturae, et ideo non posse aliter conservari. Si ergo similiter conservari non potest subsistentia sine effectiva dependentia a propria essentia, signum est illam dependentiam non esse modum distinctum, sed includi in essentiali rationi ipsius subsistentiae.

32. Posset autem aliquis rursum argumentum sumere a formali unione ad dependentiam effectivam; nam, si subsistentia nullo modo esse potest nisi in sua natura, ergo piri ratione dicendum est nullo modo esse posse nisi a sua natura; sicut ergo dependentia subsistentiae a propria natura, tamquam causa suo modo materiali, est essentialis illi, ita etiam dependentia ab eadem essentia tamquam a principio activo erit essentialis. Verumtamen haec collectio non est efficax, tum quia materialis dependentia ex suo genere magis intrinseca est, tum etiam quia subsistentia, ex hoc praecise quod tantum est modus, habet essentialiter ut per seipsam, absque interiecto alio modo unionis, sit unita rei cuius est modus; hoc enim commune est omnibus modis, ut supra dictum est, et patet in motu, figura, sessione, et similibus. Dependentia autem essentialis modi a re cuius est modus, tamquam a principio effectivo, non est de ratione modi ut sic; immo saepe distinguitur ex natura rei, etiam in his modis, dependentia a termino; ut praesentia localis, quae solum est quidam modus, fieri potest per diversas actiones et a diversis agentibus, quod est manifestum signum dependentiam esse extra essentiam eius, et ex natura rei distinctam ac separabilem, cum haec sic variabilis circa eamdem praesentiam. Igitur ex communi ratione modi non potest concludi subsistentiam aeque essentialiter pendere a sua natura in genere causae efficientis ac in genere causae materialis. Neque etiam est facile invenire aliquod principium, quo probetur id convenire subsistentiae ex propria et speciali ratione sua.

33. Item difficile est assignare implicationem contradictionis in eo quo Deus impediat naturalem dimanationem subsistentiae a propria essentia, et sola sua efficacia et virtute illam producat. Cur enim non potest non date concursum accommodatum et necessarium ad illam dimanationem, sed potentiori actione praevenire, et se solo subsistentiam efficere? Quod si quis respondeat hoc fieri non posse, quia repugnat cum essentia ipsius subsistentiae, petet principium, aut circulum committet in praesenti dubitatione; hoc enim est quod inquirimus, unde constet hoc includi in ratione subsistentiae. Itaque existimo rem esse incertam nullumque esse speciale principium unde definiri possit. Utendo autem generalibus principiis, qualia sunt dependentiam effectivam regulariter distingui a termino, et Deum posse se solo efficere quidquid causa secunda potest, ubi specialis repugnantia non apparet, his (inquam) et similibus principiis utendo, verisimilius dicitur hanc dependentiam non esse de essentia subsistentiae, sed extra rationem eius.

SECTIO VII. UTRUM SUBSISTENTIA HABEAT ALIQUAM CAUSALITATEM, ET QUOMODO ACTIONES DICANTUR ESSE SUPPOSITORUM

1. Quamquam omne causalitatis genus possit aliquo modo subsistentiae attribui, praecipua huius rei difficultas versatur in causalitate effectiva, et aliquid etiam obiter attingendum erit de materiali. Nam de causalitate formali iam ex dictis constat subsistentiam non esse formam, proprie ac physice loquendo, comparari tamen ad suppositum seu rem subsistentem, ut sic per modum actus formalis constituentis suppositum et terminantis naturam, et praeter hanc qualemcumque causalitatem metaphysicam nullam aliam habere causalitatem formalem, quia in nullo alio recipitur quod informare possit. Quod praesertim verum habet de quacumque completa subsistentia et de subsistentia partiali materiae, nam subsistentia partialis animae rationalis comparari potest ad subsistentiam corporis per modum formae, ut in superioribus dictum est. Praeter haec solet reduci ad causalitatem vel rationem formae terminus specificans actionem, seu ad quem tendit actio, et hoc genus causalitatis tribui solet subsistentiae respectu omnium vel plurium actionum; sed haec est valde impropria causalitas, et vix potest attribui subsistentiae, nisi respectu illius actionis per quam ipsa fit; nam respectu aliarum actionum potius quasi materialiter comparatur, ut ex fine totius sectionis magis constabit.

2. Rursus de causalitate finali nihil aliud occurrit dicendum, praeterquam quod subsistentia propter se expetibilis sis. Quamquam, quia subsistentia semper ac necessario est coniuncta cum existentia naturae, nec sit per se primo per aliquam actionem, sed necessario maneat posita creatione seu generatione rei, iuxta sensum declaratum sectione praecedenti, ideo in ordine ad usum seu consecutionem non exercet propriam causalitatem finis, praeter eam quae in ipso esse aut vivere reperitur; neque enim aliis mediis subsistentiam obtinere, aut potius conservare curamus, quam illis quibus existentiam seu vitam tuemur.

3. Rursus causalitas effectiva duplex potest intelligi; una vocari potest interna, seu quasi immanens, circa ipsummet suppositum constitutum per subsistentiam, sive illa sit propria, qualis est efficientia animae circa actus suos vitales, sive impropria seu per resultantiam naturalem, qualis est animae circa suas potentias, vel cuiuslibet formae circa suas proprias passiones. Alia est efficientia quasi extrinseca, seu transiens omnino ad alios. Et de his omnibus dicendum est; incipiemus autem ab ultimo modo efficientiae tamquam communiori et clariori.

Variae sententiae circa modum quo subsistentia est principium actionum

4. Prima sententia .— Inquirimus ergo an subsistentia sit principium actionum egredientium a supposito. In qua re duo possunt esse extremi modi dicendi. Prior est, subsistentiam esse principium per se ac formale omnium actionum suppositi, si non integrum, saltem partiale, ita ut simul influat cum ipsa natura, et actio non minus immediate ac per se pendeat a subsistentia quam a natura. Ita videntur opinari novi quidam theologi, explicantes Incarnationis mysterium. Ut enim defendant actiones Christi, ab humanitate proficiscentes, esse aliquo modo divinas seu Dei operationes, existimant necessarium ut ab ipsa subsistentia Verbi per se ac proxime profluant, et ideo aiunt hanc causalitatem convenire propriae subsistentiae, et idcirco eamdem suppleri a Verbo divino. Atque hoc modo intelligunt illud axioma: Actiones sunt suppositorum , quoniam alias (inquiunt), si suppositalitas ipsa non per se influit in actiones, et per accidens se ita habet ad illas, non ergo erunt actiones suppositorum nisi concomitanter, et denominatione quadam valde accidentaria, quod est contra sensum doctorum qui illo axiomate utuntur, et contra Aristotelem, a quo videtur desumptum in locis infra citandis. Quod si haec sententia vera est, non solum in actionibus transeuntibus locum habet, sed etiam in immanentibus, in suppositis quae illas habent; nec solum in una vel alia actione, sed in omnibus quae propriae actiones sunt, ut naturales resultantias omittamus. Subsistentia enim nunquam habet peculiarem aliquam actionem, cuius ipsa sit proprium principium; in hoc enim omnes conveniunt, neque enim facile esset talem actionem fingere aut assignare; si ergo subsistentia praedicto modo ponitur principium agendi, esse debet ex aliqua ratione universali et communi omnibus actionibus, vel omnibus naturis, quae ex se non sunt principia sufficientia actionum, nisi a subsistentia iuventur.

