SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVI. DE COMPARATIONE CAUSARUM AD SUA EFFECTA
SECTIO VI. UTRUM EADEM POSSIT ESSE CAUSA PLURIUM EFFECTUUM, PRAESERTIM CONTRARIORUM

SECTIO VI. UTRUM EADEM POSSIT ESSE CAUSA PLURIUM EFFECTUUM, PRAESERTIM CONTRARIORUM

1. Ordo consecutionis inter hanc et praecedentem disputationem .— Comparavimus plures causas ad unum effectum; nunc e converso comparamus unam causam ad plures effectus. Et quia in effectibus contrariis peculiaris eat difficultas, de illis potissimum dicemus, et maxime quia Aristoteles tractando de causis peculiarem de hac re mentionem fecit, dicens posse idem esse causam contrariorum. Potest autem quaestio tractari de pluribus effectibus vel simul vel successive. Et quia in causa materiali, formali et finali res est facilis, de eis prius dicemus, postea de efficienti. Quamquam, quod ad contrarios effectus pertinet, de omnibus possumus sine disputatione sumere non posse unam causam simul causare effectus contrarios, quia includunt repugnantiam, si sumantur respectu eiusdem, ut sumi debent; nam, si sumantur respectu diversorum, iam non sumuntur ut contraria. Quamvis enim sol eodem tempore exsiccet lutum et liquefaciat ceram, non faciet proprie effectus contrarios.

Expeditur quaestio in formali causa

2. His autem suppositis, de causa formali dicendum est non posse unam causam nisi unum effectum causare; unde a fortiori fit nunquam posse conferre effectus contrarios. Probatur, quia imprimis haec causa non causat nisi praebendo seipsam effectui; ipsa autem tantum est una entitas; ergo ex hac parte semper id quod causat et quod praebet effectui est unum et idem. Rursus causa formalis causat effectum dando complementum in suo esse; ergo etiam ex hac parte una formalis causa semper causat unum tantum effectum. Potestque inductione confirmari, tam in qualibet causa individua et una numero, quam in ea quae est una genere vel specie; nam illa semper constituit eumdem numero effectum, haec eumdem specie vel genere.

3. Sed instari potest de anima rationali; in aliis enim, quae a subiecto pendent et ideo de subiecto in subiectum non mutantur, nulla est difficultas; anima vero rationalis eadem numero unitur paulatim diversae materiae; ergo iam habet varios effectus, vel quatenus conservat varias materias vel quatenus cum eis componit diversa composita. Alia instantia esse potest, quod una forma secundum speciem dat effectui unitatem specificam et genericam, cum illa non participet genus illud, ut patet in eadem anima rationali, quae dat homini esse animal, cum ipsa sensitiva non sit. Tertio instari potest, nam Aristoteles de causa efficienti dixit posse idem esse causam contrariorum, quia, sicut praesentia est causa conservationis, ita absentia eiusdem causae est causa corruptionis; ergo pari ratione dicendum cst lumen esse causam formalem contrariorum seu oppositorum, quia, sicut praesentia luminis formaliter causat luminosum, ita absentia causat tenebrosum.

4. Ad primum respondendum est ex dictis de principio individuationis hominem physice loquendo semper esse eumdem, nec posse fieri consentanee ad naturas rerum ut eadem anima informet etiam successive materias totaliter diversas. Quod si illas supernaturaliter informaret, adhuc effectus esset idem, quamvis non omnino, magis tamen esset idem quam diversus numero. Nos autem physice loquimur; neque agimus de materia ipsa; quae improprie dicitur effectus formae, sed de ipso composito, quatenus per formam constituitur; de qua re plura dici solent a theologis de resurrectione tractantibus. De secundo argumento multa etiam dicunt philosophi in libris de Anima. Breviter tamen dico physicum effectum unius formae realis esse unum realiter et essentialiter. Quod si in effectu metaphysice distinguantur gradus specifici vel generici, iidem poterunt in forma proportionaliter distingui, ita ut nunquam forma constituat effectum unum genere cum effectibus aliarum formarum, nisi etiam ipsa habeat proportionalem unitatem genericam cum illis formis. Quod in anima etiam rationali verum est; non enim constituit animal nisi in quantum est principium sentiendi, in quo genere convenit cum animabus brutorum, et sub ea ratione vere est anima sentiens. Non est enim de ratione animae sensitivae quod sit materialis; vel si in hoc sensu sumatur illa vox, non est illa forma adaequate constituens animal ut sic. Ad tertium respondetur privationem formae non esse formam ipsam, sed potius oppositum, et ideo illam nullam esse instantiam. De exemplo autem illo causae efficientis infra dicetur.

