SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVIII. DE CAUSA PROXIMA EFFICIENTI EIUSQUE CAUSALITATE, ET OMNIBUS QUAE AD CAUSANDUM REQUIRIT
SECTIO VI. UTRUM ACCIDENS SIT INSTRUMENTUM TANTUM IN PRODUCTIONE ALTERIUS ACCIDENTIS

SECTIO VI. UTRUM ACCIDENS SIT INSTRUMENTUM TANTUM IN PRODUCTIONE ALTERIUS ACCIDENTIS

1. Quidam contendunt accidens dicendum esse principium tantum instrumentale. Et communiter haec opinio D. Thomae tribuitur, qui illam insinuat In I, dist. 3, q. 4, a. 3, ad 2, ideoque sectatores eius frequentius illam sequuntur, hisque rationibus confirmant. Prima, quia accidens est essentialiter subordinatum substantiae in esse, et consequenter etiam in actione. Secundo, quia accidens accipit a substantia totam virtutem agendi. Neque obstat quod causa principalis proxima etiam accipit virtutem agendi a prima; nam causa segunda et prima sunt diversi ordinis, et non repugnat causam principalem inferiorem accipere virtutem a causa superioris ordinis; accidens vero est in agendo eiusdem ordinis cum sua substantia, et cum ea constituit unum proximum agens integrum, et ab ea recipit virtutem agendi; hoc autem modo accipere virtutem ab alio eiusdem ordinis, constituendo cum illo unum proximum agens, est proprium causae instrumentalis. Tertio, quia tale est agere quale est esse; sed accidentis esse est substantiae, est enim accidens entis ens; ergo agere accidentis principaliter est substantiae; ergo accidentis solum est instrumentaliter. Et hoc confirmat modus loquendi philosophorum omnium, qui attribuunt omnes has actiones substantiis ut primis agentibus.

2. Contrariam sententiam tenent frequentius alii Doctores, ut videre licet in Scoto, In IV, dist. 13, q. 3; Palud., q. 4, concl. 1; Maiore, q. 1; Aegid., Quodl. III, q. 1, et theor. 43. Ad declarandum autem fundamentum huius sententiae, supponendum est non esse hic quaestionem de causa principali ut quod, seu quae operatur, sed de principio principali quo. Constat enim priori modo suppositum esse quod operatur; si autem sumatur formaliter, ut est per se causa accidentalis actionis, accipi debet ut substat formae accidentali quae est principium talis actionis; sic enim dixit Aristoteles Polycletum per accidens efficere statuam, artificem autem per se. Hoc ergo modo dicitur accidens causa principalis ut principium quo , suppositum vero ut substans accidenti, ut principium quod . Et sic probatur haec opinio, quia forma accidentalis propria virtute efficit aliud accidens; sed causa principalis est quae propria virtute operatur; ergo. Maior patet, quando calor efficit calorem et in universum unum accidens aliud simile, vel quando nobilius accidens efficit ignobilius, ut lux calorem; nunc enim perfectio effectus non excedit perfectionem accidentis quod est principium agendi; ergo nec virtutem eius excedit; ergo tunc accidens propria virtute est principium talis actionis. Iuxta quam rationem intelligenda est haec sententia de accidente, quando hoc modo operatur; nam si elevetur inferius accidens ad efficiendum aliud superioris rationis, non negabitur esse instrumentum. Secunda ratio sit quia illud est principale principium agendi cui assimilatur effectus; sed per calefactionem ut sic effectus fit similis causae in calore; ergo calor est principale principium illius actionis. Tertia, quia calor per se separatus a substantia eadem vi et efficacia exercet actionem suam, ita ut non indigeat influxu substantiae neque alterius causae quae illum suppleat, ut de accidentibus Eucharistiae, quantum ad actiones accidentales, omnes fatentur. Quarta, quia albedo, verbi gratia, non efficit intentionales species ut instrumentum substantiae, cum ad illam actionem omnino per accidens substantia se habere videatur.

3. Haec controversia, suppositis quae dicta sunt in secundo dubio, solum videtur esse posse de modo loquendi; nam ad rem solum spectat quem influxum requirat accidens a substantia ut suam propriam actionem perficiat. Hoc autem constituto et declarato, solum de significatione nominis controverti potest, cum quaeritur an dicendum sit instrumentum vel principale principium. Itaque potentiae animae ad actiones vitales merito dici possunt instrumenta coniuncta animae, quatenus illi subordinantur sicut principali formae, ut sine actuali influxu et quasi motione illius suas operationes efficere non possint, quamvis alia ratione possint dici principia principalia, saltem partialia, quia, scilicet, virtus quam in se habent et qua cooperantur ad effectum est ex se proportionata et commensurata tali effectui, quia non excedit perfectionem ipsius facultatis; loquor enim de actionibus connaturalibus. Unde etiam possunt potentia et forma comparari ut principium universale et proximum, utrumque vero principale et sufficiens ac totale in suo ordine; tamen, quia inter illa duo principalius est forma, cui subordinatur potentia, ideo haec subordinatio et dependentia nomine instrumenti significari potest.

4. At vero in aliis accidentibus, quae non ita pendent in sua actione a substantiali forma, multo minor ratio instrumenti reperitur respectu talium actionum. Unde, quod ad rem attinet, verissime existimantur principia principalia talium actionum, ut argumenta posteriori loco facta convincunt, quia ex vi illius perfectionis solius quam habent ex sua specie vel entitate, eliciunt tales actiones. Item, quia sola talis forma per se sufficit ad dandum supposito esse per se ac formaliter requisitum ad talem actionem, ut in aqua calida esse per se requisitum ad calefaciendum tantum est esse calidum. Sicut ergo calor est forma per se ac ex propria ratione dans esse calidum, ita reipsa est principium principale calefaciendi. Neque ad hoc refert aut obstat quod accidens sit in substantia et propter substantiam et a substantia, quia non agimus unde vel a quibus causis habet accidens virtutem agendi; fatemur enim habere illam materialiter a substantia et finaliter propter illam, et fortasse etiam efficienter mediate vel immediate per dimanationem naturalem, sed agimus an formaliter habeat in se totam virtutem sufficientem et necessariam ad illam actionem. Et sic dicimus habere illam, et hoc solum contendimus significari cum dicitur principalis causa non ut quod , sed ut quo . Cui principio nulla ratione obstat quod accidens sit entis, id est, substantiae ens, et quod totum suum esse sit alterius; quin potius illa particula ut quo haec omnia innuere et significare videtur. Unde etiam ipsa forma substantialis, quatenus est principium quo respectu sui suppositi, est suo etiam modo entis ens. Ne vero de nomine sit contentio, illud etiam dabimus priori sententiae, quod si nomine instrumenti seu causae instrumentariae solum significetur (ut revera interdum significatur) illa habitudo quam habet accidens ad substantiam, quatenus datum est ut substantia per illud tamquam per instrumentum suum operetur, et ad hoc accipit virtutem ab ipsa substantia et ab eadem in suo esse sustentatur et pendet, sic vocari potest instrumentum, proprius tamen appellatur virtus aut potentia substantiae.