SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIX. DE CAUSIS NECESSARIO ET LIBERE SEU CONTINGENTER AGENTIBUS; UBI ETIAM DE FATO, FORTUNA ET CASU
SECTIO X. AN EX LIBERTATE CAUSARUM EFFICIENTIUM ORIATUR CONTINGENTIA IN EFFECTIBUS UNIVERSI, VEL SINE ILLA ESSE POSSIT

SECTIO X. AN EX LIBERTATE CAUSARUM EFFICIENTIUM ORIATUR CONTINGENTIA IN EFFECTIBUS UNIVERSI, VEL SINE ILLA ESSE POSSIT

1. Dupliciter aliquis actus dicitur contingens .— Ut non sit ambiguitas in voce contingentiae , oportet advertere dupliciter posse dici effectum contingentem: uno modo, quia casu et praeter intentionem agentis fit; quo sensu valde stricte et rigorose sumitur vox contingentiae; nunc autem non ita loquimur, nam de effectu casuali dicemus sect. ult. huius disputationis. Alio ergo modo sumitur contingens ut dicit quoddam medium inter necessarium et impossibile, quomodo a dialecticis dicitur contingens complecti simul possibile esse et possibile non esse; et in hac significatione sumitur in praesenti, et sic etiam sumptum videtur ab Aristotele, I de Interpret., c. ult., ubi de futuris contingentibus disputat.

2. Secundo est observandum effectum aliquem comparari posse vel ad suam causam proximam tantum secundum virtutem intrinsecam eius, vel ad eamdem ut coniunctam concursui vel oppositioni aliarum causarum, quae in toto ordine universi illi occurrere vel cum illa concurrere possunt; in quibus possumus vel primam causam comprehendere, vel tantum seriem et ordinem causarum secundarum. Atque hoc posteriori modo nunc loquimur; supponimus enim in ordine ad primam causam nullum effectum universi ex absoluta necessitate evenire, quia omnes pendent ex concursu eius, quem ipsa pro sua libertate negare potest; et ideo in ordine ad illam nulla est res tam necessaria nullusve effectus habens causam tam necessario agentem, qui non possit esse et non esse, et in hoc sensu sit contingens. Nunc autem, etsi Deus agat libere, supponimus esse paratum ad concurrendum cum causis secundis, et definita lege praebere suum concursum; et ideo contingentiam vel necessitatem effectuum naturalium ita consideramus in ordine ad causas secundas ac si a prima non penderent vel ac si prima non posset suum concursum negare aut actiones harum causarum impedire aut immutare. Nam miracula quae in hoc Deus facere potest, philosophia non considerat, neque etiam negat si vera sint, sed dicit esse exceptiones a generali regula, quae ad ipsam non pertinent.

Quaestionis resolutio

3. His positis facillima est praesentis quaestionis resolutio; et ideo dicendum est primo in ordine ad causam proximam operantem ex necessitate naturae nullum esse effectum contingentem per intrinsecam virtutem talis causae; esse tamen posse contingentem ex imperfectione vel defectu talis causae, quae impediri potest ex concursu vel oppositione alterius causae. Prior pars huius assertionis clara est, nam si causa est natura sua determinata ad unum, ergo ita est potens ad agendum ut ex intrinseca sua virtute non possit non agere; ergo effectus ex hac parte non habet contingentiam, sed necessitatem. Unde si quis respiciat ad solam virtutem intrinsecam causae et ad naturalem modum agendi eius, non poterit inde colligere aut effectum non esse futurum, aut posse non esse, sed potius habere necessitatem essendi, quantum est ex eo capite; ergo effectus non potest habere contingentiam ex hac habitudine ad huiusmodi causam. Nihilominus altera etiam pars conclusionis aeque vera est et facilis; nam licet causa proxima necessario agat, impotens est ad resistendum omni contrariae causae sibi occurrenti, vel ad vincendam et superandam omnem resistentiam quae ab alia causa fieri potest; ergo ex hoc capite contingere potest ut non eveniat effectus qui aliunde necessario eveniret quantum est ex virtute et modo agendi proximae causae; ergo talis effectus est contingens, non ex virtute, sed potius ex defectu virtutis suae causae, adiuncto possibili concursu vel oppositione aliarum causarum; sub quibus comprehendimus non solum efficientes causas, sed etiam materiales et quovis modo resistentes seu impedientes naturalem actionem causae. Atque hoc modo recte admittunt philosophi contingentiam in effectibus causarum naturalium; quia contingens effectus est qui a sua causa potest fieri et non fieri; sed hic effectus absolute potest fieri et non fieri a causa sua, sive id proveniat ex virtute sive ex defectu virtutis, ex impedimentis possibilibus; ergo.

