SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXX. DE PRIMO ENTE, QUATENUS RATIONE NATURALI COGNOSCI POTEST QUID ET QUALE SIT
SECTIO XIV. AN DEUM ESSE SUBSTANTIAM VIVENTEM, INTELLECTUALEM PER ESSENTIAM SIBIQUE SUFFICIENTEM DEMONSTRARI POSSIT

SECTIO XIV. AN DEUM ESSE SUBSTANTIAM VIVENTEM, INTELLECTUALEM PER ESSENTIAM SIBIQUE SUFFICIENTEM DEMONSTRARI POSSIT

1. Ut more nostro explicemus amplius essentiam Dei per quamdam imitationem generis et differentiae, seu praedicati communis et proprii, sicut solemus creatas essentias declarare, visum est in hac sectione ostendere quomodo ratione naturali cognosci possit Deum esse substantiam viventem vita intellectuali perfectissima et felicissima; attributa enim quae hactenus explicuimus conveniunt Deo secundum primam illam diversitatem quae inter ipsum et reliqua omnia entia consideratur in ipsa ratione essendi seu entis; in hac vero quasi descriptione quam nunc proponimus, explicantur attributa seu praedicata in quibus quasi per rectam lineam Deus cum creaturis convenit usque ad gradum ultimum et quasi differentiam in qua ab aliis differt.

Deum esse substantiam

2. Principio igitur, quod Deus sit substantia, tamquam probatum in superioribus sumimus; nam, cum sit primum ens, constat non posse esse accidens, quod imperfectum est et substantiam necessario supponit ut in ea sit. Quin potius ex eo principio demonstratum est Deum tale esse ens, ut in eo nullum accidens esse possit; relinquitur ergo ut omnino sit substantia. Atque hoc est primum praedicatum sub ente contentum, in quo Deus essentialiter convenit cum aliquibus entibus creatis, et in eo ab aliis distinguitur; est autem illa convenientia analoga, non generica; et ideo nec ratione illius, nec ratione aliorum attributorum quae sub hac ratione substantiae considerantur, collocatur Deus in praedicamento substantiae, ut satis constat ex his quae supra diximus de simplicitate Dei.

Deum esse viventem

3. Rursus, quod Deus sit substantia vivens, non solum evidens, sed etiam per se notum videtur, si semel Deum esse in rerum natura admittamus; nam incredibilius est aliquid inanime, tamquam lignum vel lapidem, esse Deum, quam nullum esse Deum. Unde etiam de ignorantissimis gentibus, qui ligna et lapides tamquam Deos adorabant, ait D. Aug., concione II in Ps. 113, eos non putasse esse sine aliquo vivo habitatore. Et a posteriori probatur facile, quia quidquid est praeter Deum, a Deo est; sed in creaturis multa sunt quae vitam habent; ergo habent illam a Deo; multo ergo magis habet illam Deus; est ergo substantia vivens. Respondere potest recte concludi habere illam eminenter, non tamen formaliter. Sed contra, quia gradus viventis ut sic est perfectior gradu non viventis; ergo non potest gradus vitae eminenter contineri in aliquo non vivente; si ergo Deus habet vitam, non potest illam continere eminenter tantum, sed oportet ut etiam habeat formaliter, quoniam alias formaliter esset quid inanime, et consequenter non posset eminenter gradum viventis continere.

4. Caeli an substantiae viventes .— Circa quam rationem offerebat se occasio examinandi propositionem illam: vivens est perfectius non vivente; et alteram: res non vivens non potest eminenter continere rem viventem; solet enim hoc in dubium revocari propter caelestia corpora, quae, cum inanimata sint, nihilominus videntur perfectiora viventibus eaque eminenter continere, cum illa efficiant. De qua re multa a philosophis dicuntur. Quidam enim asserunt caelos esse vere animatos, et ita evertunt fundamentum dubitationis. Alii confitentur eos esse inanimatos, ut revera sunt, et consequenter dicunt in gradu et essentia formae eos esse minus perfectos quolibet vivente, nec posse illa eminenter continere aut sua virtute sufficienti et principali illa efficere, sed solum vel per modum instrumentorum intelligentiarum a quibus moventur; vel (quod probabilius est) ut causas partiales concurrere ad dispositionem materiae, concurrente alia causa perfectiori ad inductionem formae, quae causa regulariter est proxima et univoca; si autem haec aut virtus eius desit, suppleri per aliquam superiorem, iuxta superius dicta de causis. Alii vero non existimant inconveniens admittere aliquod corpus non vivens posse esse perfectius multis viventibus eaque eminenter continere.

