SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIV. DE CAUSA MATERIALI ACCIDENTIUM
SECTIO IV. UTRUM UNUM ACCIDENS POSSIT ESSE PROXIMA CAUSA MATERIALIS ALTERIUS

SECTIO IV. UTRUM UNUM ACCIDENS POSSIT ESSE PROXIMA CAUSA MATERIALIS ALTERIUS

1. Supernaturaliter unum accidens alii inhaeret ut subiecto quod.— Secus naturaliter — Loquimur iuxta naturas rerum; nam, supposito aliquo miraculo, non est dubium quin possit aliquod accidens concurrere per modum subiecti et materialis causae ad esse alicuius accidentis et ad effectionem eius, ut de quantitate in Eucharistia consecrata docent probatiores theologi. Secundum naturas autem rerum duo sunt certa: primum est nullum accidens esse posse primum et (ut ita dicam) fundamentale subiectum alterius accidentis, quod ab aliquibus vocatur subiectum quod. Hoc patet, quia nullum accidens potest sustentare aliud quin utrumque in altero sustentetur, et in hoc progressu non potest procedi in infinitum; alias nihil esset in quo tota illa causalitas materialiter fundaretur. Et eadem ratione non potest sisti in aliquo accidente, alias tota collectio accidentium non esset in alio, sed in se, quod repugnat naturae accidentis; necessario ergo sistendum est in subiecto seu materia substantiali. Et ad hunc sensum dici solet accidens non posse esse primam causam materialem accidentis, sed ad summum proximam. Hocque ex professo docet Arist., lib. IV Metaph., in loco statim tractando.

2. Unum accidens ratione alterius in substantia recipitur.— Secundo est certum quaedam accidentia inesse substantiae mediis aliis accidentibus; hoc patet inductione, nam actus intellectus insunt substantiae spirituali medio intellectu, et actus voluntatis media voluntate, et sic proportionaliter de reliquis actibus vel habitibus potentiarum sensitivarum; et qualitates corporeae, ex omnium sententia, insunt media quantitate. Et ratio generalior reddi potest quia, licet omnia accidentia ordinentur ad substantiam, non tamen sine ordine inter se, et ideo potest unum respicere substantiam mediante alio.

Punctus quaestionis

3. Difficultas ergo est quomodo unum accidens insit substantiae mediante alio, an solum ut quo vel etiam ut quod , his enim terminis utuntur philosophi. In quibus est cavenda aequivocatio ut punctus controversiae attingatur; nam uno sensu potest negari accidens esse subiectum quod, solum quia non est primum fundamentum et veluti basis totius causalitatis qua sustentatur aliud accidens; dicetur autem iuxta hunc sensum aliquod accidens esse subiectum quo, quia est id quo mediante substantia recipit aliud accidens, sive priori accidenti posterius vere ac proprie inhaereat sive non. Et hic sensus non potest in dubitationem cadere, nec de illo est controversia. Alio sensu dici potest accidens esse tantum subiectum quo et non quod alterius accidentis, quia non potest unum accidens esse subiectum etiam proximum in quo aliud accidens vere inhaereat, quamvis possit esse ratio inhaerendi, id est, necessaria conditio vel dispositio praerequisita in substantia ut aliud accidens ei inhaerere possit, quo modo multi putant diaphaneitatem comparari ad lumen. Et iuxta hunc sensum vere ac proprie unum accidens non est causa materialis alterius, nisi eo fortasse sensu quo causa dispositiva ad materialem revocatur; quomodo etiam potest accidens esse causa materialis substantiae; nos autem agimus de propria causa materiali, in qua proxime insit et recipiatur accidentalis forma. Unde e contrario dicetur accidens subiectum quod alterius accidentis, si vere illud in se recipiat et in se proxime terminet unionem et inhaesionem illius, etiamsi non sit primum (ut ita dicam) sustentaculum utriusque, et in hoc sensu tractatur quaestio praesens.

Variae sententiae

4. Prima sententia est nullum accidens esse verum subiectum et materialem causam alterius accidentis. Ita tenet Gregorius, In II, dist. 12, q. 2, a. 2; tribuitque Aristoteli, IV Metaph., text. 13 et 14, ubi probat accidens non accidere accidenti, nisi quia ambo eidem accidunt, et subdit causam, quia non est maior ratio cur unum accidens alteri accidat quam e converso. Idem supponere videntur nominales, qui negant qualitates panis inhaerere quantitati, etiam post consecrationem panis, quos citavi III como III part., disp. LVI, sect. 3. In eamdem sententiam referri potest Capreolus, In I, dist. 3, q. 3, a. 2, ad 2 Scoti cont. 1 conclusionem, ubi non satis explicat quo sensu loquatur de subiecto quo et quod; nec ex locis D. Thomae quae affert satis id constare potest, ut videbimus; Gregorius vero clarius locutus est, qui non profert rationes magni ponderis; summa enim omnium est quoniam forma non potest esse principium patiendi aut recipiendi, alias confunditur munus formae cum officio materiae; sed omne accidens est veta forma accidentalis; ergo non potest esse principium receptivum accidentis.

