SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO III. In tres sectiones distribut. DE PASSIONIBUS ENTIS IN COMMUNI ET PRINCIPIIS EIUS.
SECTIO III. QUIBUS PRINCIPIIS DEMONSTRARI POSSINT PASSIONES DE ENTE, ET AN INTER EA HOC SIT PRIMUM: IMPOSSIBILE EST IDEM SIMUL ESSE ET NON ESSE

SECTIO III. QUIBUS PRINCIPIIS DEMONSTRARI POSSINT PASSIONES DE ENTE, ET AN INTER EA HOC SIT PRIMUM: IMPOSSIBILE EST IDEM SIMUL ESSE ET NON ESSE

1. Ratio dubii pro utraque parte. —Haec quaestio praecipue proponitur propter Aristotelem, qui, IV Metaph., c. 3, text. 8, docuit illud principium, impossibile est idem simul esse et non esse, esse primum ac fere unicum, ad quod resolvi debent omnes huius scientiae demonstrationes, immo et aliarum scientiarum, saltem virtualiter. In contrarium autem esse videtur primo, quia propria et intrinseca scientiae principia sumi debent ex causa seu ratione ob quam praedicatum convenit subiecto; unde idem Aristoteles, I Poster., docet posteriorem passionem demonstrari per priorem, primam vero omnium, vel non demonstrari, sed immediate convenire subiecto, vel solum quoad nos demonstrari per definitionem subiecti; definitionem autem ipsam nullo modo demonstrari, sed immediate cognosci de subiecto. Sic igitur in omni scientia primum principium erit illud in quo vel prima passio de subiecto vel definitio de definito praedicatur; ergo et in praesenti scientia principia propria et intrinseca sumenda erunt ex connexione primae passionis cum ratione entis, vel rationis entis cum ipso ente; erit ergo hoc primum principium, omne quod est, unum est, quia unum est prima passio entis, ut diximus, vel certe hoc: Omne ens est habens essentiam. Non ergo est illud: Impossibile est idem simul esse et non esse, quia illud est valde extrinsecum, et non potest deservire ad proprias demonstrationes a priori, sed ut summum ad reductionem ad impossibile. Adde, principium illud a priori reduci ad illud, omne ens est unum; ideo enim non potest simul esse et non esse, quia unum tantum determinate esse potest. Quomodo multi dicunt, primo convenire enti quatenus est ens, esse divisum a non ente, quam proprietatem putant in unitate includi, de quo postea videbimus. Tandem augetur difficultas, quia etiam inter principia quodammodo intrinseca et universalissima non videtur illud esse primum, quia est negativum; omnis autem negatio in priori aliqua affirmatione fundatur; ergo datur aliud principium prius illo, in quo fundetur: quale erit, vel hoc, Necesse est idem esse, vel non esse; vel hoc, unum contradictorium necessario aliud destruit.

Aliquot certiora pronuntiata pro sensu quaestionis declarando

2. Principiis eget metaphysica in quae ultimo resolvat conclusiones. — In hac re omnes conveniunt in metaphysica (sicut in aliis scientiis) necessaria esse aliqua prima principia per se nota, quibus passiones demonstrentur, sive sit sermo de passionibus transcendentibus entis ut ens est, sive de proprietatibus specialioribus aliquorum entium ut sunt intra latitudinem formalis obiecti metaphysicae, iuxta ea quae in prooemiali disputatione dicta sunt; quamvis, quia ens ut ens in ordine ad hanc scientiam est prius caeteris, passiones illi adaequatae sunt etiam priores et consequenter etiam universalissima principia, quae ex ipsis transcendentibus aliquo modo constant, priora sunt reliquis; et ideo de illis nunc praesertim agimus. Quod ergo talia principia sint necessaria, eadem ratio est in hac scientia, quae est in caeteris, quia etiam illa per demonstrationem procedit, resolvendo conclusiones in principia; in qua resolutione non potest in infinitum procedere, ut constat ex generali doctrina de causis; in nullo enim causarum genere in infinitum procedi potest; ergo necesse est ut sistat in principiis seu propositionibus per se notis.