5. Secunda sententia .— Alter modus dicendi extreme oppositus esse potest, subsistentiam nullo modo esse principium agendi, nec per se requiri et concurrere ad actiones, sed mere concomitanter. Quam doctrinam videntur amplecti multi theologi, praesertim nominales, qui indifferenter admittunt, naturam ipsam seu humanitatem operari aeque ac suppositum. Potestque fundari in Aristotele, I Metaph., c. 1, ex quo loco multi sumunt illud axioma: Actiones sunt suppositorum ; et tamen Aristoteles non dixit actiones esse suppositorum, sed versari circa singularia. Ex quo potest confici argumentum; nam, seclusa subsistentia, natura ipsa est res singularis et existens; ergo ipsa est sufficiens principium actionis, subsistentia vero est conditio concomitans omnino per accidens in ordine ad actionem. Et confirmatur, nam subsistentia non potest per se immediate influere in actionem, ut statim probabitur; concurrit ergo per accidens tantum. Potestque egregie declarari exemplo Trinitatis; nam, licet actiones ad extra, ut sunt creatio, etc., denominative tribuantur Patri et Filio et Spiritui Sancto, tamen, quia illae relationes et subsistentiae personales non erant per se necessariae ad talem actionem creandi et similes, sed ipsa natura divina erat per se sufficiens, ideo tam proprie tribuitur creatio divinitati sicut ipsis personis, et ipsae relationes ut sic non sunt principia per se et immediate influentia in tales actiones; ita ergo comparatur omnis subsistentia creata ad actiones suae naturae.

Ad quaestionis resolutionem assertio prima

6. Nihilominus media via tenenda est, dicendumque est primo, subsistentiam creatam non habere proprium et immediatum influxum in actiones suppositi. Haec est communis sententia (ut opinor); imprimis enim necesse est ut ita censeant Scotus et omnes qui rationem subsistendi ponunt in negationibus. Neque enim cogitare potuerunt negationem per se influere active in positivas actiones. Deinde, thomistae qui aiunt etiam existentiam ipsam non esse principium per se et formaliter agendi, sed tantum conditionem necessariam, multo maiori ratione cogentur id dicere de subsistentia; immo, quidam eorum id affirmant, etiamsi alias teneant subsistentiam nihil aliud esse quam substantialem existentiam; quod nos probare non possumus, quia supra ostendimus existentiam formaliter ac per se includi in actuali principio agendi; de subsistentia vero nunc aliter sentimus, quia existimamus tantum esse modum ipsius existentiae ex natura rei distinctum ab ipsa. Potestque imprimis probari conclusio argumentis seu exemplis theologicis, nam in Deo tota ratio agendi est natura seu voluntas divina; personalitates autem, ut tales sunt, non habent proprium influxum in actiones ad extra, et ob hanc causam actiones ad extra dicuntur indivisae in Trinitate, sicut est etiam indivisa natura, voluntas et potentia. Dicet aliquis hoc esse peculiare in Deo, quia divina natura per se est, et essentialiter subsistens. Respondetur imprimis, multo certius esse totam rationem agendi ad extra esse naturam seu voluntatem divinam, quam quod sit in Deo subsistentia essentialis ratione distincta a personalibus. Deinde, si subsistentia personalis creata est per se activa, non est cur subsistentiae personales divinae non sint etiam activae, quamquam subsistentia essentialis, ut est de ratione ipsius naturae, sit etiam activa, praesertim quia etiam de his actionibus divinis verum est actiones esse suppositorum; ergo, si in divinis personis, ut ipsae sint quae operantur, non est necessarium ut personalitates ipsae proprium influxum habeant, vel sint formalia principia agendi, neque in creatis personis id erit necessarium. Et (quod maxime urget) etiam in productionibus ad intra, ut sunt generatio et spiratio, aiunt graviores theologi formale principium earum es‎se naturam, vel intellectum, vel voluntatem; relationem vero personae producentis esse tantum necessariam conditionem; idque satis esse ut solum talis persona dici possit generare aut spirare, et non divina natura.

7. Aliud exemplum seu argumentum sumitur ex mysterio Incarnationis; Christus enim in humana natura subsistens habuit integrum ac totale principium humanarum operationum, et tamen non habuit subsistentiam creatam; ergo haec subsistentia non est pars illius principii, nec per se habet proprium influxum in operationes. Nec vero dici potest in Christo non esse solam humanitatem integrum principium formale actuum humanorum; sed compleri per subsistentiam Verbi, supplentem vicem subsistentiae creatae; nam subsistentia Verbi non supplet vicem subsistentiae creatae quoad aliquam activitatem, sed solum quoad terminationem assumptae naturae; alioqui aliqua activitas ad extra conveniret Verbo di‎vino per propriam relationem, quae non es‎set communis aliis personis, quod est omnino falsum, et contra illud axioma: Actiones Trinitatis ad extra sunt indivisae . Neque etiam dici potest hanc activitatem propriae subsistentiae suppleri in Christo a divino Verbo, non per relationem, sed per voluntatem divinam; nam hinc fieret humanitatem Christi non esse principium proprium et integrum humanarum actionum, sed illud esse divinitatem simul cum humanitate. Sequitur etiam actiones humanas non esse proprias Christi ut causae proximae, sed ex parte fuisse communes Patri et Spiritui Sancto; utrumque autem est falsum et valde absurdum in theologia. De qua re in proprio loco dictum est, tomo 1, III partis, disp. IV; sect. 4. Fuit ergo humanitas Christi integrum formale principium humanarum actionum eius; eodem ergo modo est in aliis hominibus. Et hoc etiam confirmat coinmunis doctrina Sanctorum Patrum, asserentium ad plures naturas sequi plures operationes, etiamsi persona una sit, quia, nimirum, formale principium agendi est natura, non personalitas.

8. Physicum argumentum .— Tertio, probari idem potest inductione physica, nam, si discurramus per actiones mere accidentales et naturales, omnes illae proxime manant a formis proportionatis, ut calefactio a calore, frigefactio a frigore, motio localis ab impetu, vel gravitate, etc.; et similiter actiones vitales manant proxime a propriis facultatibus, concurrente anima ut principio principali. Unde tantum abest quod hae actiones tribuantur suppositis propter proprium influxum ipsius subsistentiae, ut saepe neque ipsa natura seu forma substantialis habeat talem influxum proximum, sed actio tribuatur supposito solum quia in se sustentat formam accidentariam quae est principium agendi, ut aqua calida calorem. Quod si ad actiones vitales aliquo modo immediate concurrit ipsa forma seu anima (ut est verisimile), id quidem convenit animae secundum suam entitatem essentialem, secundum quam est principium vitae, non vero secundum subsistentiam, cuius proprius et specialis influxus nulla ratione necessarius est ad tales actus. Unde fit, idem iudicium esse ferendum de actionibus vitalibus suppositorum spiritualium et de actionibus accidentalibus quorumcumque suppositorum. De generatione autem substantiarum iudicium sumendum est ex accidentali, vel quia nos non cognoscimus substantiam nisi per accidentia, vel quia agentia naturalia non attingunt generationem substantialem nisi media dispositione accidentali; vel certe quia talis actio generativa tota versatur circa compositionem naturae rei generandae; subsistentia vero ex parte supponitur, ex parte vero naturaliter consequitur, ut in sequenti ratione declarabo.