5. Sed, quidquid sit de his sententiis, dicendum est demonstrationem factam non fundari in his incertis principiis et opinionibus dubiis, sed in eo quod per se evidentissimum ac certissimum est, nimirum, gradum viventis ex suo genere esse perfectius gradu substantiae quae vitam non participat. Quod adeo est evidens, ut a nemine unquam in controversiam adductum sit; sic enim distinguuntur ab omnibus quatuor gradus rerum, scilicet, existentium, viventium, sentientium et intelligentium, et in his praeferuntur viventia non viventibus, ut August. dixit XI de Civit., c. 16. Quia viventia ut sic actualiora sunt et nobiliori modo operativa minusque materialia. Atque adeo, quia si uterque gradus ad summum perfectionis statum ascendat in determinatis speciebus seu entibus, sine ulla controversia excedit id quod vivit. Ex hoc autem principio evidenter sequitur fieri non posse ut totus viventium gradus cum tota sua latitudine eminenter contineatur in re aliqua quae vita careat, quia non potest omnem perfectionem superioris gradus usque ad speciem vel rem summe perfectam in illo ordine in perfectione adaequare; ergo multo minus poterit totam illam eminenter continere. Sic ergo evidenter concluditur Deum secundum suam formalem et essentialem rationem non posse contineri intra limitem perfectionis substantiarum non viventium. Et consequenter non tantum continere eminenter omnia viventia creata, sed etiam esse formaliter viventem.

Quomodo Deus vivat

6. Sed adhuc superest difficultas, quia ratio vitae non videtur esse perfectio simpliciter simplex; ergo non potest formaliter in Deo inveniri. Antecedens patet, quia vita in hoc consistit quod sit aut operatio elicita a principio intrinseco activo eius in quo est, aut quod sit ipsum principium intrinsecum activum talis operationis seu motus quo seipsum per se movet qui sic operatur. Vita enim aut sumitur in actu secundo, et sic dicit operationem, aut in actu primo, principali et radicali, et sic est ipsa natura seu substantia rei viventis. Neque aliter nos possumus intelligere rem viventem nisi in ordine ad efficientiam, quatenus scilicet potest sese agere aut movere aliquo modo; et tunc censemus rem aliquam antea viventem amisisse vitam quando omnem intrinsecam motionem amisit; ergo vita intrinsece includit hanc imperfectionem quae est sese movere et intra seipsum suammet virtutem activam exercere; ergo non dicit perfectionem simpliciter nec potest formaliter reperiri in Deo.