3. Unicum principium ad id muneris non sufficit. — Secundo, ex hac ratione concludi videtur haec principia non tantum unum, sed plura, et ad minus duo esse debere, saltem quoad hoc ut sint propositiones immediatae et a priori indemonstrabiles. Ratio est, quia ex uno solo principio nihil concludi potest, ut constat ex dialectica; quia formalis illatio requirit tres terminos, qui in uno principio esse non possunt; ergo ultima resolutio necessario fit ad duo principia immediata. Quia si unum sit immediatum et aliud demonstrabile, illud quod demonstrabile est ulterius erit resolvendum et demonstrandum; non potest autem demonstrari per solum aliud principium immediatum; ergo adiungendum est aliud; quod si illud etiam demonstrabile sit, aliud inquirendum erit, per quod demonstretur; ne igitur procedatur in infinitum, sistendum est in aliquo, etiam indemonstrabili; sunt ergo necessaria plura principia prima etiam in hac scientia. Atque hinc sequitur, si de primo principio in hoc sensu loquamur, scilicet, ut solum dicit propositionem immediatam, seu per se notam, hoc sensu non esse quaerendum unicum principium primum in hac scientia; neque in eo potuisse loqui Aristotelem citato loco, quia revera nullum est quod hoc modo sit unicum, et dumtaxat primum. Igitur in alio sensu, potest inquiri principium caeteris prius, scilicet vel quia est nobis notius, vel quia in usu seu causalitate est prius et universalius vel quia omni modo est indemonstrabilius, et in hoc sensu est controversia inter auctores quodnam sit primum metaphysicum principium.

Varia placita

4. Prima sententia est non esse primum illud quod ex Aristotele retulimus, sed hoc, omne ens est ens. Ita tenet Antonius Andreas, IV Metaph., q. 5. Et ad Aristotelem respondet vocasse illud aliud primum principium inter ea quae circumferuntur ut generalia, ut sunt illa: Omne totum est maius sua parte, etc. Sed hic auctor etiam in suis principiis non recte loquitur, quia illa propositio est identica et nugatoria; et ideo in nulla scientia sumitur ut principium demonstrationis, sed est extra omnem artem. Alioqui in omni scientia primum principium esset illud in quo subiectum scientiae de se ipso praedicaretur. Et tam per se notum esset primum principium unius scientiae sicut alterius; nam omnis propositio identica aeque nota est, ut, ens mobile est ens mobile, sicut ens est ens. Et in hac scientia plura essent principia aeque nota, quamvis non aeque universalia, ut substantia est substantia, accidens est accidens. Apparentius ergo loqueretur si loco entis sumeret aliquam definitionem vel descriptionem explicantem rationem entis, eamque de ente praedicaret; nam, licet definitio et definitum in re idem sint, tamen propositio, in qua definitio de definito praedicatur, non est identica, sed doctrinalis, quia in ea conceptus distinctus de confuso praedicatur. Et hoc modo favet huic opinioni ratio dubitandi in principio posita. Videtur tamen repugnare Aristotel., dicto c. 3, lib. IV Metaph., dum absolute concludit illud principium, impossibile est, etc., esse simpliciter omnium primum, et ad illud omnes demonstrationes resolvi.

5. Alii dicunt non illud ab Aristotele positum, sed hoc, necesse est quodlibet esse, vel non esse, esse primum principium omnium propter rationem supra tactam, quia hoc est affirmativum, illud vero aliud negativum. Neque enim verum est quod Iavell., lib. IV Metaph., q. 6, existimavit, illa duo principia eamdem rem diversis verbis significare, et ita non esse reputanda duo, sed unum; nam, si res attentius consideretur, diversae sunt res quae illis principiis significantur. Sicut enim in contrariis, vel privative oppositis, aliud est quod non possint simul convenire eidem, aliud vero quod alterum eorum necessario debeat convenire, ut per se est manifestum, ita etiam in contradictorie oppositis haec duo formaliter et in rigore diversa sunt. Haec autem significantur per illa duo principia; nam per illud, impossibile est idem simul esse et non esse, significatur repugnantia contradictorie oppositorum; per illud vero, quodlibet est vel non est, significatur immediatio eorumdem, scilicet, inter illa non posse cadere medium. Et ita, ut distincta ponuntur ab Aristotele, lib. IV Metaph., c. 7, text. 27 et 28, et lib. III, c. 2, et I Poster., c. 8, text. 26 et 27, ubi dialecticis terminis eadem principia ponit: Impossibile est idem simul affirmari et negari de eodem, necesse est idem affirmari vel negari de eodem, quae aliis verbis a dialecticis dici solent: Impossibile est duas contradictorias esse simul veras, et, impossibile est esse simul falsas; quae duo constat esse valde diversa, et primum fundari in illo principio, impossibile est idem simul esse et non esse; secundum vero in alio, necesse est esse vel non esse. Ex his vero rationibus simul constat, comparando haec principia inter se, prius esse illud de impossibili ab Aristotele positum quam aliud de necessario. Primo quidem, quia per se evidentius est contradictoria habere inter se repugnantiam quam habere immediationem. Illud enim prius statim in ipsis terminis relucet, secundum autem nonnullo indiget discursu et declaratione. Unde illud prius commune est omnibus oppositis, nam quatenus opposita sunt, inter se pugnant; posterius autem non omnibus convenit, ut constat ex c. de Opposit. Secundo, quia prius secundum rationem est duas contradictorias non posse esse simul veras, quam non posse esse simul falsas, sicut veritas ex se prior est falsitate.

