SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
III: La Scienza Nuova Prima (1725)
Endmatter

Endmatter

Appendice

Vici Vindiciae

291 ―

II.
VICI VINDICIAE
Notae
in Acta Eruditorum Lipsiensia
mensis Augusti anni mdccxxvii
ubi inter Nova literaria unum extat de eius libro
cui titulus
Princípi d’una Scienza nuova dintorno alla natura delle nazioni
1729

292 ―

Quibus unus metus, si intelligere viderentur.

Cornelii Taciti,Annales,i, 14

293 ―

CAROLO AUSTRIO
Romanorum imperatori
et Hispaniarum regi
qui
Romano‐Catholicae religionis
protector augustus
in Italia
Neapolitani civis
ingenium
publica eruditione
exercitavit
ut
novam scientiam
de nationum natura
meditaretur
quae
de iure
naturali gentium
systema
tali politia dignum
ab ipsa natum
verum esse
demonstrat
in hoc
mole quidem perexiguo
caussa autem
ingenti libro

294 ―

per occasionem
eius novae scientiae
lucubrato
ubi
quasi in modico suo
doctrinae fundo
adversus quendam
apud Acta Eruditorum
Lipsiae
latitantem erronem
manu consertum
amplissimae patriae
pietas
Italicae sapientiae
dignitas
Ecclesiae Romano‐Catholicae
veritas
eiusque monarchici iuris
maiestas
vindicantur
inclitas vindicias
IOH. BAPTISTA VICUS
in eius Regia Academia
eloquentiae professor
in obsequio provolutus
dat donat dicatque.

295 ―

I
De libro relatio et iudicium

[531] Quidam verus amicus noster, hoc circumagente mense Augusto anniMDCCXXIX, mihi renunciavit inter vestraNova literaria mensis Augusti anniMDCCXXVII me meumque librum a vobis, clarissimi literati Lipsienses viri, sinistre exceptum esse, eiusque anni volumen ad me detulit, in quo haec, quae sequuntur, mihi legenda exhibuit.

[532] Prodiit ibidem(Neapoli) liber, cui titulusPrincípi d’una Scienza nuova, 8°, cuius libri auctor quamvis nomen suum eruditos celet. certiores tamen facti sumus per amicum quendam Italum, esse eundem abbatem neapolitanum, cui nomen Vici sit. Agitavit auctor in isto libello novum iuris naturalis systema, seu figmentum potius, ex aliis longe, quam hactenus sueverunt philosophi, principiis deductum, magisque ad ingenium pontificiae Ecclesiae accommodatum. Multo labore contra Grotii et Pufendorfii doctrinas et principia disputat; ingenio tamen magis indulget quam veritati; longaque coniecturarum mole sibi ipsi deficiens, ab ipsis Italis taedio magis quam applausu excipitur.

II
Notarum propositio

[533] Quae cum sint falsa omnia, praeter unum verum, de quo ibi me reprehendi in eo mecum praeclarissime actum putaverim, hisNotis ostendam vos aliena fraude deceptos evulgasse.

296 ―

III
Notae
i
[Prodiit ibidem liber cui titulusPrincípi d’una Scienza nuova...]

[534] Sed ipsius Scientiae proprium subiectum, quod est denationum natura, vasto silentio praeteritur, quod sane novam rem literariam narranti diserte erat, et quidem in primis plane enunciandum.

ii
[... 8°...]

[535] Iste, qui haec nunciat, eius libelli ne formam quidem aspexit, quae est, non 8°, sed 12°.

iii
[... cuius libri auctor quamvis nomen suum eruditos celet...]

[536] Sed in primis eius libri paginis bis meum «Iohannis Baptistae Vici» nomen palam perscripsi: semel in epistola dedicatoria ad eminentissimum cardinalem Corsinum, iterum ubi ad omnes Europae academias eum librum dirigo.

iv
[... certiores facti sumus per amicum quendam...]

[537] Ah vere, Germani viri, etiam atque etiam videte ne iste vester simulatus amicus sit, qui talibus rerum literariarum falsissimis nunciis vestram bonam fidem ludibrio habet, eamque sic illudit, ut per tam manifesta mendacia vos enormiter falsa pro veris temere accepisse, abActis vestris ipsis liquido reos peragat.

297 ―

v
[... Italum...]

[538] Sed ego animum inducere nullo pacto possum, ut istum hominem esse Italum credam: quin potius transalpinum aliquem putaverim prae italicae gloriae invidia et religionis romano‐catholicae odio isthaec vobis de me meoque libro retulisse. Nam qui Italus sit, qui systema de iure naturali gentium romano‐‐ catholicae religioni conveniens dicat ab Italis, qui omnes sunt romano‐catholici, cum taedio exceptum esse? Quapropter, cum iste obscurus innominatusque homo gentem fingat alienam, abneget suam, eum in hisNotis ego «ignotum erronem» appellabo.

vi
[... esse eundem abbatem neapolitanum...]

[539] Ego vero uxorem triginta ab hinc annis duxi, quacum concordi adhuc animo vivo et ex qua quinque filios habeo superstites. Sed iste ignotus erro de industria heic et fallit et fallitur, ne fortasse in suspicionem veniat quod is me satis et noscat et sciat. An potius iste me neque scit neque noscit, quia Neapolitanus esse non potest, qui ideo me abbatem confingit, quia systema de iure naturali romano‐catholicae religioni consonum excogitavi? Quasi vero literati viri neapolitani doctrinam suae religioni ii soli submittant, qui sunt ex ordine clericorum! Sitne hinc civis, qui in suam patriam tanta impietate peccaverit?

vii
[... cui nomen Vici sit...]

[540] Sed ignobilitatem sive obscuritatem mei nominis, ut alia documenta praeteream, cognoscite, quaeso, inBibliotheca antiqua et nova domini Iohannis Clerici, ubi in voluminisxviii

298 ―
parte altera, articuloviii, de quibusdam meis libris plurimum sermonem habet; cognoscite ex mea ipsiusVita, quam a me, per me ipsum scriptam, enixe flagitavit clarus vir comes Iohannes Articus de Porcia, eminentissimi cardinalis de Porcia germanus frater, quae Venetiis, me invito, ut ipse eius vulgator ibi palam profitetur, extat inOpusculorum collectione reverendi patris Calogerá, in cuius calceCatalogus attexitur librorum, quos triginta perpetuos annos, ab quo iam inde usque tempore in regia Neapolitana Academia eloquentiam profiteor et ultra etiam id tempus lucubravi.

viii
[... Agitavit auctor in isto libello novum iuris naturalis systema...]

