1 occurrence of et de basilisco affirmat Isidorus in this volume.
[Clear Hits]

SUBSCRIBER:


past masters commons

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIONES METAPHYSICAE
DISPUTATIO XVIII. DE CAUSA PROXIMA EFFICIENTI EIUSQUE CAUSALITATE, ET OMNIBUS QUAE AD CAUSANDUM REQUIRIT
SECTIO VIII. UTRUM CAUSA EFFICIENS DEBEAT ESSE SIMUL CONIUNCTA VEL PROPINQUA PASSO UT AGERE POSSIT

SECTIO VIII. UTRUM CAUSA EFFICIENS DEBEAT ESSE SIMUL CONIUNCTA VEL PROPINQUA PASSO UT AGERE POSSIT

1. Haec quaestio tractatus ex professo ab Aristot., de motibus physicis, in VII Phys., c. 2; tamen quaestio universalior est ac proprie metaphysica, complectitur enim omnem efficientem causam. Unde a theologis tractari solet tam de Deo, I, q. 8, et In I, dist. 37, quam de angelis, I, q. 52, et In I, dist. 37, et In II, dist. 2; nos autem hic agimus de causis finitis, nam de Deo postea dicemus. Tractatur autem quaestio de actione transeunte qua una res agit in aliam; nam in immanenti, et quandocumque res agit in seipsam per se primo, id est, secundum eamdem partem, clarum est non posse agens a patiente distare; quando vero agit unum suppositum in aliud, vel idem suppositum per unam partem in aliam, possunt esse vel immediate propinqua, vel inter ea interponi corpus aliquod, aut pars corporis vel spatium aliquod. Et non est dubium inter philosophos quin possit causa efficiens agere in rem distantem per propinquam; sed difficultas est quando proxime et immediate agit causa per virtutem quam in se habet et non per aliam quam diffundit, an oporteat immediate contingere sua quantitate vel praesentia eam rem in quam agit vel possit immediate in eam agere, etiamsi spatio distet. Cum qua difficultate coniuncta est alia, nimirum, quando causa agit per rem propinquam indistantem, quomodo per propinquam attingat distantem.

Prior sententia refertur et fundatur

2. Sunt ergo in hac re duae celebres sententiae. Prima est posse efficientem causam agere in passum distans, atque ita non requiri immediatam propinquitatem, sed solum intra certam sphaeram activitatis; non est enim dubium quin virtus finita certum terminum habet in spatio vel distantia quam potest attingere, quia, ut experientia constat, fortius agit res in propinquum quam in distans. Maior ergo virtus requiritur ad agendum in rem distantem; cum ergo virtus finita sit, habet etiam in hoc limitatam sphaeram, in quo omnes conveniunt; tamen intra illam ait haec sententia posse agens immediate efficere in passum distans. Idem tenet Avicenna, in suo lib. de Anim., sect. 4, c. 4, in eamdem sententiam citans Hippocratem. Item Alexander Aphrodisaeus, I Metaph., comm. 18; Scotus, In I, dist. 37, et ibid. Ocham, et Gabr., Bassol., Maironis, et alii scotistae. Quamquam Scot. de causis physicis fatetur nunquam agere in distans per unam formam vel qualitatem, quin per aliam aliquid agant in propinquum, quamvis necesse non sit ut per eamdem attingant propinquum et remotum, quod an sit consequenter dictum, postea videbimus.

3.Variis experientiis fundatur praecedens sententia.— Probatur autem haec sententia facta inductione per omnia genera actionum. Primo, in generatione substantiali, sol generat in terra varia mixta, ut mineralia, vel etiam animalia quae ex putrefactione generantur; illa autem actio immediate manare debet a forma substantiali solis, nam accidentia per medium diffusa, vel substantialem generationem non attingunt, vel ad illam non sufficiunt.

4. Secundo, in motu alterationis videntur quaedam esse quae alterant rem distantem non alterando propinquam. Primum exemplum adduci solet de imaginatione, quae efficaciam habere dicitur ad inducendam novam qualitatem alterando membrum distans vel rem aliam, ut Avicenna supra ex Hippocrate tradit. Secundum exemplum est de fascinatione oculi; nocet enim interdum oculus alterando rem distantem, ut de aliquarum feminarum oculis testis est experientia, ut Aristoteles etiam notat, sect. 20, problem. 34; Alexand., lib. II Problem., in 50; Albert., lib. XXII  de Animal., c. 5; Marsil. Ficin., lib. XIII de Immortalit. animae, c. 4; et de basilisco affirmat Isidorus  , lib. XII Etymolog., c. 4, olfactu suo necare serpentes, hominem aspectu interimere, et aves volantes, quamvis procul distent, laedere. Similia fere refert Plinius, lib. VIII Histor., c. 31, ubi eamdem vim tribuit catoblepae, quod necet hominem oculos eius videntem; et c. 22 similiter ait luporum visum esse noxium vocemque homini adimere ad praesens. Tertium exemplum esse potest de torpedine pisce, qui piscatorum manus a longe stupefacit; et Aristoteles, lib. IX Histor., c. 37, ait:Torpedo piscis quos appetit afficit facultate torpendi quam in se habet, et ita illos capit, et vescitur, et ad hoc abdit se in arena et limo. Quod est signum non agere per medium; et ibidem alias similes experientias refert. Idem refert Plinius, lib. XXXII, c. 1, ubi expresse aittorpedinem id efficere procul et e longinquo, etiamsi hasta aut virga non attingatur. Quartum exemplum sit de quadam herba nomineaproxis, cuius radix e longinquo concipit ignem, ut refert Plinius, lib. XXIV, c. 17, ubi idem refert de naphta, quodam genere bituminis, de quo idem Plinius, lib. II, c. 108. Quinto, saepe contingit ut res distans vehementius alteretur quam propinqua; ergo signum est agens sua vi immediate agere in distans; nam per qualitatem, quae remissa est in medio, non posset intensiorem qualitatem efficere in extremo. Antecedens patet multis experientiis, nam ignis vehementius calefacit aquam existentem in lebete quam fundum lebetis, et oleum superpositum in charta papyracea fervere facit multo vehementius quam papyrum, et stupam aliquantulum distantem ita calefacit intensius quam aerem medium ut interdum illam inflammet; et sol vehementius calefacit speculum aut terram quam aerem medium. Neque est mirandum quod agens interdum plus agat in distans quam in propinquum, si passi dispositio inaequalis sit. Et confirmatur hoc ipsum aliis exemplis; nam sol clarius illuminat partes aeris quas per fenestram attingit aut respicit per lineam rectam quam eas quae sunt ad latus seu ad lineam obliquam; ergo signum est non illuminare illas quae sunt e regione tantum per partes aeris intermedii, sed immediate per seipsum. Patet consequentia, quia respectu partium aeris intermedii aeque propinquae sunt et aeque applicatae aliae partes aeris, quae vel e regione solis sunt, vel tantum ad latus; si ergo illuminatio partium remotarum tantum fit mediante parte proxima, aeque illuminabuntur partes remotae quae aeque vicinae sunt propinquiori, etiamsi respectu solis diversum habeant aspectum; nam illa pars, quantum est de se, aequaliter agit versus omnem partem sibi propinquam. Similis experientia est de manu vel alia re obiecta igni aut soli per fenestram fornacis, verbi gratia, quod vehementiorem calorem sentit directe obiecta igni quam ad latus posita, etiamsi respectu aeris medii aeque sit propinqua; ergo signum est ignem immediate attingere manum distantem, si directe opposita sit per medium non impeditum. Cuius etiam signum est quia si interponatur aliquid seu claudatur fenestra fornacis, subito cessat vehemens sensus caloris, qui proveniebat ex actione ignis, et tamen medium adhuc retinet totum calorem quem conceperat; ergo signum est quod actio proveniebat immediate ab igne, et non tantum a medio.

5. Tertio, principaliter afferuntur experientiae de motu locali, qui variis modis fit a movente corporeo (nam de incorporeo infra dicam), scilicet impulsu, tractu, vectione et volutatione. Et de impulsu quidem afferri solent experientiae proiectorum, et gravium et levium, quorum motus ad pulsionem reducuntur, ut notat D. Thom., VII Phys., c. 2. Sed non sunt alicuius momenti; nam proximum principium instrumentale illius motus non solum est propinquum, sed etiam inexistens mobili; ille autem impulsus vel generatione communicatur, de qua, an requirat propinquitatem, iam propositum est, vel imprimitur per aliquem contactum quantitativum, movens enim corporeum non potest a se immediate pellere mobile nisi illud contingendo; quid autem imprimatur per illum contactum, seu quid sit impulsus, non est hoc loco declarandum; tractatur vero ab Aristotele, lib. IV Phys., c. 8, et VIII Phys., c. ult., et III de Caelo, c. 2. Et hinc etiam constat volutationem, cum pulsionem includat, eamdem propinquitatem requirere quam pulsio requirit. De vectione autem per se notum est requirere contactum, cum id quod vehitur quasi per accidens moveatur ad motum vehentis. Solum ergo in tractione afferuntur exempla in favorem dictae sententiae. Primum est de magnete trahente ad se ferrum distans. Secundum esse potest de succino elevante paleas. Tertium fere eiusdem rationis est, quod communiter afferri solet de pisceremora, aliasecheneide, qui praetereuntem navim detinet, ut refert Aristot., lib. II Histor., c. 14; Plin., lib. IX Histor., c. 25.

6. Quarto fit inductio in actionibus potentiarum animae; nam phantasia existens in cerebro movet immediate appetitum qui est in corde et appetitus movet immediate manus aut pedes. Similiter sensus externus suo actu videtur imprimere speciem imaginationi. Neque enim est verisimile aliquid agere per totum medium, ut verbi gratia. si pes calefit, speciem caloris continue ascendere usque ad caput, ubi est phantasia vel sensus communis.

7. Quinto fit eadem inductio in actione intelligentiarum, quae tantum potest esse duplex, scilicet vel localis motio, sive corporis sive alterius spiritus, vel locutio, quae tantum est ad rem aliam intellectualem. Haec igitur posterior actio ex sententia omnium potest fieri ad rem distantem, ut constat ex D. Thoma, I, q. 89, a. 7 et 8, et q. 108, a. 4, et q. de Anim., a. 18, ad 13, et non fit sine aliqua efficientia, quia per illam angelus ad quem alter loquitur, accipit facultatem intelligendi quod antea non poterat, nempe cogitationem liberam alterius; non videtur autem posse novam facultatem accipere quin aliquid novi in eo fiat. Eo vel maxime quod non solum facultatem accipit, sed etiam excitatur ad audiendum; non potest autem excitari nisi aliquid ei imprimatur. Unde D. Thomas, I, q. 107, a. 1, ad 3, sic inquit:Sicut sensus movetur a sensibili, ita intellectus ab intelligibili; sicut ergo per signum sensibile excitatur sensus, ita per aliquam virtutem intelligibilem potest excitari mens angeli ad attendendum. Sicut ergo signum sensibile non excitat sensum nisi imprimendo ei aliquid, ita locutio angelica non excitat audientem nisi imprimendo ei aliquid, verbi gratia, aliquam speciem intelligibilem. Unde idem D. Thomas, q. de Anima, a. 20, ad 11, agens de simili actione, qua intelligentiae efficiunt species in anima separata, inquit:Cum huiusmodi actio non sit situalis,non oportet hic quaerere medium deferens situaliter, sed idem hic operatur ordo naturae, indicans hanc actionem non requirere propinquitatem, sed subordinationem. Similibus enim verbis similique ratione dixit, in I, locutionem angeli non impediri propter distantiam. De altera vero actione intelligentiae, quae est motio localis, quod etiam fieri possit ad rem distantem, docent Durandus, Gabriel, Ocham, Scotus, et Herv., In I, dist. 37. Et videtur verisimile ex eodem fundamento, quod angelus ex se non habet situm neque agit ad modum rei corporalis, sed per intellectum et voluntatem; ergo eius efficacia non requirit situalem propinquitatem, sed virtutem voluntatis. Cum enim tantum volendo moveat, quid necesse est quod ibi substantialiter adsit, ubi movere vult?