Resolutio quaestionis in causa materiali

5. De causa materiali dicendum est unam et eamdem posse esse aliquo modo causam plurium et contrariorum effectuum non simul, sed successive. Probatur, nam eadem materia prima est causa plurium formarum quae successu temporis in ea succedunt et compositorum quae ex eis resultant. In quo partim materia convenit cum forma, partim differt; convenit quidem, quia etiam causat dando seipsam composito. Unde ex hac parte semper confert idem esse effectui, scilicet suum proprium esse potentiale, quod idem semper est, sub quibuscumque formis existat; et ideo effectus non est diversus in ipsa materia, sed in forma. Differt autem materia a forma, quia solum inchoat et quasi praebet fundamentum effectus consummandi per formam, propter quod, etiamsi materia prima in variis effectibus sit eiusdem speciei, nihilominus effectus simpliciter sunt differentes ratione formarum; et ipsae etiam formae vel secundum suum esse, si materiales sint, vel saltem secundum informationem, sunt proprie effectus materiae. Ac deinde materia, quia est commune subiectum, variis formis successive substare potest, cum tamen forma non possit mutare materiam, aut plures, ut sic, successive informare. Et ideo eadem materia numero potest simpliciter esse causa plurium effectuum, successive quidem, non autem simul, quia non potest simul plures formas, saltem totales et adaequatas, recipere. Loquimur autem de materia et forma substantialibus, nam si extendatur sermo ad causam materialem accidentium, potest quidem eadem res simul esse causa materialis plurium effectuum, quia, ut supra dictum est, eadem materia sustentat quantitatem et formam substantialem, et idem subiectum potest simul plura accidentia sustentare, ut per se notum est. De quibus autem accidentibus id sit intelligendum, scilicet, an specie, vel genere, vel numero distinctis, dictum est supra, disp. V.

6. Atque hinc facile constat quomodo eadem materia possit successive esse causa contrariorum effectuum; non enim sumimus contraria in omni proprietate, sed prout termini oppositi in motu vel generatione dicuntur contrarii. Sic ergo materia successive est causa tum formae, tum etiam privationis oppositae, eo modo quo privatio potest habere causam; eadem namque materia est causa generationis et corruptionis rei. Unde etiam est causa formarum sibi succedentium in eadem materia, quae, quatenus formaliter repugnant inter se, aliquo modo contrariae dici possunt. Idem autem subiectum accidentium cum maiori proprietate dicetur causa materialis contrariorum effectuum, quia propria contraria circa idem versantur. Immo huiusmodi materialis causa quodammodo potest simul esse causa contrariorum effectuum, saltem in gradibus remissis, quamquam illa ut sic vere contraria non sint.