4. Contingens effectus et intrinsece et extrinsece .— Hinc tamen maioris claritatis gratia recte distinguitur duplex effectus contingens, scilicet vel intrinsece vel tantum extrinsece. Priori modo dicitur effectus ab intrinseco contingens quia manat a causa quae ex intrinseca vi et potestate potest dare contingentiam effectui. Non quod haec contingentia aliquando sit modus intrinsecus inhaerens ipsi effectui; nihil enim est aliud quam denominatio sumpta ex potestate et modo agendi suae causae; sed quod talis denominatio a sola intrinseca virtute et perfectione propriae causae proveniat. Et haec contingentia tantum est in ordine ad causam liberam. Posteriori autem modo seu extrinsece dicitur effectus contingens quando carentia necessitatis quae in illo est solum est ab extrinsecis impedimentis. Ex quo etiam intelligitur huiusmodi contingentiam non pendere ex libertate alicuius causae, etiam primae, quia solum consistit in habitudine ad causam proximam, quae impediri potest; quae habitudo eadem est, sive liberae causae interveniant sive non, immo etiamsi Deus ageret ex necessitate naturae, dummodo easdem naturales causas produxisset quae nunc sunt.

5. Seclusis causis liberis, in tota serie et collectione aliarum nullus est effectus contingens .— Dico secundo: effectus qui est contingens respectu causae proximae naturaliter operantis, si comparetur ad totum ordinem ac seriem causarum universi, et in his causis nulla intercedat libere agens, saltem ut applicans alias causas vel removens impedimenta, non habet contingentiam, sed necessitatem. Haec sumitur. ex D. Thom., I cont. Gent., c. 67, rat. 3, ubi ait: Sicut ex causa necessaria sequitur effectus certitudinaliter, ita ex causa contingente completa, si non impediatur . Ubi recte Ferrar. advertit intelligendum id esse de effectibus causarum naturalium. Sumitur etiam ex Durando, In I, dist. 38, q. 3; et Scoto, In I, dist. 1, q. 1; dist. 8, q. 2, et dist. 39; sed clarius eam proposuit Gabriel, In I, dist. 38, q. unic., a. 1. Et probatur, quia si omnes causae quae in omni genere ad effectum concurrunt et illius productionem vel promovere vel impedire possunt, agunt ex necessitate, ergo eadem necessitate talis sequetur effectus qualis ex omnibus illis causis sic dispositis et applicatis sequi potest. Et declaratur, nam sicut naturalis causa proxima non impedita et habens materiam aptam sufficienter applicatam necessario producit proportionatum effectum, ita si eadem causa sit omnino impedita, eadem necessitate nihil operabitur, vel si non omnino, sed ex parte impedita sit, eadem necessitate faciet imperfectum vel monstruosum effectum; ergo si causae omnes tam agentes quam impedientes ex solo naturali ac necessario cursu ita conveniunt, et singulae etiam cum necessitate operantur suo modo, id est, quae impedit, necessario impedit, et quae materiam applicat, necessario, et sic de aliis; ergo talis effectus consideratus in ordine ad totam seriem et collectionem talium causarum, non habet contingentiam, sed necessitatem.

6. Neque in hac conclusione invenio rationem dubitandi, nam tota haec necessitas intelligitur subordinata voluntati divinae, ut in principio supposuimus, et respectu illius habet quilibet ex his effectibus contingentiam, id est, possibilitatem ut non eveniat; tamen in hoc ipso intercedit etiam libertas divina. Et ita simpliciter et absque dubitatione verum est, respectu totius ordinis seu collectionis causarum agentium, nullam posse esse contingentiam in effectibus, nisi in illa collectione causarum aliqua causa libera interveniat.

