SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVIII. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS IN INFINITUM SIMPLICITER ET FINITUM ET ALIIS DIVISIONIBUS QUAE HUIC AEQUIVALENT
SECTIO II. UTRUM SUFFICIENTER ET ADAEQUATE DIVIDATUR ENS PER FINITUM ET INFINITUM ET ALIA AEQUIPOLLENTIA MEMBRA

SECTIO II. UTRUM SUFFICIENTER ET ADAEQUATE DIVIDATUR ENS PER FINITUM ET INFINITUM ET ALIA AEQUIPOLLENTIA MEMBRA

1. Prima dubitandi ratio .— Potissimum solet haec quaestio tractari propter entia relativa, quae, ut talia sunt, nec finita videntur esse, neque infinita. Non infinita, ut per se est manifestum. Nec finita, quia nec quantitatem molis nec perfectionis habent. Quae difficultas maxime urgeri solet in relationibus divinis, quia si nullam perfectionem dicunt, iam datur medium inter illa duo membra; si vero dicunt aliquam, etiam necesse est illam non esse finitam, quia est in Deo; neque etiam infinitam, quia alias multiplicari non posset.

2. Secunda .— Secundo, divisio entis in creatum et increatum non est adaequata; ergo neque haec de qua agimus, cum aequipolleant inter se. Antecedens patet primum in ipsismet relationibus divinis, quae nec sunt entia creata, ut constat, neque secundum pronrias rationes dici possunt increata entia, cum sub ea praecisa ratione non sint Deus, neque divinam essentiam includant. Secundo patet idem antecedens in Christo, qui nec potest dici ens increatum, cum fuerit in temnore productus, neque etiam creatum, cum sit Deus et non sit factus ex nihilo. Tertio potest ad idem sumi argumentum ex illis entibus quae neque ex se habent esse et ideo non possunt dici increata, neque etiam habent esse per creationem ut creata dicantur. Quod maxime potest urgeri in quibusdam entibus vel modis entium qui non possunt per creationem fieri, ut sunt, verbi gratia, motus, inhaerentia et similes.

3. Tertia .— Tertio, divisio entis in necessarium et non necessarium non videtur adaequata, praesertim propter actus liberos divinae voluntatis, nam nec necessarii sunt simnliciter, quia hoc repugnat libertati, nec possunt dici non necessarii aut contingentes, alioqui essent quid creatum et acciderent Deo. Et hoc argumentum fieri potest in aliis partitionibus supra tactis, quia talis actus nec potest dici ens increatum, quia non est omnino independens, cum absolute posset non esse, neque etiam est creatum, cum sit in Deo. Et eadem ratione non est ens per participationem, quia nimirum est intra Deum, neque etiam dici potest ens per essentiam, quia non est essentialiter Deus, cum possit non esse.

Opinio Scoti expenditur

4. Haec quaestio magna ex parte theologica est, ut ex difficultatibus propositis intelligi facile potest. Sed nihilominus praetermitti hoc loco non debuit, tum quia necessaria est ad doctrinae complementum et ad exhauriendum, ut sic dicam, totum metaphysicae obiectum; tum etiam quia ita intendimus in hac scientia res metaphysicas tractare, ut fundamenta omnia ad res theologicas necessaria aperiamus. In hac ergo quaestione Scotus, Quodl., 5, in solut. ultim. argum., existimat hanc non esse divisionem entis adaequatam, sed notius esse subdivisionem entis, quod prius dividendum esset in ens quantum et non quantum, et rursus ens quantum in finitum et infinitum; unde superiori divisioni addi posset tertium membrum, nempe ens quod nec finitum est neque infinitum. Et eamdem sententiam defendit Lychetus ibidem, et In II, dist. 1, q. 4 et 5, ubi quartum etiam membrum insinuat, nam ens (inquit) quoddam est includens perfectionem et nullam includens imperfectionem, et hoc est ens infinitum; aliud vero est includens perfectionem cum imperfectione, et hoc est ens quantum finitum; aliud est ens nec perfectionem includens nec imperfectionem, et hoc est proprie ens non quantum, neque finitum neque infinitum; aliud denique est nullam includens perfectionem, non vero excludens omnem imperfectionem, et huiusmodi existimat esse relationem creatam; quam etiam putat comprehendi sub ente quanto, etiamsi nullam includat perfectionem, sed solam imperfectionem. Quod plane involvit repugnantiam in terminis, ut ab ipsomet Scoto in dicto Quodl. declaratur; nam ens quantum ibi declarat esse quod habet quantitatem aliquam perfectionis; quod ergo nullam perfectionem includit, non potest vere ens quantum appellari.