8.Ratio pro sententia praecedenti.—Sexto, potest formari ratio in hunc modum; quia virtus activa creaturae aliquam habet (ut ita dicam) quantitatem perfectionis; ergo non est verisimile esse ita limitatam ut non possit per seipsam immediate agere nisi in puncto aut superficie indivisibili; ergo potest agere immediate intra aliquam distantiam quantam vel quantificabilem; ergo potest immediate attingere etiam partes distantes illius sphaerae seu spatii. Declaratur et confirmatur primo haec ratio: nam, cum ignis calefacit aquam medio aere, solum habet sibi immediate propinquam ultimam superficiem aeris sibi vicini; ergo, iuxta oppositam sententiam, in illam solam immediate per seipsum aget, immo et in illam aget immediate per solum calorem quem habet in ultima superficie sua; et per superficiem aget in partem immediatam, et per propinquiorem partem in remotiorem, quasi dividendo actionem per omnes partes proporcionales propinquas et remotas; hic autem modus agendi videtur per se incredibilis et non parva habere incommoda. Primum ob rationem factam, quia irrationabile videtur omnem agendi virtutem quantumvis magnam coartare ad ipsummet spatium in quo est agens, vel ad summum ad ultimam superficiem sibi contiguam; nam virtus agendi potest esse maior et minor, et eius efficacia non solum consistit in effectu, sed etiam in modo agendi et in maiori sphaera activitatis. Item sumo superficiem aeris proximam igni et inquiro in quid agat immediate. Dicetur agere immediate in partem sibi propinquam; unde cum nulla sit adaequate propinqua secundum se totam, consequenter fatendum est non habere immediatum subiectum, vel indivisibile vel definitae magnitudinis, in quod totum immediate agat, sed tantum agere immediate in propinquum quasi confuse sumptum; hoc autem videtur inconveniens, quod scilicet, actio determinata, quae in instanti, verbi gratia, fit a calore vel lumine quod est in hac superficie, non habeat determinatum subiectum in quo per se et immediate fiat. Item, ille modus agendi quasi enumerando omnes partes proportionales, per has in illas agendo, cum illae infinitae sint, vix apparet intelligibilis, praesertim in actione, quae non successive extenditur per subiectum, sed per modum unius tota simul et in instanti fit.

9. Tandem confirmatur secundo, quia ex illo principio sequitur, per se loquendo, non habere agentia naturalia sphaeram activitatis nec terminum in illa. Patet sequela, nam si consideretur id in quod immediate ac per se possunt agere, nullam habent sphaeram, sed solam superficiem sibi proximam. Si vero consideretur id totum in quod possunt agere mediate, per propinquum attingendo remotum, nulla est certa sphaera neque ullus terminus illius actionis; nam quocumque termino signato ad quem intrinsece perveniat actio, per illum poterit ulterius progredi, quia in eo termino est aliqua virtus agendi; ergo illa virtus aliquid aget in sibi propinquum. Dico autem per se loquendo; nam ex resistentia passi fieri potest ut ad illum terminum tam debilis perveniat virtus ut proximae partis resistentiam vincere non possit, nec per se nec in virtute agentis distantissimi; sed hoc est accidentarium ob resistentiam. Quamquam etiam illud difficillimum sit ad explicandum, scilicet, quomodo qualitas recepta in medio possit vincere in virtute agentis remoti resistentiam partis sibi proximae, quam ipsa per se et sua virtute vincere non possit, si agens remotum per se immediate nihil agit in partem remotam resistentem, sed solum per virtutem receptam in parte propinquiori. Sed de hoc postea; nunc autem argumentum urget, per se loquendo, et ablata resistentia a medio. Atque ita fit ut sol possit in instanti illuminare aerem in infinitum, quod est plane falsum, quia nunc magis illuminat partem propinquam quam remotam aeris, ut in lucerna est evidens; ergo, si nimium extendatur actio, finietur tandem. Adde quod neque huius effectus ratio reddi poterit; cur enim lucerna minus illuminat partem remotam quam propinquam, si non illam sicut hanc per se immediate illuminat? Ex hoc autem capite optime redditur ratio; nam cum potentia sit finita, non aeque superat rem sibi vicinam ac distantem, et ideo maior propinquitas confert ad maiorem perfectionem actionis; at vero si tantum agit in remotum per. propinquum, communicabit parti remotae totam intensionem qualitatis quam communicat propinquae, quia illa qualitas est activa suae similis, et pars remota est capax illius et est immediate propinqua parti proximae; signum ergo cst non fieri illo modo actionem, sed agens per seipsum immediate attingere totam sphaeram.

Secunda sententia refertur et declaratur

10. Secunda sententia principalis est in omni efficienti causa esse conditionem necessariam ad agendum ut sit propinqua et indistans ab illa re in quam primo et immediate agit, ita ut si utrumque, agens scilicet et passum, quantum sit, sint contigua, et actio incipiat ab ultima superficie in qua se tangunt, atque ita contactus virtutis supponat semper contactum quantitativum; si vero agens sit spirituale, proportionali modo sit propinquum secundum praesentiam substantialem. Haec est sententia Aristotelis, VII Phys., c. 2, et I de Generat., c. 6, quam ubique D. Thomas defendit, praesertim I, q. 8, a. 1, et III cont. Gent., c. 68, quibus locis Caiet., Ferrariensis et alii thomistae; Capreolus, In I, dist. 37; et ibi Durand., q. 1. Et idem significat Richardus, a. 2, q. 1; Albert. et alii idem supponunt cum ex operatione Dei inferant praesentiam eius. Idem Albert., VII Phys., tract. I, c. 4, ubi Commentator, Aphrodisaeus et alii communiter. Favent etiam huic sententiae sancti Patres, immo et Scriptura sacra, dum significant in ipso etiam Deo colligi recte immediatam praesentiam ex immediata operatione. De quo argumento dicemus late postea, agentes de immensitate Dei. Haec vero sententia ab Aristotele non probatur ratione aliqua, sed sola inductione et experientia, quae satis est sensibus nota, quantum ex frequentibus effectibus sensibilibus esse potest. Erit autem inductio perfecta si ostenderimus nunquam accidere ut naturalis actio aliter fiat, vel saltem nullo experimento id suaderi posse; hoc autem solutione obiectionum constabit. Atque ita concluditur argumentum; nam modus agendi communis omnibus agentibus naturalibus in aliqua intrinseca et naturali necessitate fundatur; sed hic modus est per immediatum contactum et propinquitatem; ergo signum est hanc esse necessariam conditionem omni agenti naturali ut agere possit.

11.Variae rationes necessitatis praesentiae agentis ad passum.— Ratio autem huius necessitatis a quibusdam redditur, quia, sicut res non potest transire de loco ad locum nisi per medium, ita actio agentis non potest immediate transmitti ad rem distantem nisi prius attingat medium, et per illud quasi continue perveniat ad distans. Haec vero ratio apud me inefficax est, quia actio non transit eadem numero ad rem distantem per medium sicut idem numero corpus transit ad extremum locum per medium; unde non recte dicitur actio transire ad extremum, sed virtute agentis educi de potentia subiecti distantis; in quo, ex vi illius rationis aut similitudinis, nulla apparet repugnantia.

12. Alii rationem sumunt ex limitatione agentis finiti, quod ob defectum suae virtutis indiget praesentia passi ad agendum. Et potest haec ratio confirmari, quia si agens posset agere in distans, eadem ratione agere posset in quacumque distantia; nam si non indiget actione in medium, quid refert quod passum magis vel minus distet? Sed imprimis auctores huius sententiae, et praesertim D. Thomas, non limitat illam ad agentia finita, sed etiam in Deo hanc conditionem requirit; ergo non oritur ex limitatione virtutis. Deinde ex limitatione virtutis ad summum videtur oriri limitata sphaera. Cur autem ex quacumque limitatione virtutis inferri debet tanta limitatio ad proximum et immediatum passum, si ratio efficientis ut sic eam conditionem non requirit? Maxime, quia non omnis virtus est aeque limitata, ut superius argumentabamur. Et eadem ratione non apparet efficax illatio quae in confirmatione fit; qui enim negant illam summam propinquitatem esse necessariam simpliciter ad actionem, non negant esse utilem ut agens optimo modo agat; immo et asserunt esse necessariam ut agat tota virtute et quantum potest; et hinc putant oriri ut, caeteris paribus, naturalia agentia agant uniformiter difformiter per spatia; atque ita nihil sequitur eorum quae in illa confirmatione inferuntur. Nam sine dubio ex ipsis terminis constat maioris virtutis esse vincere rem distantem quam propinquam; et eadem proportione maioris virtutis erit vincere rem magis quam minus distantem, sicut maioris est virtutis ad distantiorem locum iacere lapidem. Unde Capreolus supra, ad octavum argumentum, ait rationem huius non esse sumendam ex aliqua imperfectione aut ordine potentiae agentis et recipientis, sed ex eo quod agens est quodammodo actus ipsius passi et passum est quodammodo in potentia ad agens; actus autem et potentia ex sua ratione postulant esse. indistantes, ut nimirum inter se rationem actus et potentiae exercere possint. Quae ratio, licet ad convincendum intellectum protervum non sufficiat, tamen, supposita sufficienti rei experientia, mihi videtur propinquius attingere magisque indicare propriam causam huius necessitatis. Ut autem hanc rem amplius declaremus et sententiam Aristoteles defendamus, explicare oportet modos propinquitatis et distantiae et varios modos agendi per propinquum in distans.

Quaestionis resolutio

13.Varii modi distantiae et indistantiae agentis ad passum.— Est ergo advertendum passum posse distare ab agente, quia inter illa mediat spatium omnino vacuum, quod licet naturaliter non contingat, possent tamen ita intelligi, et oportet de illis dicere qualiter tunc in actione se haberent, quia non parum conferet ad rem explicandam. Secundo, potest passum distare ab agente, interposito aliquo spatio medio non vacuo, sed pleno tali corpore ut in illud nihil agere posset. Tertio intelligi potest quod agens aliquid agat in medium, non tamen per eamdem virtutem, ut si in aerem agat per lucem, in terram vero per formam substantialem. Quarto denique intelligi potest quod passum distans coniungatur agenti per medium in quod agens etiam operatur et per eamdem virtutem. Hoc autem ipsum intelligi potest variis modis evenire. Primo, quod agens remotum immediate solum inferat actionem in passum sibi propinquum, et per qualitatem in illud impressam fiat actio in passum remotum, ita ut habitudo per se et immediate illius actionis, ut est in passo remoto, tantum sit ad virtutem seu qualitatem impressam in partem proximam, ad ipsum vero agens non nisi remote et in quantum dat vel conservat illam virtutem. Secundo intelligi potest quod agens agat in remotum, media virtute collata parti proximae, simul et actualiter influendo cum illa in partem remotam, ita ut nec sine illa ac per illam possit attingere remotum, neque etiam sola illa, licet ibi conservata, sufficiat ad actionem quae fit in parte remota sine actuali influxu ipsius agentis. Tertio intelligi potest actionem agentis diffundi ex necessitate ad remotum per proximum, non necessitate causalitatis proximae partis passi in partem remotam, sed solum necessitate ordinis (ut ita dicam), quae necessitas oriri potest vel ex parte agentis, quod natura sua determinat sibi hunc modum agendi quasi per lineam non interruptam, vel ex parte passi, quod applicatum naturali agenti prius necessario patitur in parte propinqua quam in remota.