9. Quarto igitur argumentor ratione, quae partim sumi potest ex propria ratione ipsius subsistentiae, partim ex termino uniuscuiusque actionis. Subsistentia enim creata tantum est, ut diximus, quidam modus creatae naturae supponitque in natura totam rei essentiam actualem cum sua existentia; principium autem operationum est essentia rei, vel per seipsam, vel per facultates quae ad ipsam consequuntur; modus vero existendi non est principium agendi, sed ad summum esse potest conditio ad agendum requisita; immo, in universum omnes isti modi rerum, qui propriam entitatem et realitatem secum non afferunt, licet saepe sint conditiones, vel utiles vel necessariae ad operationes, nunquam tamen sunt propria ac per se principia agendi, ut inductione potest facile ostendi. Ex parte vero termini probatur in hunc modum, nam in omni actione pure accidentali formalis terminus est aliquod accidens quod non est subsistens; ergo ex parte illius non est necessarium ut subsistentia agentis sit proximum principium talis actionis. Et, quamvis per talem actionem non dicatur fieri forma, verbi gratia, calor, sed compositum, scilicet calidum, quod ex parte subiecti includit suppositum subsistens, tamen, hoc totum quod ex parte subiecti includitur non fit per illam actionem, sed illi supponitur, et solum propter unionem formae cum natura existente in tali supposito fieri dicitur per se primo illud compositum; ergo etiam ex parte principii non est necessarium ut subsistentia sit proprium, per se, ac formale principium talis actionis, sed satis est ut supponatur in supposito operante tamquam necessaria conditio. In generatione autem substantiali imprimis supponitur materia subsistens tamquam primum subiectum, et ex hac parte constat subsistentiam rei genitae non omnino fieri a generante, sed ex parte supponi. Rursus tota actio generativa versatur in eductione seu unione formae cum materia, ex qua resultat subsistentia, iuxta dicta sectione praecedenti; ergo principium formale illius actionis sufficiens est forma generantis, neque est cur requiratur proprius influxus subsistentiae, cum actio agentis per se et immediate non attingat subsistentiam rei productae. Quin potius, ut sectione praecedenti dicebam, tota actio generativa potest manere, etiamsi impediatur effectio vel dimanado propriae subsistentiae, et proxime terminetur actio ad solam compositionem naturae, ut in humana Christi conceptione factum est; ergo formale principium talis actionis est natura generantis, ratione formae, et non ipsa subsistentia.

Secunda assertio

10. Dico secundo: subsistentia non mere concomitanter se habet ad actionem agentis, sed antecedenter; nec mere per accidens, sed per se ex parte agentis. Atque hoc modo actio proprie ac per se tribuitur supposito ut ei quod operatur. In hac propositione declaramus illud axioma: Actiones sunt suppositorum , quod est communiter receptum a theologis, ut videre liced apud D. Thomam, I, q. 39, a. 5, ad 1, et q. 49, a. 1, ad 3, et III, q. 19, a. 1, ad 3 et 4, et In I, dist. 5, a. 1, ubi caeteri theologi, et In III, dist. 2, et saepe alias, tractantes de mysteriis Incarnationis et Trinitatis. Visum est enim illis hoc principium necessarium ad illa duo mysteria declaranda, et convenienter in eis loquendum. Unde in Concilio Florentino, sess. XVIII, non longe a fine, Ioannes Episcopus, ad declarandum quod Pater generat, et non essentia, subdit rationem, quia essentia non significat suppositum, et addit: Porro autem actiones, iuxta omnem philosophorum scholam, suppositorum esse videntur, ut in hominum genere fieri videmus; quamvis enim hic homo, hoc est persona vel suppositum generet, eius tamen substantia generationis eiusmodi principium est, quandoquidem actiones suppositorum, ut diximus, sunt; quae quidem substantia vel essentia in homine, cum sit humanitas, humanae generationis principium existit, quo generat hominem . Quibus verbis tam haec quam praecedens conclusio confirmatur.

11. Potestque haec conclusio roborari ex Aristotele, I de Anima, text. 64, ubi ait melius dici animam non misereri, aut discere, aut ratiocinari, sed hominem anima. Ex quo loco solum sumitur argumentum a similitudine rationis; ideo enim animae non tribuitur recte operatio, quia significatur ut pars; eadem autem ratio est de humanitate; loquitur vero de anima ut est pars seu forma corporis; nam, si sumatur anima rationalis ut subsistens, illi potest propria actio tribui, quia, licet non sit suppositum, propter incompletam naturam, est tamen subsistens singulariter ac per se. Probari etiam solet ex eodem philosopho, lib. 1 Metaph., c. 1. cuius verba sunt: Actiones et generationes omnes circa singularia sunt, seu in singularibus versantur . Ubi primum considerandum est quod, licet Aristoteles non utatur nomine suppositi sed singularis, re tamen vera pro eodem sumpsit, ut patet ex ratione quam statim subiungit: Non enim hominem, nisi per accidens, sanat qui medetur, sed Calliam, aut Socratem, aut alium quempiam eorum qui sic dicuntur ; huiusmodi ergo suppositum intellexit nomine rei singularis, vel quia singulare absolute dictum significat ens completum et singulare, prout in rerum natura existit, vel certe quia (ut verisimile est) Aristoteles non agnovit distinctionem inter singularem naturam substantialem completam et suppositum. Deinde, observandum est actionem triplicem habitudinem dicere posse ad huiusmodi rem singularem. Prima est ut ad principium, prout nunc dicimus actiones esse suppositorum. Secunda, ut ad terminum, prout dicimus Petrum, verbi gratia, generari, non humanitatem. Tertia est ut ad subiectum; omitto autem quartam, quae excogitari potest, ad obiectum proprie sumptum, nam haec solum actibus immanentibus convenit, quatenus actus et tales qualitates sunt, non vero ut sunt actiones productivae, de quibus Aristoteles loquitur. Et ideo secundum hanc quartam habitudinem fieri potest ut actio versetur circa universale, quia non versatur inhaerendo illi, vel realiter efficiendo illud, sed extrinsece denominando seu attingendo, quod extra propositum est. Loquitur ergo Aristoteles de aliis modis, et expressius loqui videtur, loco citato, de tertia habitudine, quantum colligi potest ex exemplo quo utitur; nam illa priora verba: Actiones circa singularia versantur, indifferentia videntur ad secundam et tertiam habitudinem; proprie vero non possunt ad primam accommodari. Unde non est dubium quin Aristoteles illo loco non posuerit illam formalem propositionem; sumitur tamen ex similitudine rationis, quae est eius esse fieri cuius est esse, vel actionem circa illud versari cui confertur esse, quia actio tendit ad aliquod esse; esse autem per se primo convenit rei singulari, nam universalia non sunt nisi in singularibus; et similiter esse proprie est singularis completi, seu suppositi aut subsistentis, nam esse proprie convenit ei quod est; solum autem suppositum proprie est id quod est, et ideo illud proprie dicitur fieri, seu circa illud versari actio. Haec autem ratio aeque procedit in prima habitudine; nam eius etiam est operari cuius est esse, quia, sicut actio est ad esse, ita est ab esse; sed suppositum est id quod proprie est, seu quod habet esse; ergo etiam actio secundum primam habitudinem per se primo tribuitur rei singulari in praedicto sensu, id est, supposito.

12. Secunda assertio per singulas illius partes ostenditur .— Atque ita non solum auctoritate, sed etiam ratione confirmatum est praedictum metaphysicum dogma, quod amplius declarari ac confirmari potest discurrendo per singulas partes secundae assertionis. Prima erat quod subsistentia non tantum concomitanter, sed antecedenter se habeat ad actionem agentis; quae probatur, quia ex natura rei prius est quod res sit in suo esse completa ac plene constituta, quam quod operetur; sed subsistentia pertinet ad complementum rei et substantiae eius; ergo ordine naturae prius esse debet natura terminata propria subsistentia, quampossit in operationem prodire; ergo subsistentia eiusque quasi effectus formalis non tantum concomitanter, sed antecedenter se habet ad operationem naturae. Et confirmari potest a simili de accidente, nam forma accidentalis (ex natura rei loquimur) prius habet quod insit quam quod ab illa manet aliqua actio, quia ille modus essendi est quasi intrinsecus terminus et complementum talis formae. Item est optima et sufficiens ratio, quia talis modus habet magis intiman. connexionem naturalem cum tala forma quam omnis aedo quae ab illa potest dimanare; sed eodem modo comparatur subsistentia ad substantialem naturam; ergo.