[541] Atqui non ius naturale gentium est primarium eius Scientiae subiectum, sed communis nationum natura, ex qua constans et universa rerum divinarum atque humanarum notitia apud omnes aeque populos defluit diffluitque: unde novum de iure naturali systema invenitur, quod est eius Scientiae quoddam praecipuum corollarium.

ix
[... seu figmentum potius...]

[542] Videte cui figmenta displiceant, severo scilicet philosopho, qui de me meoque et nomine et statu et ordine et libro tot et tanta confingit! Sed omittamus hominem et rem ipsam pensemus. Igitur doctrinas et principia pontificiae Ecclesiae accommodata iste ignotus erro, hoc suo dicto, «figmenta coniecturarum mole sibi male cohaerentia», atque adeo ineptas fabulas, putat? Quis, non dico Neapolitanus, non dico Italus, sed quivis Romano‐catholicus suae verae religioni tam maledixerit?

299 ―

x
[... ex aliis longe, quam hactenus sueverunt philosophi,
principiis deductum...]

[543] Quorsumnam ignotus erro isthaec dicit? An quia Grotius et Pufendorfius — addatur cumulo etiam quoque Seldenus — tres eius doctrinae principes, isti erroni videntur ii soli esse philosophi, quia nemo omnium est Romano‐catholicus? An vero, ut significet me non esse philosophum? Quod si is id sentiat, eorum duum alterum is hoc suo dicto significat: aut quod is me, si cum doctis nescit, saltem cum vulgo noscit, non esse philosophiae, sed philologiae, nempe eloquentiae professorem, quia cum vulgo putat eloquentiam a philosophia esse rem prorsus aliam; aut quod is eum librum omnino non legerit, cuius perpetua haec ratio est, ut philologiam, sive rerum omnium, quae ab libero hominum arbitrio dependent, ut sunt linguarum, morum et rerum, sive pace actarum sive bello, gestarum historiae, philosophiae, ut par est et nemo hactenus tentavit philosophus, submittam et ab exploratis philosophiae principiis philologiam in certam scientiae formam redigam. An quia in eo systemate ius monarchicum rationibus firmo, quas hactenus non videre philosophi? Si id sentiat erro iste, is implacabiliter pugnantia planissime dicit. Sic enim Grotium, qui isti in hoc ipso argumento est philosophus, pro quo stare profitetur, non solum deserit, sed oppugnat. Nam non alio sane consilio Gronovius in Grotium suasNotas scripsit, quam ut scriberetaccommodate ad ingenium popularis Batavorum libertatis, qui eum auctorem, ut assentatorem monarchiae, notat. An merito? Non est hic disserendi locus. Uter igitur scribit «ad alterius ingenium accommodate», quod Tacito illud elegans est «per ambitionem», quod esset italice vertendum «a compiacenza», egone, qui ex vero, quod Ecclesia catholica docet quodque Grotius etiam agnoscit, an erro iste, ut vestrae populari Lipsiensium libertati morem gerat?

300 ―

[544] Ceterum, cur iste me e sueta philosophorum via excessisse dicat, non plane intelligo, nisi forsan quia id systema in divinae providentiae principio fundandum curavi: quod Grotius omnino non fecit, qui, omni Dei optimi maximi cognitione praecisa, suum systema constare palam profitetur; Pufendorfius quidem fecit, sed data hypothesi, prorsus epicurea, hominis sine ulla divina ope, consilio in hunc mundum coniecti, quo nomine a doctis aeque ac piis accusatus, dissertatione ad id edita caussam dicere adactus est. Ego vero praeterea divinae providentiae placito et illud quoque adstruo consentaneum homini liberam esse recti pravique electionem, sine quibus philosophiae principiis de iustitia, de iusto, de legibus disseri omnino quicquam non potest. Si erro iccirco me e sueta philosophorum via excessisse ait, is certe Platonem, qui divinam providentiam in suis placitis statuit et liberum homini turpis honestique arbitrium vindicat, per summam licentiam, quae furori proxima esset, divinum philosophum ex albo philosophorum eraderet. Quod si forte ita est, is se ultro novatorem accusat; nam nemo sane alius reprehenderet nostrum systema, quod sit «ad ingenium pontificiae Ecclesiae accommodatum», nisi qui Lutheri aut Calvini assecla, stoicorum sectam et Fatum in christianam philosophiam intrudit et in servo hominis arbitrio caecam necessitatem seu premere sive opprimere cuncta decreverit.

xi
[... magisque ad ingenium...]

[545] Non temere heic ab errone vox «ingenium» delecta. Ea enim exprimit linguae genium, qua novatores loquuntur, quum dicunt quod Ecclesia Romano‐catholica disputationum ingenio, non instrumenti, hoc est Evangelii, veritate nitatur. Et idem deinceps iccirco me, in eo systemate «magis ad ingenium pontificiae Ecclesiae accommodato», ait magis ingenio indulgere quam veritati.

301 ―

xii
[... pontificiae Ecclesiae accommodatum...]

[546] Praeclarum vero id mihi imputo, tantum abest ut quicquam inde graver. Quidni systema meum illi Ecclesiae accommodarem, quae veritatem suis indigitat professoribus? Immo vero ipsa se mihi commodam praebuit ad id constabiliendum systema universo generi humano accommodatum, quae me illa dogmata docuit duo, alterum de divina providentia, alterum de libero hominis arbitrio, in quae duo universum genus humanum consentit, ita ut adversus ea ipsi sive Lutheri sive Calvini sectatores verba palam facere prohibeantur: uti Theodoro Bezae semel accidit in Helvetiis, ubi principem Calvini locum tenuit, qui cum eiusmodi concionem habuisset, ita omnis christiani officii recte faciendi auditores animum despondere, ut adversus ea catholica dogmata in posterum praedicare a magistratu vetitus sit.

xiii
[... Multo labore...]

[547] An iste ignotus erro est ariolus, qui id de me fatetur verum? Nam in eo systemate tentando, firmando adornandoque, qui per erronem istum ipsum «ingenio nimis indulgeo», triginta ferme vitae annos insumpserim.

xiv
[... contra Grotii et Pufendorfii...]

[548] Hoc verbum erro vobis iniecit, ut, vestratis Pufendorfii caussa, is apud vos invidiam libro conflaret: quo non minus vos ad indignationem commovendos esse arbitrabatur quam illo «systema potius ad ingenium pontificiae Ecclesiae accommodatum». Sed vos, iustos aequosque rerum literariarum aestimatores, haud sane decet in librorum censura prae partium studiis ne latum quidem unguem transversos agi.