Quaestionis resolutio

6. Duo demonstrandi genera et proprietates earum.— Igitur, ut quaestioni respondeamus, distinguere oportet duplex genus demonstrationis: unum dicitur ostensivum, aliud deducens ad impossibile. Primum est per se et directe ad scientiam requisitum; et in eo proceditur a causis ad effectus et ab essentia rei ad passiones demonstrandas; loquimur enim in scientia a priori et propter quid; nam quae est a posteriori, non resolvitur in principia de quibus nunc agimus, sed in experientiam potius. Secundum demonstrandi genus per se necessarium non est, sed interdum adiungitur propter hominis defectum, ignorantiam vel proterviam; et utile est non solum ad conclusiones, sed etiam ad prima principia persuadenda et probanda; quod in priori modo fieri non potest, quia, cum sint immediata, non habent medium a priori per quod probentur; tamen ad impossibile deducendo ostendi potest eorum veritas et convinci intellectus ut eis assentiatur. Immo in omni genere demonstrationis, quamvis principia demonstrent a priori conclusionem et per se nota sint, vis illationis virtute fundatur in deductione ad impossibile, scilicet, quia fieri non potest quod idem simul sit et non sit, vel quod duae contradictoriae simul sint verae. Propter quod dixit Averroes, II Metaph., c. 1, sine illo principio ab Aristotele posito neminem posse philosophari, disputare aut ratiocinari.

7. Quis sit modus demonstrandi a priori in hac scientia. — Dicendum ergo est imprimis, ad demonstrandum a priori passiones entis de ente, prima principia sumenda esse vel ex ratione ipsius entis, vel ex prima passione eius ad demonstrandas posteriores; et hoc convincit discursus in principio factus. Et confirmatur, nam quoad hoc eadem est ratio de hac scientia quae de aliis; nam cum proprietates entis suo modo sint passiones eius, ex eius intrinseca ratione et essentia oriri necesse est, quia hoc est de intrinseca ratione propriae passionis; poterunt ergo per ipsam essentialem rationem entis demonstrari, sive hoc sit per distinctionem ipsarum rerum inter se sive in ordine ad conceptus et discursus nostros, ita ut unum vere sit ratio alterius, quod ad scientiam humanam et demonstrationem sufficit. Unde si passiones entis sunt ita inter se connexae ut una ex altera oriatur, illa, quae fuerit prima, constituet unum principium ad demonstrandas alias; si vero (quod fieri interdum potest) plures passiones cum ratione entis immediate connectantur, solum per ipsam rationem entis poterunt de ente demonstrari; quomodo autem id fiat, postea in discursu scientiae constabit. In hoc ergo ordine primum principium erit illud in quo ratio vel essentia entis distincte concepta de ipso ente praedicatur.

8. Quod sit primum principium deductionis ad impossibile. — Secundo dicendum est in alio genere seu modo demonstrandi per deductionem ad impossibile, primum principium, in quo totus ille modus demonstrandi nititur esse: Impossibile est idem esse et non esse. Hoc per se notum est, quia omnis deductio ad impossibile in hoc tandem sistit, quod sequatur idem simul esse et non esse, et quamdiu ad hoc non deducitur non est satis demonstrata impossibilitas; postquam vero ad hoc deductum est, ibi sistitur, tamquam in ultimo termino resolutionis et notissimo principio. Et, quamvis interdum possit deduci impossibile ad aliud incommodum, quod duae contradictoriae sint simul falsae, seu ut idem neque sit neque non sit, tamen hoc ipsum in tantum est impossibile in quantum virtute includit aliud, scilicet, quod simul de aliquo negetur aliquid et non negetur, quod est affirmare et negare idem de eodem.

