SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO III. In tres sectiones distribut. DE PASSIONIBUS ENTIS IN COMMUNI ET PRINCIPIIS EIUS.
SECTIO II. QUOT SINT PASSIONES ENTIS ET QUEM ORDINEM INTER SE SERVENT

SECTIO II. QUOT SINT PASSIONES ENTIS ET QUEM ORDINEM INTER SE SERVENT

1. Rationes reddunt quaestionem ancipitem. — Solent communiter sex transcendentia numerari, ens, res, aliquid, unum, verum, bonum; ex quibus videtur colligi quinque esse passiones entis, quia tot sunt praedicata quae cum illo convertuntur, et non plura. In contrarium autem est, quia neque illa omnia possunt habere rationem passionis et praeter illa possunt alia a nobis excogitari. Primum probari potest ex dictis, quia res solum dicit de formali rei quidditatem, et ratam seu realem essentiam entis †1 ; unde multi censent magis essentiale praedicatum esse rem quam ipsum ens. Similiter aliquid, cum distinguatur immediate contra nihil, nihil aliud formalissime significare videtur quam ipsummet ens; perinde enim dictum videtur aliquid ac habens aliquam quidditatem; haec autem formalis significatio coincidit cum significatione rei et entis.

2. Secundum probatur, quia praeter illa praedicata videntur alia communia omni enti, ut verbi gratia, durare et esse alicubi; haec enim necessario comitantur omnia entia. Quod si dicas haec non convenire enti nisi ut existenti, hic autem esse sermonem de ente secundum se abstrahendo ab actuali existentia, contra hoc est quia etiam illae proprietates durationis vel localis praesentiae possunt secundum se considerari abstrahendo ab actuali existentia, et ut sic intelligentur habere connexionem per se cum ente; unde, sicut haec praedicatio: Ens est unum est perpetuae veritatis absolvendo copulam a tempore, ita et haec: Ens habet durationem vel praesentiam localem. Est autem specialis difficultas de ipso esse actualis existentiae, nam videtur esse proprietas quaedam ipsius entis secundum se sumpti, quia non convenit ei essentialiter nec omnino per accidens. Rursus praeter has passiones simplices videntur esse aliae complexae seu disiunctae; sicut enim proprietas numeri dici potest quod sit par vel impar, et quantitatis quod sit finita vel infinita, ita entis passio dici potest quod sit finitum vel infinitum, actu vel potentia, aut similia. Ultimo, si ad passiones entis, ut dictum est, sufficiunt negationes seu habitudines rationis, hae poterunt in infinitum multiplicari, ut esse idem, non esse impossibile, esse amabile, esse intelligibile, etc.

Quaestionis resolutio

3. Passiones entis tres tantum. — Haec quaestio solum proponitur ut tractationem hanc de passionibus entis ad certa capita revocemus, et ideo breviter dicendum est, si proprie loquamur et non fingamus distinctiones minime necessarias, tres tantum esse proprias passiones entis, scilicet, unum. verum et bonum. Quod enim hae tres inter se distinctae sint saltem ratione formali, sive illa sit negativa, sive positiva, sive realis, sive rationis, facile quis sibi persuadebit. Primo, ex communi sententia omnium scribentium de hac materia. Secundo, ex communi modo concipiendi et significatione ac interpretatione ipsarum vocum; nam unum ut sic solum significat quod res sit in se integra et indivisa; unde formaliter negationem addit, in quo distinguitur a vero et bono. Haec autem inter se distinguuntur, quia verum dicit adaequationem vel habitudinem ad intellectum, bonum autem ad voluntatem seu appetitum tamquam conveniens illi, sive hoc dicat formaliter sive fundamentaliter; hae autem sunt rationes vel habitudines valde diversae. Quod etiam a contrariis facile declarari potest: nam unitas opponitur multitudini, bonitas malitiae, veritas falsitati; haec autem valde distincta sunt. Tandem ex his, quae in particulari de his passionibus dicemus, hoc evidentius constabit, simulque ostendemus, quodlibet istorum attributorum convenire omni enti atque ita converti cum ente; sunt ergo hae tres passiones entis.