7. Haec difficultas solum proponitur ad declarandum quomodo vita reperiatur in Deo. Recte enim ex hac obiectione intelligitur esse longe diversum modum vivendi divinae et creatae substantiae, et quod de divinis attributis positivis superius diximus, in hoc manifestissimum esse, scilicet, secundum modum quo sunt in creaturis non esse in Deo formaliter, sed eminenter; esse autem in Deo formaliter secundum modum altiorem, qui omnem imperfectionem creaturarum excludat. In modo ergo vitae quem creaturae habent, duo considerare licet: unum, quod existentes in suo naturali statu sese actuant, vel aliquo modo se perficiendo, vel in seipsis alia repraesentando per cognitionem, vel in ea tendendo per appetitum perfectum. Aliud est quod haec efficiunt per veram causalitatem et motionem qua seipsa movent, vel proprio motu, vel saltem mutatione perfectiva. Prius horum perfectionis est, et nullam includit vel supponit imperfectionem, nisi quatenus includit posterius, id est, quatenus illud actuare se est per veram causalitatem. Haec ergo imperfectio tollenda est a vita Dei, et solum id quod perfectionis est illi est tribuendum; atque ita concipiendus est Deus ut actualissime habens totam illam perfectionem quam habet vivens cum sese actuat intelligendo vel cognoscendo, seclusa illa imperfectione distinctionis inter actum et potentiam et causalitatis. Et simili ratione, quod in vita creata distinguatur in re ipsa vita in actu primo a vita in actu secundo, et quod illa sit principium huius, haec vero forma illius, non est perfectionis simpliciter, sed includendo imperfectionem. Illud vero est in priori vita perfectionis simpliciter, quod nimirum est substantialis vita; in posteriori vero quod est vita actualis; utrumque ergo horum unitissime et simpliciter coniungitur in vita Dei absque ulla imperfectione; nam per suammet substantiam actualissime vivit, et in eius vita non est actus primus aut secundus, sed purissimus actus; et ideo non est ibi vita accidentalis, sed per essentiam; quapropter non solum est substantia vivens, sed ipsa substantialis vita.

8. D. Thom., 1, q. 18, a. 3 .— Cum ergo nonnulli theologi more platonico dicunt Deum vivere, quia perpetuo se movet per operationem immanentem perfectivam, quam ex se et ex interna natura habet et non aliunde, loquuntur late de operatione magis quantum ad modum significandi et concipiendi nostrum quam secundum rem, ita ut in operatione non includatur efficientia nec realis dimanatio, sed solum illa actualis perfectio quam nonnisi per modum operationis aut motus explicare nos possumus. Addere posset theologus etiam esse in Deo ad intra veras et reales processiones, quae manifestissime sunt actus vitae. Verumtamen illae superant rationem naturalem et per se non sunt necessariae ad intelligendam essentialem vitam Dei. Nam hic Deus ut sic est essentialiter vivens, etiamsi ut sic nihil ad intra producat. Et similiter, si in tali essentia una persona tantum subsistens intelligeretur, esset vivens ex vi talis essentiae; sicut etiam nunc Spiritus Sanctus perfectissime vivit, licet nihil ad intra producat; et Filius intelligendo vivit, quamvis intelligendo non producat. Processiones ergo illae per se ac formaliter non erant necessariae ad vitam, esse tamen non potuissent, nisi in natura vivente et foecundissima. Et ideo nobis, qui eas credimus, recte declarant perfectissimam vitam divinae naturae.

Vitam Dei intellectualem esse

9. Ex his facile est probare alteram partem propositam, nimirum, Deum esse substantiam viventem vita intellectuali, quae etiam facile potest ratione demonstrari; et ita utramque partem coniunxit Arist. XII Metaph., in fine; immo ex hac posteriori parte colligit praecedentem, quem imitari videtur D. Thom., I, q. 18, a. 3. Ubi ex eo probat Deum vivere quia intelligit; nam intelligere est actus vitae seu vitalis, quatenus est actus immanens, ab intrinseco conveniens, vel per efficientiam, ut in accidentali vita, vel per essentiam. Quod autem Deus sit intelligens, probatur ab eodem D. Thom., in eadem I, q. 14, a. 1, ex eo quod est spiritualis, seu immaterialis; quod probatum iam est supra tractando de simplicitate Dei; et ideo hanc proprietatem et quasi differentiam subalternam hic non numeravimus, quamvis in illa multae substantiae creatae cum Deo aliquo modo conveniant, quia iam probata erat et quia cum intellectualitate convertitur. Nulla enim substantia vivere potest vita intellectuali nisi spiritualis sit, ut in scientia de anima probatur fusius. Neque etiam substantia spiritualis esse potest quin intellectualis sit.