Prima assertio

14.Vacuo interiacente nulla in distans actio.—Quare cuncta corpora abhorreant vacuum.— Primo igitur dicendum est causam efficientem nihil posse agere in passum distans, si spatium vacuum interpositum sit. Haec assertio communiter recepta est, ita ut neque auctores primae sententiae illam negare videantur; nam Scotus, etiamsi admittat aliquam actionem generativam ex materia distante, dicit tamen aliquam aliam actionem debere per medium diffundi, quamvis hoc solum de agentibus naturalibus fateatur. Non potest autem haec assertio positiva (ut ita dicam) experientia probari, quia nunquam datum est huiusmodi vacuum inter corpora; potest tamen probari experientia (ut ita dicam) negativa et providentia universalis naturae, seu potius auctoris eius, qui ita res condidit et talem propensionem seu motionem eis indidit ut vacuum omnino vitent, etiamsi necesse sit propria loca deserere. Huius autem ratio potissima fuisse videtur ut quaedam corpora per alia possent suas actiones exercere et distantia corpora per intermedia, aliorum, et praesertim caelestium corporum influxum participarent. Quod non obscure significavit Aristoteles, text. 1 Meteor., dicens:Necesse est illum (id est, inferiorem mundum)summis caeli conversionibus quodammodo (id est per intermedia elementa)proximum esse, ut omnis eius facultas inde constituatur atque regatur. Nec satisfaciet qui dixerit naturam non horruisse vacuum et tam sollicite contiguitatem corporum procurasse ob necessitatem simpliciter, sed solum ob maiorem commoditatem et utilitatem. Tum quia tanta naturae sollicitudo maiorem indicat necessitatem, tum etiam quia si verum esset naturalia agentia posse attingere distans absque medio, saepe esset utilius ad actionem nullum habere interpositum reale medium, quia magis esset expedita sphaera minusque circa illam occuparetur virtus agentis, iuxta ea quae statim dicentur.

15. Secundo probari potest alia experientia quae, licet ex re omnino opposita sumatur, eamdem tamen radicem habere videtur, nimirum, quod si spatium interpositum inter agens et patiens aliquo corpore repleatur quod interrumpat actionem agentis, omnino impeditur actio in passum distans, etiamsi alioqui constitutam sit intra sphaeram activitatis agentis; ergo eadem ratione, si medium esset omnino vacuum, non posset actio agentis transire in passum distans, quia non minus interrumperetur actio per vacuum quam per illud plenum. Responderi potest corpus illud interpositum non ideo impedire actionem in ulteriora corpora quia interrumpit actionem agentis, sed quia tota virtus agentis circa corpus illud occupatur (ut ita dicam), unde fit ut sphaera eius ibi terminetur. Dicunt enim sphaeram non semper esse eamdem seu eiusdem magnitudinis aut distantiae, sed iuxta capacitatem aut resistentiam medii. Fieri enim potest ut corpus pedale propter suam densitatem plus resistat quam magnum corpus rarum, et ideo in se finiat ac terminet sphaeram agentis. Sed quamvis haec responsio habere possit aliquam speciem veritatis quando corpus interpositum vere habet rationem passi, in quo superando et (ut ita dicam) penetrando occupatur virtus agentis, tamen, quando corpus interpositum est omnino incapax talis actionis, ita ut ad illud nullo modo applicetur virtus agentis secundum illam actionem, quomodo potest detinere illam aut agenti resistere ne in ulteriora corpora efficiat? Exemplum est in sole illuminante, cuius actio impeditur interposito in fenestra corpore opaco, quod est incapax lucis, et non resistit illuminationi sui positive, sed negative per incapacitatem; quomodo etiam vacuum dici potest resistere, quamvis ex diversis principiis; ergo virtus illuminativa solis non occupatur quasi conando et agendo circa illud corpus, sed solum non agit in illud, sicut etiam non agit in vacuum; ergo illud corpus non aliter impedit transitum (ut ita dicam) illius actionis quam interrumpendo continuationem et quasi lineam seu radium eius; ergo aequale impedimentum orietur ex vacuo interposito. Atque haec experientia videtur mihi valde efficax ad probandam conclusionem positam; de ratione vero eius inferius dicemus.

Secunda assertio

16.Quod in medium plenum efficere non potest, non efficiet in distans passum.— Hinc dicitur secundo: quando passum distat ab agente per interpositum reale medium, nihil potest agens efficere in distans passum, si non potest etiam agere in totum medium. Patet manifeste ex dictis. Primo, quia si medium interpositum non esset necessarium ad sustinendam et quasi deferendam actionem agentis, omnino per accidens se haberet illud medium ad actionem; esset ergo impertinens quod illud medium esset reale vel vacuum. Secundo, hoc probat experientia de corpore denso interposito, quod solum impedit ulteriorem actionis transitum quia est incapax actionis agentis. Tertio, quia ratio quam ex vacuo colligebamus solum erat quia in eo interrumpitur actio agentis, et hoc erat sufficiens impedimentum actionis; sed haec eadem interruptio intervenit quando medium proximum agenti non est capax actionis seu influentiae eius; ergo. Atque ita videmus solem non illuminare terram nisi illuminando omnia intermedia corpora; quod si aliquando interponitur luna, quam sol suo lumine penetrare non potest, actio illuminandi terram non attingit.

Tertia assertio

17.Qua virtute quid agit in distans, debet etiam in medium agere.— Dico tertio: ut agens efficiat in passum distans non satis est ut per aliam virtutem seu actionem omnino distinctam agat in medium, sed necesse est ut per eamdem seu subordinatam virtutem qua agit in distans incipiat agere in medium sibi propinquum et per totum illum diffundat actionem seu influentiam usque ad passum distans. Haec assertio est directe contra Scotum et alios; probatur tamen ex dictis, quia, ut agens agat in distans, necesse est ut prius tempore vel natura agat in propinquum et continue in totum medium; ergo necesse est ut illa continuata actio profluat aliquo modo ab una et eadem virtute agentis. Patet consequentia, quia si sunt duae virtutes et ab eis dimanant duae actiones, formaliter sunt ibi duo agentia, quamvis materialiter sit unum ratione unius suppositi vel subiecti; ergo non satis est quod per unam virtutem agat in proximum ut per aliam possit agere in distans. Probatur consequentia, quia illae actiones tantum concomitanter se habent, et una non potest dici per aliam continuari et sine interruptione fieri. Ut, verbi gratia, quamvis possit ignis agere per calorem et siccitatem, ut per calorem agat in passum distans non satis est quod per siccitatem agat in medium propinquum, quia hoc est per accidens ad actionem caloris ut sic; necesse est ergo ut per calorem agat in propinquum, quia illud est per se necessarium ad continuationem actionis. Immo, licet possit contingere quod actio unius virtutis sit necessaria ex parte passi ut actio alterius virtutis possit ad illud pertingere, ut, verbi gratia, si necessaria esset actio et dispositio siccitatis ad actionem caloris, non satis esset quod una virtus praeageret disponendo ut altera immediate ageret in distans nihil agendo in propinquum, quia illa dispositio est mere materialis, et est impertinens quod proveniat ab alia virtute concomitante in eodem subiecto, quia per hoc non fit actio alterius virtutis continue per totum medium; quod tamen esse necessarium ad actionem ostensum est duabus conclusionibus praecedentibus.

18.Notabile.— Sunt tamen duo observanda. Unum est, quando dicimus actionem debere esse ab una virtute, non esse sensum illam virtutem debere esse unam formam, vel unam entitatem, sed debere esse adaequatum principium unius actionis, etiamsi coalescat ex pluribus formis, sive aequaliter agentibus sive subordinatis. Aliud observandum est, cum dicimus actionem in propinquum et remotum debere esse quasi continuatione unam, non debere intelligi de rigorosa et physica continuatione, qualis est in illuminatione si medium sit continuum, sed satis esse si sit continuatio secundum quamdam subordinationem et causalitatem. Non enim est necesse, cum agens operatur usque ad aliquam distantiam, quod in tota illa producat qualitatem eiusdem rationis; potest enim in corpore sibi propinquo quamdam qualitatem efficere, in remotiori vero diversam; ut sol, verbi gratia, in corporibus caelestibus quae sub se habet, producit solum lumen; in aere vero usque ad terram producit cum lumine calorem; in terra autem secundum profunditatem eius non producit lumen, sed calorem tantum, et medio calore efficit alias formas. Idem considerare licet in aliis astris, quae proprias habent influentias, quas usque ad penetralia terrae diffundunt, non tamen idem agunt in omnibus corporibus intermediis, sed in unoquoque operantur, iuxta capacitatem eius, id quod proportionatum est ipsius dispositioni. Tum ergo, cum qualitates seu termini producti in diversis corporibus sint distincti, non potest efficientia diffundi per modum unius continuae actionis; necesse est tamen ut per qualitatem in vicino corpore productam producat aliam in remoto, et per illam similiter in remotiori, et hoc modo dicitur continuari actio per subordinationem et causalitatem. Cum enim necesse sit actionem continue fieri per modum unius, ut in assertionibus ostensum est, et non sit necessaria continuatio in eadem specie actionis vel qualitatis, necesse est ut sit per dimanationem unius ab alia; alioqui nullam connexionem habebit actio quae fit in distans cum actione quae fit in propinquum, sed omnino per accidens se ambae hae actiones habebunt; quod fieri non posse probat ratio facta in tertia assertione.

Quarta assertio

19.Agens aliquod in extensum spatium et omnes partes eius potest agere immediate.— Dico quarto: quamvis necesse sit ut causa efficiens sit propinqua et indistans a passo in quod primum agit, non est tamen certum quod semper agat per propinquum in distans tamquam per instrumentum seu virtutem agendi, sed probabile est interdum agere in totum aliquod passum immediate per suam propriam virtutem; et similiter, quando agit per propinquum ut per instrumentum in distans, non est necesse ut agat per illud tamquam per instrumentum separatum in causando, sed tamquam per coniunctum, ita ut simul cum virtute per medium diffusa influat immediate ipsum agens unica et eadem actione. Prima pars est ipsa conclusio Aristotelis et communis sententia, quam defendimus, et praeter eius inductionem probatur manifeste ex praecedentibus assertionibus et probationibus earum, quibus ostensum est non posse agens diffundere actionem suam usque ad rem distantem nisi per modum unius actionis non interruptae; ergo necesse est ut inchoetur actio a passo omnino vicino et indistante, alioqui a principio inchoaretur interrupta. Atque hoc non parum confirmant aliquae experientiae quibus videmus agens per se tantum intendere actionem in remotum, et nihilominus non exercere illam nisi per medium, quamvis illa actio, prout fit in medio, sit prorsus inutilis, nisi ad hoc saltem deserviat ut per illam deferatur actio in passum distans in quo agens habeat effectum per se intentum; verbi gratia, obiectum visibile non diffundit species ad oculum nisi per medium. Cuius rei nonnulla sunt evidentia signa: unum est de speculo in quo fit reflexio specierum, quae etiam fit in aqua; non posset autem fieri nisi usque ad illa corpora multiplicarentur species. Aliud est quod iuxta dispositionem medii vel perturbantur vel commode deferuntur species. Item, est illud supra tactum quod, quacumque ratione aliqua pars medii sit incapax specierum, impeditur actio ne ad oculum perveniat. Haec autem actio specierum per se et ex intentione naturae tota ordinatur ad oculum, quia in illo solo possunt species habere effectum ad quem institutae sunt; esset ergo inutilis talis actio specierum in medio nisi esset necessaria ut per illam posset actio pervenire ad oculum distantem; ergo signum est propter hanc necessitatem talem fieri actionem. Idemque indicium ferendum est de omni simili actione, etiamsi tam certis experimentis non innotescat.