5. Variae divisiones entis a Licheto excogitatae improbantur .— Obiectio dissolvitur .— Ex quo alia colligitur repugnantia in dictis huius auctoris, nam repugnat esse non quantum et esse finitum; quia iuxta eorum doctrinam, finitum et infinitum supponunt quantitatem; unde inferunt relationem divinam non esse infinitum ens, quia non est quanta; pari ergo ratione inferre debent relationem creatam non esse finitam, quia non est quanta. Rursus ex eodem principio facile concludi potest repugnantiam involvi in illo membro, scilicet, quod sit aliquod ens nullam includens perfectionem et includens imperfectionem. Primo, quia vel illa imperfectio est privativa, vel negativa tantum. Primum dici non potest, quia imperfectio privativa est carentia perfectionis debitae; sed in tali ente non potest esse carentia perfectionis debitae, quia nulla perfectio ei debetur, quia dicitur nullam ex se includere perfectionem. Negativa autem imperfectio nulla potest excogitari maior quam carentia omnis perfectionis quam includit omnis res quae in sua entitate nullam includit perfectionem. Unde loquendo de imperfectione negativa, non potest excogitari ens quod nec perfectionem nec imperfectionem includat; ergo non potest intelligi ens quod praeter negationem omnis perfectionis ex se dicat aliquam aliam imperfectionem. Alioqui interrogo ulterius quaenam sit illa imperfectio. Respondet idem auctor esse limitationem. Sed contra hoc urget argumentum factum, nam limitatio est in aliqua quantitate molis vel perfectiones; ergo, si tale ens nullam includit quantitatem perfectionis, non habet in quo limitationem includat. Dicetur fortasse includere limitationem non in perfectione, sed in entitate. Sed contra, nam hoc modo etiam relatio divina dicetur limitata in sua entitate formali, et consequenter dicetur finita in entitate. Atque ita tandem omne ens erit finitum vel infinitum in entitate, quidquid sit de perfectione. Prima sequela (reliqua enim clara sunt) probatur ad hominem in doctrina Scoti, quia relatio divina secundum suam formalem ac praecisam entitatem non includit entitatem essentiae, neque eminenter, neque formaliter; ergo est limitata in entitate sua formali. Nec satis est quod identice includat entitatem essentiae, nam ut ibidem Scotus late contendit, hoc non sufficit ut dicatur infinita in perfectione, quamvis identice includat infinitam perfectionem essentiae; ergo neque erit satis ut dicatur illimitata in entitate, quod identice includat infinitam entitatem essentiae.