13. Secunda pars assertionis colligitur ex praecedenti, nimirum, subsistentiam non comparari mere per accidens ad actionen agentis; quia, sicut esse agentis non comparatur per accidens ad actionem eius, ita complementum essendi omnino intrinsecun connaturale ac substantiale non comparatur omnino per accidens ad actionem, sed est ordo per se requisitus ut res prius in se sit subsistens quam quod operetur. Et hac ratione dico subsistentiam requiri per se ex parte agentis; nam praecise ex parte actionis, vel termini proximi seu formalis eius, non erat adeo necessaria subsistentia formae seu naturae, quae est principium actionis, quia in ipsa natura est tota perfectio per se necessaria ad eliciendam talem actionem. Tamen, ex parte agentis requirit talis natura proprium et completum essendi modum, ut sit constituta in statu accommodato ad operandum, et hoc modo dicimus subsistentiam per se requiri ex parte agentis, ut necessariam conditionem ad operandum. Sic‎que dicere solent theologi trinitatem personarum in Deo per se non requiri ad creationem ex parte ipsius actionis, tamen, ex parte Dei per se ac necessario supponi, quia pertinet ad personalem Dei constitutionem, et prius est ac per se praerequisitum, ut Deus sit in se plene ac perfecte substantialiter constitutus, quam ut ad extra operetur. Unde, etiam si fingeremus Deum ab aeterno aliquid creare, nihilominus intelligeremus internas origines et constitutiones divinarum personarum ordine naturae antecedere creationem. Quod si hoc verum est in Deo, in quo natura divina est essentialiter subsistens, multo magis in creatura, in qua subsistentia omnino est extra essentiam rei. Atque hinc tandem constat quo sensu operatio per se primo tribuatur supposito, quod in tertia parte assertionis dicebamus, quia natura, ut natura ante subsistentiam, non est constituta in statu completo et proxime accommodato ad operandum, et ideo merito tribuitur actio supposito, et non naturae.

14. Fundamentis aliarum opinionum satisfit .— Ex quo satisfactum est rationibus et fundamentis aliarum opinionum. Utrisque enim simul respondemus, ad veritatem et proprietatem illius axiomatis: Actiones sunt suppositorum, non esse necessarium ut subsistentia ipsa per se influat in actiones, neque etiam ut sit omnino per accidens et concomitanter se habens; datur enim medium, scilicet, ut sit conditio praerrequisita ex parte agentis. Exemplum autem quod se‎cunda opinio afferebat ex divinis personis potius suadet contrarium, ut a nobis declaratum est. Quod vero in Deo creatio et aliae actiones ad extra non solum possint tribui divinis personis, aut huic Deo in concreto, sed etiam deitati, provenit, tum ex eo quod deitas est essentialiter subsistens, tum ex perfecta identitate inter divinam naturam et personas, propter quam identitatem admittitur illa locutio, quando alioqui non involvit errorem aliquem, ut contingit in actionibus ad extra, quamvis ex modo significandi terminorum non sit formalis et propria, et ideo in creaturis, ubi non est illa identitas inter naturam et suppositum, non admittitur illa locutio, neque in Deo extendi potest ad actus notionales; haec enim propositio : Essentia generat, erronea est ; indicat enim distinctionem ipsius essentiae a re genita, ut latius traditur in I, q. 39.

An supernaturaliter possit natura operari absque supposito

15. Quae hactenus diximus, intelligenda sunt iuxta naturas rerum, et nullo interveniente miraculo. Quaeri autem potest an de potentia absoluta, seu interveniente aliquo miraculo, possit aliter fieri. Et quidem, si loquamur de completa natura substantiali, iuxta superius tradita consequenter dicendum est non posse naturam per se primo operan, sed aliquod suppositum per illam. Nam, si natura non privetur sua subsisten‎tia, sed in proprio supposito relinquatur, fieri non potest quin subsistentia propria ordine naturae antecedat actionem, quia subsistentia propria necessario retinet eamdem habitudinem ad suam naturam. Si veto supponamus Deum privare naturam propria subsistentia, illam constituendo in alio supposito, illud suppositum per illam naturam operabitur, et illi erit actio tribuenda, ut latius declaravi in I tomo III partis, disp. X, sect. 2 et 3. Si autem supponeremus Deum conservare naturam existentem sine propria subsistentia et sine ulla aliena, tunc certe fieri posset ut natura operaretur absque supposito, quia in illa esset sufficiens virtus activa, et conditio subsistentiae non est adeo intrinsece necessaria quin, si impediretur et Deus alia superiori ratione naturam conservaret, posset ab illa prodire actio, quia nulla in ea re apparet contradictio. Immo, supposito illo miraculo, non esset aliud miraculum necessarium ut talis natura operaretur, sed cum concursu communi posset operari, quia in tali actione nihil esset supernaturale, cum illa non habeat propriam et specialem habitudinem ad subsistentiam vel peculiarem dependentiam ab illa. Ipse autem naturalis concursus ad operandum ex natura rei non est debitus ante subsistentiam; tamen, data illa hypothesi quod natura conservaretur sine ulla subsistentia, non esset privanda omni concursu et omni actione, et ideo etiam tunc esset debitus ex natura rei talis concursus, quia semper manet principium per se necessarium ac sufficiens ex parte actionis, quamvis aliunde ex parte agentis naturalis ordo ac perfectio immutetur.

16. Atque ad hunc modum loquendum est de forma substantiali separata a materia, necessario enim retinet aliquam subsistentiam, vel propriam, ut ex natura rei contingit in solis animabus rationalibus, vel alienam et divinitus datam, ut factum est in Christi anima supernaturaliter, et fieri posset in aliis formis, et ideo talis forma sic separata et constituta operari potest ad modum suppositi. Si vero conservaretur talis forma sine ulla subsistentia, idem de illa dicendum esset quod de natura completa, est enim eadem ratio; idemque proportionaliter est de accidente separato a subiecto; existimamus enim nunquam sic conservari absque positivo modo existendi per se, opposito actuali inhaesioni, et ideo accidens sic conservatum, quamvis non sit suppositum, operari potest ad modum suppositi. Si tamen fingamus conservari accidens separatum in suo esse existentiae sine alio positivo modo essendi, similiter de illo iudicandum est posse tunc habere omnem actionem suam, propter rationem tactam, quae sumitur etiam ex D. Thoma, III, q. 77, a. 3.

An naturalis dimanatio possit esse a natura ante suppositum

17. Rursus ex dictis constat quid dicendum sit de effectione latius sumpta pro naturali dimanatione (nam quae diximus communia sunt omnibus propriis actionibus, tam immanentibus quam transeuntibus, neque aliquid inter eas distinguere oportet quoad doctrinam datam); de effectione autem per naturalem resultantiam distinguere oportet, nam quaedam est ad ipsammet subsistentiam, aliae varo esse possunt ad alias proprietates seu passiones. Inter quas existimo, illam priorem esse etiam ordine naturae primam et quasi origine antecedere resultantiam omnium aliarum proprietatum. Ratio est quia subsistentia est intimior magisque per se coniuncta cum natura, quam omnis alia proprietas. Item, quia omnes aliae proprietates sunt accidentia; prior autem est integra constitutio propriae substantiae, quam quod ei adveniant accidentia, etiam propria. Hinc ergo fit ut emanatio omnium proprietatum seu propriarum passionum etiam sit a supposito ut principio quod, mediante natura ut principio quo, ita ut in hoc eadem sit ratio harum emanationum quae aliarum propriarum actionum, quia idem est ordo per se ex parte suppositi inter subsistentiam et subsequentes proprietates. Sola igitur naturalis dimanatio ipsius subsistentiae est a natura, ut natura est; et ratio est quia illa tendit ad constitutionem suppositi, et ideo non potest supponere constitutum suppositum ut ab eo manet. Neque est inconveniens quod aliqua naturalis resultantia sit a natura, ut natura est, quando illa est talis ut non dicat ordinem ad rem habentem iam statum omnino completum in genere substantiae; tunc enim neque ex parte principii neque ex parte termini supponitur subsistentia, sed sola existentia, ut ex superius dictis satis patet.