20.Illatio ex omnibus dictis.— Ex his ergo omnibus colligo naturalem modum agendi causae efficientis esse quasi per continuatam lineam suae actionis a proximo in distans. Atque haec deberet esse ratio sufficiens conclusionis, suppositis experientiis adductis, etiamsi alia ratio deesset, quia nimirum haec causa determinat sibi ex natura sua talem agendi modum. Saepe enim ita iudicamus de naturis rerum ex his quae experimur, etiamsi ulteriorem rationem illius naturalis conditionis reddere non valeamus. Ut, verbi gratia, obiectum visus solum multiplicat species per lineam rectam, obiectum autem auditus etiam per obliquam, et per quoscumque poros ingreditur, ut experientia constat, ex qua recte colligimus hunc esse naturalem modum agendi talium obiectorum; cuius sufficiens ratio est, quia talis proprietas consequitur naturam utriusque sensus. Conamur tamen huius naturae aliquam rationem investigare dum dicimus sonum esse qualitatem quamdam consequentem motum et imitantem naturam eius, et ideo per quascumque vias ingredi posse, colorem vero magis quieto et subtiliori modo agere, et ideo solum via recta species diffundere. Sic ergo in praesenti, si velimus rationem aliquam vel coniecturam illius naturalis conditionis agentium investigare, certe non est contemnenda illa quae a Capreolo tacta est; nam omnis actus requirit coniunctionem cum potentia ut suam causalitatem in illam exerceat; sicut ergo in actu formali requiritur intima unio, ita actus efficiens requirit saltem indistantiam, non ob imperfectionem, sed potius ob perfectionem quam includit ratio actus seu actuatio. Vel si hoc referendum est in aliquam imperfectionem, illa sumenda est ex parte effectus, qui, cum sit dependens a sua causa, postulat coniunctionem et indistantiam ab illa ut ab ea ma nare possit, sicut rivulus requirit coniunctionem cum fonte ut ab ea manet. In quo etiam potest latitudo quaedam considerari iuxta varias causarum perfectiones; nam causae et effectus corporales non possunt secundum se tota esse sibi immediate praesentia vel indistantia, et ideo appropinquantur saltem secundum extrema. Res vero spirituales creatae secundum se totae coniunguntur seu praesentes sunt effectui aut passo, quamvis non semper necesse sit esse intime praesentes toti passo et omnibus partibus eius; possunt enim adesse uni parti et per illam agere in totum, quomodo intelligentia movens caelum existimatur esse in Oriente. At vero Deus ubicumque agit totus et in toto adest, non solum ex immensitate, sed etiam ex perfectione agendi, ut infra suo loco videbimus. Dixi autem hunc modum agendi inchoando actionem a passo indistanti esse connaturale efficienti, quia nunc non disputamus an Deus supernaturaliter possit hunc modum agendi immutare. Credimus autem id non repugnare divinis instrumentis, etiamsi nulli agenti creato possit esse connaturale; de qua re dixi in I tomo III partis, disp. 31, sect. 7.

21. Atque hinc ulterius intelligi potest ex necessaria propinquitate inter passum et agens non statim inferri necessarium etiam esse ut agens per propinquam partem medii agat in remotam tamquam per instrumentum; satis enim erit si agat per illam ut per medium necessarium ad continuationem actionis, seu ut actio sine interruptione fiat, quia neque experientiae neque rationes hactenus adductae plus probant. Quocirca, quando actio per medium variatur in proximo passo et remoto secundum varias qualitates et terminos actionis, tunc certe necessarium videtur ut virtus diffusa in medio propinquo sit instrumentum ad agendum in remotum, ut nuper dicebamus, quia alias nulla esset continuatio nec subordinatio per se inter illas actiones. At vero, quando actio est tota eiusdem rationis in parte proxima et remota medii, non videtur per se necessarium, saltem ex vi propinquitatis necessariae inter passum et agens, quod pars propinqua sit instrumentum ad agendum in remota; quia illa actio per se habet suam continuitatem et integritatem, quae ex naturali modo operandi talis causae necessaria est, ut ostendimus. Dixi quantum est ex vi propinquitatis necessariae; nam si qualitas diffusa per medium sit activa sui similis, ex natura rei sequitur ut existens in parte propinqua possit iuvare ad agendum in remotam sive per modum instrumenti sive per modum partialis agentis; hoc tamen potest esse quasi per accidens et solum concomitans ad actionem primi agentis.

22. Quapropter, si contingeret qualitatem diffusam per medium non esse activam sui similis, tunc non oporteret partcm proximam esse instrumentum, sed tantum medium ad actionem. An vero ita aliquando eveniat, mihi non est certum; non video tamen repugnantiam ex vi eius conditiones necessariae ad agendum quam nunc tractamus, scilicet, propinquitatis. Possetque esse exemplum in obiecto visus, nam videtur ita multiplicare species per medium usque ad sensum, ut species recepta in medio diaphano non sit effectiva sui similis; quod unde probari videtur, quia ultra certam distantiam obiectum non potest speciem sui efficere, quod non accideret si species in medio recepta efficeret sibi similem. Quod argumentum in fundamentis primae sententiae tactum est et in responsionibus videbimus quam sit efficax. Aliud exemplum esse potest de impetu qui imprimitur lapidi proiecto; nam contactus proiicientis tantum est in una parte lapidis, et tamen impetus non recipitur in sola illa parte, sed in toto corpore proiecto; neque etiam pars impetus impressa parti efficit aliam similem in parte vicina, tum quia impulsus non est effectivus alterius impulsus, sed motus localis tantum, sicut gravitas non est effectiva gravitatis, sed localis motus; tum etiam quia impulsus non imprimitur nisi per contactum fortem; una autem pars non potest hoc modo contingere aliam sibi continuam; videtur ergo verisimile impetum imprimi toti mobili et omnibus partibus eius immediate a proiiciente, medio contacto in sola una parte eius. Quidquid vero sit de specialibus exemplis, tamen, in communi loquendo, ad salvandum illud axioma de necessaria propinquitate inter agens et primum passum, non cogimur dicere esse necessariam efficientiam unius partis passi in aliam. An vero aliquae experientiae vel rationes satis ostendant eam efficientiam non semper intercedere aut non esse per se necessariam, videbimus tractando argumenta primae sententiae.

23.Medii partes propinquiores agenti non agunt in remotas sine illius ope.— Denique hinc etiam ex parte pendet ultima pars assertionis; nam etiamsi partes medii proximae agunt in remotas, videtur experimento probari non agere sola virtute in se recepta, neque omnino destitui actuali influxu primi agentis, alioqui non tam esset vehemens actio eiusdem medii in quibusdam partibus et tam remissa in aliis aeque sibi propinquis, inaequaliter vero applicatis respectu primi agentis, quod in solutionibus argumentorum pressius examinandum est. Nunc vero solum dicimus ex hac propinquitate et conditione necessaria ad agendum quam nunc tractamus non sequi agens tantum agere in partem distantem per virtutem receptam in parte proxima ut per instrumentum quasi separatum in causando, id est, per se solum agens absque actuali influxu principalis agentis: tum quia neque id est necessarium ut passum sit absolute propinquum agenti, a quo emanet actio continue et sine interruptione; tum etiam quia tunc ex ipso agente et virtute recepta in medio quasi componitur unum integrum agens quod contingit alteram partem, et ideo potest in illam agere per totam suam virtutem. Quod declaro hoc simili, nam quando ignis calefacit aerem sibi propinquum non agit in illum per solum calorem quem habet in ultima superficie qua contingit aerem nec per solam aliquam vicinam partem, etiamsi fingatur in quacumque quantitate, quae non nisi mere gratis determinari potest; agit ergo immediate per totum calorem quem in se habet et in omnibus suis partibus (suppono enim omnes esse intra sphaeram activitatis), et tamen non omnes partes ignis agentis sunt immediate propinquae aeri patienti; at vero, quia ex omnibus coalescit unum agens, quod per suum terminum contiguum est aeri patienti, id satis est ut omnes illae partes per modum unius integri agentis immediate influant in passum. Idemque esset si duo ignes, inter se discontinui, eidem parti passi applicati essent, ita ut ab utroque simul per modum unius integri agentis una actio manet; ergo similiter intelligi potest quod agens coniunctum primae parti passi, iam affectae sua qualitate, per modum unius agat et influat in ulterius passum, sive concurrant ut duo agentia partialia sive ut principale et instrumentale agens. Sed haec omnia in responsionibus ad primam sententiam magis elucidabuntur.

Argumentorum solutiones

24.Quod sit agens praesens generationi substantiali.— Ad primam ergo experientiam de substantiali generatione communis responsio est accidentia quae proxime adsunt efficere substantialem generationem in virtute formae substantialis, quamvis illa distet. Quae responsio habet difficultatem tactam sect. 3, quia, licet accidentia possint esse instrumenta ad efficiendam substantiam, non tamen possunt esse sufficientia principia, si sint separata quoad causalitatem. Et ideo, si forma substantialis longe distans nullo modo potest cum accidentali virtute actu influere ad generationem substantialem, non potest per sola accidentia esse sufficiens principium talis generationis. Quapropter probabiliter dici potest illam virtutem instrumentalem diffusam a caelo usque ad locum terrae in quo fit generatio substantialis non agere ut virtutem separatam, sed ut coniunctam in causalitate, et formam caeli actu influere cum illa, si alioqui effectus non superat in perfectione ipsam formam caeli. Nec inde fit caelum agere immediate in distans, quia non agit nisi ut coniunctum virtuti suae per medium diffusae usque ad passum distans. Dices: forma caeli et virtus accidentalis eiusdem caeli sunt diversae virtutes agendi; sed tota alteratio praecedens fiebat a caelo media virtute accidentali tantum; ergo illa non sufficit ut forma caeli possit postea influere media sua forma substantiali ad generationem substantialem alterius. Respondeo formam et virtutem accidentalem ipsius caeli non esse duas virtutes solum concomitanter et quasi per accidens coniunctas, sed esse subordinatas ut principale et instrumentale principium; et ideo, quamvis forma substantialis attingat generationem quae fit in distanti loco, non agit formaliter ac proprie in distans, quia media virtute sua coniungitur. Eritque hoc facilius et clarius si quis teneat formam substantialem caeli non solum concurrere per se ut principium principale ad eductionem formae substantialis, sed etiam ad praeviam alterationem, quod supra diximus esse probabile. Quod si fortasse alicui hoc non placet, necessario dicendum est caelum solum concurrere instrumentaliter ad has generationes per virtutem accidentalem diffusam per medium, iuvari autem ad has generationes perficiendas ab aliquo superiori agente.

De alteratione corporis per imaginationem

25. Ad secundum de alteratione negatur assumptum, nimirum aliquam causam alterare rem distantem non alterando propinquam. Et ad primum exemplum de imaginatione respondetur aut esse sermonem de corpore ipsius animalis, cuius est phantasia, vel alterius; loquendo de alieno corpore, nego alterius phantasiam habere vim alterandi illud; neque hactenus ullum probabile experimentum allatum est quod id ostendat; neque ex vi rationis est verisimile, quia actus imaginationis est immanens et non est unde habeat virtutem ad naturaliter alterandum alienum corpus. Si vero sit sermo de proprio corpore ipsius animalis quod imaginatione operatur, dicendum est imaginationem non movere corpus nisi mediante appetitu sensitivo, ad cuius motum excitantur humores et spiritus vitales, quibus mediantibus alteratur corpus; motio autem appetitus per imaginationem non est alteratio, sed vitalis quaedam affectio, de qua inferius dicam. Appetitus autem, cum sit in corde, quod est principium motus animalis et spirituum vitalium, facile poterit huiusmodi motum vel alterationem excitare, nihil agendo immediate in distans, sed mediantibus partibus propinquis; quamvis etiam in illa motione intercedat specialis ratio, eo quod fiat per naturalem sympathiam potentiarum in eadem anima radicatarum, ut infra dicetur et latius traditur in libris de Anima, et in I-II, q. 22, et attingit D. Thomas, q. 26 de Verit., a. 6, ad 11.

De fascinatione

26. Ad secundum exemplum, sunt qui negent illam vim fascinationis. Sed non est cur experientiam a philosophis et medicis comprobatam, et fere communi sensu receptam, negemus. Fatemur ergo fascinationem naturaliter accidere; modum autem eius declarat D. Thomas, I, q. 117, a. 3, ad 2, et III cont. Gent., c. 103. Et imprimis dicendum est fascinationem non fieri ipso actu videndi tamquam principio quo fit alteratio in aliud, quia actus immanens, ut supra dicebamus de actu imaginationis, non est per se activus in aliquem. Deinde dicendum est alterationem illam fieri ab aliqua qualitate venenifera existente in oculo aut in interna corporis dispositione, complexione aut humoribus, quae communicatur spiritibus vitalibus, qui imaginatione et attentione animi commoventur et ad oculos perveniunt. Rursus hinc fit ut mediis illis spiritibus aer proximus inficiatur et usque ad certam distantiam alteratio perveniat, et sic noceat alteri, quamvis aliquantulum distet. Et fortasse interdum fit ut ipsimet spiritus infecti usque ad illam personam in quam intuitus directe fingitur, emittantur, et ita facilius et vehementius noceant; et Aristoteles supra significat interdum fieri fascinationem ipso flatu corrupto et usque ad aliam personam transmisso. His ergo modis potest naturaliter fieri fascinatio absque immediata actione in distans. Omitto (quod D. Thomas supra advertit) interdum accidere huiusmodi nocumentum ex malitia daemonum, qui ex pacto occulto cooperantur ad huiusmodi damnum inferendum. Advertit etiam ibi D. Thomas hanc alterationem facilius accidere in infantibus et pueris, quia ob tenerum corpus quamlibet externam impressionem facilius patiuntur. Plura de huiusmodi actione legi possunt in. Plinio, lib. VII, c. 2, et lib. XXXIII, c. 10; Abulens., paradox. 4, c. 16; Richard., Quodl. III, q. 12. Idem, servata proportione, dicendum est de quocumque nocumento quod a venenatis animalibus infertur, vel aspectu vel olfactu. Et idem est de tertio exemplo torpedinis, de qua expresse Plinius ait quod odore et quadam aura sui corporis afficit membra; non ergo immediate agit in distans, sed vel alterando medium vel etiam noxium aliquem vaporem spirando. Nec refert quod sub arena aut limo se abscondere dicatur, quia non est necesse ut intelligamus omnino delitescere sub terra, ita ut vel caput vel os non relinquat apertum ad nocendum.