302 ―

xv
[... doctrinas et principia disputat...]

[549] Nam cur Seldenum omisit, tertium, sed tempore secundum eius tractationis principem, contra cuius quoque doctrinas et principia disputo, quod suum de iure naturali systema Noachicum ex providentiae principio, rationibus ab ipso divinarum humanarumque rerum ordine naturaliter deductis, non constabiliat? Vah! nunc iam intelligo. Huic erroni non videtur Seldenus philosophus, quia is ex sacroGeneseos libro providentiam supponit. Igitur neque isti erroni est philosophus Cicero, qui negat se posse cum Attico disserere quicquam de legibus, nisi ille id sibi det, quod universum hominum genus communi sensu sibi habet persuasum humana cuncta nobis a divina providentia recte riteque dispensari. Unde Grotius videat an suum systema, omni Dei optimi maximi cognitione praecisa, verum sit. Et videant eruditi romani iuris interpretes an recte sectas stoicam et epicuream in romanam iurisprudentiam invitas compellant, quae in suisInstitutionibus ius naturale gentium definit «ius a divina providentia constitutum». Adeone iste ignotus erro divinae providentiae impium bellum indicit, cui aeque non sint philosophi et Cicero, qui eam esse numen rerum humanarum conscium ex communi omnium gentium et populorum consensu vult credi, et Plato, qui eam esse ordinem rerum naturalium intelligentem ac liberum naturalibus rationibus dissertavit.

xvi
[... ingenio tamen...]
De humano ingenio, acute arguteque dictis et de risu
e re nata digressio.

[550] Sed philosophia, geometria, philologia atque adeo omnia doctrinarum genera istam opinionem: — ingenium cum veritate pugnare — absurdissimam esse, manifesto convincunt.

303 ―

[551] Et principio philosophia, namque non solum vulgo dicitur, sed philosophis quoque probatur ingenium esse divinum omnium inventionum parentem. Atque utinam philosophiae opera daretur cum VerulamiiOrgano, ut quod philosophi meditarentur, id ii verum esse experimentis ipsis demonstrarent, uti cumOrgano suo idem Verulamius librum cui titulusCogitata visa lucubravit! Cogitandi sane ars sive scientia Anglorum cognata vel ab antiquis usque temporibus, quibus sapiens Agricola, apud Tacitum in eiusVita, ut eos ad humanitatis excolendas artes impelleret, «Britannorum ingenia studiis Gallorum anteferebat»; unde apud Anglos etiam nunc praeter ceteras philosophia experimentalis celebratur. Nam, si ita physicae incumberetur, non solum non pluris fierent a Socrate sutores quam sophistae, cum illi tamen aliquod faciant opus humano generi utile, hi vero nullum omnino, sed in eo sane Deo optimo maximo quodammodo similes fierent, cuius intelligentia et opus unum idemque sunt.

[552] Geometriam autem etsi ego a limine salutavi, introspexi tamen syntetica antiquorum methodo innumeras Euclidis propositiones, quae sunt magnitudinum elementa, percurrere easque legere, quae, distractae ac dissipatae, nullum inter se πρός τι,/ vernacula lingua «rapporto», habere prius videbantur; atque ex iis elementis non in problematis solum, quae circino et regula saltem mente factis construit, sed vel in theorematis ipsis, quae vera contemplatur, eam facere vera. Quod sane praestare nequit nisi qui praestanti ingenio praeditus sit: unde geometra in illo suo figurarum mundo est quidam deus, uti Deus optimus maximus in hoc mundo animorum et corporum est quidam geometra. Et sane qui geometriam in mechanicae usus delapsam ad opera sive urbana sive militaria efficienda profitentur, apud nos Italos, momentoso et scientiae referto vocabulo, vocantur «ingegneri». Nec, quae de synthetica dicimus, analitica methodus quicquam obturbat, quae ex quadam divina ingenii occulta vi nata est, qua ipsi algebristae divinari sibi videntur quum suis rationibus recte subductis vera demonstrant; et quae saepe synthetici laboriosissime praestarent, ea ipsa analytici

304 ―
expediti ac faciles atque adeo solertes efficiunt: quae nisi quaedam ingenii vis humana maior sit, alia sane esse non potest.

[553] In physica vero, cuius medicina est appendix, iam docuimus. In politica, ad quam senatoria, imperatoria, oratoria et iurisprudentia revocantur, mox, in specie de oratoria, planum faciemus eos unos solertia praecellere, qui ingenio plurimum possunt. In una theologia, quam ab Dei optimi maximi, qui primum verum est, divino ingenio docemur, nos nostrum hominum infirmum ingenium disperdere, illiusque vera humanum captum exsuperantia magis quam quae sunt geometricis apodixibus demonstrata credere vera fas est, cum ex quadam minima illius divini ingenii particula, humanum captum quoque etiam, ut diximus, excedente, algebra sua indubia vera demonstret.

[554] Postremo philologia in rhetoricis docet ingenii acumen sine veritate stare non posse; quod res, quae distractae dissitaeque quam longissime vulgo videbantur, in aliquam latentis veri communem rationem stringit et acuit, in qua complurium longarum ratiocinationum compendio facto, res illae concinno inter se nexu aptae colligataeque esse deteguntur. Unde Aristoteles rationem affert cur tantopere acuta dicta delectent: quia mens, suapte natura veri famelica, acuto dicto audito, in brevi summa temporis momento complura discit.

[555] Contra arguta dicta finguntur ab infirma brevique phantasia, quae aut nuda nomina rerum confert, aut solas rerum superficies, neque totas, componit, aut aliqua sive absurda sive inepta menti nec—opinanti obiicit, quae, expectans conveniens et aptum, sua expectatione deluditur et frustratur: unde cerebri fibrillae, ad aptum et conveniens obiectum intentae et ab alio non expectato turbatae, tumultuantur, atque ita turbantes trepidum motum suum per ipsorum truncum in omnes nervorum ramos dispergunt, qui motus totum corpus concutit hominemque de suo recto statu deturbat. Ex quo fit ut bruta animantia expertia risus sint, quia singularem sensum habent, quo ad singula obiecta singillatim attendunt, quorum quodque ab alio sese belluae obiiciente discutitur et deletur: ex qua una re perspicue

305 ―
palam facias ipso risus sensu belluis a natura negato, eas omnis esse expertes rationis. Atque heic certe, nec sane alibi, occultus ille risoribus sensus subest, qui eos ipsos latet, quum seria risu excipiunt; quod, cum risus sit proprius hominis, quum id faciunt, tunc vero ii se sibi hominem sapere videantur. Sed risus est ex illa nostra hominum natura infirma, qua

decipimur specie recti.

