SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO III. AN IN EDUCTIONE SUBSTANTIALIS FORMAE OPORTEAT MATERIA TEMPORE ANTECEDAT

SECTIO III. AN IN EDUCTIONE SUBSTANTIALIS FORMAE OPORTEAT MATERIA TEMPORE ANTECEDAT

1. Haec difficultas nascitur ex praecedenti resolutione, eiusque cognitio est necessaria ad comprehendendam amplius huiusmodi formae originem seu eductionem formae. Explicaturque optime difficultas in formis elementorum, sub quibus haec materia generabilium creata est cum primum fuit producta, de quibus quaeritur an fuerint eductae de potentia materiae. Quibusdam enim videtur idem esse iudicium de his formis et de formis caelestibus, quia etiam elementa tunc non fuere genita, sed creata; ergo formae eorum non fuere eductae, sed concreatae. Item, quia materia nunquam fuit in potentia ad illas formas, quia semper fuit actu sub illis; ergo non fuerunt eductae, quia, ut dicebamus, eductio ex proprietate verbi dicit habitudinem ad subiectum quod prius erat in potentia. Item, in illo initio per eamdem actionem qua fuit creata terra fuerunt simul concreatae materia et forma eius; ergo ibi non est eductio. Tertio, cum creatur angelus vel anima, non educuntur potentiae eius ex capacitate subiecti, quia concreantur; ergo multo minus dicentur educi formae substantiales, quae concreantur cum qualibet materia. Quarto, cum creatur angelus, non educitur subsistentia aut personalitas de potentia naturae, licet concreetur; ergo similiter, etc. Atque ita his rationibus videtur concludi ad eductionem necessarium esse ut materia tempore antecedat formam.

2. Aliunde autem videtur esse valde dispar ratio de formis elementorum ac corporum caelestium; nam hae tales sunt ut natura sua postulent fieri eadem actione qua fit materia, illae vero minime, sed potius supponunt materiam creatam per propriam et distinctam actionem, et per aliam in eam inducuntur, etiam in prima ipsorum conditione; ergo illa actio qua inducitur forma non potest esse nisi vera eductio. Antecedens probatur, nam actio illa qua creata fuit materia elementaris talis est ut usque nunc eadem perseveret conservando ipsam materiam; actio vero terminata ad formam vel compositum cessavit quando illud compositum corruptum fuit; ergo signum est illas actiones esse ex natura rei diversas. Nec dici potest illas fuisse actiones partiales componentes unam; alias dicendum esset etiam nunc componi unam actionem ex conservatione materiae et eductione formae seu generatione. Nam si fuit una actio composita qua fuit creata haec pars terrae et postea haec terra corrumpitur et convertitur in herbam, cessat actio quantum ad illam partem per quam conservatur forma terrae in illa materia, et loco illius succedit alia, quia †1 inducitur forma herbae in eamdem materiam; actio vero terminata ad entitatem materiae semper manet eadem; ergo si illa de se est partialis et componit unam actionem completam cum actione inductiva vel conservativa primae formae, eadem ratione componit unam actionem cum illa per quam inducitur secunda forma quae priori succedit. Probatur consequentia, quia est omnino eadem ratio, proportio, coniunctio et aptitudo inter has actiones, sicut inter illas; tum etiam quia alias actio illa conservativa materiae esset de se partialis et apta ad componendam unam totalem actionem, et tamen nunc perpetuo maneret incompleta et sine debita compositione. Consequens etiam videtur plane falsum, quia actio qua fit materia est vera creatio, et eadem perseverans est qua conservatur; ex creatione autem et generatione non componitur una actio; sunt ergo illae duae actiones et non duae partes eiusdem actionis; ergo etiam in prima rerum conditione iratervenerunt hae actiones distinctae inter se, quamvis tempore coniunctae. Iuxta hunc ergo discursum plane concluditur ad veram eductionem necessarium non esse ut materia tempore antecedat; nam ex illis duabus actionibus, illa quae posterior natura est habet veram rationem eductionis; nam pendet essentialiter a materia, quae per illam non fit, sed creata supponitur. Et confirmatur, nam si fingamus Deum produxisse illam materiam prius informem et post aliquod tempus in eam induxisse formam, nemo negaret eam fuisse veram eductionem; sed, licet haec posterior actio in eodem instanti coniungatur priori, est eiusdem rationis; ergo est vera eductio.