10. Quia vero haec ultima propositio non videtur esse adeo evidens, et in ea fundari videtur illatio a D. Thoma facta, ideo nonnullis theologis visa non est illa ratio sufficiens demonstratio, ut Gab., In I, dist. 35, q. 1, et ibid. Aureol. apud Capreol., 1, q. 1. Dicendum vero est imprimis hanc propositionem: omnis substantia spiritualis est intellectualis, sufficienter posse lumine naturae probari, ut commodiori loco infra ostendemus tractando de intelligentiis creatis. Deinde addimus illam propositionem absolute sumptam non esse necessariam ad efficaciam illius rationis et illationis. Nam, licet fingeremus Deum posse creare substantiam spiritualem non intelligentem, nihilominus evidentissimum est in illo gradu perfectiorem esse substantiam intellectualem quam eam quae aptitudine ad intelligendum careret. Constat autem Deum non solum esse spiritualem substantiam, sed etiam summe immaterialem et spiritualem esse, et ideo summam perfectionem in eo gradu obtinere.

11. Atque hoc modo haec pars potest probari ex praecedente per locum a divisione; nam, cum vivens intellectuale esse possit et non intellectuale, perfectius est quod vivit intellectuali vita quam quod irrationali, ut ex terminis est per se notum; neque id negare posset nisi qui intellectu et ratione careret. Sed rationes quae probant Deum esse viventem aeque probant perfectissime vivere; ergo oportet ut vita eius intellectualis sit. Praeterea, id ostendi potest ex effectibus Dei, idque dupliciter. Primo, ex rebus productis a Deo, nam inter eas quaedam sunt intellectuales; ergo multo magis Deus. Antecedens est nobis evidens de hominibus. De angelis vero, licet verum sit, non tamen est ita notum nobis, et ideo ad praesentem demonstrationem non potest inde sumi argumentum nisi ex suppositione quod tales sint angeli; quod vero tales sint, potius a nobis probandum est ex eo quod Deus est intellectualis. Consequentia vero probatur ex eo quod illa est magna perfectio, quae necessario praeexistere debet in causa, et non potest esse tantum eminenter, tum quia est perfectio simpliciter nullam includens imperfectionem, tum quia non potest eminenter contineri in re non intellectuali, ut ex dictis patet.

12. Secundo, idem colligitur ex effectibus, quatenus ordo et pulchritudo eorum satis manifestat non potuisse produci nisi ab agente per intellectum et voluntatem. Quod fuit dogma ab omnibus philosophis receptum post Anaxagoram, qui fertur primus omnium illud docuisse, ut refert Plato, in Theet., Aristotel., I Metaph., c. 3. Et facile explicari potest discursu disp. praeced. facto, ubi ex connexione rerum omnium et ordine earum inter se ostendimus unum esse omnium auctorem, qui ex praeconcepto exemplari tam pulchrum opus produxit, quique ad finem praestitutum omnia dirigit et ordinat; hic autem operandi modus est proprius naturae intellectualis. Praeterea, ex eo quod res naturales operantur propter finem, ut II Phys. demonstratur, et supra, disp. XXIII, tactum est, evidenter sequitur Deum multo magis operari propter finem, tum quia perfectius est sic operari quam fortuito vel casu; tum maxime quia natura in rebus irrationabilibus non operatur propter finem tamquam sibi finem proponens, sed ut directa in finem ab aliqua superiori causa, quae non potest esse alia ab auctore ipsius naturae, qui est Deus. Ille autem non potest actionem suam dirigere in finem ut ab alio motus; ipse ergo formalissime intendit et cognoscit finem, quod est proprium intellectualis agentis; vivit igitur Deus intellectuali vita.