Responsio ad quaestionem quoad causam finalem

7. De fine dicendum est eumdem finem vere ac proprie posse esse causam in suo genere et plurium et contrariorum effectuum; plurium quidem et simul et successive; contrariorum vero successive tantum. Haec omnia facile constant ex dictis supra de causa finali, ubi ostendimus plures esse actus seu actiones agentis quae ex eodem fine causari possunt, nimirum, electio mediorum, exsecutio, et ipsa etiam intentio et amor finis. Quas actiones, vel omnes vel earum aliquas, non repugnat fieri simul propter eumdem finem, cum inter se aliquo modo subordinatae sint. Verum est quod comparatae ad finem quodammodo habent rationem unius adaequati effectus. Unde non solum in voluntariis, sed etiam in naturalibus contingit plures actiones fieri propter eumdem finem; nam cum finis generationis sit forma substansialis, propter illam fit non solum generatio ipsa, sed etiam alteratio praecedens. Hoc tamen verum semper est de fine aliquo modo extrinseco vel qui non fit per ipsammet actionem, nam finis ita intrinsecus solum per unam actionem naturaliter fit.

8. Ac proportionali modo facile patet quo modo idem finis, nimirum extrinsecus, causa possit esse contrariarum actionum, non quidem simul, id enim repugnat, nisi fiant in diversis subiectis, qua ratione contrariae non sunt. Sed in hoc est considerandum aliud esse loqui de internis actibus qui in ipsa voluntate causantur a fine, aliud de externis actionibus, quae sunt media ad consequendum finem; nam in prioribus non potest idem finis, si proprie ac formaliter idem sit, esse causa contrariorum effectuum, qui vere contrarii sint; huiusmodi enim effectus contrarii sunt amor vel odium, gaudium et tristitia, et similes; non potest autem idem finis movere ad amorem et odium sui, neque simul, neque eodem tempore, et consequenter neque ad alios actus contrarios qui ad hos consequuntur. Dixi autem si proprie ac formaliter idem sit finis, quia si materialiter tantum sumatur, eadem res quae sub una ratione boni movet ad amorem sui, sub aliqua ratione mali poterit movere ad odium. Dixi etiam qui vere contrarii sint, nam idem finis qui movet ad gaudium de sui consecutione, movet ad tristitiam de sui amissione, et sic de aliis; tamen illud gaudium et tristitia non sunt proprie contraria, sicut tristitia de peccato et gaudium de bono opere non sunt formaliter contraria; quin potius, unus effectus ex alio consequitur, si supponatur obiectum. At vero circa ipsas actiones externas idem finis formaliter et secundum eamdem rationem boni potest movere ad actiones contrarias diversis temporibus, ut ex affectu sanitatis nunc excitamur ad motum, nunc ad quietem; semper tamen illa contraria cadunt sub causalitatem finis, ut aliquo modo sunt unum, id est, quatenus conveniunt in ratione boni utilis ad finem consequendum.

Tractatur quaestio in efficienti causa

9. De causa efficienti non potest eadem generalis esse responsio, sed distinctione opus est. Primum inter causam liberam et naturalem, deinde inter causam per se et per accidens, universalem et particularem; aliterque iudicandum est de pluralitate effectuum, aliter de contrarietate.

10. Primo ergo dicendum est omnem causam efficientem, si per propriam causalitatem efficiat, posse successive efficere plures effectus, non tamen eodem modo, nam causa particularis et univoca tantum potest efficere plures effectus numero distinctos causa autem aequivoca etiam specie diversos. Tota assertio inductione potest facile ostendi. Dixi autem si per propriam causalitatem efficiat, quia, quando est efficientia per solam naturalem resultantiam, interdum est causa determinata ad unum tantum numero effectum, ut haec anima rationalis ad hunc numero intellectum vel voluntatem; nec enim possunt aliae potentiae numero distinctae ab hac anima naturaliter dimanare. Dici vero potest id provenire ex eo quod hae potentiae nunquam possunt ab anima naturaliter separari; si tamen de facto separarentur divina virtute et non poneretur aliud impedimentum, statim fluerent aliae potentiae ab eadem anima; atque ita illa virtus activa non est ex se omnino definita ad unum numero effectum. Quod est probabile, quamvis posset in controversiam revocari, quod ad praesens non refert; satis est enim quod principium proprie efficiens non limitatur de se ad unum numero effectum. Et ratio est quia imprimis non est principium intrinsecum, nec confert suum propriam esse reale, sed aliud sibi simile, quod sua virtute efficit; postquam autem uni effectui contulit tale esse, tam integra manet eius virtus sicut antea, per se, ut loquimur; ergo si applicetur materia capax alterius formae numero distinctae, aeque poterit alium effectum efficere. Quod si sit causa quae non indiget materia ad agendum, multo magis id poterit sola sua potestate et voluntate.