4. Res et ens non se habent sicut essentia et passio. — Quod autem praeter has non sint aliae, colligi potest ex D. Thomae doctrina; licet enim saepe numeret illa sex transcendentia, eorumque rationem et sufficientiam declaret, ut q. 1 de Verit., a. 1, q. 21, a. 1, et saepe alias, tamen, cum in particulari agit de his proprietatibus, nunquam tractat nisi de illis tribus, ut patet ex I, q. 5, 11 et 16, et in dictis quaestionibus disputatis. Potestque in hunc modum declarari ex dictis: nam res et ens iuxta communem usum tamquam synonyma usurpantur; et interdum de ente actu existente dicuntur, interdum vero ab actuali existentia praescindunt, quare neutrum est passio alterius. Cuius etiam signum est quod unum nunquam praedicatur de alio, et si ita praedicetur, censetur esse nugatio seu identica praedicatio. Alia vero praedicantur de ente, illique adiunguntur, ut adiectivum substantivo; sic enim dicitur ens unum, ens verum, etc.; ens autem et res substantiva sunt, neque possunt eo modo coniungi; signum est ergo unum non esse passionem alterius. Quod si velimus haec duo in eo rigore distinguere quo D. Thomas supra ex Avicenna illa distinxit, quod res praescindat ab existentia actuali et meram quidditatem significet, ens autem sumptum sit ab esse et solum dicat ens actualiter existens, sic constat rem non significare passionem entis, sed esse praedicatum maxime quidditativum. Et potius ens significabit aliquid extra essentiam, saltem in creaturis. Tamen etiam ens non poterit dici passio rei; existentia enim non est passio creaturae existentis, vel quia non manat ex principiis eius intrinsecis, sed ab extrinseco illi provenit, vel quia non convenit illi necessario ac per se; unde neque sub scientiam proprie cadit actualis existentia creaturae, quatenus actu pendet a voluntate libera creatoris; quid autem sit haec existentia et quomodo distinguatur ab essentia creaturae, res est obscura, quam infra tractando de ente creato in particulari disputabimus. Si autem, iuxta opinionem quamdam supra tractatam, ens non solum ut dicit actu existens, sed etiam ut dicit aptum ad existendum, distingueretur a re, prout absolute dicit habens quidditatem realem, sic ens esset prima passio rei; sed hoc supra improbatum est, quia in prima ratione quidditatis realis intrat aptitudo ad existendum, et in hoc primo distinguitur quidditas realis a non reali seu ficta. In his ergo duobus nulla passio entis continetur. Scio Averr., in sua paraphrasi, c. de Re, dicere rem significare non solum rem veram, sed fictam; sed hoc commune est enti, et solum est secundum aequivocam significationem. De qua et de aliis aequivocis significationibus harum vocum dicam in sequentibus.

5. Aliquid, iuxta varias vocis etymologias, vel entis vel unius est synonymum. — Rursus aliquid duplicem etymologiam seu interpretationem habere potest. Una est quod idem sit aliquid quod habens quidditatem aliquam; sive enim haec fuerit prima derivatio vocis sive non, tamen iam in communi usu in hoc sensu accipi videtur; aliquid enim et nihil contradictorie seu privative opponi censentur; nihil autem idem significat quod non ens vel non habens entitatem ullam; aliquid ergo idem est quod habens aliquam entitatem vel quidditatem. In hac ergo significatione constat aliquid non esse passionem, sed synonymum entis; idemque censetur etiam secundum formalem rationem et conceptum dicere de aliquo esse aliquid et dicere ens, et ita opinatur de hoc attributo Fonsec., IV Metaph., c. 2, q. 5, sect. 2.

6. Alia vero etymologia huius attributi est quam tangit D. Thomas, cit. locis, scilicet, ut aliquid dicatur quasi aliud quid, quae videtur conformior primae impositioni huius vocis, ut constat ex latinis auctoribus, iuxta quam haec vox significat de formali aliquid distinctum ab ente, scilicet, distinctionem ab alio seu negationem identitatis cum alio. Hoc tamen sensu attributum hoc vel non est diversum ab uno, vel in eo includitur tamquam consequens illud. Unum enim dicitur quod est indivisum in se et divisum a quolibet alio, ut infra videbimus; ergo in ratione unius includitur illa negatio quae importatur in voce aliquid, vel ad illam revocatur, et ideo hoc attributum non ita auget numerum harum passionum ut oporteat de illo aliquid specialiter tractare; sed explicata ratione unius, et consequenter multitudinis, quae illi opponitur, et identitatis vel distinctionis, quae in eius ratione aliquo modo fundantur, explicatum manebit hoc praedicatum aliquid. Nam, licet negatio in illo conclusa possit distingui ratione a negatione inclusa in uno, quod unum dicat negationem multitudinis, aliquid vero solum dicat negationem identitatis cum alio, quomodo distinguuntur unum et aliquid a D. Thoma, q. 1 de Verit., a. 1, tamen quia posterior negatio in priori fundatur, et nullam specialem habet difficultatem in doctrina de his passionibus tradenda, non oportet eas distinguere. Dicunt vero aliqui, ut Iavellus, in tract. de Transcend., c. 3, aliquid dicere actualem divisionem ab alio ente, ita ut ante mundi creationem Deus esset unus, non autem aliquid. Sed hoc impropriissime dictum est; quis enim dicat ens non esse aliquid, propterea quod alia non existant? Immo in illo sensu aliquid non potest esse passio entis, cum non conveniat omni enti; ergo ut est passio solum dicit negationem illam in aptitudine et respectu alterius entis existentis vel possibilis, et hoc modo, ut dixi, in unitate fundatur et cum illa simul explicatur.