Namque ex hac risus a nobis sic explicata natura inter severos gravesque viros et belluas ridiculi homines sunt quasi medii.

[556] Ridiculorum autem appellatione heic accipio et qui temere ac immodeste rident, qui proprie «risores» appellandi sunt, et qui ad risum alios commovent, qui proprie appellantur «derisores». Etenim severi non rident, quia ad unum graviter attendunt, nec ab alio inde deturbantur; belluae neque etiam rident, quia attendunt ad unum quoque, sed, ab alio tactae, ad illud totae protinus convertuntur; risores vero, quia leviter attendunt ad unum, inde facile deturbantur ab alio. Derisores autem longissime a viris gravibus abscedunt et quam proxime accedunt ad belluas, qui ipsam veri speciem depravant, nec solum depravant, sed pervertunt; et, vi quadam sibi suaeque menti et vero facta (de qua loquitur parasitus Gnato ubi, apud comicum, inquit:

... postremo imperavi egomet mihi

Omnia assentari), quod unum in se est, contorquent ad aliud. Quod verum poëtae suis fabulis addidere, qui, cum tales homines inter viros et belluas sint quasi medii, satyros risores confixerunt.

[557] Hinc derisoribus ex sua ipsorum hac perversa natura semper veri egenis divini, veritatis thesauri semper occlusi sunt; et quum vera et severa deridendo sibi plaudunt, tunc illud divinae sapientiae verbum vere in eos accidit: «Si sapiens fueris, tibi ipse fueris; si derisor, tu solus damnum portabis».

306 ―
Ex hac idem risus explicata natura fit, quod ridiculae comoediarum personae validius oblectant, quum serio ineptiunt, uti saepe frigent quae ridendo student ad risum commovere spectatores. Et sane facetia nusquam lepidior est quam ubi mimi viros severos et graves vultu, incessu et actione imitantur, eaque ratione eos in proscenio deridendos traducunt. Quae omnia huc redeunt denique quod risus ex dolo venit, qui humano ingenio, veri avido, tenditur, eoque effusior venit, unde veri maior est simulatio.

[558] Hinc eleganter et vere Cicero dixit «risus sedem esse subturpe»: non «improbiter turpe», ut enormiter falsum, quale est quiddam contrarium, et multo magis aliquod sui negans, quod scholae dicunt «contradictorium», quod gravi dolore mentem afficit, quae proinde ad improba mendacia irascitur et indignatur; sed «paullo turpe», ut quemadmodum acute dictum de eo est, quod in speciem videbatur aliud, mox idem re ipsa comperitur, nempe aliquod verum, quod sub falsi latebat imagine; ita dictum argute de eo sit, quod videbatur idem. Deinde re ipsa aliud esse detegitur, nimirum aliquod falsum, quod quandam veri speciem prae se ferebat, ex qua specie nec‐opinanter obiecta, uti ex quibusdam ridiculis comoediarum personis repente visis, risus oboritur: quem divina sapientia docet «esse in ore stultorum», quia cerebrorum fibrillae in amentibus, qui Latinis satis sapienter «mente non constare» dicuntur, semper titubant, vacillant, lapsant; quod per conspicuos corporum motus natura ipsa sensu quodam verum esse nos docet, quum, aliorum lapsu casuve conspecto, vulgo homines vix contineri possunt quin rideant.

[559] Hinc, quia haec mentis imbecillitas stultitiae fundus est, philosophia in eo tota occupatur atque ad id praecipuum collimat, ut firmet constantiam sapientis. Indidem intelligere datur quam diverso voluptatis genere spectatores afficiant fabulae recte moratae et quae Latinis erant sive Oscae sive Atellanae, quae nunc nobis «commedie burlesche» vocantur. Illae namque voluptatem afferunt sapiente homine dignam, cuius mens semper ad uniforme, conveniens et aptum intendit: quae

307 ―
delectatio eadem numero est, atque illa qua spectator ludi, sit ex genere pilae, perfunditur quum videt quo lusor iactum intenderat et quo oportuerat, eo pilae aleam cecidisse. Quare fabulas recte moratas difficile inveniunt, nisi qui in philosophiae moralis studio sint plane consummatissimi: fabulae autem ridiculae genere voluptatis oblectant impotenti et effreni, quae homines sanae mentis insanos faciunt, quibus risu omnem rectam resolvunt rationem.

[560] Quae est ratio cur Demosthenes, orator procul dubio omnium acutissimus, — qui ea incomparabili dicendi ratione perpetuo utebatur, ut auditores ab proposita caussa in res alias, quam maxime longinquas, averteret et abduceret, ita ut illi, quo Demosthenes errabundus evaderet, mirarentur — is interea in iis rebus longissime provisis rationem aliquam inveniret, quae ad caussam, quam ageret diceretve, esset quodammodo affecta, eamque proposito suo feliciter componeret et aptaret; eaque acutissima dicendi ratione intorquebat curta suo illo dictionis genere rotato enthymemata, quae, fulminum instar, eo vehementiora cadebant, quo magis ea fuerant improvisa: unde «orator enthymematicus» dictus est et fulmini a Longino comparatur. Quam is dicendi rationem, complures annos eius auditor, a Platone didicerat, qui, dialectica socratica usus, eum, quicum de alia re disserebat, de re, quae illi videretur alia, interrogabat, et ex eo, quod ille sibi, tanquam aliud, dederat, conficiebat, id ab illo sibi datum, illud ipsum esse, de quo cum illo dissertatio erat instituta: quam interrogandi artem (id enim «dialectica» Graecis sonat) philosophorum sapientissimus Socrates excogitavit apposite ad excolendam Graecorum naturam, qui omnes orbis terrarum nationes ingenio superarunt. Is, inquam, Demosthenes, qui acumine tantum valuit, risum numquam excitare suis orationibus potuit, et, si quando voluit, in eo, ut Cicero tradit, tam ineptus fuit, ut ipse potius esset ridiculus.

[561] Ex his omnibus iste ignotus erro colligat quantum sit ingenium contrarium veritati, ut nihil aeque ingenium veritatem studiosissime consectetur: quod, quia heic res nata est,

308 ―
pluribus notavi, ut isti erroni adprobarem quam vere is cum vulgo putet doctrinam de eloquentia a philosophia esse rem prorsus aliam.

xvii
[... magis indulget quam veritati...]