Possitne agens intensius agere in distans quam in propinquum

27.Fundum lebetis cur frigidius quam ferventi aqua superposita.— In quarto et quinto exemplo declarandum est an et qua ratione contingat agens vehementius agere in rem distantem quam in medium propinquum, et an tunc illa vehementior alteratio fiat immediate in distans sine cooperatione medii. Et quidem Aristoteles, sect. 24 Probl., q. 5 et 8, advertit, cum aqua in vase calefit, in initio calefactionis, dum aqua adhuc est frigida, fundum vasis sentiri calidius; postea vero iam aqua, fervescente ita ut manum urat, fundum vasis esse magis temperatum, ita ut manu sustineri possit. Rationem vero assignat, quia in principio actionis, dum aqua frigida est, totus calor concluditur in fundo vasis neque ascendere permittitur; at vero quando aqua iam est calidior, quasi permittitur respirare calor et ascendere, et inde fit ut fundum lebetis temperetur. Ob quam causam dicit ibidem balneas calidiores esse hyeme quam aestate. Atque inde consequenter fit ut, actione procedente et aqua nimium calefacta, et calefactione rarefacta, calidiores partes sursum ascendant et crassiores ac frigidiores descendant deorsum et inhaereant fundo vasis et illud temperent, et ideo minus calidum censeatur. Hic autem nomine caloris non est intelligenda sola qualitas aut accidens caloris; hic enim neque ascendere aut descendere potest, neque detineri ne ascendat nisi ratione subiecti; sed intelligendae sunt exhalationes seu vapores calidi qui actione ignis excitantur. Neque enim potest ille ascensus vel descensus metaphorice tantum declarari, id est, quod dicatur caior impediri ne ascendat solum quia passum resistit ne calefactio ulterius progrediatur versus superiorem partem. Nam hoc sensu nufllius momenti esset ratio, nimirum, fundum lebetis in principio esse calidius quia tunc calor impeditur ne ultra ascendat; nam quod actio ultra progrediatur per se nil impedit quominus illa pars inferior aeque calida maneat, ut per se notum est. Oportet ergo intelligi proprie de aliquibus exhalationibus calidis, quae dum detinentur ratione proximi corporis, nimium frigidi et densi, faciunt ut calor illius partis et maior sit et vehementius sentiatur; dum vero, calefacto proximo corpore, et consequenter rarefacto, ascendere permittuntur, minor calor in illa infima parte sentitur; maxime quod in poris, ubi illae exhalationes erant, loco illarum succedunt frigidiores partes aquae, quae, ut sunt graviores, ita naturaliter magis descendunt, et ex eo capite magis etiam temperatur ille calor.

28. Ex hac vero ratione Philosophi sic exposita facile intelligitur ex hac experientia non haberi agens intensius agere in propinquum quam in distans, nisi transmittendo aliquod agens proportionatum quod illam intensionem proxime efficiat. Nam in dicto exemplo, dum in principio actionis fundum vasis nimium calescit, id provenit ex igne vicino et ex ignitis vel calidis exhalationibus in ipsismet poris fundi inclusis; dum vero, procedente actione, superiores partes aquae calidiores videntur, id provenit non solum ab igne remoto, quamvis eius actio multum iuvet, sed etiam ex vaporibus calidioribus ascendentibus et penetrantibus aquam ipsam, et ob hanc causam vehementius illam calefacientibus. Accedit etiam quod aqua ipsa, dum incipit prope fundum vasis magis calefieri, statim ascendit levior effecta; descendit autem quae superius erat gravior et frigidior, et ita fit ut pars distantior aquae sit calidior, non quia, ita distans, magis sit calefacta, sed quia prius fuit propinqua, et ibi magis calefacta. Nunquam vero illa pars aquae quae proxime insidet fundo vasis, vehementius calefit quam ipsummet vas seu fundum eius, per quod actio transmittitur, nisi fortasse in fine actionis, quando iam omnino superatur aqua, ita ut contingat totam exhalari et corrumpi. Quod inde provenit, quod ratione suae humiditatis facilius in aerem vel in aliquod mixtum imperfectum commutatur. Item, quia cum sit minus densa quam vas, facilius eam penetrant vapores seu exhalationes calidae ascendentes. Iuvat etiam si quis est aer circumfusus. Atque ita semper tota actio et intensio eius fit per aliquod medium.

29.Papyrus cur minus calida quam oleum superimpositum.— Stupa cur inflammatur, aere inter ipsam et ignem iacente non inflammato.— Ad eumdem modum dicendum est ad similes experientias supra adductas, nimirum de oleo quod vehementius videtur calere quam papyrus qua mediante calefit. Nam oleum statim ac incipit calefieri facile etiam rarefit et penetratur a vaporibus ascendentibus, et ipsum etiam, subtilius et levius effectum, statim ascendit; crassiores autem et humidiores partes descendunt; atque ita idem accidit in hoc exemplo quod in superiori. De stupa autem, quod inflammetur per interpositum aerem, ipso aere non inflammato, non ita est manifestum experientia; fortasse enim aer inflammatur prius, licet non ita sensu percipiatur sicut in stupa, propter huius densitatem. Atque idem dici potest ad exemplum de radice herbaeaproxis et de bitumine naphtae.

30.Obiectioni respondetur.— Posset vero aliter responderi admittendo quod in argumento assumitur: inflammari aliquando materiam remotam non inflammata proxima, et dicendo id provenire ex dispositione materiae absque intensiori actione ignis in remotum quam in propinquum. Quod declarabitur facile si supponamus non esse necessarium ut in aliqua materia summus calor antecedat ut inflammetur, sed sufficere ut antecedat calor intensus in eo gradu cum quo et forma stupae, verbi gratia, conservari non possit, et si illi sit adiuncta sufficiens siccitas, satis disponat ad introductionem formae ignis. Sic ergo fieri potest ut aer medius sit calidus ut septem et non inflammetur ex defectu siccitatis, stupa vero statim ac pervenit ad illum gradum inflammetur; atque ita actio ignis calefacientis nunquam fuit intensior in materia remota quam in propinqua, sed habuit alium effectum propter aliam passi dispositionem. Dices: in illo instanti in quo inflammatur illa materia, iam est calida ut octo. Respondeo: si ita est (non est enim certum de primo instanti), tamen id non provenit ex sola actione ignis distantis, sed est per naturalem resultantiam a forma iam concepta. Quae resultantia, si non superest aliqua resistentia in materia, in momento fit; atque ita fieri dicendum est si ponamus omnia accidentia in corruptione perire. Si tamen manere potest aliquis gradus contrariae qualitatis, interveniet aliqua successio, brevissima tamen et imperceptibilis, quia resistentia est minima et activitas magna. Sed quid de actione ipsius formae substantialis, quae fit in distanti materia, non in medio? Communiter dicitur fieri per naturalem resultantiam, supposita sufficienti dispositione, vel fieri a dispositionibus accidentalibus ibi existentibus, in virtute substantiae. Nobis autem respondendum est, iuxta primam assertionem, vel formam ignis simul cum virtute sua posse illuc attingere et simul influere ad eductionem illius formae, vel certe, si hanc vim non habet substantialis forma, necessarium esse ut per aliquam superiorem causam ille concursus suppleatur, sicut quando contingit rem aliquam per motum ita calefieri ut inflammetur, introductio illius formae alicui causae universali tribuitur.

31.Alius modus explicandi adducta experimenta.— Alius modus respondendi ad has experientias esse potest admittendo posse agens intensius facere aliquam qualitatem in passum distans, quam in propinquum, non tamen immediate agendo in distans, sed per medium. Hic tamen modus actionis dupliciter concipi potest. Primo, ut medium non deserviat tamquam coefficiens instrumentale aut partiale ad agendum in remotum, saltem quoad illum gradum maioris intensionis qui fit in parte remota. Hic tamen dicendi modus non est satis consequens ad opinionem quam defendimus; nam plane sequitur illam actionem, quatenus est intensio in tali gradu, fieri ab agente remoto immediate in passum distans absque ulla actione circa medium vel per medium; quia actio remissa quae fit in medio propinquo per se non confert nec contineatur cum actione in distans, nisi ad summum usque ad similem gradum; ergo illa intensio maior quae fit in distans, est actio immediata in illud sine medio. Sicut, si totum medium et passum distans prius essent calida ut quatuor absque actione ignis, et deinde ignis applicatus immediate intenderet illum calorem in distante passo et non in medio, sine dubio illa actio esset immediate in distans; ergo idem erit etiamsi calor ut quatuor factus sit ab eodem igne. Alio ergo modo intelligi potest quod agens per virtutem impressam in medio efficiat intensiorem qualitatem in passo remoto quam in ipso medio, propter maiorem capacitatem seu dispositionem et minorem resistentiam. Haec autem virtus esse potest aliquando qualitas diversae rationis ab alia quae intenditur, et tunc non est res difficilis; ut in exemplo supra posito de speculo et aere calefactis a sole, quia illa calefactio fit medio lumine, accidere potest ut, mediante lumine aeris ut virtute agendi, vehementius sol calefaciat speculum distans vel aliam rem similem quam aerem propinquum, ob maiorem passi capacitatem et dispositionem; et in hoc non video repugnantiam. Sicut enim potest causa agens per virtutem diffusam aliquem effectum habere in remotum quem non habet in propinquum, ut omnes concedunt, et signatim D. Thomas, In II, dist. 15, q. 1, a. 2, ad 6, et Comment., IX Phys., et lib. II de Caelo, com. 34, ita maiori ratione potest intensius alterare partem remotam quam propinquam. Alio denique modo intelligi potest hoc fieri per qualitatem eiusdem rationis, ut, verbi gratia, quod sol, per aerem remisse illuminatum, intensius illuminet speculum distans, ita ut lumen aeris medii, etiamsi sit in se remissius, ut coniunctam primo agenti concurrat sive instrumentaliter sive partialiter ad lumen in speculo efficiendum, etiam quoad maiorem gradum intensionis. Et hic modus est difficilior creditu, quia supponit qualitatem remissam, saltem ut coniunctam priori agenti, posse concurrere ad intensionem qualitatis eiusdem speciei in eo gradu in quo est dissimilis et ab illa exceditur; quod an possit accidere, examinabimus sectione sequenti, ubi plura dicernus de illo exemplo speculi de eiusque actione reflexa.

Cur agens per lineam rectam efficacius operetur

32. Ad experientias alias quae in confirmationem illius secundi argumenti afferuntur, respondeo satis probabiliter persuadaere secundam partem ultimae assertionis. Nec mihi occurrit aliqua alia probabilis responsio aut evasio; non enim video cur praesentia solis per lineam rectam respectu huius partis aeris remoti conducat ad maiorem illuminationem eius, nisi quia ipse sol cum aere sibi propinquiori simul in illam influit, in aliam vero partem aeris non ita e regione propositam, sed ad latus, verbi gratia, fenestrae, non potest ita influere, etiamsi respectu ipsius medii illa pars sit aeque propinqua. Dicet fortasse aliquis lumen receptum in medio agere in virtute solis in alteram partem aeris per lineam rectam obiectam soli, in aliam vero cadentem ad latus solum agere virtute propria, et ideo magis illuminare illam partem quam hanc. Sed hoc et mere gratis ac voluntarie dictum est et intelligi non potest quae res subsit illis vocibus neque in quo consistat illud discrimen, si sol ipse in neutram illarum partium per sese actualiter influit. Nam, hoc supposito, quid est agere in virtute alterius nisi agere ut virtutem diffusam ab illo et vicem eius habentem? Sed illa virtus recepta in medio est una et eadem; ergo respectu cuiuscumque partis medii agit ut virtus diffusa a sole et vice illius; ergo aeque agit in virtute solis. Neque explicari potest quid conferat illa situalis positio (ut ita dicam) vel praesentia solis ut ob eam causam dicatur agere in virtute solis in unam partem et non in aliam, si ratione illius applicationis sol ipse per se non magis influit.