6. Dicetur fortasse ipsam relationem ex vi suae entitatis formalis esse aptam identificari essentiae, et ideo ex se nec illimitatam esse, nec limitatam. Relationem vero creatam ex se esse incompatibilem cum entitate infinita, neque illam posse includere etiam identice; et ideo non solum non esse ex se illimitatam, sed etiam ex se esse limitatam et finitam; et hanc esse imperfectionem quam includit et in qua distinguitur a relatione divina. Sed imprimis illa aptitudo quae dicitur esse in relatione divina ut identificetur divinae essentiae non excludit quin absolute illa relatio, quoad suam entitatem formalem, limitata sit, quandoquidem non includit formaliter infinitam entitatem, et simpliciter minus est esse aptum identificari entitati infinitae quam formaliter esse entitatem infinitam. Ac praeterea, si in relatione creata illa limitatio entitatis, ratione cuius non potest esse infinita nec formaliter neque identice, est imperfectio, certe in relatione divina illa aptitudo, ut possit identificari omnino secundum rem essentiae divinae, est magna quaedam perfectio; ergo illa relatio, quantumvis formaliter praescindatur, sicut intelligitur talis quae possit identificari divinae essentiae, ita intelligitur alicuius perfectionis ac multo maioris quam sit omnis entitas creata. Unde etiam e converso in relatione creata, hoc ipso quod limitatio illius ad creatam entitatem imperfectio quaedam est in genere entis, necesse est ut non sit mera negatio perfectionis, sed ut sit perfectio aliqua habens adiunctam illam negationem, ut supra argumentabamur. Atque ita tandem concluditur non oportere fingere aliquam entitatem carentem omni perfectione, quae proprie possit esse medium inter ens finitum et infinitum. Quod latius supra tractando de bonitate, in disp. X, prosecuti sumus.

Quaestionis resolutio

7. Divisio haec enti adaequata quibusvis terminis praecedenti sectione positis exprimatur .— Dicendum ergo est praedictam divisionem sufficientem esse et adaequatam enti in quantum ens. Haec assertio probari potest facile ex his quae superiori sectione tractata sunt, praesertim si haec divisio sub illis nominibus tradatur, scilicet, entis a se et ab alio; nam, cum hi termini includant immediatam contradictionem, non potest illud disiunctum non convenire cuilibet enti; ergo est divisio adaequata et sufficiens, quandoquidem non potest assignari aliquid sub diviso contentum quod non sub altero membrorum dividentium constituatur. Idem manifestum est de illis duobus membris, ens necessarium simpliciter vel non necessarium; et de illis, ens creatum vel increatum; ostendimus autem omnibus his modis reipsa eamdem esse divisionem, quamvis per conceptus postros ratione distinguantur; quae distinctio non potest sufficere ut uno modo sit divisio adaequata et non alio. Deinde specialiter probatur sub nomine finiti et infiniti, nam ens quantum adaequate dividitur in finitum et infinitum; sed omne ens reale, hoc ipso quod reale est, quantum est quantitate perfectionis essentialis seu formalis, ut in rationibus paulo antea factis tactum est et latius supra est ostensum in dicta disputatione de transcendentali bonitate. Atque haec sententia evidentius confirmabitur respondendo ad difficultates in princinio positas.

Tractatur difficultas primi argumenta

8. Relatio creata sub ente finito comprehenditur .— Ad primam igitur dubitandi rationem, negandum est entia relativa carere omni perfectione secundum quam possint vel finita esse vel infinita. Et quoad hanc partem nulla plane est difficultas de relationibus creatis; immo ab illis sumere possumus argumentum, nam nemo negabit (ut existimo) quin relatio creata, eo modo quo ens reale est, sit finitum ens; unde etiam scotistae id concedunt, ut vidimus; quis enim neget esse limitatum ens et consequenter finitum? ergo finitam perfectionem habens; ergo aliquam perfectionem. Quod si quis mordicus contendat vocari finitum ens in entitate, non in perfectione, efficaciter potest retorqueri ad hominem argumentum, quia inde sequitur finitum et infinitum non dici immediate de ente quanto ratione perfectiones, sed de ente ratione entitatis. Ex quo ulterius fit etiam relationes divinas ratione ertitatis ut sic esse finitas vel infinitas. Et ita saltem hac ratione divisio erit immediata et adaequata; et procedent contra Scotum et alios argumenta quibus probare contendunt relationes divinas nec finitas esse nec infinitas, ut iam videbimus.