[562] O veritatis graphycum amatorem, qui formam mei libri 8°, me in eo meum eruditos celare nomen, meque esse abbatem palam ac manifesto mentitur. Quod, cum magis magisque cogito, mecum animo reputo, demiror sane, ut prava consuetudo rectam hominum naturam non solum depravat sed pervertit. Namque istum ignotum erronem, in falsis fictisque cogitationibus innatum, innutritum, adultum confirmatumque esse necesse est, qui, uti per ea, quae superius de me finxerat, dixit meum systema esse figmentum, ita heic per ea, quae de meo libro mentitur, me «non indulgere veritati» opinatur. Itaque iste infelix, quam gravi tam misero exemplo, se unum ex hiis hominibus esse probat, qui, ut divine divinus Plato dicebat, in antro, ab eius ore aversi, totam vitam traducerent, cum semper umbras, quas in imum antrum proiicerent, contemplati essent, si forte postea, sic provecta aetate, ad os antri converterentur, extra antrum posita corpora umbras esse perperam perverseque iudicarent.

xviii
[... longaque coniecturarum mole sibi ipsi deficiens...]

[563] Scilicet in Scientia de communi omnium hominum natura, per omnes populos gentesque longe lateque diffusa et per omnes aetates circumagente, constantiam desiderat iste severus systematum censor et gravis, qui in ista brevi fabula, quam de me fingit, omni ex parte sibi non constat!

[564] Principio enim illa quam inter se minime convenientia? Neapolitanum auctorem novi systematis ad ingenium romano‐catholicae religionis accommodati suum inter Romano‐catholicos celare nomen! et systema romano‐catholicum universae Italorum

309 ―
catholico‐romanae nationi esse taedio! An auctor suum iccirco celavit nomen, ne eo Italorum taedio opprimeretur? At enim novarum auctores doctrinarum viae ad opprimendum patent omnino duae, nimirum quando ii suae reipublicae aut religionem aut regimen novis doctrinis suis labefactant.

[565] Deinde illa quam vix credibilia? perexiguum duodecim, non amplius, foliorum libellum universam Italorum nationem ad taedium commovisse! et auctorem, qui gentiles suos universos commovit, tam bene latere, ut ipsius et praenomen et status et ordo ignoraretur!

[566] Postremo quam illa sibi contraria? Nam cur universam Italorum nationem taedio is liber affecit? An quia «multo labore contra Grotii et Pufendorfii doctrinas et principia disputat»? Sed nationum naturam id proprium certe consequitur, ut qui cum fortissimis externarum nationum virismulto labore sive acriter pugnat, is prae gloriae aemulatione genti suae plurimum afferat voluptatis, eiusque universa in se studia mirum in modum conciliet. An quia id argumentum ab transalpinis iam satis superque sit celebratum; unde illa uberrima scriptorum seges: Grotii, Seldeni, Pufendorfii, eius doctrinae principes; Vandermuelenii, Barbeyracii, Boeclerii, Zuicleri, Grotii alii, Gronovii, Vitrarii, omnes Hugonis adornatores; Buddaei, Zentgravii, Uberi, Thomasii et, praeter hos celebriores, alii minoris notae quamplurimi? Sit ita sane. Sed, si hic Vicus nomine, horum transalpinorum de iure naturali gentium edissertatis, novam methodum solam concinnasset, tamen res non erat, ut tantum taedium in Italia universa commoveret, hac praesertim aetate, in qua, cum facilitati unice mos geratur, soli novarum methodorum tituli libros suavissimos faciunt. Sed is vobis id Vici plane novum de integro systema esse nunciavit. Atqui crebra, usitata, senescentia satietatem, fastidium ac taedium gignunt: «omnia autem nova placere» in vulgatissimo proverbio est. Verum ignotus erro ait, potius quam systema, id merum esse «figmentum». Esto, quando nihil aeque ac figmenta delectant, ubi sunt apta, decora sibique ex omni sui parte convenientia. Heic iste ignotus erro iam me sibi teneri

310 ―
putat, quia in eo figmento ego «coniecturarum mole mihi ipse deficiam». Qui istaec dicit, qui in brevi fabella, quam de me meoque libro fingit, quantum vidimus, tantum omni ex parte sibi non constat?

[567] Ubi nequeo satis mirari quantas iste ignotus erro sui delicias faciat ac proinde quam sit iniquus! Is enim suam istam fabulam credi vult, et, quia credi vult, credi putat in eo, cuius ipse contrarium verum agit, eodem tempore, quo eam de me meoque libro fabulam comminisci non potest nisi per id, cuius ipse contrarium verum agit, et quod verum agit, id vero est ipsi rerum naturae conveniens! Nam cur is a vobis celari sedulo curat iis verbis «Italus quidam», nisi quia «systema ad ingenium pontificiae Ecclesiae accommodatum» improbat «quidam Italus»? Itane delicatulus agit? per quod ipse absconditur, per eius contrarium credi vult me celari? cur generico «Itali» nomine per totam Italiam ignotus errat iisdem verbis «Italus quidam»? nonne metu, ne cuias sit, in Italia deprehendatur, quia enim is ab animo sibi male conscio mordetur se toti Italorum nationi esse odio, quia systema «ad ingenium pontificiae Ecclesiae accommodatum» vobis narrabat id «taedio esse universae Italorum nationi»? Itane mecum aequo iure agit? per quod is sentit se Italis esse odio, credi vult me Italis esse taedio? En qui in pene infinito et maxime serioso systemate constantiam desiderat, qui in brevissima fabula est tam sui dissidens, tam a se diversus tamque sibi ipse contrarius!

xix
[... ab ipsis Italis taedio magis quam applausu excipitur.]

[568] Sed, tot caussis italici eius taedii in superiore nota, aliud agente, enumeratis, iisque cunctis reiectis, et eius caussam tamen subesse per ipsum saltem necesse est, iste ignotus erro dicat tandem: quae est? Dicit, verum invitus dicit; namque ego ab ipso exculpo caussam, quam dicit:quia is liber nonintelligitur. Cur igitur eam caussam reticuit? cur scripto mandare ipsum puduit, in quo tot vana de me fingere, tot

311 ―
falsa de libro mentiri non dubitavit? qui tantus iste eum pudor incessit, qui scripto mandare, quod «is liber non intelligitur», magis pudendum sensit, quam quae sunt mendacia, quae dixit de me meoque libro audacissima? Ego pro ipso dicam: quia, cum in eo libro de humanitatis principiis disseratur nihilque afferatur usquam, quod non ex communi omnium hominum sensu depromptum sit, is, si quam sentiebat, taedii sui caussam proferret, ipse communem sensum se non habere scripto profiteretur. Sed heic ego istius ignoti erronis pectus rimabor eiusque mentem animumque vobis atque adeo omnibus ostendam.