5. Secunda sententia est unum accidens esse posse proximum subiectum in quo aliud recipiatur, et consequenter posse exercere propriam causalitatem materialem circa illud. Hanc tenet et bene declarat Durandus, In I, dist. 8, 2 part., q. 4, n. 15, eamque supponunt D. Thomas et alii auctores, qui (ut praedicto loco allegavi) dicunt in Eucharistia post consecrationem panis qualitates inhaerere quantitati separatae, non per inhaerentiam novam quae per consecrationem illis conferatur, sed per antiquam quam habebant in quantitate, quae antea inhaerebat in materia ut in subiecto, quo sublato, remanent alia accidentia fundata super ipsam quantitatem, ut expresse docet D. Thomas, III, q. 77, a. 2, ratione 2. Et in solutione ad 2, declarat unum accidens per se non posse esse subiectum alterius, quia per se non est; quatenus vero est in alio, posse esse subiectum, quia potest unum accidens, mediante alio, recipi in subiecto; et sic ait superficiem esse subiectum coloris; quod non esset absolute verum, si accidens tantum esset medium quo in priori sensu supra declarato. Et I-II, q. 7, a. 1, ad 3, et q. 56, a. 1, ad 3, ubi eamdem doctrinam repetit, ait unum accidens inhaerere alteri, quod non potest vere dici de pura dispositione. Similia fere habet In III, dist. 33, q. 2, a. 4, quaestiuncula 1, et optime in quaest. De Spiritual. creat., a. 11, ad 13, et saepe alias. Atque hanc sententiam censeo esse veram.

Quaestionis resolutio

6. Ut vero illam probemus et declaremus amplius, dico primo: quamvis non possit omne accidens in alio accidente proxime inhaerere, aliquibus tamen accidentibus id potest convenire. Prior pars nota est, quia cum tota collectio accidentium debeat necessario inhaerere substantiae, necesse est ut aliquod accidens immediate substantiae inhaereat; non enim potest inter substantiam et accidens medium inveniri, quamvis inter substantiam et aliquod accidens possit aliud accidens intercedere, quia sicut generalis divisio entis in substantiam et accidens adaequata est, ita ut inter membra dividentia nullum possit cadere medium, ita inter primum accidentis subiectum, quod est substantia, et totam collectionem accidentium, seu inter substantiam et primum accidens eius, non possit medium inveniri. Quod recte notavit D. Thomas, I, q. 77, a. 1, ad 5.

7. Accidentia spiritualia aliis accidentibus vere inhaerent .— Posterior pars probatur primo inductione in accidentibus corporeis; nam omnia insunt substantiae media quantitate, ut omnes philosophi docent; et videtur probari experientia, nam albedo in superficie extenditur, et calor similiter, cum diffunditur per corpus, in quantitate eius extenditur. Responderi potest hinc solum colligi quantitatem esse dispositionem necessariam in subiecto ut alia accidentia corprea in ipso possint esse connaturali modo, non tamen ipsam quantitatem esse proximum subiectum, cui talia accidentia vere inhaereant. Sicut de substantiali forma supra probabiliter dicebamus non ingredi in materiam, nisi extensam per quantitatem; supposita vero ea dispositione, immediate coniungi entitati ipsius materiae et coextendiilli; cur ergo non posset idem dici de albedine et de calore, etc.? Respondetur rationem esse valde diversam, nam forma substantialis, cum sit superioris ordinis, est improportionata ut accidenti proxime inhaereat. Item, non unitur per modum accidentalem, sed substantialem, et ideo immediate debet substantiae uniri; qualitas vero corporea est accidens et per modum accidentalem unitur, et ideo ex se proportionata est ut possit accidenti proxime inhaerere; ergo, quando talis est qualitas, ut per se et necessario in substantia supponat quantitatem ad hoc ut mediante illa recipiatur, verisimilius. est in illa immediate recipi. Et confirmatur ex mysterio Eucharistiae, nam in quantitate separata accidentia inhaerent, ut ex theologia suppono; ergo ex natura sua apta sunt informare quantitatem, quia forma non potest suum effectum formalem exercere extra subiectum sibi proportionatum; ergo ante consecrationem illae qualitates inhaerebant quantitati, quia qualitas naturaliter informat subiectum sibi proportionatum, si coniunctum sit. Item, quia superflue fingitur nova inhaesio, de novo et miraculose facta in illis qualitatibus, si iuxta rei naturam intelligi potest et praecessisse et semper permansisse. Evidentiorque est haec inductio in quibusdam accidentibus quae non sunt res omnino distinctae ab accidentibus in quibus fundantur, sed modi eorum, ut est figura respectu quantitatis et motus, et Ubi seu praesentia localis respectu eiusdem, et relatio (si est modus distinctus) respectu sui fundamenti. Praeterea, in spiritualibus accidentibus (et eadem ratio est de materialibus, quae illis proportionantur) hoc videtur certissimum, nam imprimis necesse est habitus operativos immediate inhaerere in potentiis ad quas iuvandas ordinantur; quia hi habitus praebent inclinationem et facilitatem his potentiis; sed non praebent hanc facilitatem nisi formaliter per seipsos; ergo informant has potentias; ergo in eis proxime recipiuntur. Atque hac ratione scientia recipitur in intellectu, et species impressae in potentia cognoscente ipsis proportionata, et sic etiam dicunt theologi fidem esse in intellectu et charitatem in voluntate. Atque eadem vel maior ratio est de actibus vitalibus, qui essentialiter sunt actus immanentes; unde necesse est recipi immediate in proximo principio a quo procedunt. Ratio vero a priori huius partis sumenda est ex subordinatione naturali talium accidentium, quam ex ipsis effectibus et naturalibus indiciis investigamus, et non est unde repugnet naturae ac cidcntis ut sic.