9. Increata relatio infinita simpliciter ut essentiam includit .— De relationibus ergo divinis iam supra respondimus illas quidem esse infinitas simpliciter et in genere entis ratione essentiae quam includunt, et ideo sub hac ratione non multiplicari sed esse unum ens, nam de ente sic infinito verum est non posse multiplicari; secundum proprias autem rationes in quibus opponuntur, sunt infinitae tantum in tali genere sub quasi specie relationis, quo modo non repugnat plura infinita multiplicari, quia sub ea ratione opponuntur; et ideo distingui et multiplicari possunt. Sed urgebit aliquis ut dicamus an sub ista posteriori ratione illae relationes sint entia simpliciter finita vel infinita, nam si neutrum horum concedimus, iam admittimus medium in illa divisione; non possumus autem dicere illas esse entia simpliciter infinita, cum sub ea ratione multiplicentur et non includant essentiam. Quod vero sint entia finita videtur repugnare perfectiori divinae; quia, ut Scotus supra argumentatur, omne ens finitum est quasi pars entis, nam solum ens simpliciter infinitum est veluti totum ens, quia totam perfectionem entis complectitur; ergo ens finitum comparatione illius est veluti pars entis; sed relationi divinae repugnat esse partem entis, tum quia alioqui esset ens per participationem, tum quia quod se habet ut pars exceditur ab illo quod se habet ut totum; relatio autem divina non potest ita excedi a divinitate, cum realiter sint omnino idem.

10. Relatio divina ex parte conceptus obiectivi necessario includit essentiam .— Sed, si hoc argumentum quidquam valeret, non solum probaret relationem divinam formaliter nullam dicere perfectionem, sed etiam formaliter nullam dicere entitatem. Alioqui interrogabo an illa entitas sit per modum totius entis, vel per modum partis. Primum dici non potest, quia illa entitas relationis ut sic dicitur non includere entitatem essentiae et consequenter nec continere in se formaliter vel eminenter totum ens. Contra secundum vero eodem modo procedit ratio facta. Igitur in omni sententia solvendum est hoc argumentum. Responderi ergo potest relationem divinam, verbi gratia paternitatem, quantumvis praecise ac formaliter concipiatur a nobis, esse ens simpliciter infinitum, quia nunquam potest praescindi vel abstrahi quin in suo obiectivo conceptu includat essentialiter totam essentiae perfectionem. Quamquam enim mens postra dicatur praescindere paternitatem in abstracto ab essentia ex parte conceptus formalis seu expressae considerationis, quia nimirum per illum actum mens non considerat paternitatem ut includentem essentiam, neque essentiam ut in relatione inclusam, nihilominus tamen non potest ita praescindi vel excludi essentia ex parte conceptus obiectivi paternitatis quin in illo essentialiter includatur, ita ut, si mens reflectatur et consideret quid in illa paternitate concepta includitur, necessario inveniat ibi includi essentialiter totam Dei divinitatem et infinitatem, quia divinitas est de essentia omnium quae in Deo sunt. Quo fit ut, licet paternitas sic concepta quoad modum concipiendi postrum se habeat ad modum partis, quoad rem tamen conceptam sit ens totum non minus quam Pater, sicut divinitas etiam concipitur per modum partis, est autem totum ens aeque ac Deus.