13. Quam connexionem habeat intellectualis vita cum sensitiva et vegetativa .— Dices: vita intellectualis supponit sensitivam, sicut haec vegetativam; sed neutra ex his potest convenire Deo; ergo neque illa. Respondetur vitam intellectualem ut sic non ita comparari et per se subordinari ad vitam sensitivam sicut haec ad vegetativam; vita enim sensitiva et vegetativa in hoc conveniunt quod ambae intra materialem gradum continentur; ideoque ita inter se subordinantur ut vegetativa sit quasi fundamentum sensitivae et necessaria dispositio ad illam, quantum a nobis ex rebus factis intelligi potest. At vero intellectualis gradus ut sic non habet necessarium ordinem cum sensitivo, quia non continetur cum illo in ordine rerum materialium; sed per se potius postulat abstractionem secundum esse a materia, et ideo solus gradus rationalis ob imperfectionem suam coniunctus est cum vita sensitiva, quia illa indiget aliquo modo ad suam operationem, saltem ut cooperante et administrante species; intellectualis autem gradus ex se et in sua puritate sumptus nullam habet connexionem cum sensitivo.

14. Ex quo intelligitur, quando dicitur Deus vivere et in eo gradu convenire saltem analogice cum omnibus creaturis viventibus, longe aliter accipi illud praedicatum vivens, quam cum communiter sumi solet ut species subalterna praedicamenti substantiae sub corpore et supra animal constituta, nam hoc modo sumitur a peculiari gradu vitae vegetativae, quatenus omnibus corporalibus viventibus communis est. Secundum quam rationem nullo modo convenit Deo, quia in eo non est formaliter talis vitae gradus etiam secundum convenientiam analogam. Sumitur ergo vivens, ut de Deo dicitur (et quoad hoc idem est de angelis), prout commune est et quasi transcendens ad omnes gradus vitae, quatenus omnes illi in hoc conveniunt quod ab intrinseco operantur in suo connaturali ac perfecto statu. Atque hoc modo sumptum vivens non dividitur immediate in sensitivum et vegetativum tantum, ut in alia acceptione, sed in intellectuale seu spirituale et corporale vivens. Vel etiam dividi posset in cognoscitivum et vegetativum tantum, et rursus cognoscitivum in intellectuale et sensitivum tantum, et deinde intellectuale late sumptum in rationale et intellectivum stricte sumptum pro eo quod sine discursu, sed simplici intuitu intelligit, atque in hoc ultimo gradu constituitur Deus, et in hoc sensu dicitur esse substantia vivens intellectualis; sub hac enim quasi differentia, aliae intermediae, quae a nobis facile excogitari et multiplicari possunt, comprehenduntur.

15. Addidi vero Deum esse intellectualem per essentiam, ut propriam et quasi specificam rationem quam in eo gradu habet, complerem. Nam, cum in eo aliquo modo conveniat cum intelligentiis creatis, necesse est concipere in Deo proprium et peculiarem modum habendi hunc gradum, in quo reliqua omnia intellectualia superet; hic autem modus non est alius nisi ille qui explicatur per illam particulam per essentiam. Quae eodem modo declaranda est sicut vivere Dei in communi exposuimus, nimirum, Deum ita esse intellectualem ut tamen ad exercitium (ut sic dicam) vitae intellectualis non indigeat aliquo accidente vel operatione proprie dicta seu effectione aliqua, sed per essentiam suam habeat totam actualitatem huius vitae. Quapropter non minus dicitur Deus intelligens per essentiam, quam intellectualis; quia, licet intellectuale solam aptitudinem significare videatur, intelligens vero actum, Deus tamen actus purus est etiam in ratione intelligentis; est ergo intelligens, vel potius intellectio ipsa per essentiam. Quae omnia in sequenti sectione latius explicabuntur.