8. Secunda conclusio .— Dico secundo: unum accidens vere potest exercere causalitatem materialem respectu alterius sibi proportionati. Haec assertio sequitur ex priori, nam subiectum recipiens in se formam, propriam causalitatem materialem exercet erga illam; sed unum accidens est proximum subiectum recipiens in se aliud accidens; ergo. Secundo, quia accidens quod in alio recipitur pendet ab eo in esse et fieri; et non ut ab efficiente, formaliter ac praecise loquendo ex vi receptionis, quae interdum potest reipsa separari ab effectione, ut patet in quantitate, quae non facit albedinem quam in se recipit; unde albedo non pendet ab illa media actione, sed media unione et inhaesione; pertinet ergo illa dependentia ad materialem causalitatem. Tertio, accidens quod alteri inhaeret est forma eius, unde actus vitales dicuntur actus secundi potentiarum, quia illas ultimo actuant et informant, et albedo denominat superficiem albam ut informans illam; ergo, e converso, accidens recipiens aliud exercet materialem causalitatem circa illud.

9. Quaestiuncula tractatur et resolvitur .— Sed quaeret aliquis, cum unum accidens causat aliud materialiter, an solum illud proxime concurrat eo genere, vel etiam ipsum subiectum aut aliquod aliud accidens. Respondent aliqui quaedam esse accidentia simplicia, id est, nec formaliter nec identice composita ex variis entitatibus, ut est albedo, visio, etc.; alia vero composita ex variis entitatibus, quae compositio nunquam reperietur in accidentibus quae propriam habent entitatem; nam, licet in eis esse possit compositio intensionis vel extensionis, haec tamen in ordine ad subiectum comparatur per modum simplicis entitatis; in accidentibus autem quae sunt modi rerum, interdum reperitur illa compositio; verbi gratia, praesentia localis panis non tantum est in quantitate, sed etiam in substantia panis; unde integra illa praesentia composita est ex praesentia substantiae et praesentia quantitatis. De prioribus ergo accidentibus, quando unum inest substantiae medio alio, aiunt materialem causalitatem per solum accidens proxime exerceri, et e converso unionem seu inhaerentiam accidentis per se et immediate terminari ad solum accidens, ad subiectum vero alterius accidentis non nisi remote et quasi per accidens; nam, cum tale accidens sit simplex modus aut simplex entitas, non potest immediate uniri pluribus rebus: sic Ocham, In IV, q. 4, ait accidens simplex non posse esse nisi in subiecto aeque simplici.

10. At vero, quando accidens est compositum modo explicato, adaequate est in subiecto composito; et ideo, licet secundum unam partem sit in altero accidente, secundum aliam esse potest immediate in substantia; atque ad hunc modum dici solet quantitatem discretam esse in multis subiectis partialiter, de quo suo loco. Atque in hac posteriori parte non est in re difficultas, quamvis esse possit quaestio de nomine, an illud sit dicendum unum accidens vel potius duo, cum in re sint ita distincta ut possit unum sine alio manere; sicut de facto destructa fuit praesentia substantiae panis et mansit praesentia quantitatis, et potuisset etiam contrario modo fieri. Unde non est dubium quin illae praesentiae sint in re distinctae et diversarum rationum. An vero propter aliqualem unionem dicendae sint componere unam, nil interest ad rem praesentem, et videtur quaestio de modo loquendi.