11. Tres divinae relationes ut includunt essentiam sunt unum infinitum simpliciter .—Ad argumentum ergo in forma respondetur iuxta hanc sententiam relationes esse entia simpliciter infinita, non tamen esse plura infinita, quia non habent hanc infinitatem nisi ut includunt essentiam in qua sunt unum. Neque obstat, ut Scotus obiicit, quod solum includunt essentiam per identitatem, quia non includunt illam per identitatem quasi materialem, sed etiam per formalem et essentialem, quia revera divinitas est de essentia relationis secundum rem conceptam quomodocumque concipiatur; et hoc satis est ut non detur medium inter ens finitum et infinitum, cum nullum sit ens quod secundum suam totam entitatem essentialem finitum aut infinitum non sit. Dices, esto non possit essentia excludi a relatione in sensu praedicto, nihilominus praecise considerari a nobis posse quid habeat paternitas divina secundum id tantum quod intelligitur addere ultra absolutam perfectionem essentiae, an illud sit finitum vel infinitum. Respondeo illud esse infinitum in tali genere, scilicet relationis vel paternitatis, non vero esse infinitum simpliciter in genere entis, quia haec infinitas non potest addi, etiam secundum rationem, ultra perfectionem absolutam, sed potius per illam formaliter habetur. Nec tamen dicendum absolute videtur illud quod addit relatio ut sic esse finitum, quia hoc denotat imperfectionem, scilicet limitationem et contractionem ad entitatem simpliciter finitam. Neque hoc est contra sufficientiam divisionis datae, quia sensus eius est omne ens ratione suae entitatis esse finitum vel infinitum simpliciter, non vero quod entitas uniuscuiusque rei habeat ex quocumque gradu vel modo in illa concepto quod sit finita vel infinita, sed satis est quod habeat aliquid quod ad eius entitatem finitam vel infinitam constituendam conferat. Et, maioris claritatis gratia, possumus distinguere illum terminum finitum, nam potest vel positive vel negative sumi: positive significat esse ita limitatum in entitate et perfectione, ut sit incapax infinitae perfectionis; negative autem significat quod ex se non affert infinitam perfectionem, etiamsi non repugnet aliunde habere. Illud ergo quod relatio ut relatio addit non potest dici finitum positive, ut probat ratio facta, quia hoc dicit imperfectionem, et quia illud insum, licet non ex se, ex essentia tamen potest esse infinitum; sed negative dici potest ex sua praecisa ratione non dare infinitatem simpliciter. Neque hoc est inconveniens, quia nullam dicit imperfectionem: non est enim necesse neque ad perfectionem rei spectat, ut ex quovis praeciso conceptu habeat totam infinitatem simpliciter in genere entis, sed satis est quod habeat illam ex sua adaequata entitate et quod ex aliqua ratione praecise concepta habeat infinitatem in illo genere. Atque hoc modo optime intelligitur nunquam esse medium inter ens finitum et infinitum, si cum proportione sumantur.

12. Quocirca qui existimant relationes divinas absolute posse praescindi ab essentia, ita ut neque in ea formaliter includantur neque eam essentialiter includant, necessario cogentur fateri entitatem relativam sic praecise et formaliter conceptam non esse infinitam simpliciter, ut ratio supra facta probat. Cum vero ulterius interrogari possunt an simpliciter dicenda sint entia finita, respondere debent esse finita negative, non positive, iuxta sensum a nobis declaratum, qui amplius in hunc modum exponitur. Nam licet vox infinitum negativa sit, per illam negationem nos circumscribimus summam quamdam entitatem seu excellentiam; respectu igitur huius positivi potest dici finitum negative quod ex se non affert totam illam excellentiam, quamvis illam non excludat neque illi repugnet. Hoc ergo modo dicere debent non esse inconveniens admittere in Deo aliquid finitum secundum conceptum a nobis praecisum. Immo qui putant se evadere hanc difficultatem negando relationibus divinis omnem perfectionem, multo maiori ratione necesse est fateantur illas esse finitas negative, quia, si nullam perfectionem conferunt, neque infinitatem ex se afferent. Si ergo non existimant inconveniens quod illae nec perfectionem nec infinitatem afferant, cur reputant inconveniens et non potius necessarium quod afferant perfectionem ex suo genere infinitam, infinitatem vero simpliciter, non ex se, sed ab essentia habeant?