9. Quod sit humanae scientiae principium absolute primum. — Tertio dicendum est, hinc fieri ut illud principium, impossibile est idem simul esse et non esse, sit simpliciter primum in humana scientia, et praesertim in metaphysica. Ratio est, nam illud principium recte vocatur primum, a quo sumit firmitatem tota humana scientia; sed huiusmodi est praedictum principium, quia ex illo non solum conclusiones, sed prima etiam principia demonstrantur. Immo addit Fonseca, lib. IV Metaph., c. 3, q. 1, sect. 3, per illud principium confirmari a priori prima principia. Sed non video cur deductionem ad impossibile vocet a priori, cum non sit ex causa, sed per extrinsecum medium. Nisi fortasse intelligat per huiusmodi principium demonstrari a priori, non quidem veritatem aliorum principiorum, quod fieri non potest, sed impossibilitatem ac repugnantiam, quae ex opposito sequitur; ultima enim resolutio omnis repugnantiae fit ad contradictionem, ad quam per illud principium fit deductio. Hoc vero satis est ut illud principium dicatur simpliciter primum; nam, cum ingenium humanum non statim comprehendat caetera principia prima prout in se sunt, multum iuvatur et confirmatur in eorum assensu deducendo ad impossibile, quod in caeteris fieri potest per illud primum; ipsum autem nullo modo ostendi potest etiam deductione ad impossibile, quia nullum aliud impossibilius inferri potest, quam sit illud quod in eo pronuntiatur, quod est signum illud esse maxime notum et primum. Dixi autem usum huius principii esse maxime necessarium in hac scientia, quia cum ens simplicissimum sit, vix potest definiri, et ratio eius distinctius explicari et applicari ad veras demonstrationes efficiendas, ita ut propositiones assumptae identicae non censeantur.

Solvuntur rationes oppositae

10. Ad rationem ergo dubitandi in principio positam, quoad priorem partem, iam explicatum est Aristotelem non vocare illud principium primum quia illo utatur metaphysica ad suas proprias et directas demonstrationes; nam potius idem Aristot., I Poster., c. 8, text. 26, dicit non solere illud principium formaliter ingredi demonstrationem. Dicitur ergo primum principium aliis rationibus iam explicatis; est enim quasi universale fundamentum, cuius virtute omnes demonstrationes nituntur, et alia principia possunt, saltem quoad nos, declarari ac confirmari, quamquam id semper fiat adiuncto aliquo alio principio, vel concesso, vel per se noto. Ad primam confirmationem respondetur veritatem illius principii proprie non fundari in unitate, sed in oppositione et repugnantia contradictoriorum, unde non recte probabitur quod est non posse simul non esse, quia quod est unum tantum est: tum quia, ut infra dicam, ens quatenus unum non proprie dividitur a non ente, sed ab alio ente, quia a non ente potius dividitur quatenus ens; tum etiam quia haec ipsa divisio entis a non ente fundatur in eo quod non potest idem simul esse et non esse, propter repugnantiam formalem horum terminorum. Ad ultimam confirmationem dicitur primo, fieri quidem posse ut aliqua affirmativa propositio, quatenus simplicior est quam negativa, prior sit quam illa ordine generationis seu compositionis, et tamen quod in ratione veritatis per se notae non sit tam manifesta, neque aeque prima; et ita dici potest de illo principio, nam, licet tota veritas eius fundetur in natura ipsius esse, quod per se excludit non esse, tamen hoc ipsum per illud principium, quamvis negativum, explicatur evidentissime et aptissime ad fundandas demonstrationes deducentes ad impossibile.

11. In genere moris quod primum principium, et collatio cum primo in genere naturae. — Atque hinc facile solvuntur multa argumenta, quae fieri solent contra sententiam Aristotelis de hoc primo principio, ut quod constet multis vocibus neque universalissimis, neque admodum notis, ut sunt simul, idem, quae relationes significant, quae sunt posteriores absolutis. Item quod sit propositio modalis, quae supponit priorem de inesse. Ad haec enim et similia dicitur, eis ad summum probari hanc non esse primam propositionem. seu complexionem quam intellectus format, non tamen quod non sit primum principium, quia ad hoc non est necesse ut sit prima propositio, sed solum quod ex illo quodammodo pendeat omnium aliarum veritatum scientia, ipsum vero ita sit verum, notum et indemonstrabile, ut ab alio non pendeat; haec autem conveniunt illi principio, ut ostensum est. Posset autem principium illud ad simpliciores terminos reduci dicendo: Nullum ens est et non est; sic enim conficitur ex simplicibus terminis et ex universalissimis ac primis, quod necessarium est in primo principio, ut possit omnibus scientiis esse commune, ut notavit D. Thom., I-II, q. 94, a. 2. Ubi advertit hoc principium esse primum in speculabilibus; nam in practicis seu moralibus datur aliud primum, scilicet, o mne bonum est faciendum et malum vitandum; nam, quia omnes actiones morales circa bonum et malum versantur, ideo primum principium morale ex illis terminis constare debuit; tamen, quia practica in speculativa fundantur, ideo, quod in speculativis est primum principium, simpliciter et absolute est primum. An vero hoc principium ita sit notum, ut a nemine possit mente negari, quamvis voce contendere videatur; item quibus modis suadendum sit contra eum qui proterve illud negaret, vel eum ex concessis redarguendo, vel ad inconvenientia sensibus repugnantia eum deducendo, tractat late Aristoteles, IV Metaph., c. 3, 4 et 5, quibus locis videri possunt expositores, quia non est quod in hac re amplius immoremur.