11. Atque haec ratio communis est omnibus causis, tam univocis quam aequivocis. Verumtamen causae univocae, quatenus tales sunt, determinantur ad unum effectum in specie, quia ratio causae univocae in eo consistit ut efficiat effectum sibi similem in eadem specie; nam, si in altera etiam specie posset efficere, iam esset causa aequivoca. At vero causa aequivoca, cum sit superioris rationis quam effectus, ex se potest esse universalis in causando plures effectuum species, et quo fuerit eminentior et superior in virtute, eo poterit ad plures extendi. Dico autem causam aequivocam posse hanc universalitatem, et non necessario illam habere, quia non video cur repugnet dari etiam causam aequivocam determinatam ad unum effectum in specie, ita ut propter aliquam eminentiam suam, ut verbi gratia, quia natura sua ingenerabilis et incorruptibilis est, vel ob aliam causam similem, non possit producere effectum univocum et sibi omnino similem in specie ultima, possit tamen efficere aliquem effectum inferioris ordinis, unius tamen speciei tantum, eo quod in illo ordine sit virtus nimis limitata et ex infimis. Nullam enim repugnantiam invenio quod aliqua aequivoca causa huiusmodi sit; an vero de facto detur vel omnes se extendant ad effectus specie distinctos, incertum mihi est.

12. Neque in hac assertione occurrit difficultas alicuius momenti, nisi ea quae in superioribus tacta est de determinatione causae naturalis ad unum effectum, si ipsa est indifferens ad plures. Nam, cum in naturalibus causis maxime verum habeat illud philosophicum principium: Idem manens idem semper facit idem , quod sumptum est ex Aristot., II de Generat., c. 10, non apparet quomodo idem agens naturale, manens idem, possit determinari ad varios effectus, etiam diversis temporibus, vel certe ad unum ex multis in eodem tempore. Sed ad hoc iam responsum est in superioribus, huiusmodi agens determinari ex concursu aliarum causarum vel circumstantiarum, nec posse aliter per semetipsum determinari. Cum autem dicitur idem manens idem facere idem , subintelligendum est manens idem non tantum in se, sed etiam in concursu et in concausis et circumstantiis ad agendum requisitis; quod aliter contingit in agente libero, prout in superioribus fuse declaratum est.

13. Dico secundo: nulla causa efficiens potest simul efficere plures effectus adaequatos suae virtuti; potest tamen efficere plures inadaequatos. Probatur prior pars, quia repugnat effectum adaequatum multiplicari, nam si est adaequatus, est aequalis (ut ita dicam) virtuti agentis; ergo est clara repugnantia quod effectus sint adaequati et sint plures; alias ageret res ultra suam virtutem, et virtus ultra suum adaequatum obiectum. Unde nec Deus ipse potest simul efficere plures effectus adaequatos suae virtuti; potest tamen efficere plures in quocumque numero, etiamsi in infinitum procedatur, quia nullus effectus aut effectuum multitudo adaequata est virtuti ipsius. Atque eadem ratione proportionali virtus finita potest ita esse superior respectu unius dumtaxat effectus, ut non adaequetur quantum ad efficacitatem quam simul et eodem tempore potest exercere; tunc ergo poterit simul efficere plures effectus suae virtuti inadaequatos usque ad eam multitudinem quae adaequata sit efficacitati virtutis; nam virtus finita semper in hoc habebit aliquem terminum, eo quod finita sit. Atque ex hoc principio docent philosophi et theologi non posse hominem vel etiam angelum intelligere simul plura ut plura, posse tamen per modum unius; quod breviter hunc habet sensum, scilicet, per modum unius effectus adaequati, de quo alias. Potest autem notari differentia quoad hanc pluralitatem effectuum inter agentia libera et naturalia; nam agens liberum per se et ex intentione sua et libertate potest determinari ad plures effectus, si sub virtutem suam cadere possunt; at vero agens naturale intra sphaeram activitatis suae naturaliter et eodem modo agit; quia vero contingit intra illam sphaeram esse distincta subiecta, ideo ex illis plures etiam efficit effectus; quomodo unus ignis potest plures efficere calores in diversis subiectis, si intra sphaeram activitatis eius contineantur.