7. Atque ex his duabus assertionibus obiter intelligitur quam sit difficile cum certitudine praecognoscere hos effectus contingentes futuros, etiam mere naturales, qui respectu unius vel alterius, vel etiam plurium causarum habent contingentiam, et solum habent infallibilitatem ac necessitatem respectu omnium simul. Est enim difficillimum, saltem hominibus, ut angelos praetermittamus, omnes huiusmodii causas cognoscere, tum quia quaedam sunt a sensibus remotissimae et valde occultae, ut sunt astra seu virtutes eorum; tum etiam quod in magna sint multitudine, et earum concursus et oppositiones variae sint et multiplices; tum denique quod hae causae non agunt absque materia, cuius dispositio etiam est varia et saepe ignota; et ideo valde operosum est haec omnia ita inter se conferre et observare ut ex eis possit aliquid futurum in particulari praecognosci satis probabili coniectura, nedum infallibili certitudine. Legatur de hac re Benedictus Pererius, lib. II In Gen., c. 2 et 3.

8. Quovis modo causa libera intercedat in naturalium causarum serie, effectus esse potest contingens .— Dico tertio: si ad effectum quemlibet, etiam naturalium causarum, causa libera concurrat, sive ut causa per se sive ut causa per accidens, applicans agens vel materiam, aut removens prohibens, id satis est ut effectus sit simpliciter contingens, etiamsi ad totam collectionem et seriem causarum comparetur. Probatur, nam effectus contingens est qui potest esse et non esse ex vi suae causae; sed huiusmodi effectus, comparatus ad totam collectionem suarum causarum potest simpliciter esse et non esse, vel ex eo solum, quod inter illas causas aliqua libera intervenit, ex cuius arbitrio accidere potest ut vel materia non sit disposita ad talem effectum, vel causa proxima et per se absit, aut aliud simile impedimentum interveniat, quod satis est ut effectus non sequatur. Ut si agricola non aret terram, quod liberum est, impeditur naturalis fructus, etiamsi sint pluviae congruentes et omnes aliae causae concurrant; eademque ratio est de quocumque alio effectu postulante aliquem concursum causae liberae sine quo esse non possit.

9. Discrimen inter naturales effectus et contingentes non liberos .— Atque hinc colligere licet differentiam inter hos effectus contingentes, quos lato quodam modo liberos appellare possumus, et priores naturales: quod hi tantum secundum quid sunt contingentes respectu unius vel plurium causarum, non tamen respectu omnium collective sumptarum; vero, scilicet liberi, sunt simpliciter contingentes, sive ad singulas, sive ad omnes causas suas simul sumptas comparentur. Ex quo etiam fit ut hi effectus liberi multo minus possint praecognosci in causis quam illi. Nam effectus naturalis, licet formaliter ut contingens est non possit in causa cognosci ut certo futurus, id est, in sola causa proxima in se considerata, tamen in collectione et collatione causarum omnium cognosci potest, quia iam non ut contingens, sed ut necessarius cognoscitur; at vero effectus simpliciter contingens neque in una neque in omnibus causis simul certo praecognosci potest ut futurus, quia utroque respectu est simpliciter contingens, atque adeo ex vi causarum indeterminatus et indifferens ad esse et non esse; et ideo, nisi aliunde cognoscatur libera determinatio causae sufficiens ad determinandum effectum, nullo modo potest ex vi causarum certo praecognosci.

10. Hic vero statim offerebat sese occasio disputandi de praescientia et praedictione horum effectuum contingentium quatenus futuri sunt; nam si antequam fiant non habent in causis suis determinationem ad esse vel ad non esse, ergo nulla potest esse determinata veritas in propositionibus quibus alterum horum futurum denuntiatur; quod plane videtur consequenter concessisse Aristoteles, immo et ex professo probasse lib. I de Interp., c. 8. Ex hoc autem ulterius sequitur neutram partem, affirmantem vel negantem huiusmodi effectum esse futurum, posse praesciri ut determinate veram, etiam a Deo; nam quod non est verum, non est scibile; ergo quod non est determinate verum non potest etiam sciri ut determinate verum. Atque ita id concessit Cicero, lib. de Fato et Divinat., ut Augustin. retulit, V de Civit., c. 9.