An subsistentia ad causalitatem materiae sit necessaria

18. Ultimo, constat ex dictis quid dicendum sit de causalitate materiali, quomodo, scilicet, subsistentiae convenire aut attribui possit; nam fere eodem modo de illa philosophandum est quo de efficientia; subsisten‎tia enim non est propria ratio seu potentia recipiendi aliquid, ut per se constat ex his quae de illa diximus; est enim ultimus modus complens perfectam substantiam; unde non ordinatur ad recipiendum aliquid substantiale. Excipio solam subsistentiam partialem materiae, quae, eo quod incompleta et materialis est, ordinatur ad recipiendum formale complementum subsistentiae totius suppositi materialis, ut in superioribus declaratum est. Proprietates vero, vel accidentia, licet recipiantur in supposito, non tamen ratione subsistentiae, sed ratione naturae; nam recipiuntur in entitate substantiae,non in modo substantiae. Cuius rei argumentum optimum sumitur ex mysterio Incarnationis, nam in Christo recipi potuerunt omnes proprietates et perfectiones accidentales hominis, non ratione subsistentiae, neque attingendo illam quae increata est, sed solam afficiendo naturam. Unde quoad hoc eadem est ratio de natura et supposito, quatenus sunt principia agendi vel recipiendi accidentia; utrumque enim attribuitur supposito ut quod , ipsa tamen natura est principium quo , tam agendi quam recipiendi; agendi quidem per formam, recipiendi autem, vel secundum se totam, vel secundum materiam in quibusdam accidentibus materialibus, vel secundum formam in spiritualibus, quod latius hic exponere aut tractare non est necesse. Hinc tamen fit ut, licet subsistentia non sit ratio recipiendi, sit tamen conditio per se requisita ex parte recipientis; hac enim ratione dicuntur passiones proprie esse suppositorum, sicut et actiones; et ita etiam loquimur in mysterio Incarnationis; est enim Christus passus et mortuus, et non proprie humanitas, et ideo, sicut actiones, ita et passiones Christi fuerunt infiniti valoris; sicut ergo subsistentia est conditio agentis, ita et recipientis; atque hoc modo potest illi materialis causalitas attribui, sicut efficientia. Et hoc etiam confirmat testimonium Aristotelis, I Metaph., c. 1, iuxta expositionem superius datam, nimirum, actiones versan circa singularia, id est, supposita, Calliam, scilicet, et Socratem, ut circa materiam subiectam.

19. Huic vero doctrinae adhibenda est duplex limitatio: prior est ut intelligatur de subiecto actionis seu passionis accidentalis, non substantialis, vel si ad substantialem extendatur, id fiat cum proportione. Substantialem passionem voco generationem substantialem; omitto enim creationem, quae non habet materialem causam, neque in subiecto recipitur; omnis ergo actio vel passio, praeter substantialem generationem, recte attribuitur supposito, et circa illud versatur ut circa materiam subiectam; et de hacposuit Aristoteles exemplum, cum dixit: Medicus non curat hominem, sed Calliam aut Socratem . Generatio autem substantialis non versatur circa suppositum ut circa materiam subiectam, sed circa materiam primam in qua sola recipitur, destructo iam supposito ex quo fit generatio, et priusquam aliud sit constitutum. Atque hac ratione non potest haec passio proprie tribui supposito ut subiecto, vel causae materiali. Potest autem cum quadam proportione id fieri, nimirum, quod actio seu passio etiam versetur circa rem singularem et subsistentem, partialem tamen, in quo deficit a ratione suppositi; sicut superius dicebamus, quamvis actiones sint suppositorum, formam tamen subsistentem per se operari. Quo fit ut etiam ad ipsam substantialem generationem aliqua subsistentia saltem partialis per se supponatur et sit conditio necessario requisita ex parte causae materialis; nam ibi etiam habet locum ratio generalis, quod res prius debet intelligi in se subsistens quam sit apta ad sustentandum vel recipiendum aliud.

20. Sed, quid de illa actione vel quasi actione qua resultat subsistentia ab ipsa natura? illa enim in natura recipitur, quam nullo modo supponit subsistentem. Respondetur actionem esse proportionatam termino; unde, sicut subsistentia ipsa non est proprie inhaerens, sed altiori modo afficiens naturam, eique adhaerens, ita dimanationem il‎1am, si sit ex natura rei distincta ab ipsa subsistentia, non inhaerere, neque esse in natura ut in subiecto vel materia, sed ut in re terminabili per subsistentiam, cui intime et per quamdam identitatem coniungitur, et ideo non est necesse ut talis emanatio supponat rem subsistentem.

21. Unde obiter intelligitur, quando generatio substantialis (et quoad hoc idem est de creatione) dicitur versari circa personam vel suppositum, id esse intelligendum de termino, non de subiecto aut materia generationis, in quo sensu diximus posse etiam intelligi dictum Aristotelis, actiones, scilicet, versari circa singularia, et in hoc sensu propriissime applicatur ad has actiones quassubstantiales vocamus; nam actiones accidentales proprie terminantur ad composita ex accidentalibus formis, ex VII Metaph., c. 8, in quibus compositis supposita ipsa includuntur; immo, pro illis supponunt, et ideo etiam hoc modo dici possunt omnes hae actiones versari circa supposita.

22. Posterior limitatio erat ut haec intelligantur ex natura rei, et seclusis miraculis, nam, interveniente operatione aliqua supernaturali, fieri potest ut aliqua res patiatur aliquid vel recipiat, quamvis non sit suppositum, ut de quantitate Eucharistiae docent theologi. Dici vero potest ulterius, in hac etiam exceptione servari quamdam proportionem, nam illa quantitas, ut fiat subiectum accidentium aut mutationum, prius recipit modum per se subsistendi, et ita constituitur in statu simili vel proportionali supposito. Addo tamen quod si, per possibile vel impossibile, Deus conservaret naturam aliquam vel quantitatem separatam sine subsistentia vel positivo modo per se essendi, illa posset per entitatem suam esse subiectum mutationis sibi proportionatae, propter eamdem rationem qua idem supra diximus de actionibus; atque ita in huiusmodi causalitatibus, materiali et efficienti, eadem fere in omnibus servatur proportio, ut diximus.

SECTIO VIII. UTRUM IN SECUNDIS SUBSTANTIIS CONCRETA AB ABSTRACTIS DISTINGUANTUR, ET QUO MODO IN EIS SUPREMA RATIO SUBSTANTIAE ET COORDINATIO PRAEDICAMENTALIS CONSTITUENDA SIT

1. Exposuimus hactenus rationem primae substantiae; superest ut de secunda breviter dicamus, et, sicut primam substantiam seu suppositum cum singulari natura comparavimus, ita etiam nunc species seu genera substantiae cum communibus naturis illis proportionatis conferamus, ut, verbi gratia, hominem cum humanitate, animal cum natura animalis, et de caeteris, proportionali modo; huiusmodi enim comparationem diximus supra, sect. 4, ad hanc disputationem etiam pertinere. Qua exposita, declarabimus tandem generalem rationem constituentem supremum genus praedicamenti substantiae, eiusque coordinationem insinuabimus ac brevissime attingemus, quoniam ea res magis ad dialecticum spectat quam ad metaphysicum.