3. Dices: simili argumento probaretur formam caeli educi de potentia materiae, quia si Deus prius tempore creasset illam materiam sine forma, et postea in eam induceret formam, iam tunc educeret illam de potentia materiae. Respondetur negando sequelam, et ad probationem negatur assumptum, quia etiam tunc non posset dici caelum factum per generationem, et consequenter nec forma eius facta per eductionem, quia actio illa ex natura sua non supponit materiam factam; quod vero in illo casu miraculoso illam supponat, est per accidens et non mutat naturam actionis. Et fortasse illa actio qua fieret vel conservaretur materia sine forma vel sub alia forma distincta non esset eiusdem rationis cum ea qua fit sub propria forma. Et ideo in praedicto casu, quando induceretur forma caeli in materiam praeexistentem, cessaret prior actio qua conservabatur nuda, et inciperet nova actio qua ex tunc totum caelum acciperet esse, quae in re esset vera et totalis creatio, quamvis forte non sic denominaretur propter praeexistentem materiam. Quod si quis contendat (quod est probabile) Deum conservare illam materiam per eamdem actionem qua antea eam conservabat, et inducere formam caeli per aliam totalem actionem omnino distinctam, in eo casu (si possibilis est) fatebimur illam posteriorem actionem esse eductionem formae caeli, et consequenter caelum esse generabile miraculoso ac extraordinario modo; negamus tamen formam caeli ex natura sua per talem actionem fieri, sicut fit forma elementi; caelum autem nunc factum est modo suae naturae proportionato, et ideo non est similis consecutio. Illam vero differentiam inter caelum et elementum colligimus ex incorruptibilitate unius et corruptibilitate alterius; nam quando materia et forma sunt inseparabiles natura sua, postulant fieri per unam actionem ex se indivisibilem vel omnino vel saltem ex natura rei. Quando vero materia ex se est separabilis a qualibet forma divisive, sub eadem materia possunt variari actiones inductivae formarum, et ideo actio per quam talis materia fit et conservatur distincta est et natura sua praesupponitur ad quamcumque actionem inductivam formae.

4. Instantiae satisfit .— Sed dicet rursus aliquis, esto haec vera sint, nihilominus primam formam concreatam huic inferiori materiae non posse dici eductam de potentia materiae, quia non antecessit tempore materia illa ut existens in potentia ad talem formam; neque enim satis est quod ordine naturae antecedat; nam etiam materia caeli ordine naturae antecedit suam formam in genere causae materialis. Immo addunt aliqui ad eductionem formae necessarium esse ut dispositiones etiam in materia antecedant, quod in creatione elementorum dici non potest. Sed hoc de dispositionibus videtur impertinens; nam dispositiones remotae solent tempore antecedere quasi per accidens propter inefficaciam agentis; at si Deus in uno instanti transmutat aquam in vinum, illae dispositiones non praecedunt tempore, et nihilominus illa vera generatio est et vera eductio. Dispositio autem ultima nunquam antecedit tempore introductionem formae; eo autem modo quo in generatione naturali antecedit ordine naturae, antecessit etiam in prima elementorum creatione. Nam revera illa unio formae ad materiam quae tunc facta est, fuit facta cum eadem dependentia ab ultima dispositione quam nunc habet in quocumque elemento; ergo cum eadem causalitate ex parte dispositionis; ergo cum eodem ordine naturae, nam hic ex causalitate sumitur. De ipsa vero materia prima, hoc est quod contendimus, nimirum, ut forma educatur de potentia eius non videri necessarium materiam antecedere ordine temporis sub privatione, sed satis esse quod antecedat ordine naturae; quo modo constat fuisse priorem creationem materiae elementorum inductione formae; nam illae fuerunt duae actiones, ut declaravimus, ita subordinatae, ut inductio formae essentialiter supponat creationem materiae, a qua pendet ut a causa omnino necessaria.