11. Futurorum contingentium veritas determinata .— Sed haec difficultas altiorem et fusiorem disputationem postulat, de qua theologi, In I, dist. 38, et I, q. 14, a. 13. Nunc breviter respondetur determinationem veritatis in propositione de futuro contingenti non esse sumendam ex eo quod causa a qua proventurus est talis effectus sit iam determinata ad illum in sua virtute et facultate ab eo tempore vel instanti ex quo verum est dicere illum effectum esse futurum, sed ex eo solum quod aliquando talis causa in actione sua determinanda sit ad liberum effectum, nam hoc solum enuntiatur per illam propositionem, et non quod causa, ex se et ex sua virtute, sit iam determinata ad talem effectum. Quapropter cum absoluta contingentia horum effectuum stare potest determinata veritas vel falsitas earum propositionum in quibus futuri esse enuntiantur, quia haec veritas determinata non repugnat contingentiae magis quam in propositione de praesenti. Quia licet effectus possit fieri et non fieri, ex quo habet quod sit contingens, tamen de facto alterum determinate accidet, et inde habet quod sit futurum contingens determinate. Et in hoc putamus Aristotelem deceptum fuisse et contra principia nostrae fidei locutum, quamvis non desint catholici qui illum interpretari ac defendere conentur. Hinc vero ulterius fit non omnino repugnare ut hi effectus liberi, antequam fiant, certo praesciri possint, ea saltem scientia quae propter suam infinitatem omnem veritatem omneque obiectum scibile comprehendit ac intuetur eo modo quo est; in quo turpius erravit Cicero negans Deo praescientiam omnium futurorum. Neque enim illa scientia hanc contingentiam destruit, tum quia non immutat seu alterat (ut ita dicam) suum obiectum, alias seipsam redderet falsam, si sciendo effectum fore contingentem faceret necessarium; tum etiam quia haec scientia futurorum ut sic non est causa eorum, sed pura intuitio; sed de his alias.

12. Aliae duae difficultates supererant circa ultimam conclusionem. Prima est an sola libertas causae secundae sufficiat ad dictam contingentiam, etiam si per impossibile non esset libertas in causa prima, et haec supra tractata est; idem enim est quaerere an cum illa hypothesi possit consurgere contingentia simpliciter in effectibus naturaliuus et quaerere an cum illa esse possit libertas et usus libertatis in creatura. Nam si fuerit usus libertatis, erit etiam contingentia simpliciter; sine illo autem non erit; et ideo responsio superius tradita hic applicanda est. Altera difficultas est an e contrario sola libertas primae causae sufficiat ad contingentiam effectus, etiamsi nulla causa secunda esset libera; sed haec facilem ex dictis habet responsionem, nam eo modo quo ille effectus est liber, potest dici contingens, prout nunc loquimur. An vero ita simpliciter loquendum sit ut effectus, quatenus respectu Dei libere fiunt, dici possint contingentes, attingemus inferius disputando de Deo eiusque libera voluntate.

13. In quo agente libero sit radix libertatis .— Atque hinc etiam expedita manet altera difficultas quae hic tractari solet, in qua nimirum causa posita sit radix contingentiae, an scilicet in libertate primae causae, vel in libertate secundae, vel utriusque simul; dicendum est enim, si sit sermo de contingentia tantum extrinseca et secundum quid, radicem eius non esse positam in libertate aliqua, nec secundae nec primae causae, sed proxime in tali natura et conditione causae secundae, quae impediri potest, adiuncto tali ordine et serie aliarum rerum et causarum naturalium ex quo soleat tale impedimentum occurrere. Prima autem causa, sive Deus, solum dici potest prima radix huius contingentiae, sicut est prima causa omnium effectuum universi; quia nimirum tales causae secundae ab ipsa fuerunt et creatae et ita dispositae et ordinatae ut ab eis huiusmodi effectus contingentes provenirent. Ad hoc autem, formaliter loquendo, nil refert quod prima causa libere haec omnia produxerit; eadem enim contingentia sequeretur etiam si ex necessitate creasset haec omnia, dummodo eodem modo illa ordinasset et postea cum illis concurreret. At vero loquendo de contingentia simpliciter, immediata illius ratio posita est in libertate causae proximae et aliquo usu eius, ut declaratum est; primordialis autem radix eius est libertas causae primae, eo modo quo superius, sect. 5, declaratum est.