2. Dicunt ergo quidam, abstracta haec et concreta, in universalibus seu in secundis substantiis sumpta, non eodem modo distingui et comparan inter se ac in primis substantiis, id est, non ita distingui hominem et humanitatem sicut Petrum et hanc humanitatem; nam Petrus distinguitur ex natura rei, ut visum est, a sua individua humanitate; homo autem solum ratione et modo significandi differt ab humanitate. Ita tenet Fonseca, lib. V Metaph., c. 8, q. 5, sect. 10, et q. 6, sect. 1. Fundamentum eius esse videtur quia nomina concreta secundarum substantiarum de formali idem significant quod abstracta; solumque innuunt et quasi connotant singularia supposita in quibus subsistunt, pro quibus etiam supponunt seu accipiuntur, sicut concreta accidentium de formali tantum significant formam accidentalem, connotant autem subiectum cui inhaerent, et pro illo supponunt. Quod secus accidit in nominibus concretis primarum substantiarum; haec enim non significant de formali aliquam naturam et innuunt subiectum, sed per se primo significant ipsum suppositum, quod tamquam primum subiectum ad omnia superiora et accidentia comparatur, ut constat ex definitione primae substantiae; et ideo non potest per haec no‎mina aliud subiectum innui, alioqui procederetur in infinitum. Ex hac ergo nominum diversitate videtur colligi hominem, verbi gratia, et humanitatem secundum se non differre formaliter ex natura rei, sed solum in modo concipiendi et significandi, ex quo provenit ut homo accipiatur et supponat pro suppositis, pro quibus non supponit humanitas. Et confirmatur, nam homo, ut sic, non includit subsistentiam quam includit Petrus, quia subsistentia est res incommunicabilis; homo autem dicit tantum rationem communem; ergo non habet homo in quo ex natura rei distinguatur ab humanitate, quandoquidem in primis substantiis concretum solum distinguitur ab abstracto per aditionem substantiae.

3. Abstracta secundarum substantiarum a concretis quomodo differant .— Nihilominus dicendum censeo aeque distingui in secundis substantiis concreta ab abstractis ac in primis. Ita sentiunt frequentius discipuli D. Thomae, locis superius citatis, et sumitur ex D. Thoma, in opusc. de Ente et essent., c. 3, ad finem, ubi ait humanitatem et hominem differre quia humanitas praescindit ab omnibus quae sunt extra formalem essentiam hominis, homo vero implicite et in confuso includit rationes constituentes individua, seu supposita humana. Et III, q. 4, a. 3, dicit, quamquam haec locutio sit vera: Verbum assumpsit humanitatem , hanc tamen esse impropriam et in rigore falsam: Verbum assumpsit hominem . Nam hoc nomen homo (inquit) significat humanam naturam prout nata est in supposito esse , quia, ut dicit Damascenus, lib. III de Fide, c. 4 et 11, sicut hoc nomen Deus significat eum qui habet divinam naturam, ita hoc nomen homo significat eum qui habet naturam humanam . Ex quibus verbis haec potest formari ratio, nam Petrus et haec humanitas non alia ratione distinguuntur ex natura rei nisi quia haec humanitas solum significat individuam naturam, Petrus vero dicit habentem talem naturam; sed eodem proportionali modo comparantur homo et humanitas; ergo pariter distinguuntur. Et confirmatur ac declaratur; nam, sicut hoc suppositum seu hoc habens hanc naturam addit aliquid determinatum huic naturae individuae, ratione cuius ex natura rei distinguitur ab illa, ita habens humanitatem absolute addit aliquid in communi seu in universali ipsi humanitati, ratione cuius homo est habens naturam, et non humanitas; ergo est eadem distinctio.

4. Praeterea declaratur in hunc modum, nam humanitas ex natura rei distinguitur a Petro et Paulo; nam, si haec humanitas ex natura rei distinguitur a Petro, multo maiori ratione humanitas, quia minus includit humanitas quam haec huntanitas, saltem actuliter et explicite; at vero homo non distinguitur ex natura rei a Petro et Paulo, nec humanitas ab hac et illa humanitate, sed tantum ratione, ut constat ex supra dictis de universalibus; ergo homo et humanitas non sunt omnino idem ex natura rei, sed aeque distinguuntur ac suppositum et natura individua. Probatur consequentia, quia alias non posset Petrus magis distingui ab humanitate quam ab homine; nam quae sunt eadem inter se, eodem modo identificantur vel distinguuntur ab eodem tertio. Atque hinc potest sumi ratio a priori huius sententiae, nimirum, quod haec praedicata universalia solum ex modo concipiendi nostro distinguuntur a singularibus proportionatim sumptis, id est, concreta a concretis et abstracta ab abstractis; ergo eodem modo distinguuntur, sive singulariter sive universe concipiantur, quia solus modus concipiendi non tollit distinctionem quae ex natura rei in rebus ipsis reperitur. Et ideo aeque falsae sunt hae locutiones: Homo est humanitas , et similes, sicut illa: Petrus est sua humanitas . Ac tandem declaratur in hunc modum; nam, si homo et humanitas in re essent idem, hoc ipso quod intelligeremus addi humanitati differentiam individuantem, intelligeremus constitui hunc hominem sicut hanc humanitatem, et consequenter non distingueretur hic homo ab hac humanitate; ergo, sicut hoc falsum cst, ita etiam illud.

5. Contrariae opinionis fundamentum evertitur .— Neque fundamentum contrariae sententiae difficilem habet responsionem. Nam imprimis differentia illa inter nomina primarum et sccundarum substantiarum non est necessaria, quia etiam hic homo dici potest formaliter significare hanc humanitatem, innuere vero seu consignificare suppositum in quo talis humanitas subsistit; cur enim id potius de homine quam de hoc homine affirmatur? Hoc enim non repugnat cum ratione primae substantiac, nam in ea non solum insunt accidentia et subsistunt secundae substantiae, sed etiam individua et singularis natura suo modo est seu subsistit in supposito; ergo non repugnat nomini primae substantiae ut formaliter significet singularem naturam, innuat autem suppositum. Neque ex hoc sequitur processus in infinitum, quia non dicimus nomen primae substantiae innuere subiectum vel suppositum in quo sit tota ipsa prima substantia, sed in quo sit individua natura ipsius primae substantiae. Quod ex mysterio Incarnationis et Trinitatis optime declaratur; nam hic homo Christus de formali significas hanc humanitatem, innuendo suppositum in quo subsistit. Unde dicunt theologi frequentius quod, licet illa humanitas mutaret suppositum, semper esset idem homo, vel, licet assumeretur a tribus personis, esset tomen hic homo. Sicut etiam hic Deus formaliter dicit hanc deitatem, innuit vero personam in qua haec deitas subsistit; et ideo, licet personae sint tres, idem tamen est Deus seu hic Deus. Verum est tamen esse quaedam nomina primarum substantiarum quae formalius significant rationem suppositi quam individuam naturam, ut hoc suppositunt, vel haec persona. Alia vero esse possunt nomina singularia, de quibus non satis constat quid formalius significent, ut sunt propria nomina individuorum, Petrus et Paulus, etc. Verumtamen hoc parum refert ad rerum distinctionem quam inquirimus.