33. Quod tandem sic confirmo ac declaro; nam quando accidens agit in virtute alterius absque actuali influxu eius, si tale accidens conservetur sine alio in cuius virtute agere dicitur, eamdem potest habere actionem. Hoc patet in gravitate vel impetu movente in virtute generantis vel imprimentis, et idem est de calore aquae, si calor dicatur calefacere in virtute ignis; immo et qui aiunt calorem summum efficere dicto modo formam ignis in virtute ignis sine alio actuali influxu eius, consequenter aiunt calorem separatum aeque ac coniunctam igni posse in virtute ignis efficere formam alterius ignis. Itaque in praesenti, si lumen receptum in parte aeris viciniori soli efficit dicto modo lumen in alia parte in virtute solis, ergo si illud lumen conservaretur in una parte, ablato sole de medio, eodem modo illuminaret eamdem partem quam nunc illuminat. Consequens autem est plane falsum, tum quia alias etiam nunc aeque illuminaret partem aeris sibi vicinam non obiectam soli, quia non magis neque ita abest nunc sol ab illa parte quam abesset ab alia, si omnino tolleretur, tum etiam quia in igne et calore experimento constat oppositum, ut in eadem confirmatione quam tractamus propositum est. Igitur necessario dicendum videtur solem actu influere cum parte proxima medii ad illuminandam aliam directe sibi obiectam, non vero aeque posse influere in aliam partem a latere existentem, etiam si ipsi aeri medio aeque propinqua sit, et inde provenire ut illae partes non aeque illuminentur vel calefiant.

De actione magnetis et similibus

34. In tertio argumento de motu locali prima ac praecipua experientia est de magnete; de quo, sicut de multis aliis experimentis quae hic tractamus, multa erudite congerunt Conimbricenses, lib. VII Phys., c. 2, q. 1. Breviter tamen, quantum ad rem praesentem spectat, admittimus attractionem illam fieri effective a magnete. Alexand. enim, lib. II Quaestionum naturalium, c. 3, existimavit ferrum non trahi a magnete nisi ut a fine, ipsumque interna et innata virtute quasi naturali pondere se movere ad magnetem. Hoc tamen reiiciunt Albertus, II Metaph., tract. III, c. 6; D. Thomas, VII Phys., lect. 3, text. 10; et Galenus, lib. III de Facultatibus naturalibus, c. ultimo. Primo, quia motus naturalis a virtute intrinseca ex quacumque distantia fit, ut in terra et igne patet; ferrum autem non tendit ad magnetem ex quacumque distantia, sed ex certa ac definita; non ergo ad ipsum tendit, sed trahitur. Secundo quia ferrum non movetur ad magnetem nisi in debita proportione quantitatis existant; moles enim ferri non trahetur a parvo magnete; ergo id est propter actionem, quae non sequitur a proportione minoris inaequalitatis. Tertio, quia dicitur experientia constare, si magnes perungatur sanguine hirci aut succo alii aut cepae, non posse attrahere ferrum; ergo id est quia virtus eius attractiva inde debilitatur.

35. Addendum subinde est magnetem imprimere ferro aliquam qualitatem motivam qua illud ad se trahat. Ita docent omnes auctores; nam, sicut proiectio fit per qualitatem impressam, ita et tractio; est tamen differentia, quia impulsus imprimitur per immediatum contactum quantitativum, non vero haec qualitas attractiva; et ratio est quia institutae sunt a natura ad contrarios effectus. Nam per impulsum separatur mobile a movente quod illud tangit; per tractionem vero trahitur mobile versus motorem vel etiam donec contingat illum. Praeterea, talis est haec attractio magnetis ut non solum per se ferrum ad se trahat, sed etiam ipsi ferro participationem eius virtutis communicet; nam ferrum attractum aliud ferrum ad se trahit et illud attrahit aliud, ut quasi catena ex eis conficiatur, quemadmodum Augustinus refert, XXI de Civit., c. 4, et nos etiam aliquando experti sumus; hoc ergo est signum apertum imprimere magnetem ferro qualitatem quae et vim habet movendi ipsum ferrum et efficiendi aliam similem qua ferrum ad se trahat.

36. Ultimo addendum est, ut argumento proposito respondeamus, magnetem non imprimere eam qualitatem ferro nisi per medium, alterando, scilicet, illud usque ad ferrum; quamvis enim haec alteratio medii sensibili experimento non percipiatur, tamen, cum facile fieri possit, ex aliis experimentis et rationibus colligimus in illa etiam alteratione servari naturalem modum agendi efficientis causae. Neque enim obstat quod medium ipsum non trahatur ad magnetem; quia necesse non est ut qualitas diffusa per medium eumdem effectum habeat in medio quem habet in distanti passo; sicut in superioribus dictum est ob diversam passi dispositionem accidere ut virtus diffusa per medium efficiat in distans corpus novam qualitatem aut qualitatis intensionem, quam non facit in ipsum medium. Sic ergo accidere potest in praesenti, vel ut qualitas diffusa per medium non sit eiusdem rationis cum ea quae imprimitur ipsi ferro, vel certe quod, licet sit in se eiusdem speciei, non habeat eumdem effectum trahendi in medio quem habet in ferro, propter peculiarem proportionem aut dispositionem ferri.

37. Solum potest obstare alia experientia, qua constat magnetem immutare ferrum, etiam interposito medio denso, ut experimento etiam percipitur et Augustinus supra refert dicens, posito ferro super argentum et magnete subtus, moveri ferrum ad motum magnetis,concitatissimo cursu ac recursu, prout magnes ab aliquo agitatur, argento (inquit)medio nihil patiente. Neque enim videtur verisimile posse magnetem tam densum medium totum alterare et penetrare. Sed nihilominus, cum Augustinus ait argento nihil patiente, plane intelligit de passione illa sensibli, qualis erat motio et concitatio ferri; de alteratione autem invisibili, Augustinus ibi nihil disputat. Neque est adeo difficile creditu quod magnes penetret corpus intermedium sua alteratione, vel quia porosum est, ut est lignum, vel quia parvam habet profunditatem, quale fortasse erat argentum illud, cuius meminit Augustinus; sicut etiam influentiae caelestes penetrant corpora etiam densissima et in magna distantia, propter magnam vim agendi. Haec enim vis magnetis existimatur esse quaedam participatio caelestis proprietates, ut dicit D. Thom., q. 5 de Verit., a. 10, ad 5; q. unica de Anima, a. 1. Forte etiam contingere potest ut illa actio, licet non penetret totum corpus densum, interventu circumfusi aeris, continue perveniat usque ad ferrum. Atque ad eumdem modum iudicandum est de succino elevante paleas, et idem est de argento vivo trahente particulas auri, et de quacumque alia re simili, vel medicinali radice aut herba, quae vim habet trahendi aliquid aut etiam expellendi.

38.Remora qui navem retardet.— Quod vero spectat ad retentionem echeneidis, quamvis alioqui ille sit mirabilis naturae effectus, est difficillimum explicatu qua virtute possit tam parvum animal tam vehementem molem retardare; tamen in praesenti nihil infert difficultatis, nam Plinius expresse ait id facere nullo suo labore, non retinendo aut alio modo quam adhaerendo; non ergo quidquam agit in distans. Quid vero imprimat navi ad detinendam illam, tractat late Scaliger contra Cardanum, exercit. 218, et contra eum Conimbricens. supra, a. 5. Ego vero censeo rem esse occultissimam, quae necesario reducenda est in aliquam virtutem superioris rationis, quae vim habeat talem ac tantam ad resistendum impulsui navis ut ab eo debilitari non possit. An vero id fiat ab hoc animali imprimendo aliquam qualitatem navi debilitantem vim illius impetus, vel solum adhaerendo per virtutem sibi innatam, sicut homo detinet lapidem proportionatum ne cadat, vel denique an hic piscis vim talem habeat sistendi seipsum et quasi adhaerendi loco suo ut etiam ab impellente navim rapi aut dimoveri non possit, mihi incertum est. Quocumque tamen horum modo eveniat, non dubium est quin ex virtute mirabili et occulta proveniat, adiuvante fortasse speciali aliqua et connaturali influentia caelesti. Immo addit Ambrosius, lib. V Hexaem., c. 10, ad finem, imitatus Basilium, hom. VII Hexaem., ex munere et potentia creatoris tam parvum animal tantam accepisse virtutem.

De actione phantasiae et similibus

39. In quarta difficultate solvenda laborant qui existimant notitiam existentem in phantasia effective concurrere proprio influxu physico ad actum appetitus. Unde quidam utramque potentiam vel in cerebro vel in corde collocant, ut vicinae sint et inter se agere possint, cum tamen verior doctrina habeat phantasiam in cerebro et appetitum in corde esse, ut alibi latius ostendendum est. Alii nescio quas qualitates dicunt diffundi a cerebro, medio actu phantasiae, usque ad cor ut immutent appetitum. Sed hoc figmento simile est, quia illae qualitates nec sunt species obiecti aut ipsiusmet actus phantasiae: essent enim inutiles, cum appetitus non possit speciebus uti; nec possunt esse qualitates aliquae quasi deferentes ad potentiam appetitivam notitiam obiecti, quae est in phantasia; quia potentia ipsa appetitiva nunquam percipit illam notitiam; neque notitia unius potentiae potest alteri manifestari, aut formaliter aut obiective, nisi mediante alia specie aut notitia sui. Alii denique, convicti argumento, fatentur notitiam existentem in cerebro immediata actione influere per propriam efficientiam in appetitum. Neque putant id esse inconveniens, eo quod illae duae facultates in eadem anima coniungantur, quae est principium principale illius actionis; nam, sicut virtus principalis potest cooperari suae virtuti instrumentali, etiamsi usque ad locum distantem diffusa sit, ita e contrario virtus aliqua instrumentalis poterit cooperari virtuti principali, etiam in loco distanti, si usque ad illum virtus ipsa principalis diffusa sit, dummodo in illa etiam parte, ubi fit actio, sit aliud instrumentum magis proprium et proportionatum tali actioni. Quae responsio, supposito illo primo fundamento, est inter reliquas minus improbabilis, et de instrumentis divinis adhiberi solet, quod attingere possint immediate ad distantes, quia virtus principalis ibi adest. Absolute tamen (quidquid sit de miraculosis actionibus) non satisfacit, quia iam admittitur efficientia ab aliqua forma aut qualitate seu actu, quae transilit ad distans quasi per saltum absque continua actione per medium.

40. Et ideo nos facilius has angustias evademus negando notitiam concurrere active ad actum appetitus, sed tantum ut conditionem repraesentantem obiectum, qua posita, appetitus efficit suum actum per naturalem sympathiam harum potentiarum. Et ad hoc optime confert radicatio illarum facultatum in eadem anima; illa enim, seu suppositum per illam, est quod principaliter operatur et utitur his facultatibus, et ideo, dum per unam percipit obiectum sibi conveniens, per aliam illud appetit; non quidem quia per unam efficiat in aliam, sed quia ex obiecto per unam apprehenso excitatur ad operandum per aliam, quae excitatio non est per immutationem realem et effectivam, sed per metaphoricam seu finalem, et ideo non requirit localem propinquitatem, sed animalem, ut sic dicam. Atque idem proportionaliter dicendum est de appetitu et potentia motiva; quamquam enim dici posset omnem motionem inchoari ex corde, et mediis spiritibus ac nervis procedere usque ad partem in qua exercetur vel apparet motus, tamen, quod ad praesens attinet, applicatio potentiae motivae per appetitum non est per actionem propriam et physicam unius potentiae in aliam, sed per subordinationem potentiarum in eadem anima; quo modo etiam intellectus et sensus applicantur ad operandum per voluntatem et appetitum, de quo latius philosophi in libris de Anima, et theologi in I-II. De efficientia vero specierum sensibilium in sensibus internis, mediis externis, alia est ratio et longe diversa, nam hic revera propria efficientia intervenit, quae per medium fieri debet, ut ab oculo dicuntur species visibiles tendere usque ad sensum communem per nervum opticum; haec enim actio talium specierum non est proprie vitalis aut immanens, sed est proveniens ab extrinseca mediis illis instrumentis, et ideo per medium proprie diffunditur, sicut aliae actiones naturales.