14. Tertio dicendum est solum agens liberum per se ac proprie posse efficere contrarios effectus, vel successive in eodem vel simul et disiunctim etiam in eodem, vel simul atque coniunctim in diversis. Haec sumitur ex Philosopho, IX Metaph., text. 3, ubi hoc sensu ait proprium esse rationalium potentiarum posse in opposita. Et constat etiam ex iis quae diximus supra de causis libere vel naturaliter agentibus. Et breviter declaratur, nam haec opposita sumi possunt vel privative, vel contrarie; quae correspondent duobus modis seu partibus libertatis, scilicet, quoad exercitium vel quoad specificationem. Priori ergo modo clarum est solum agens liberum ut sic posse in opposita, per se loquendo, id est, positis omnibus requisitis ad agendum; potest enim et amare et non amare et in universum operari ac non operari. Agens autem naturale tantum potest operari, si requisita adsint; si vero non adsint, tantum potest non operari; et ideo solum per accidens dicitur posse huiusmodi opposita, scilicet, ex defectu alicuius rei necessariae ad operandum. Quam differentiam docuit Aristoteles, IX Metaph., c. 9, his brevissimis verbis: Potentiae omnes contradictionis sunt, quaecumque, scilicet, secundum rationem, utique per se et ex virtute sua ; unde subdit: Irrationales vero, eo ipso quod adsunt et absunt, contradictionis erunt eaedem , id est, quia vel ipsaemet possunt applicari et non applicari, vel materia necessaria aut alia ad agendum requisita. Qui locus Aristotelis notatione dignus est, nam ex eo plane colligitur definitio facultatis liberae supra a nobis exposita. Unde agens liberum non solum dicitur causa suae operationis, sed etiam carentiae operationis, quando libere illam habet, quia nimirum non ex defecto, sed ex potestate sua, quam habet ad suspendendam suam actionem, causa est talis carentiae actionis. Neque necesse est ut haec causalitas sit per positivum et realem influxum, sed per suspensionem influxus ex potestate ipsius causae, nam causalitas debet esse proportionata effectui; cum ergo effectus sit privativus, non debet causari per influxum positivum, sed per suspensionem influxus, quae sit in potestate ipsius causae; naturalis autem causa non ita proprie dici potest causare privationem suae operationis, quia revera illa privatio non provenit ex potestate eius, sed potius ex impotentia seu ex alio defectu.