[569] Is, mente quot diximus falsis offusa, animo fastus tumente, cum eius libri temere, et qua se daretur, aperti unam et item alteram paginam legeret, nec quicquam intelligeret (nam qui talis et cum tali habitu posset!), uti delicati solent, qui quavis minima re incommoda graviter offenduntur, statim librum aspernatus, eum fastidivit, et, uti faciunt superbi, qui suas in alios transferunt culpas, suam indocilitatem mihi obscuritatis vitio vertit, et, uti hominibus vulgo mos est, qui ex suo spectant omnes animos aliorum, suum ipsius taedium universae nationi Italorum affinxit. Sed quid nos in tam perspicua re argumentationes quaerimus aut capimus coniecturas? quando in Italia tanto doctissimorum optimorumque virorum plausu is liber exceptus est, ut perquam exiguus libellus, qui argumentum pium, severum et grave complectitur, intra annum aut paullo plus eo rarissimus factus, duobus aureis nummis usque a bibliopolis in ipsa auctoris patria venditus sit, et nunc Venetiis praeclarissimi nobilitate et doctrina viri, comes Iohannes Articus de Porcia, quem supra honoris caussa nominavi, reverendus pater Carolus Lodoli, pro serenissima Venetorum republica librorum censor, et excellentissimus abbas Antonius Conti, ex ordine senatorum amplissimo, Anglis, Batavis, vobis, Germani, ipsis Gallisque per hospitia literarum gratia cum primis huius saeculi literatis viris inita inclytus, ii me sint diligentissime per literas cohortati, ut ibi luculentis literariis formis et claudiana sive regia charta eum librum cum meis adnotationibus commentariisve recudendum mandarem, uti re ipsa eorum cohortationibus

312 ―
auscultans mandavi. Cuius unius libri caussa, opinor, aliquot seu bibliopolae seu typographi veneti, per Bernardinum Gessarium, bibliopolam, et Felicem Mosca, typographum neapolitanum utrumque, a me petiere, ut libros omnes, quos, inCatalogo subnexo meaeVitae indicatos, superius dixi, ad ipsos mitterem, quos, in unum corpus compositos, literariis typis recuderent. Quod utrique, gratia iis Venetis pro officio habita, denegavi, qui unum hunc, de quo vobiscum nunc ago, librum, de omnibus, quos scripsi, superesse, si per rerum naturam fieri posset, exoptarem.

IV
Notarum conclusio

[570] Igitur, ut hanc rem totam complectar et vobis ad exitum tandem perducam, vehementer suspicor, et ob haec, quae omnia concurrunt simul, firmissimam coniecturam hanc facio, ex qua iste ignotus erro in re sua experiatur, an ego mea «coniecturarum mole mihi ipse deficiam».

[571] Iste relatorNovae scientiae proprium subiectum silentio praeteriit; libri formam 8° meque meum in eo libro eruditos celare nomen mentitus est; meum statum finxit; meum ordinem et, ubi me vobis privatim nominat, meum praenomen tacuit; primarium eius Scientiae subiectum de iure naturali gentium esse simulavit; me contra Seldenum, alium a Grotio et Pufendorfio eius doctrinae principem disputare transmisit; idque systema figmentum esse perperam dixit; neque ex veritate romano‐catholicae Ecclesiae profectum, sed ad ingenium pontificiae Ecclesiae accommodatum esse inique censuit; et quod in eo magis ingenio quam veritati indulgeam absurde iudicavit; tandem, in eo uno iste sui semper similis, perpetuo nempe mendacio, uti incoeperat et perrexerat, ita falso clausit relationem, quod is liber ab universa Italorum natione cum taedio exceptus est. Quae, sub una mihi praeclara exceptione, sunt numero

313 ―
illa omnia falsa, quae initio vobis proposui, in vestraEruditorum acta de me meoque libro relata esse. Iste, inquam, relator vobis haec omnia retulit, quia, una excogitatae malitiae opera, voluit effecta reddere haec quinque: primum, ut meam dignitatem laederet; secundum, ut vos eius libri inquirendi negligentes faceret; tertium, ut, si eum diligentius perquirere velletis, difficilem vobis eius copiam efficeret; quartum, ut, si maxime eum alicubi nacti fuissetis, alium putaretis librum, auctorem alium; quintum et postremum, ut is interea in atra nocte tot tantarumque fraudum lateret et vos eum fidum amicum putare pergeretis: ex quibus effectis quinque, is uno meum apud vos nomen obscuraret; tribus, apud omnes, ad quos is liber per Europam penetravit, nomen vestrum minueret; uno reliquo, in quo uno ei spes impunitatis affulserat, sui nominis obscuritati caveret.

[572] Sed, ut initio tria persequar, quae ad vos attinent (nam primum ad me spectare videtur: postremum ad ipsum re vera pertinet), quaerentibus vobis librum 8°, cui titulusPrincípi d’una Scienza nuova del dritto naturale delle genti auctoris anonymi, bibliopola certe responderet se eum libri anonymi auctoris, cuius is titulus et forma sit, ignorare planissime. Deinde, edentibus vobis illa argomenta seu signa: — «quamvis eius libri auctor nomen suum eruditos celet, certiores tamen facti sumus a quodam nostro amico italo ipsum esse abbatem neapolitanum, cui nomen Vici sit» — bibliopola, maxime si eum librum perquireretis Neapoli, ubi me neque caelibem esse, neque orbum omnes norunt, procul dubio diceret se hunc hominem neapolitanum eius libri auctorem non nosse: scire tamen Neapolitanum eius nominis esse Iohannem Baptistam Vicum, qui maritus et pater est et auctor libri, non 8°, sed 12°, cuius titulus est:Princípi d’una Scienza nuova dintorno alla natura delle nazioni. Postremo, vobis omnes libros luculentioris argumenti vel celebrioris auctoris pro munere vestro conquirentibus rogantibusque, ut idem bibliopola et, nisi is, qui forte fortuna alius eum in bibliotheca apud se habens, eius vobis copiam faceret; isque, pro raritate tam brevi tempore,