5. Discrimen inter materiam caeli et elementarem quoad concursum ad effectionem suarum formarum.— Quod autem haec antecessio sufficiat potest multis modis confirmari. Primo a priori ex dictis; nam illa satis est ut ea inductio formae sit actio eiusdem rationis cum ea quae posterior esset duratione, si Deus prius materiam sine forma crearet et postea eam informaret. Nam sola temporis interruptio non sufficit variare actiones essentialiter; ergo eadem antecessio naturae sufficit ad eductionem formae. Secundo a simili, quia si eodem instanti quo aer creatur, illuminetur a sole, lumen illud educitur de potentia aeris; suppono enim alias illuminationes fieri per eductionem, quod infra ostendam; sed aer tunc solum ordine naturae antecederet introductionem luminis, ut constat; ergo. Maior patet, quia illa illuminatio est propria et per se actio distincta a creatione. Tertio, ex differentia inter materiam caeli et materiam elementi quoad antecessionem ad formam; est enim duplex differentia notanda et quae maxime ad rem pertinet. Prior est quod materia caeli etiam ordine naturae non antecedit simpliciter introductionem propriae formae, quia habet cum illa necessariam connexionem, ita ut sine illa modo connaturali creari non possit; materia autem ignis simpliciter antecedit ordine naturae, quia non habet intrinsecam connexionem cum forma ignis, sed posset sub aliis creari. Posterior differentia, quae praecedentem declarat, est quod materia ignis ita est prior ut ex vi actionis per quam creatur posset esse sub privatione formae ignis. Et hoc modo non solum materia, sed materia ut in potentia, dicitur esse prior natura, non quia in re prius habeat privationem annexam, sed quia ex vi actionis per quam creatur, non caret privatione, sed necessaria est alia actio qua informetur, quae potest habere veram rationem eductionis; materia autem caeli eadem actione qua creatur, informatur, et, licet secundum propriam rationem causandi dicatur prior natura, tamen, ut existens in potentia et aliquo modo sub privatione, nullo modo dicitur natura prior, et ideo non habet eam prioritatem naturae quae ad eductionem formae necessaria existit. Quamobrem probabilissimum existimo esse longe disparem rationem de prima informatione materiae rerum generabilium et caelestium.

Resolutio quaestionis

6. In hac re verum imprimis censeo in creatione rei corruptibilis, sive elementi sive alterius cuiusvis, intervenire duas illas actiones supra declaratas. Quod indicavit Henricus, Quodl. I, q. 10, citans Augustin., XIII Confes., c. 33, dicentem materiam de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia factam esse, quamquam ibi Augustinus indifferenter loquatur de caelis et elementis. Neque est cur hoc mirum videatur, quandoquidem in conservatione ignis vel alterius rei similis duae actiones interveniunt, ut satis declarat illa ratio quod una cessante, alia perseverat. Sed iuxta doctrinam D. Thomae, conservatio, per se loquendo, est eadem actio cum productione; ergo. Immo, in conservatione hominis tres interveniunt actiones, scilicet, conservatio materiae, et conservatio animae, et conservatio unionis seu totius, quas esse distinctas inde recte colligitur quod hac cessante aliae duae manent, et inde etiam recte fit argumentum easdem tres actiones in productione hominis intervenire; ergo idem est proportionaliter in aliis.