15. Atque in hunc modum intelligendum puto quod Aristoteles ait de gubernatore navis, eumdem esse causam contrariorum; quia sicut praesentia eius est causa conservationis, ita absentia est causa submersionis ipsius navis. Non enim de sola absentia et praesentia gubernatoris navis id intelligendum est, nam hoc modo non assignaretur idem causa contrariorum, sed causae contrariae contrariorum effectuum; quia absentia et praesentia contrariae inter se sunt, sicut conservatio et submersio navis; intelligendum est ergo de ipsomet gubernatore, qui et per praesentiam est causa conservationis et per absentiam dicitur causa submersionis navis. Quod in tantum verum esse potest in quantum ipsemet gubernator est causa suae absentiae, sicut et praesentiae, nam si ipse non esset causa suae absentiae, non censeretur causa detrimenti seu submersionis inde subsecutae. Est autem animadvertendum causalitatem illam quae dicitur esse per absentiam, si consideretur respectu privationis seu carentiae actionis, qualis est non defendere aut non gubernare navem, sic esse posse causalitatem per se, etiam physicam, eo modo quo inter privationes intercedere potest, quia est ordo per se unius ad aliam. At vero respectu effectus positivi inde subsecuti, qualis est demersio navis, illa tantum est causa per accidens, physice loquendo, nam causa per se sunt venti, etc. Moraliter autem dicetur gubernator causa per se, si potuit et tenebatur adesse et gubernare navim, ut latius in scientia morali tractatur. Quapropter ille modus tribuendi effectus contrarios eidem causae praesenti vel absenti, proprie ac per se loquendo, in solis causis moralibus locum habet; sol enim non ita proprie dicetur causare tenebras sua absentia, quia ipse non est causa absentiae suae; unde licet tenebrae sequantur ex absentia, non tamen ex causalitate solis, sed eius qui absentiae illius causa fuit.

16. Posteriori modo contrarietas proprie est inter effectus positivos vel formas repugnantes; et hoc etiam modo agens liberum per se et propria virtute et positis omnibus requisitis ad agendum potest efficere effectus contrarios, vel eliciendo illos per potentiam liberam, quo modo potest vel amare vel odio habere, vel imperando illos, quomodo potest homo vel assentire vel dissentire eidem rei propositae, et medicus (quod est exemplum Aristotelis) potest eadem medicinae arte sanare aegrotum, vel interficere. Atque ita potest efficere contraria tribus illis modis supra positis, scilicet, vel suecessive circa idem, nam potest nunc amare, postea odisse eamdem rem; vel pro eodem instanti, et circa idem, non tamen coniunctim, sed divisim, quia potest in eodem instanti vel amorem vel odium exercere; utrumque autem simul repugnat; unde coniunctim et pro eodem instanti solum hoc potest circa diversa, ut potest medicus simul applicare uni medium salubre, alteri nocivum. Sic igitur causa libera per se et propria virtute potest actus vel effectus contrarios operari. Secus vero est in causa naturaliter agente, quia est natura sua determinata ad unum, et ideo per se non potest contraria efficere. Et licet interdum contrarii effectus videantur ab eadem causa naturali provenire ob eminentem virtutem eius, tamen vel non fiunt circa idem et eodem modo dispositum, sed circa diversa diversimode affecta, et ita non fiunt proprie ut contrarii sunt, quomodo sol exsiccat lutum et liquefacit ceram; vel unus fit per se, et alius per accidens, ut de effectu per antiperistasim in superioribus diximus; vel certe talis causa non efficit se sola utrumque contrariorum, sed concurrentibus aliis causis et dispositionibus; sic enim sol ad varias et repugnantes formas in his inferioribus concurrit; de quibus fere omnibus in superioribus diximus, et de speciali difficultate quae in motu cordis esse videtur, dictum est disputatione XVIII.

17. Solum contra priorem partem potest obiici quod Aristoteles, IX Metaph., text. 3, significat etiam potentias rationales non posse per se in utrumque contrariorum, sed in unum per se , et in aliud per accidens . Verumtamen, ut ibi adnotavimus, illud per se et per accidens ibi non sumuntur in ea significatione qua distinguunt causam praeter intentionem et praeter proprium influxum et virtutem operantem a causa per se, sed prout distinguunt primariam et secundariam inclinationem virtutis operantis; et voluntas dicetur hoc modo per se amare, per accidens autem odisse, non quia non per se et proprio influxu eliciat actum odii, sed quia prosecutio per se primo convenit potentiae appetitivae, fuga vero ex consequenti et quasi per accidens, id est, ratione alterius.