11. De priori autem parte maior dubitao est, nam illud principium quod accidens simplex in entitate sua non possit immediate et adaequate recipi in subiecto composito, neque est certum neque videtur necessarium. Nam imprimis multi ita censent de omnibus accidentibus corporalibus, quod sint per se primo in composito substantiali, saltem quando ex utraque parte est materiale (quae opinio ex hoc praecise, quod subiectum sit compositum et forma accidentalis sit simplex, non involvit repugnantiam); ergo eadem ratione esse poterit in composito accidentali. Item, interdum unum et idem accidens vel acidentalis modus respicit duas res distinctas, ut modus unionis et respicit vel afficit rem quam unit et rem cui unit; ergo similiter una entitas accidentalis potest per se primo respicere duas res ut componentes unum adaequatum subiectum, verbi gratia, materiam et quantitatem ut componunt hoc subiectum quantum. Denique in hoc nulla apparet intrinseca repugnantia. Existimo ergo ex hoc principio non posse generaliter definiri quando unum accidens inest substantiae mediante alio, an substantia ibi concurrat solum remote vel etiam proxime, nec invenio aliud generale principium ex quo id possit universaliter expediri.

12. Quapropter respiciendum censeo ad naturam uniuscuiusque accidentis et ad effectum formalem eius; nam, si effectus formalis accidentis ob specialem naturam suam non postulat immediatum concursum materialem substantiae, verisimilius est substantiam tantum concurrere remote, et immediate solum inhaerere unum accidens in alio, atque ita absolute affirmat Durandus, loco supra citato. Et ratio est quia si illa causa proxima est sufficiens, superfluum erit aliam addere. Atque hoc modo existimo albedinem et similes qualitates inhaerere quantitati ita ut modus inhaerentiae earum in sola quantitate proxime terminetur. Cuius signum optimum est quia, sublata materia et manente quantitate, conservatur eadem inhaerentia. Neque est aliquod aliud signum vel indicium quod ad effectum formalem horum accidentium amplius requiri ostendat.

13. At vero, si est aliquod accidens quod ex suo speciali modo informandi requirat immediatam inhaerentiam, non solum ad aliquam facultatem, sed etiam ad ipsam substantiam rei, non repugnabit ita fieri. Hoc specialiter adverto propter actus vitales, verbi gratia, intellectus aut voluntatis, quos aliqui putant ita esse in facultatibus ut ipsam etiam animae vel angeli substantiam immediate attingant propter intrinsecum modum afficiendi vitalis actus, et quia ita essentialiter est actus immanens ut immediate afficiat totum principium intrinsecum, immediate in illum influens; hoc autem principium, ut hi auctores consequenter opinantur, non est sola potentia, sed ipsa etiam substantia angeli vel animae. Quae sententia ex vi causalitatis materialis non repugnat, eius tamen veritas alibi examinanda est. Atque eodem modo est probabile quod in theologia aliqui censent, habitus per se infusos, sicut simul concurrunt active cum potentiis ad eliciendos actus supernaturales, ita etiam concurrere materialiter ad recipiendos illos; hoc enim (si aliunde probetur necessarium aut magis connaturale talibus actibus) non repugnat, ex eo quod potentia et habitus sunt res distinctae, quia satis est quod uniantur et concurrant per modum unius integrae facultatis.

Responsio ad argumenta

14. Accidens an accidat accidenti.— Fundamentum Gregorii non habet difficultatem; propositio enim Aristotelis, quod accidens non accidit accidenti, intelligenda est ut sub iecto quod in priori sensu supra declarato. Quem sensum D. Thomas ibi indicat. Dici etiam posset Aristotelem ibi non solum agere de accidentali inhaerentia, sed etiam de accidentali praedicatione qua unum accidens omnino per accidens dicitur de alio, ut cum nusicus dicitur esse albus; huiusmodi enimpraedicatio non oritur ex eo quod unum accidat alteri, sed quod ambo in uno tertio coniungantur. At vero interdum potest accidens praedicari de accidente, non omnino per accidens, ut in hac propositione: quantum est in loco, aut intellectuale intelligit, appetitivum amat; et in his non repugnat accidens inesse accidenti modo superius exposito; et in eodem sensu non repugnabit accidens accidere accidenti, non mere per accidens, sed propter aliquem ordinem per se quem inter se habeant, quo etiam modo superficies dicitur alba, et sic de aliis. Ad rationem respondetur non repugnare quod res quae est forma respectu unius sit potentia receptiva respectu alterius, quod patet in anima rationali et in qualibet potentia passiva accidentali, et ex dictis in sect. 1 satis clarum est; neque hic occurrit nova difficultas.