De actione rei spiritualis in corpus

41. Hactenus dictum est de agentibus et patientibus corporalibus inter se; in quinto vero argumento agitur de actione rerum spiritualium in corpora et inter se. Et quoad priorem partem de actione spirituum in corpora, consequenter loquendo, dicendum est necessariam esse immediatam propinquitatem intelligentiae ad corpus ut illud possit movere localiter; suppono enim spiritum creatum nullam aliam actionem posse in corpus exercere, quod infra ostendam de intelligentiis disputando. Unde, si angelus ad movendum corpus potest imprimere impetum medio alio corpore quod non localiter moveat, sic quidem ad movendum localiter aliquod corpus sufficiet illi adesse immediatione virtutis; necessarium tamen erit ut immediatione suppositi sit praesens corpori in quo primo incepit illam virtutem imprimere. Si tamen (quod probabilius censeo) non potest angelus illam virtutem imprimere per intermedia corpora non mota, necessarium erit ut angelus movens proxime adsit immediatione suppositi ei corpori quod immediate movet. Et hoc modo aiunt philosophi unamquamque intelligentiam moventem caelum adesse ei orbi quem movet. Sic etiam theologi dicunt angelos suppositaliter adesse illis corporibus quae assumunt et in quibus apparent. Et quoties Scriptura dicit angelum movere vel deferre aliquem hominem, significat ibi angelum substantialiter adesse aut cum re, quam movet, moveri. Quod non esset necessarium, nisi oporteret angelum adesse ubi movet. Atque hoc plane supponit D. Thomas, I, q. 52 et 53, et 55, a. 2, ad 3, et q. 113, a. 6, ad 3, et clarius in locis infra citandis.

42. Neque obstat quod res spiritualis non habeat situm; habet enim substantialem et realem praesentiam definitam, secundum quam necesse est passo coniungi quando agit in illud. Nec modo disputo an operatio sit ratio illius praesentiae, quod theologi aliqui asserere videntur, veI, e converso, an praesentia illa secundum se sit prior vel etiam independens ab operatione, quod plures affirmant et mihi probabilius videtur; sed assero ad operationem necessariam esse praesentiam substantialem, quam fortasse vocavittactum spiritualem ad corpus D. Thomas, q. 6 de Potentia, a. 7, ad 1.2; et apertius q. 16 de Malo, a. 1, ad 15, dicit quod angelus non agit immediate in aliquod corpus a se distans, et affert Damascenum dicentem:Angelus ubi est, ibi operatur. Qui videndus est lib. I de Fide, c. 16 et 17, et lib. III, c. 2.

43. Neque etiam obstat quod angelus moveat per intellectum et voluntatem, quia, ut inferius suo loco dicam, non movet per has potentias ut proxime elicientes motum, sed dirigendo et applicando potentiam exsequentem, quam oportet esse coniunctam passo. Quam responsionem insinuat D. Thomas, loco nuper citato de Potentia; cum enim obiecisset in argumento 12 movens et motum debere esse simul, angelum autem non esse simul cum corpore ex eo quod velit illud moveri, respondet:Imperium angeli requirit exsecutionem virtutis; unde oportet quod sit quidam tactus spiritualis ad corpus quod movet; et Quodl. VI, a. 2, ad 2, quod erat simile, respondet actionem angeli radicari in essentia eius, a qua procedit virtus et operatio, et ideo necessarium esse substantiam eius aliqualiter coniungi rebus quas movet, quia movens et motum debent esse simul. Et declaratur praeterea. quia si efficacia in movendo pensanda esset ex modo quo voluntas attingit suum obiectum, sicut voluntas angeli indifferenter velle potest propinquum et distans quantumvis, ita eadem efficacitate posset movere corpus propinquum. et distans quacumque distantia; consequens autem est plane absurdum, quia, cum virtutem habeat finitam, non est verisimile posse aeque operari in rem quantumcumque distantem, sed habere terminum in sphaera activitatis suae. Sicut ergo aliter comparatur potentia motiva ad subiectum quam voluntas ad obiectum, ita etiam in absoluta conditione propinquitatis et distantiae; potentia enim movens agit realiter et transeunter in subiectum quod movet, et ideo oportet ut sit realiter indistans ab illo; secus vero est de voluntate ut versatur circa obiectum in quod realiter non agit neque ipsum immutat.

De actione spirituum inter se

44. Altera pars illius argumenti erat de actione unius angeli in alium vel in animam separatam, quae actio etiam esse potest aut locutio aut motio localis. De hac eadem est ratio quae de motione corporis; nec video rationem differentiae quae assignari possit. Unde D. Thomas, in loco proxime citato, generaliter ait substantiam angeli debere coniungi rebus quas movet; non enim dixit corporibus, sed rebus, ut indicaret doctrinam esse generalem. Suppono autem sermonem esse quando unus angelus movet alium vere ac physice efficiendo in ille motum, nam si tantum moveat moraliter per imperium, illam tantum requirit praesentiam quae ad imperium sufficit, de quo eadem est ratio quae de locutione, nam imperium locutione fit.

45.Qualiter angeli mutuo colloquantur.— De locutione autem unius angeli ad alium non possumus hic ex professo dicere, nam est res theologica et ad explicandum difficilis; in genere tamen loquendo, altero e duobus modis in illa procedi potest. Unus est angelum loquentem nihil agere in eum cui loquitur, et sic facilis est in praesenti responsio, quia is angelus, cui alius loquitur non comparatur ad illum ut subiectum vel passum ad agens, sed tantum ut obiectum ad actum immanentem, et ideo mirum non est quod locutio possit esse immediate ad angelum quantumcumque distantem. Iuxta hunc autem dicendi modum, ad argumentum factum respondendum est locutionem unius et excitationem alterius non fieri per actionem transeuntem ab uno in alium, sed quasi per quamdam sympathiam naturalem; quia dum unus angelus vult ut alius percipiat suum actum vel conceptum, statim alter utitur specie quam habebat illius actus vel conceptus ut attendat loquenti. Nec video quo alio modo possit illa sententia explicari; statim vero inde apparet quanta in ea sit difficultas, quod, nimirum facultates radicatae in diversis essentiis vel substantiis habeant inter se naturalem sympathiam et connexionem ac concomitantiam in agendo, non causalem,†5 sed infallibilem ac per se, sine actione unius in aliam. Cui difficultati accedit alia, si angelus habet innatas species actuum alterius, cur non possit illos intueri statim ac sunt, si velit, etiamsi alius ipsum non excitet et quasi applicet per ordinatiorem seu voluntatem suam? Rursus accedit difficultas de illuminatione qua unus angelus non solum loquitur, sed etiam docet alium; ad quam, etiamsi illa sympathia admittatur, non videtur sufficere. Tandem, quidquid sit de locutione in rigore sumpta, extendi potest difficultas ad omnem actionem speciei intelligibilis; est enim probabile unum angelum, quatenus est obiectum actu intelligibile, posse, quantum est de se, imprimere speciem sui vel suorum actuum in alium augelum, si tali specie careat. Et quidquid sit de angelis inter se, respectu animae quae separatur a corpore, id est magis receptum; posita ergo tali actione manet integra difficultas, si illa non impeditur per distantiam.

46. Alter ergo dicendi modus esse potest admittendo aliquam actionem intellectualem unius spiritus in alium per realem affectionem alicuius speciei intelligibilis, vel alicuius intensionis aut modificationis eius. Qua supposita, potest adhuc dupliciter responderi ad difficultatem tactam. Primo, excipiendo hanc actionem a generali regula tradita. Quemmodum insinuat D. Thomas in citata quaestione de Anima, et in Quodl. VI, a. 10. Et rationem utroque loco significat, quia idem est in angelis ordo quod in corporibus situs, et ideo actio pure intellectualis non pendet ex situ aut medio, sed ex ordine naturae. Et in I, q. 107, a. 4, addit operationem intellectus abstrahere a loco et tempore, et ideo locutionem quae per illam fit non impediri ob distantiam. Et potest hoc confirmari, nam incredibile videtur non posse unum angelum loqui ad alium nisi sint indistantes supposito et substantia, nam per medium non potest deferri illa actio. Haec vero sententia revera videtur earum consequens ad omnia dicta, quia valde enervat principium positum totamque rationem eius. Item, quamvis in angelis non sit situs, est tamen praesentia substantialis; ergo differentia assignata nulla est ad excludendam necessitatem huius praesentiae ad dictam actionem; alias neque esset necessaria indistantia inter angelos ut unus localiter moveret vel detineret alium. Item, iuxta illam rationem, Deus ex vi actionis qua creat vel illuminat angelum non esset intime praesens in illo per essentiam, sed solum ratione immensitatis; quod est contra D. Thomam et veriorem doctrinam, ut infra videbimus. Sequela patet, quia etiam Deus agit in angelum ut spiritus in spiritum; ergo est eadem ratio de illo. Erit ergo propter haec probabilis ultimus dicendi modus, quod ad hanc etiam actionem et ad locutionem angelicam, si illam actionem requirit, necessaria sit indistantia. Inter quas sententias aliis relinquo iudicium quae simpliciter probabilior sit; solum assero hanc tertiam esse magis consequentem ad rem quam nunc tractamus, nisi eligatur prima, cuius difficultatibus satisfacere difficillimum est.

De sphaera activitatis

47. Ultima difficultas proposita in sexto argumento facillime solvitur ex secunda et tertia parte ultimae assertionis, quas probabiliter suadet, et contra superiores assertiones nihil probat. Quamvis enim demus habere unumquodque agens naturalem sphaeram activitatis certae magnitudinis, in quam possit per se et propria virtute actioneque agere, non sequitur posse immediate agere in partem remotam illius sphaerae non agendo in propinquam, quia non potest agere nisi continuata actione, inchoando illam a passo sibi propinquo et indistanti, et continue diffundendo illam per totam sphaeram; hunc enim modum agendi determinat sibi quaecumque causa efficiens. Neque est inconveniens quod causae omnes, etiamsi sint virtute inaequales, aeque determinent sibi hanc passi propinquitatem, quia hoc non provenit solum ex limitatione vel imperfectione virtutis, sed ex natura huius causalitatis; limitatio autem sphaerae provenit ex limitatione virtutis, et ita iuxta inaequalitatem virtutis erit etiam inaequalis sphaera, si caetera paria sint. Recte autem videtur probare argumentum illud non limitari agentia naturalia ad agendum per se et per suam propriam virtutem in solam superficiem ultimam corporis sibi contigui, sed intra aliquod certum spatium, quod possunt sua virtute attingere, etiamsi per possibile vel impossibile una pars medii non agat in aliam; quod in ultima conclusione asseruimus.

48. Non probat autem argumentum illud (quamvis ad hoc etiam tendere videatur) esse impossibilem illum modum agendi per partem propinquam in remotam per totum spatium, ita ut quantumvis per partes proportionales dividamus partem remotam a propinqua, immo et superficiem proximam a reliqua magnitudine, semper possit effectus active procedere ad remotum per propinquum, quia in hoc modo agendi nulla involvitur repugnantia, quia qualitas recepta in medio aut in qualibet parte medii, vel in superficie, potest esse activa, et passum est etiam aptum ad recipiendam talem qualitatem, et pars remota est in debita proportione respectu propinquioris ut ab illa pati possit; quia actio procedit uniformiter difformiter a principio sphaerae usque ad finem; ergo concurrere possunt omnia necessaria ut actio semper fiat per propinquum in remotum. Neque enim obstare potest infinitas partium proportionalium, quia similis infinitas est in successione actionis. Non ergo asserimus hunc modum esse impossibilem, sed asserimus imprimis non esse necessarium ut omne agens requirat propinquitatem et indistantiam passi in quod primo agit. Neque etiam sufficere ad definiendam sphaeram activitatis agentis per se ex vi quantitatis ac limitationis virtutis eius. Asserimus deinde, etiam quando actio illo modo procedit per partem propinquam in remotam, non ita fieri ab una parte in aliam quin agens simul et actualiter cum omnibus agat intra sphaeram suae activitatis, et ideo efficacior sit actio in partem remotam per propinquam quam si sola pars propinqua per virtutem in se receptam ageret in remotam. Et utrumque horum assertum est in ultima conclusione, et videtur sufficienter probari ex omnibus dictis et contentis in illa ultima difficultate.