7. Ex dictis ergo sex transcendentibus tantum relinquuntur tria supra numerata, quae possint esse passiones entis, quorum sufficientiam tradit D. Thomas, cit. loco de Verit., et q. 21, a. 1, quia passiones entis debent aliquid addere supra ens et non possunt addere aliquid positivum reale; ergo vel negativum vel positivum rationis seu per denominationem aut convenientiam ad aliquid extrinsecum. Priori modo constituitur passio unius, quia negatio illa indivisionis in se et divisionis a quolibet alio consequitur omne ens secundum se et absolute consideratum, et nulla alia est quae necessario conveniat omni enti ut sic. Posteriori modo constituuntur duae aliae passiones, una per respectum seu convenientiam ad intellectum; alia per habitudinem et convenientiam ad appetitum et voluntatem; nam hae duae facultates et nullae aliae sunt universales, et respiciunt omne ens sub diversa ratione.

8. Qualis inter passiones entis ordo servetur. — Atque hinc colligunt auctores, ex his tribus passionibus unitatem esse primam, quia est absoluta; convenit enim omni enti ex se, et non per denominationem ab alio extrinseco, neque proprie per relationem ad aliud, quam significant aliquo modo verum et bonum, quatenus convenientiam cum alio dicunt; absoluta autem sunt priora respectivis ex genere suo. Dices, etiam unum, ut dicit divisionem ab alio, importare habitudinem ad aliud. Respondetur primum de ratione unius non esse illam negationem, quod sit aliud a quo distinguatur, sed solum consequi ad unum quod sit aptum distingui: Deus enim unus erit, etiam si nihil sit a quo dividatur. Deinde illa negatio non est relatio, sed potius negatio relationis; nam potius identitas est relatio, et illa est negatio identitatis vel certe est fundamentum eius, et consequenter non esse potest fundamentum alicuius relationis rationis. Denique, etiam si fingamus illam per modum habitudinis ad aliud, est de se prior aliis relationibus veri aut boni, quia est quodammodo abstractior, quia solum respicit aliud sub ratione entis, sic enim dicitur unum divisum a quolibet alio, cuiuscumque alterius rationis illud sit. Itaque Aristoteles, IV Metaph., c. 1, unum coniungit cum ente tamquam primam passionem; et D. Thom., I, q. 11, a. 2 ad 4, sentit post ens unum esse quod prius de unoquoque ente cognoscitur, quae latius tractant Soncin., IV Metaph., q. 24, et Iavel., tract. de Transcendentibus, c. 1.

9. Collatio inter passiones entis in perfectione. — Ex aliis autem duobus transcendentibus seu passionibus entis, verum est prius bono, ut docuit D. Thomas, I, q. 16, a. 4. Et patet, quia bonitas quodammodo fundatur in veritate; ut enim sanitas bona sit, supponitur esse veram sanitatem; nam si sit ficta, non erit bona, et sic de aliis. Unde verum dicit ordinem ad intellectum, bonum ad voluntatem, intellectus autem est prior potentia quam voluntas. Quod si quis velit has passiones in perfectione etiam comparare et interroget quaenam illarum perfectior sit, potest imprimis facile responderi, de formali et secundum id quod addunt supra ens, nullam dicere perfectionem, quia nihil reale dicunt seu addunt ipsi enti; unde sub hac ratione non est quod comparentur, quia comparatio supponit positivum; quatenus vero significant aliquo modo ipsum ens eiusque naturam declarant, eamdem omnino perfectionem entis exprimunt, et ita ex hac etiam parte comparari non possunt, quia comparatio distinctionem requirit.

Satisfit argumentis

10. Quare sex transcendentia numerentur. — Ad rationem ergo dubitandi in principio positam respondetur non ideo sex transcendentia numerari, quia omnia significent distinctas passiones entis, sed aliqua distingui hac ratione, aliqua vero solum ex diversa etymologia vel impositione vocis. Et ita distinguuntur res et ens, quia hoc ab esse, illud a quidditate reali sumptum est. Et similiter aliquid et unum ex prima impositione distinguuntur, quod unum ex negatione divisionis in se, aliquid vero ex negatione identitatis cum alio dicta sunt; in re vero eamdem passionem significant, quia illa duo ad perfectam unitatem requiruntur.