Expeditur difficultas secundi argumenti

13. Relatio divina quovis modo concepta, ens vere increatum .— Ad secundam difficultatem negatur ens non dividi adaequate per creatum et increatum, quod est fere evidens, si termini cum proportione sumantur, cum immediatam contradictionem includant. Ad primam vero instantiam negatur relationem divinam non esse ens increatum, etiamsi sub quacumque praecisa ratione concipiatur. Neque argumentum in contrarium iuxta postram sententiam urget; existimamus enim nunquam posse ita praescindi relationem, quin essentialiter includat essentiam et consequenter sit Deus. Immo hic addi potest relationem etiam secundum id quod intelligitur addere essentiae ex se esse quid increatum, quia est talis ratio entis cui omnino repugnat fieri per propriam creationem aut effectionem; sed vel est omnino improducta, ut paternitas, vel, si est producta, aut (postro more loquendo) comproducta, ut filiatio, illa productio neque est creatio nec propria factio, sed generatio aut processio longe superioris rationis; neque talis relatio est alio modo producibilis, et hoc satis est ut sub quacumque praecisione vel reduplicatione in quantum talis revera sit ens increatum.

14. Christus an ens increatum, an vero creatum sit dicendus .— Ad secundam instantiam respondetur Christum absolute esse ens increatum, nam est Deus; si vero addatur limitatio seu determinatio ut homo, designando naturam vel totum compositum ex natura et persona, sic est ens creatum; nam sub ea reduplicatione non potest Deus appellari, sed homo et creatura, cum ut sic revera sit factus et in tempore procreatus. Ad obiectionem vero insinuatam, quia etiam ut homo non est factus ex nihilo, quia, licet humanitas sit ex nihilo, non tamen totum compositum, cum alterum compositionis extremum increatum sit, respondendum est ens creatum dupliciter dici posse. Uno modo, quod secundum esse totum productum est vel est producibile ex nihilo, et hoc modo concedimus Christum etiam ut hominem non esse ens creatum, ut argumentum probat. Alio modo dicitur ens creatum quod est vere factum de novo quodque aliquo ente creato constat, et hoc modo illud compositum creatum dicitur et Christus in quantum homo est ens creatum, atque in tota hac amplitudine sumitur ens creatum quando adaequate distinguitur ab ente increato; nam, si priori et stricto modo sumatur, dari potest ens compositum quodammodo medium et quasi mixtum ex creato et increato, quod tamen medium philosophia non novit, sed sola fides christiana docet.

15. Ad tertiam instantiam dicendum est omnia entia extra Deum et omnes modos entium esse quid creatum, non quia omnia fiant immediate et per se primo ex nihilo, sed quia vel ita creantur, vel quia concreantur cum his quae producuntur ex nihilo, ut potentiae cum anima, vel certe quia concreari possunt, licet fortasse de facto non concreentur, vel denique (et in idem fere recidit) quia fiunt ex his, quae ex nihilo creata sunt.

Solvitur tertium argumentum

16. In tertio argumento tangitur gravissima difficultas theologica de actu libero Dei, ad quam nunc ex professo divertere non possumus, inferius vero, agentes de attributis de Deo naturaliter notis, illam persequemur quantum ad metaphysicam spectat. Nunc breviter dico rationes in ea difficultate insinuatas apud me concludere actum liberum ut liberum seu ut libere terminatum ad aliquod obiectum non addere Deo aliquid rei quod nunc †2 sit in Deo et potuerit non esse in illo; alioqui non video quo modo illud possit dici ens necessarium aut per essentiam, cum simpliciter potuerit non esse, et idem est de infinito in perfectione et aliis similibus attributis, ut ibidem proponitur. Quamvis ergo Deus alia a se libere velit, tamen ea non vult nisi per actum voluntatis sibi connaturalem ac necessarium; tanta enim est illius actus perfectio, ut possit per ipsum Deus velle aut nolle creaturam sine ulla additione in eo actu facta. Cum ergo est sermo de actu libero Dei, duo involvuntur, postro modo concipiendi et loquendi. Unum est actus ipse quo Deus vult; aliud est respectus rationis ad obiectum volitum; illud prius est ens necessarium, increatum ac per essentiam, unde nullo modo potest non esse in Deo; hoc vero posterius non est aliquid reale quod possit esse et non esse, sed rationis tantum, et ideo nec creatum est neque increatum, neque oportet sub illa divisione comprehendi, cum ens reale non sit.