De felicitate Dei

16. Ultimo addidi Deum agere vitam intellectualem sibi sufficientem, ut amplius perfectionem et felicitatem illius vitae explicarem. Hoc enim attributo illam declaravit Aristotel., I de Caelo, c. 9, ubi generatim et in plurali ait ea quae supra caelum sunt, optimam in universa sempiternitate vitam et sufficientissimam habere. Ubi ita loquitur, sive quod ita sentiat de omnibus intelligentiis, sive quia in eo gradu est haec vita felicissima, non tamen aeque in omnibus quae illum gradum participant, sed absolute et simpliciter in suprema substantia illius ordinis, quae est suprema simpliciter, in aliis vero secundum maiorem vel minorem participationem perfectionis eius. Unde idem Arist., II Magnor. Moral., c. 15: Est (inquit) iactatus de Deo sermo quod sit sibi satis neque ullo indigeat: quoniam bona cuncta obtinet Deus. Et XVII Polit., c. 1, ait: Deum esse felicem atque beatum, non per aliquid externorum, sed per seipsum, quia talis est secundum naturam. Quocirca, optime declaratur haec singularis perfectio vitae divinae per hoc quod est sibi ita sufficiens ut nullo alio indigeat, vel ad vivendum, vel ad feliciter beateque vivendum, quod nulli creaturae communicabile est. Nam inferiora et materialia viventia multis auxiliis extrinsecis indigent ut vivant; ea enim quae vegetantur, indigent alimento, alteratione et aliis similibus motionibus. Quae autem sentiunt ad substantialem et radicalem vitam (ut sic dicam) indigent omnibus illis auxiliis quae ad vitam vegetativam necessaria sunt, et propriis praeterea motionibus, sine quibus conservari non possunt. Et praeterea ad actualem vitam sensuum indigent obiectis extrinsecis, sine quibus actu vivere non possunt. Et idem proportionaliter est de vita hominis, quantum ad inferiores operationes eius, nam quantum ad supremam seu rationalem, intelligentias potius imitatur. Intelligentiae igitur creatae sibi non sufficiunt ut vivant, multoque minus ut feliciter vivant; non solum quia Dei influxu indigent ut sint et operentur, sed etiam quia in seipsis quiescere non possunt, nec suis propriis creatis bonis esse contentae, sed bono increato indigent ut obiecto in quo vivant et quiescant, intuendo scilicet et cognoscendo illud, et amando. Quia, cum intelligentia creata non sit a se, nec summum ac perfectum bonum, non est finis ultimus sui ipsius, et ideo indiget aliquo alio extrinseco fine ultimo, quem suis vitalibus operationibus attingat, ut in eo feliciter vivat.

17. Deus autem, cum sit summum bonum perfectum, sub nulla ratione aliquo sibi extrinseco indiget ut felicissime vivat, quia nimirum neque principium efficiens habet a quo pendeat in esse aut vivere aut aliquo alio modo, neque etiam finem habet extra se, immo ipse est finis omnium aliorum; sui autem ipsius proprie ac positive non est finis, sed negative dicitur finis, quia non alium habet finem, sed in se ipso quiescit tamquam in suo summo bono. Et ideo neque etiam ut obiecto indiget aliquo extrinseco bono ut felicissime vivat, quia ipsemet sibi sufficit, cum in ipso sint omnia bona. Nec denique indiget aliquo alio praeter suam essentiam, ut operatione qua feliciter vivat, quia, ut diximus, suamet essentia formaliter sumpta actualiter vivit habetque ultimam vitae perfectionem. Ita ergo fit ut, ad agendam vitam felicissimam, Deus essentialiter sibi sufficiat, et ideo tam essentiale est feliciter vivere sicut vivere, quemadmodum etiam tam essentiale est vivere sicut esse. Quare, sicut dicitur Deus ens per essentiam aut vivens per essentiam, ita est etiam felix et beatus ac sibi sufficiens per essentiam.

18. Neque huic veritati obstat quod dici communiter solet, Deum esse felicem videndo seipsum et cognoscendo suam sufficientiam in bono quo fruitur, nam per illam visionem quasi possidet vitaliter bonum illud, sine quo non posset intelligi beatus. Est enim hoc totum verissimum, sed non repugnat superiori doctrinae, nam illamet visio non est extra essentiam Dei, sed est veluti ultimum constitutivum essentiale ipsius Dei in tali gradu et perfectione entis, ut in superioribus insinuatum est et magis explicabitur in sectione sequenti.