7. Deinde verum etiam censeo actionem illam per quam materia generabilium informatur in primo instanti suae creationis, esse eiusdem rationis cum actione qua informaretur ab eodem agente Deo, etiamsi creatio materiae tempore praecessisset. Hoc persuadet illa ratio quod temporis interstitium vel concomitantia nihil refert ad variandas essentialiter actiones. Item, quia illae actiones conveniunt in fotmali termino vel totali et in principiis vel causis a quibus pendent; ergo nulla est ratio distinguendi illas essentialiter. Ex quo ulterius concluditur illam actionem qua informatur haec materia, etiam in primo instanti quo creatur, non esse creationem, in rigore loquendo et praecise illam actionem considerando. Probatur, quia si illa actio posteriori tempore fieret, non esset creatio ex omnium sententia; ergo neque tunc facta, quia est eiusdem rationis. Et ratio a priori est quia illa actio est ex materia ordine naturae praesupposita. Neque obstat quod terra absolute dicatur in principio creata, tum quia etiam virgulta et animalia dicuntur creata, quamvis certum sit formas harum rerum non esse introductas per rigorosam creationem; tum etiam quia terra dicitur creata, non propter illam unionem praecise sumptam, sed ut coniunctam actioni qua creata est materia terrae; nam quia illae duae actiones factae sunt simul ac per modum unius, ab eis dicitur creata terra. Unde, quamvis eodem verbo dicatur creavit Deus caelum et terram, non oportet ut modus creationis seu actionis quae in utriusque productione intervenit sit idem, nisi quantum ad id quod utrique commune est, nimirum fieri ex nihilo; quoad reliqua vero unumquodque creatur iuxta modum et capacitatem naturae suae.

8. Atque hinc ultimo elicio solum de nomine manere quaestionem an eductio formae ex materia locum habeat, etiamsi materia duratione non antecedat, sed natura tantum, seu (quod idem est) an illa prima effectio formae terrae dicenda sit eductio de potentia materiae; nam si nomine eductionis solum significetur positiva ratio illius actionis per quam fit forma dependenter in fieri et esse a materia quae per illam actionem non creatur, sed creata supponitur, revera illa est eductio, ut discursus factus ostendit. Si vero nomine eductionis, praeter dictam rationem positivam et realem connotetur negatio vel extrinseca denominatio, nimirum, quod cum illa actione non producatur simul ipsum subiectum, etiamsi per aliam actionem creetur, sic non poterit illa vocari eductio, ut per se constat, sed dicitur concreatio in sensu statim declarando. Et videtur sane nomen eductionis frequentius sumi in hac posteriori significatione, et ideo ita loquendum est cum multis, quamvis oporteat rem ipsam intelligere et explicare cum paucis. Et iuxta hanc loquendi formam conciliantur facile et conceduntur rationes factae pro priori sententia; tamen, ne videantur procedere contra rem a nobis declaratam, oportebit earum solutiones attingere.

Argumentorum solutiones

9. Et prima quidem, quae sumitur ex formis caelestibus, iam expedita est, et constituta differentia inter corpora incorruptibilia et corruptibilia. Secunda vero, quae sumitur ex proprietate verbi educere, etiam a nobis admittitur, si tantum ad modum loquendi et ad extrinsecam connotationem respiciat; si vero ad rem et actionem positivam, sic negamus de ratione eductionis esse ut subiectum prius tempore antecedat; sufficit enim prioritas naturae, ut a nobis declarata est. Tertia ratio nitebatur in nomine concreationis, in quo est observandum duobus modis dici aliquid concreari alteri: uno modo, quia eadem actione qua aliquid creatur ipsum fit, quomodo materia et forma caeli concreantur cum caelo, et quando forma sic concreatur non educitur, ut in forma caeli declaratum est. Alio modo dicitur concreari quod simul fit cum re quae creatur, quamvis non eadem actione fiat, ut dicitur gratia concreata cum angelis, et sic etiam dicitur forma terrae concreata materiae, et quod sic concreatur potest fieri per actionem quae in re sit eiusdem rationis cum eductione, quamvis propter concomitantiam creationis subiecti eo nomine non appelletur. Et hinc etiam patet solutio ad quartam rationem, quae sumebatur ex concreatione potentiarum in substantia animae vel angeli. Petitur vero in illa ultima ratione specialis difficultas, quae hic poterat quarto loco tractari, de eductione formae accidentalis de potentia subiecti; tamen, quia de forma accidentali sequentem disputationem instituturi sumus, ibi commodius difficultatem hanc explicabimus.