11. Ad aliam vero partem qua probatur has passiones esse plures, respondetur primum de duratione fortasse non esse quid diversum ab existentia actuali; et ita eadem erit de utraque ratio. Quod si forte ex natura rei distincta est in creaturis, merito non numeratur inter passiones entis, quia est speciale quoddam ens, ut infra suo loco videbimus. Et idem dicendum est de praesentia locali; nam ut est modus aliquorum entium, speciale praedicamentum constituit, ut infra etiam dicemus. De illis autem disiunctis, finitum vel infinitum, etc., dicendum est, vel proprie non esse passiones entis in communi, sed potius esse divisiones eius: quia vel essentialiter contrahunt ipsum ens, quatenus ens est, vel certe neutrum membrum dividens illi convenit, nisi ut contracto seu determinato ad specialem aliquam rationem entis, ut de finito et infinito infra videbimus; vel certe significant diversos status eiusdem entis, ut esse in actu vel in potentia, ut infra etiam dicturi sumus; ubi etiam declarabimus quomodo existentia creaturae non sit passio eius. Vel certe hae proprietates disiunctae reducuntur ad simplices ut idem vel diversum ad unitatem.

12. Aliquot rationis habitudines omnibus entibus communes, cur non passiones entis. — Ad ultimum respondetur posse quidem plures negationes vel habitudines rationis excogitari a nobis in ente, quae illis passionibus quae a nobis numeratae sunt, formaliter non explicantur, quomodo nonnulli dicunt rem esse passionem quae formaliter addit supra ens negationem entis ficti seu chymerici. Alii addunt idem et diversum, nam quodlibet ens habet relationem rationis identitatis ad se ipsum et relationem diversitatis ab alio, saltem a non ente seu ab ente rationis. Item fingi potest relatio similitudinis ad alterum, saltem fundamentaliter, ut, sicut aequale ponitur passio quantitatis, ita assimilabile (ut sic dicam) sit passio entis; nullum enim est ens, quod non possit habere aliquid sibi simile aliquo modo, saltem analogice; et infinitae aliae denominationes huiusmodi possunt multiplicari, ut in argumento tactum est. Dicendum nihilominus est illas passiones sufficienter numerari, vel quia illae solae conducunt ad naturam entis explicandam et habent, tum in rebus, tum in usu hominum, sufficientem causam et utilitatem ob quam excogitatae sint et distinctae; vel, si quae aliae huismodi excogitari possunt, in his virtute continentur, vel ad eas revocantur.

13. Res non dicit formaliter negationem entis ficti. — Quod igitur res de formali dicat negationem aliquam entis ficti, fictum quidem est et praeter omnem latinam significationem vocis et communem conceptionem hominum; nam res non est terminus negativus seu privativus, sed omnino positivus. Est etiam impertinens illa negatio, tum quia obscurius est ad explicandum quid sit ens fictum quam quid sit res; tum etiam quia si illa negatio necessaria est ad passiones entis, potius in vero fundanda est; dicitur enim verum ens quod non est fictum; vel, si formaliter sumatur in uno seu aliquo includitur; quia in negatione, quam dicit aliquid, includitur, ut sit divisum a quolibet alio, et consequenter etiam ab ente ficto. Eo vel maxime quod ratio entis ficti ut sic in negatione consistit; illud enim est proprie ens fictum, quod ita mente apprehendi potest ut in se involvat repugnantiam et impossibilitatem, quae est negatio quaedam, et ideo reale ens non proprie dividitur ab illo per negationem, sed formaliter per suam realitatem, ut latius disputatione sequenti in simili dicemus. Et eadem ratione excluduntur similes negationes, quae ex sola reflexione intellectus fieri possunt, ut non esse diversum a se, esse diversum ab ente rationis, non esse sibi inaequale et similes, quae et inutiles sunt et in infinitum multiplicari possunt et sunt mera opera rationis, quae non sufficiunt ad passiones entis, ut diximus.

14. Atque hinc etiam constat non oportere addere inter passiones entis identitatem vel diversitatem, quia ut haec possunt formaliter dicere relationes rationis, non pertinent ad passiones entis, ut supra dictum est generaliter; quia tales relationes non per se conveniunt enti, sed extrinsecus tantum per cogitationem, reflexionem, aut comparationem mentis; si autem sumantur quatenus in re habent aliquod fundamentum positivum vel privativum, sic sufficienter continentur sub unitate, ut infra dicemus. Et eodem modo reducitur ad unitatem similitudo (si haec communis est omni enti), nam si sumatur pro vera relatione, illa sine dubio non est passio, quia nec convenit semper omni enti, et cui convenit, non per se, sed ex accidente convenit. Et si forte dicatur creaturae existenti semper convenire, tamen etiam respectu illius erit quoddam accidens, sicut relatio creaturae. Si autem sumatur fundamentaliter, sic ad unitatem reducenda est; sic enim dixit Aristoteles similitudinem in unitate fundari. Denique iuxta hunc modum, ad veritatem reducitur denominatio intelligibilis, significabilis; ad bonum reducitur ratio integri, et perfecti, et denominatio amabilis, appetibilis, et similes; non est ergo necesse plures passiones confingere.