6. Unde secundo dicitur, quamquam in nominibus concretis nos, explicandi gratia, distinguamus duplex illud quasi partiale significatum, formale, scilicet, et materiale, vel quasi materiale aut connotatum, tamen in re ipsa unum esse adaequatum significatum, quod maxime cernitur in omnibus concretis secundarum substantiarum; sunt enim nonina absoluta, quorum adaequatum significatum est per se unum. Quapropter, ad distinguendum hominem ab humanitate, parum refert quod in significatione huius vocis homo possimus non distinguere formale significatum et connotatum, sed attendendum est adaequatum significatum, nam inter illud et humanitatem fit comparatio; unde, si in illo aliquid realiter includitur quod in humanitate non includatur, hoc satis est ut dicantur illa duo ex natura rei distingui. Atque idem dicendum censeo de concretis accidentium, etiamsi in eis minor sit unitaset expressior sit connotatio, seu clarior distinctio formalis et materialis significati. Non enim verum censeo quod quidam aiunt, in accidentibus concretum et abstractum solo concipiendi modo distingui, nam in re idem penitus significant; quod sentit Durand., In I, dist. 34, q. 1, citans Aristotelem, in Praedicam., c. 2 de Substant, text. 7, dicentem album solam qualitatem significari, sicut albedinem. Verumtamen, negari non potest quin album (et idem est de similibus), licet de formali significet solam albedinem, tamen adaequate significet plus quam albedinem, scilicet, compositum ex subiecto et accidente; alioqui quomodo posset pro subiecto accipi vel supponere, nisi illud significaret vel consignificaret?, quod tam manifestum est ex communi modo concipiendi, ut vix possit in hoc dubitari. Nec Aristoteles dixit album solam qualitatem significare, sed solum quale, et per illam particulam exclusivam non excludit quin adaequate significet compositum, sed excludit quale essentiale. Dixerat enim secundas substantias non significare hoc aliquid, sed quale quid, et ideo subdit non significare quale perinde ac album, quod solum quale significat id est, quale accidentale, quod non est quidditas rei; secunda vero substantia dicit quale essentiale et quidditativum. Cum ergo haec concreta accidentium adaequate significent ipsa composita, dicendum est non sola conceptione distingui ab abstractis, sed reipsa, sicut compositum a forma componente.

7. Adde ultimo (ut ad confirmationem illius sententiae respondeam), illud quasi materiale significatum, quod innuere vel consignificare dicitur haec vox homo , non esse Petrum vel Paulum secundum quod sunt talia individua vel supposita, sed solum secundum communem seu confusam rationem subsistentis in humanitate. Nam, sicut homo de formali non dicit immediate hanc vel illam humanitatem, ut sic, sed humanitatem confuse, ita non innuit immediate hoc vel illud suppositum humanum, sed simpliciter subsistens in humanitate, sub quo mediate et vonfuse complectitur singularia subsistentia in humanitate; totum enim immediatum significatum et adaequatum huius vocis homo abstrahit secundum rationem ab individuis, tam ratione formalis quam ratione materialis. Unde intelligitur quod, sicut Petrus, praeter hanc humanitatem, includit subsistentiam eius, ita homo praeter humanitatem includit subsistentiam humanitatis, non hanc vel illam, sed communem rationem subsistentiae talis naturae. Ita enim abstrahibilis est communis ratio subsistentiae a singularibus, sicut communis ratio humanitatis vel hominis. Certum autem est perinde distingui ex natura rei subsistentiam hominis ab humanitate, si in communi sumantur, sicut in individuo haec subsistentia ab hac humanitate; cum ergo homo praeter humanitatem includat subsistentiam humanam in communi, necesse est ab illa distingui tamquam includens ab incluso.

8. Dices: ergo homo et aliquis homo idem significant, nam aliquis homo , praeter humanitatem, non dicit nisi subsistens in humanitate, quod non designat in singulari, sed in communi tantum; consequens autem non videtur verum, quia homo dicit tantum speciem humanam; at vero aliquis homo dicitur individuum vagum. Respondetur, sub controversia esse an aliquis homo sit proprie terminus univocus; supponendo autem pro nunc ita esse, concedo quod quidam homo et homo in re idem significant, diverso tamen modo quoad formalem modum significandi, nam homo formaliter significat humanitatem et includit in suo inmediato significato subsistentiam humanam in communi, individua autem confuse complectitur, non tamen ea exprimit, vel in particulari, vel secundum aliquam rationem communem individui humani; tamen aliquis homo , licet in communi etiam dicat subsistens in humanitate, tamen formaliter significat illud sub ratione individui humani, non materialiter assignando illud, sed sub communi ratione individui, sicut suppositum humanum significat etiam subsistens in humanitate, significando tamen de formali ipsam subsistentiam.

Corollaria ex superiori doctrina

9. Primum .— Ex dictis colligitur, primo, in omnibus secundis substantiis habere locum praedictam distinctionem concreti ab abstracto, proportionalem illi quae in primis substantiis est inter suppositum et naturam; est enim omnium eadem ratio. Sicut enim in specie ultima distinguitur homo ab humanitate, et sic de caeteris, ita in proximo genere distinguitur animal, verbi gratia, ab animalitate (ut sic dicam), seu a natura quae est principium sentiendi, et in generibus intermediis distinguitur, verbi gratia, vivens a natura vegetandi seu a vita. Ac denique, in ipsomet supremo genere substantiae distinguitur substantia finita (de hac enim semper est sermo) a substantialitate seu substantiali natura. In his enim omnibus habet locum illa ratio, quod concreta includunt rationem subsistendi in communitate seu universalitate sibi proportionata, quam non includunt abstracta; et aliae rationes factae possunt eodem modo accommodari. Ac denique potest ita declarari in humanitate Christi; illa enim, sicut essentialiter est humanitas, et includit specificam rationem talis naturae, ita etiam includit essentialiter genericam rationem naturae animalis, viventis et corporeae, ac substantialis naturae; et similiter, sicut non est homo, ita neque animal, neque vivens, nec substantia, scilicet, completa, quam dicit genus generalissimum substantiae. Et ratio est quia, sicut illi humanitati ut sic deest aliquid ad complementum hominis necessarium, ita et ad complementum animalis et aliorum superiorum; est ergo in his omnibus eadem proportionalis distinctio.

10. Secundum corollarium .— Secundo sequitur quod, sicut suppositum vel prima substantia, praeter essentiam rei, includit modum subsistendi proprium, qui, licet pertineat ad complementum substantiae, non tamen est de essentia eius, ita proportionali modo quaelibet secunda substantia, praeter rationem essentialem suam, includit modum habendi talem essentiam vel naturam specificam vel genericam, qui modus non pertinet ad essentiam, sed ad complementum talis secundae substantiae. Ratio est clara ex praedicta proportione, nam, sicut de essentia Petri non est suppositalitas eius, ita nec de essentia hominis subsistentia humana, nec de essentia animalis subsistentia anima‎lis, et sic de caeteris superioribus; est enim eadem omnium ratio. Item, quia quidquid est de essentia hominis est de essentia Petri; ergo, e converso, quidquid non est de essentia Petri non est de essentia hominis; sed de essentia Petri non solum non est propria et individualis subsistentia, verum etiam nec subsistentia humana secundum specificam rationem eius; nam in Christo est tota essentia huius hominis, et non est subsistentia humana proprie dicta seu secundum specificam et creatam rationem eius; ergo talis ratio subsistentiae non est de essentia hominis ut sic; et eadem ratio procedit in omnibus superioribus. Denique, haec abstracta et concreta, licet distinguantur ex natura rei, ut diximus, tamen, proprie non distinguuntur essentialiter seu in essentia, sed in modo quodam terminante et complente essentiam, quem includunt concreta et non abstracta; ergo haec omnia concreta praeter essentiam includunt aliquid quod proprie non spectat ad essentiam, sed ad complementum talis substantiae in suo gradu.