314 ―
quantum diximus, facta, eum vobis perquam caro vendidisset: vos, cum legeretis eius Scientiae proprium subiectum esse de communi nationum natura, ex qua apud omnes populos aeque manat notitia de divinarum rerum humanarumque originibus, unde postremo profluit novum de iure naturali gentium systema, quod non contra Grotium et Pufendorfium solos, sed etiam contra Seldenum, alium eius doctrinae principem, stabilitur, idque pontificiae Ecclesiae cum genere humano universo commune esse; cum, quemadmodum mihi persuadeo, id observaretis constabilitum genere disserendi cum veritate et constantia; cumque postremo eum librum, pro parva ipsius mole et editione nimis recenti, perquam caro emissetis et, quando precii caritas est optimarum exoptatarumque mercium potissimum argumentum, intellexissetis eum librum Italis esse percarum: ob haec omnia vos certe, quidem hercule, eum librum putaretis omnino alium ab eo, quem iste ignotus erro vobis narravit. Cumque ibi, a meo praenomine admoniti, agnossetis me esse ipsissimum illum Iohannem Baptistam Vicum, de quo dominus Clericus de aliis meis libris, quos supra memoravi, super eo ipso argumento, quamquam exasciato, honorificentissime verba facit, et eum exponeretis verius et de eo censeretis aequius et de me loqueremini forsan magis cum dignitate.

[573] Iam istud a vobis, eruditi viri lipsienses, factum, mihi vobiscum hisNotis transactum est. Nunc autem superest seorsim caussa, de qua cum isto ignoto errone, qui id vobis extra ordinem retulit et super eo sententiae loco dixit, quaedam familiariter loquar.

V
Ad ignotum erronem admonitio

[574] Dic mihi, bone vir, si, in imo tuae civitatis ordine et loco positus, quidam e spurca plebe homo esses atque istiusmodi flagitia in vili pecunia faceres, ut eam domino auferres: numnam

315 ―
scis te stellionatus crimine damnatum ignominiosa poena plecti oportere? Agesis, si ea poena maneret, ubi isthaec in vili pecunia deliquisses, quo longe graviore te supplicio dignum esse fatearis, necesse est qui isthaec ipsa, quantum abs te in te et per te fuit, admisisti in dignitate atque existimatione honesti viri neapolitani, de te nihil male meriti, ut qui totam sic vitam peregit, ut coluerit omnes, iuverit multos, laeserit neminem, et, quanquam ab adversa fortuna conflictatus et, quia conflictatus, ut suam adversam fortunam solaretur, ab sapientiae studiis mutuatus solamina, tamen pro sua infirma virili parte, nedum neapolitani, sed universi italici nominis amplitudini et Ecclesiae romano‐catholicae gloriae, multo labore et summa industria studuit, et inter Italos hanc de iure naturali gentium praeclarissimam provinciam, in qua literati viri transalpini et soli et maxime summi et toti fervent, primus omnium adornare, idque religioni romano‐catholicae consonum, non Italorum modo, sed omnium prorsus primus statuminare conatus est? Nonne satis graviter deliquisses, si esses Romano‐catholicus? si Italus, longe gravius? si Neapolitanus, gravissime? Sed ista in me tua, ignotus erro, seu dicta seu facta omitto: quae mox senties, in me nec facta nec dicta esse.

[575] Quid autem illa, quibus tot ac tales literatos lipsiensis collegii viros, qui universam literariam rempublicam suisEruditorum actis tantopere collatis operis iuvare connituntur, qui te, sibi sanctissimo amicitiae vinculo coniunctum, praedicant «amicus noster Italus», qui suam dignitatem atque existimationem tuae diligentiae atque integritati committunt, qui tuam fidem tanta fiducia sequuntur, ut, tanquam in tua verba iurati, quae tu illis falsissima narras, ii in se ipsi vera recipiant et suo ipsorum nomine ea pro veris toti Europae eruditae edicere et provulgare non dubitent: tu sic eos circumvenis, decipis, prodis, ut de eodem libro eodemque auctore, tanquam de rebus et personis omnino aliis, prorsus contraria scriberent (quod sane quoddam monstri simile est); neque te peccati sui esse auctorem rescire possent, illa sua Germana fide rati, te ipsis de alio libro, de alio auctore retulisse? Nisi, si id est, quod tu factitas, per

316 ―
Deum immortalem, quid est amicitiam de humanis rebus tollere? fidem e civili hominum vita eiicere? atque adeo funditus evertere humanam societatem?

[576] Fortasse, inquies, hanc eius libri inquirendi negligentiam, hanc eius potiundi difficultatem, hunc de alio libro alioque auctore errorem, in quae tu, Vice, dicis me lipsienses literatos inducere voluisse, eas caussas tres ipsis cum omnibus Europae literatis viris esse communes; ac proinde iis ipsorum esse salvam dignitatem. At enim isthinc, nec aliunde, perspicue significas, quam ab iniusta rabie mentem offusam habeas, qui non vides, ut quod contra me egisse putas, id re ipsa sit plane nihil, namque ista, quam dicis pro te, caussa mihi et lipsiensibus literatis individua est; cumque liber, meus genuinus partus, iam per totam Italiam vulgatus sit et Alpes quoque etiam superarit et mare traiecerit, apud quosnam literatos Europae viros tu dignitatem laesisti meam? An gloriam nominis in eo stare putas, ut ii, ad quos alicuius viri fama sit pervagata, illi eius faciem, vultum, colorem, staturam habitumque conspiciant? O incliti gloria viri, aut iamdiu defuncti, aut nimium longinqui, qui nominis claritudinem vobis virtute, doctrina sapientiaque comparastis, nulli per istum vos estis, quia posteris, exteris corpora vestra haudquaquam conspecta sunt!