10. Substantiales modi an educantur ex potentia materiae .— Quinta vero ratio petit difficultatem aliam de modis substantialibus, an, scilicet, dicendi sint educi de potentia subiecti, ut, verbi gratia, subsistentia de potentia seu capacitate naturae quam terminat; et idem est de modo unionis formae respectu potentiae ipsius formae vel subiecti; immo et de generatione ipsa substantiali quaeri potest an educatur de potentia materiae. De quibus omnibus breviter dicendum est in illis esse quemdam modum vel participationem eductionis, non tamen ita proprie illis convenire sicut formae substantiali; subsistentia enim non fit per propriam actionem, et praeterea non proprie informat, et consequenter non comparatur ad naturam ut ad subiectum et propriam materialem causam, quare ex hac parte non dicitur proprie educi; in hoc autem imitatur eductionem, quod in suo esse et fieri, qualecumque illud sit, omnino pendet a natura quam per se terminat et suo modo actuat, ut latius declarabimus infra tractando de subsistentia. Generatio item substantialis non tam fit quam est via per quam fit substantia; unde non tam educitur quam est ipsa eductio; eo tamen modo quo ipsa generatio fit dum per eam fit terminus, etiam ipsa educitur de potentia materiae a qua materialiter causatur, ut supra dictum est, et ab ipsa essentialiter pendet in fieri et in esse, quae duo in generatione idem sunt. Denique idem iudicium est de unione formae ad materiam, quae tamen non per se educitur, sed educitur forma ut unita materiae, et sic etiam (ut ita dicam) coeducitur ipsa unio. Quod quidem recte dici videtur in materialibus formis.

11. Unio rationalis animae an educatur de potentia materiae, an ipsius animae .— In anima vero rationali habet peculiarem difficultatem, quia ex una parte videtur educi illa unio, quia fit per se per propriam actionem distinctam ab ea qua fit forma; dico autem unionem per se fieri ut formalem terminum, nam adaequatus est homo; id autem satis est ad propriam eductionem, quia, ut statim dicemus, forma nunquam est per se terminus actionis nisi formalis et ut quo; illa ergo unio animae ad corpus proprie ac per se educitur. Item, essentialiter pendet in fieri et in esse a corpore ut a materiali causa; ergo proprie educitur. In contrarium vero est quia illa unio est modus quidam spiritualis; ergo non potest educi de potentia materiae magis quam ipsa anima. Patet consequentia, quia repugnat rem spiritualem contineri in potentia materiae. Antecedens vero patet, quia ille modus proxime afficit animam ipsam, quam unit materiae; est ergo proportionatus et consequenter spiritualis, sicut ipsa est. Et confirmatur, quia, si forma non continetur in potentia materiae, neque unio contineri potest, quia unio non est nisi modus formae: ergo, si forma non educitur, neque unio educi potest. Ad hoc dicendum est hunc modum unionis esse veluti medium quoddam seu vinculum inter formam et materiam, et ideo utramque attingere et aliqualiter afficere, et ideo ab utraque pendere in fieri et in esse. Quo fit ut hic modus animae rationalis, licet in sua entitate spiritualis sit, conditiones tamen participet rei materialis, quia et a materia omnino pendet et suo modo coextenditur, quamvis ex parte animae extensionem non habeat. Propter hanc ergo causam potest ille modus educi de potentia materiae, quamvis non adaequate neque primario ex sola illa; nam educitur etiam de potentia ipsiusmet animae, quam per se primo afficit et unit materiae.