11. Quod sit in substantiae praedicamento generalissimum .— Tertio, infertur ex dictis qualis sit ratio essentialis substantiae simpliciter dictae, id est, quae est generalissimum in praedicamento substantiae. Communiter enim describi solet quod sit ens per se; quae descriptio, sicut et ipsum substantiae nomen, ambigua esse potest. Nam, si nomen entis generalissime et transcendenter sumatur, et illud per se solum denotet negationem inhaerendi alteri per modum accidentis, sic non solum supremum genus substantiae et quidquid sub eo directe continetur est ens per se, sed in universum quidquid non est accidens, id est, omnis substantia, sive completa, sive incompleta vel physice, vel metaphysice, iuxta superius dicta in sect. 1 huius disputationis. Alio modo sumi potest ens per se pro ente completo quod per se subsistens esse potest. Et hoc modo describitur per illa verba essentialis ratio substantiae, prout est supremum genus; indigent tamen duplici annotatione. Prima est substantiam quae est supremum genus (et idem est de qualibet secunda substantia) non dici per se esse seu subsistere, quia per se primo seu praecise, et prout secunda substantia est, possit in rerum natura subsistere; hoc enim pertinet ad opinionem Platoni attributam de universalibus in re ipsa separatim existentibus; et ad hunc sensum excludendum dixit Aristoteles, in Praedicamentis, c. de Substantia, secundam substantiam videri esse hoc aliquid, quia significatur per modum subsistentis, re tamen vera non esse hoc aliquid, quia non subsistit nisi in singularibus. Dicitur ergo substantia in communi per se esse, quia ex vi suae rationis formalis postulat illum essendi modum, et quia in suo conceptu includit illum, secundum communissimam rationem suam et maxime abstractam, quamvis in re ipsa non exerceatur nisi in singularibus. Altera animadversio est, cum actualis subsistentia non sit de essentia substantiae, ut diximus, essentialem rationem substantiae, ut sic, non consistere in esse per se, quatenus per haec verba describitur ipsum subsistere in actu; sed in hoc quod habeat talem essentiam et naturam cui debeatur subsistentia, seu quae ex se sit sufficiens principium illius.

12. Quae et quo ordine in praedicamento substantiae sitae .— Ultimo, licet ex dictis colligere quae res constituantur in praedicamento substantiae, et quomodo. Primum enim veluti fundamentum et basis illius praedicamenti est suppositum, seu prima substantia creata (nam increata non collocatur in praedicamento, ut ex his quae de ente per essentiam diximus constare potest); et ideo ab Aristotele prima substantia dicta est praecipue et maxime substantia. Supra illam vero in recta linea collocantur species eius et genera, usque ad supremum, eo quod sint etiam completae substantiae, ut supra vidimus, quia dicunt integram naturam substantiae cum modo subsistendi et per modum totius, solumque differunt in maiori vel minori abstractione seu in modo magis confuso vel distincto concipiendi ipsam integram substantiam. Caetera vero omnia quae primam aut secundam substantiam componunt physice aut metaphysice, revocantur ad praedicamentum substantiae, non tamen constituuntur in recta linea. Ratio huius posterioris partis est quia non sunt completae substantiae. Prioris autem partis ratio est quia non potest substantia completa nisi ex completis conflari, teste Aristotele, I Phys., c. 3 et 6. Non enim potest substantia per se ex accidentibus componi; neque in universum res unius praedicamenti ex re alterius praedicamenti, ut testatur Aristoteles, I Topic., c. 3.

13. Huiusmodi autem sunt imprimis ipsae naturae substantiales, prout in abstracto significantur et concipiuntur, nam, licet hae possint inter se concipi cum subordinatione, et quasi constituendo suam lineam, proportionatam illi quae ex primis et secundis substantiis constituitur (sic enim concipitur haec humanitas, et supra illam humanitas, et supra hanc natura animalis usque ad substantialem naturam), tamen tota haec linea et series est secundum quid substantia, et ideo tantum secundum quid seu per reductionem pertinet ad illud praedicamentum; et unumquodque ex illis abstractis ad suum proportionale concretum revocatur, id est, haec humanitas ad hunc hominem, humanitas ad hominem, et sic de reliquis. Unde consequenter fit, ut alterum etiam extremum huius compositionis, scilicet, subsistentia, vel singulariter vel universe concepta, non possit directe in hoc praedicamento collocari, quia multo minus est completa substantia quam ipsa natura; reducitur tamen ad eadem composita cum praedicta proportione; nam componentia ipsa ad suum compositum revocanda sunt. Atque idem iudicium est de partibus essentialibus substantiae compositae, quales sunt materia et forma, in quibus etiam potest intellectus suas lineas constituere, et maxime in formis, quas possumus vel in individuo concipere, val in specie, et a formis specie diversis possumus etiam conceptum genericum abstrahere, qualis est conceptus formae elementaris, vel animae sensitivae; et in materia potest facile aliquid simile excogitari, praecipue si verum est dari materias specie diversas, quas in generica ratione materiae convenire necesse est. Verumtamen, tota haec coordinatio est secundum quid et per reductionem, respectu praedicamenti substantiae, quia nec materia nec forma est completa substantia, neque individua earum sunt primae substantiae, aut hoc aliquid, ut sumitur etiam ex Aristotele, II de Anima, c. 1, et VII Metaph., c. 3.

14. Rursus, idem fere dicendum est de partibus integrantibus, quae, teste Aristotele, VII Metaph., c. 5, quamdiu actu componunt, non sunt actu entia, sed potentia, non quod non habeant actualitatem entis, sed quod non habeant illam separatam et ratione sui, sed in toto et ratione totius; et eodem sensu non sunt substantiae actu, sed potentia, ac propterea non collocantur directe ac per se sub supremo genere substantiae, sed in toto ipso comprehenduntur et ad illud revocandae sunt, etiamsi mente separatim concipiantur. Atque eodem fere modo philosophandum est de differentiis substantialibus quales non sunt substantiae, scilicet, directe et complete, teste Aristotele in c. de Substantia; nulla enim differentia sub suo genere directe collocatur; repugnat enim hoc propriae compositioni ex genere et differentia, ut constat ex Aristotele, III Metaph., c. 2. Alioqui, et in tali compositione procederetur in infinitum, et ipsa differentia esset species, et praedicaretur in quid; quae omnia repugnant, ut indicavit etiam Aristoteles, 1 Topic., c. 13. Ponuntur ergo hae differentiae in praedicamento substantiae reductive, quia necc sunt accidentia, ut ostensum est, nec possunt extra totam substantiae latitudinem, inter quam et accidens non datur medium. Denique, ob eas rationes, omnes modi substantiales, vel inchoationes ac viae ad substantiam ut sic, ut passiva creatio et similes, in hoc praedicamento collocantur per reductionem. Quae tota doctrina communis est interpretatum Aristotelis, partim V Metaph., c. 8, partim in Praedic., c. de Substant., ubi de hac coordinatione praedicamentali fusius disseritur; illud enim proprium est dialectici munus; ad metaphysicam autem considerationem ea quae generatim dicta sunt sufficere videntur, solumque superest ut de diversis gradibus seu ordinibus substantiarum, quantum abstractio metaphysica permittit, disseramus.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Junio de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com

†1 non alit. om.

†2 natura alit. creatura.

†3 substantia alit. subsistentia (?).

†4 manere alit. poni.

†5 [in creaturis autem cum compositione] alit. om.

†6 secundum... existentiae alit. secundum esse existentiae, et non secundum esse essentiae.

†7 divisibilitatis alit. indivisibilitatis.

†8 materiam alit. materialem.

†9 sua alit. sub.

†10 alia alit. illa.

†11 subsistentiae alit. existentiae.

†12 essentia alit. existentia.

†13 extra proprium susceptivum alit. circa positivum susceptivum.

†14 singularis melior angularis.

†15 dimanationem alit. denominationem.