[577] Si igitur apud eos omnes, qui istum alium librum, istum auctorem alium esse falso opinantur, tu meam dignitatem non laeseras, certe apud eos laedere voluisti, qui istum librum, auctorem istum in rerum natura non esse certo sciunt. Quinam ii sunt, nisi uni docti viri neapolitani? Igitur tuum privatum, erro, in me odium in universos doctos viros neapolitanos evomis et diffundis, quos tu gentibus cunctis diblateras, libri veram religionem, quam profitentur, regiamque politiam, qua reguntur, adprobantis taedere et popularem Lipsiensium affectare libertatem? Porro incredibilem animi tui perversitatem considera, qui id egisti, ut non solum eo, quod concupisti, frustratus abires, sed id ipsum multo acrius te ureret invidia, qua macescis. Namque, ut hominem, qui nusquam est, ab literatis lipsiensibus inhoneste acceptum esse divulgares, cum vano isto

317 ―
eius libri, qui etiam quoque nusquam est, italico taedio, hunc mihi gloriae locum fecisti luculentissimum, quod mea privata haec caussa ita agglutinaretur et patriae pietati et Italiae decori et religionis romano‐catholicae sanctitati, ut mea et illarum una esset eademque defensio! Sed haec omnia sint, quae dico, tam falsa, quam sunt plane verissima, non cogitasti quod cuivis in mentem veniret, siqua hinc Neapoli ad lipsienses literatos viros manasset, istum librum, auctorem istum neapolitanum nec extare nec unquam extitisse, quid animi illis futurum esset? quam impense ipsos suae in te locatae fiduciae poeniteret? quam graviter suam satis bonam fidem incusarent? quam animitus suam amicitiam a te proditam esse quarerentur? Forsan ad haec illud semper turpe dictu respondeas, quod qui se ignorantia defendunt solent dicere: — Non putabam eos laedere, qui laedere te unum volebam. — Et id non sat tibi fuit, ut haec cogitares: primum, quod, ut me adgredereris, universi eius literatorum hominum collegii auctoritate senseras te armari oportere? deinde, quod eius collegii universi, non tua ignoti erronis de eo libro iusta relatio erat (nam iustam censuram integra ab omni ambitione obibit temporis futuri longinquitas)? postremo, quod est gravissimum, quod, ut me, quem sive italici nominis invidia, sive religionis romano‐catholicae odium hostem tuum tibi confinxerat, ne levi quidem ictu perstringeres, per tot tuos amicos gladium infestum in me intenderes, et in tot, quot transverberasti, literatis viris totum ferrum exhaurires?

[578] Vide in quo abrupto ac praecipiti loco stes, ut tuorum gravissimorum criminum a criminibus longe gravioribus defensionem implores! Nam isthaec, non crudelitas, sed vecors immanitas esset appellanda, si vel iustus miles, nihil pensi habens civium pietatem, ex qua qui civem in praelio ab hoste servasset, civica corona donabatur, is, aestuante conflictu, per commilitonis corpus hostem confoderet. Quid tu, qui ociose meditatus, ut idem ipsum faceres officium, fidem, amicitiam nihil pensi habuisti? An id esse in corporibus nefas, in mentibus vero animisque, per quae homines sumus, putas ludum iocumque?

318 ―
Sed vide, uti tuae invidiae rabies te caeco furore agitat ac divexat, qui, ut me, tuo infensissimo odio destinatum, caedas, scutum, quod te protegit, pertundis ac perforas, et me tute ipse statuis extra ictum, qui de alio libro, de alio auctore retulisti, qui cum in rerum natura non sint, tu certe furis, qui umbras diverberas et vere tibi hostem finxisti, quem ferires.

[579] Cum igitur talis sis, nempe in densis nominis tui tenebris vanus et publicam hominum lucem aspicere non sustineas; amicis. inimicis aeque noxius; a tua patria, persequente nemine, aufugias; locum, ubi, sive citra sive trans Alpes, consistas, non habeas; cumque doctrina et eruditio, uti bonae indolis homines meliores, ita malae quam deterrimos faciant: ob haec omnia sedulo te hortor et moneo, ut eruditi nomen abs te abigas et, quantum fieri potest, amoveas, nam satius est rudem esse cum innocentia, quam cum tanta noxia ignotum, generis humani extorrem, quamvis doctissimum, pererrare.

[580] Iam tandem vobis, lipsienses literati viri, eius libri legendi, quam iste relatione sua fecerat negligentiam, ego hisNotis feci necessitatem, ex quibus, ne per hunc erronem vos quoque erretis diutius, quando nullum eius apud me exemplum extat, donec Venetiis recusus ad vos portetur, interea me in eo libro hoc disserendi genere uti resciscatis, atque inde coniectetis, quod hisNotis egomet mei adsertor, me verum eius veri libri auctorem esse aio, et illum Vicum nomine, quem erro iste a me alienavit, me esse vindico. Unde in libri vestibuloVici vindiciae inscriptae sunt.

VI
Ab aequanimo lectore petitio

[581] Tu vere, aequanime lector, scias me in hypocausto cum lethali praecipitique morbo, tum periculoso et senibus apoplexiam minitante remedio, languentem hoc opusculum lucubrasse. Deinde, quod viginti ferme abhinc annis libros omnes

319 ―
valere iussi, ut in doctrinam de iure naturali gentium aliquid pro mea tenui parte conferrem: pro qua sategi si in penitissima, multiiuga et varia universi sensus humani bibliotheca me totum abderem, ubi vetustissimos gentium auctores, a quibus vix post mille annos scriptores provenerunt, evolverem. Quod idem sibi faciendum Thomas Obbesius duxit, qui inter literatos amicos et aequales suos, se non alia, nisi hac via, eius doctrinae principem extitisse et philosophiam hoc ingenti auctario cumulasse gloriabatur: sed satis falso tamen, quia divinam providentiam, quae una ipsi tenebricosas rerum humanarum origines perlustranti facem praelucere poterat, meditatus non est, et ita in obscurissima deploratae antiquitatis nocte cum caeco Epicuri casu pererrat; contra cuius doctrinas et principia in primis disputo: quod a me factum dominus Clericus in suaBibliotheca praecipue laudat. Ego in nota decima, cuius hoc, quod heic dico, caput erat, oblitus sum dicere; erro autem iste sedulo omisit, ne principia indicaret, ex quibus, qui sunt per ipsum philosophi, sua de iure naturali gentium systemata hactenus deducere consueverunt. In quibus est Pufendorfius, quem, epicureismi suspicionem aspersum, purgari oportuit; Grotius autem, quia socinianismus, quo adtinctus fuit, prave docet, providentiam ita omnibus religionibus aeque promptam, ut veritati christianae religionis, de qua ipsa antea librum scripserat, nihil condat praecipuum; iccirco in librisDe iure belli et pacis ne cogitavit quidem providentiam meditari convenienter ad veritatem christianae religionis: quod nos, nisi nostra plus aequo amamus, in systemate nostro praestitimus.

[582] His de caussis, et sub hoc gravi exemplo, siquem heic alium memoriae lapsum offenderis, condonato; siquod autem non ad libellum exactum neve ad unguem expolitum, aequi bonique consulito.