1.Dubitandi difficiles rationes.— Prima.— Ratio difficultatis primo sumi potest ex dictis sectione 4, ubi ostensum est interdum agens agere in seipsum etiam secundum eamdem partem; non potest autem idem sibi esse dissimile secundum eamdem partem; ergo non est necesse ut semper passum sit agenti dissimile. Dicetur fortasse, quando aliquid in se agit, semper operari per virtutem alterius rationis a forma quam in se agit, et ita in principio actionis esse sibi dissimile, quatenus non habet formaliter illam formam, sed tantum virtualiter.

2.Secunda.— Sed contra hoc argumentor secundo, nam interdum aliquid agit in seipsum etiam per eamdem qualitatem formaliter; calor enim vel frigus alicuius corporis, quando circumdatur ab agente contrario, solet seipsum intendere et quasi fortificare ad resistendum vel debellandum aliud, ut patet in calore ventriculi, qui hac ratione tempore hyemis fortior est, ut experientia ostendit, et testatur Hippocrates, aphorismo 15. Idem patet in aere existente in cavernis vel locis infimis, qui tempore hyemis calidior est. Nec potest hoc tribui extrinseco agenti, cum illud contrarium sit et non possit qualitatem sibi oppositam intendere. Neque etiam potest tribui dimanationi naturali ab intrinseca forma, tum quia haec ex se semper est maxima quae esse potest, cum sit mere naturalis; neque est cur augeatur propter circumstans contrarium, immo inde potius deberetrmpediri; tum etiam quia non solum in naturali, sed etiam in praeternaturali subiecto invenitur ille modus actionis, nam etiam aqua in puteis calidior fit tempore hyemis.

3.Tertia.— Tertio est simile argumentum, quia interdum una res agit in aliam sibi similem in qualitate et intensione, etiamsi actio per eamdem qualitatem fiat. Assumptum patet communi exemplo de ferro, quod licet in se non habeat summum calorem, sed ut sex, verbi gratia, intendit similem calorem in palea vel stupa, ita ut illam comburat. Et ad eumdem modum calor et lumen medii intendi solet per reflexionem a calore vel lumine corporis extreme distantis, etiamsi illud in se calidius vel lucidius non sit intensive; ut cum sol directe calefacit aerem et terram, calor aeris intenditur ex reflexione terrae, et similiter intenditur lumen aeris ex reflexione speculi, etc., cum tamen nec calor in terra nec lumen in speculo potuerit esse intensius quam in aere ex actione solis, cum magis distent a sole quam aer.

4.Quarta.— Quarto, si ob aliquam causam esset necessaria haec dissimilitudo, maxime ut agens superet in virtute agendi passum; sed ob hanc causam non est necessaria, tum quia fieri potest ut aliunde proveniat illa superior virtus, nimirum ex maiori densitate aut ex aliis conditionibus subiecti; tum maxime quia non semper videtur necessarius ille excessus ex parte agentis, alioqui nunquam passum posset reagere in suum agens. Quia vel superatur ab illa in virtute, vel non; si non superatur, et nihilominus ab illo patitur, iam in agente non requiritur excessus virtutis; si vero superatur, et nihilominus in illud reagit, ergo ad reagendum non requiritur excessus virtutis; at vero reactio vera ac propria actio est et causalitas effectiva; ergo ad hanc non semper est necessarius excessus virtutis; ergo nec dissimilitudo in forma seu ratione agendi. Tandem fieri potest ut actio sit coaeva. agenti, ut illuminatio soli; tunc autem nunquam intercedit dissimilitudo inter agens et patiens, quia semper fuerunt similia.

Notationes ad resolutionem quaestionis

5.Dissimilitudo inter agens et passum: pro initio actionis attendenda.— Advertendum est, cum inquirimus an efficiens requirat passum sibi dissimile, non esse sermonem de fine actionis, sed de initio, seu de dispositione et proportione quae antecedere debet inter agens et passum ad actionem, quia hic inquirimus conditiones requisitas ad agendum, non eas quae consequuntur actionem. Et praeterea, quia in fine actionis non tam comparabitur passum ad agens quam effectus ad causam. Quo fit ut dissimilitudo in termino actionis non possit esse de ratione causae efficientis, cum potius intentio agentis sit reddere passum sibi simile. Quod si id interdum perfecte non assequitur, provenit ex imperfectione effectus, et haec aliquando oritur ex debili virtute agentis, quod non potest vincere resistentiam passi; aliquando ex incapacitate passi et nobiliori virtute agentis, quod universale est seu causa aequivoca agens per formam superioris ordinis, quam effectus non potest secundum eamdem rationem recipere, et ideo fit similis secundum aliquam analogiam vel rationem communem, non vero perfectam.

6.Rei quae agit actio potest esse coaeva.— Rursus observandum est, cum inquirimus dissimilitudinem quae antecedere debet inter passum et agens, non esse sermonem de antecessione in tempore aut duratione, sed ordine naturae et causalitatis; illa enim prior, licet saepe intercedat, per se necessaria non est, ut recte convincit ultimum argumentum in principio factum. Neque enim dubitandum est quin possit actio esse coaeva agenti, quando illa successionem non requirit et absque resistentia fit. Unde, si illa sit actio naturalis et ex sua specie talis sit ut possit reddere passum perfecte simile agenti, a principio perficiet illam similitudinem; nam agens naturale, statim ac est, agit quantum potest; et ideo si agit sine resistentia, a principio producit effectum perfectum; ergo secundum realem durationem in ea actione passum nunquam est dissimile agenti. Nihilominus tamen ordine naturae intelligi potest dissimile, quia tale passum ex se, seclusa actione agentis, non haberet similitudinem cum illo. Et ita actio illa non fit circa passum ut iam simile, sed potius reddit illud simile; atque ita formaliter fit ex dissimili.

Resolutio quaestionis

7.Agit quidque in dissimile in forma, et in materia simile.— Sic igitur explicato quaestionis sensu, facile est eius resolutio; dicendum est enim causam agentem efficere non posse in passum, nisi quatenus est sibi dissimile in forma seu termino actionis. Hoc est veluti primum principium in philosophia; tradit illud Arist., I de Generat., c. 7, text. 46, ubi ait maximam partem veterum summa animi consensione affirmasse rem nullam similem a simili quidquam pati, quod alterum nihil magis agens aut patibile altero sit. Et text. 48 idem confirmat, quia alias eadem ratione idem a seipso afficeretur. Quod in sequentibus declarat dicens hanc dissimilitudinem necessariam esse secundum formam seu speciem, nam in materia seu genere subiecto potius requiritur similitudo inter agens et patiens, quod paulo inferiusdeclarabimus. Idem principium supponit Aristoteles eodem I lib. de Gener., c. 9, dum aitagens agere quatenus est actu, pati vero passum ut est in potentia. Quod etiam docet toto lib. I Phys., et lib. III, in principio, et lib. VII, a text. 35, et lib. VIII, a principio. Et expositores his locis generatim ita sentiunt, quamvis nonnulli in aliquibus particularibus actionibus non recte id declarent, ut respondendo ad difficultates videbimus.

8.Conclusionis ratio.—Absurda ex opposito conclusionis.— Ratio autem tacta est quia agens agit quatenus est in actu, et ad agendum requirit passum quod sit in potentia; sed id quod est in potentia, ut sic est dissimile ei quod est in actu, ut sic; ergo. Maior quoad priorem partem constat, quia agere est communicare seu dare esse, et ideo necesse est ut tale esse supponatur actualiter in causa, vel formaliter vel eminenter, iuxta modum et dignitatem agentis; nemo enim dare potest quod in se aliquo modo non habet. Et eadem fere ratione probatur altera pars eiusdem propositionis, quia dum agens communicat suum esse passo, deducit illud de potentia in actum; ergo passum, ut tali actioni substernitur, supponitur in potentia. Et ideo in I Phys. privatio ponitur inter principia ad generationem necessaria ex parte materiae, quae principia in omni mutatione vel actione quae fit ex subiecto proportionaliter necessaria sunt. Ab incommodis etiam optime confirmavit conclusionem Aristoteles, quia alias nulla esset ratio cur ex duobus similibus unum potius in aliud ageret quam e converso. Item, quia idem posset seipsum intendere. Item, nullus esset finis actionum, sed post perfectam pugnam inter contraria, et comparata victoria et assim:lato passo, tunc denuo inchoaretur actio. Ac denique, ut Aristoteles ait, hoc modo nihil vindicari poterit neque ab occasu neque a motu.

Corollaria ex praecedenti resolutione

9. Atque ex his rationibus sequitur primo dissimilitudinem per se necessariam inter causam agentem et patientem solum esse eam quae est inter habitum et privationem, seu inter rem constitutam in actu vel existentem in potentia; nam si in passo supponatur capacitas ad recipiendam formam, et agens habeat virtutem ad producendam illam, nullam aliam dissimilitudinem ex parte passi requirit, nisi quod careat tali forma; quia neque ex ratione motus aut actionis neque ex alio generali principio alia potest in universum requiri. Unde, quod in rebus generabilibus et corruptibilibus inveniatur non solum haec dissimilitudo, sed etiam nositiva oppositio et contrarietas, non est ex ratione causae efficientis ut sic, sed ex eo quod tales res ita sunt institutae ut mutuam inter se pugnam et actionem habere possint, et ex se invicem generari et corrumpi secundum speciem. Est autem animadvertendum inter causas efficientes quasdam esse univocas, alias vero aequivocas, quas voces iam supra explicuimus; agimus autem de causis principalibus, nam ex illis facile est doctrinam ad instrumentales accommodare. In causis ergo univocis dicta conditio propriissime et formaliter intercedit; nam cum agens introducat in passum formam eiusdem rationis cum illa per quam agit, supponit in passo carentiam eius, et consequenter supponit formalem dissimilitudinem cum illo.

10. At vero causa aequivoca non inducit in passum formam eiusdem rationis, atque adeo formaliter similem suae formae per quam agit, et ideo proprie non supponit in passo formalem dissimilitudinem, id est carentiam illius formae secundum speciem quam in se habet, sed supponit dissimilitudinem inter passum ut actioni supponitur et ut per actionem perficitur, et consequenter etiam supponit in passo carentiam illius similitudinis quae inter formam aliquam formaliter sumptam et aliam quae eminenter continet illam intercedere potest. Et ratio est clara. Primo, causa aequivoca non facit formalem similitudinem, sed eminentialem tantum (ut ita dicam); ergo proportionalem tantum dissimilitudinem praerequirit; nam sola privatio formae quae terminat actionem agentis ad actionem necessario supponitur. Etenim ad actionem non requiritur quod passum careat forma, quae est formaliter in agente, si illam non est formaliter seu eiusdem rationis recepturum; sed solum oportet ut careat illa forma quae in ipso est introducenda et futura est terminus actionis, etiamsi in agente solum sit virtualiter seu eminenter, quia privatio ad actionem requisita non opponitur formaliter formae quae est principium actionis, sed quae futura est terminus ad quem actionis, cum talis privatio habeat rationem termini a quo. Sic igitur dissimilitudo necessaria inter huiusmodi agens et passum non oportet ut sit formalis, sed sufficit eminentialis, ut declaratum est. Et hac ratione unum grave potest movere aliud deorsum, etiamsi sint in gravitate similia, vel etiamsi simul deorsum moveantur et in hoc etiam sint similia, quia formalis terminus illius motus non est gravitas, sed Ubi inferius, quod quodammodo continetur virtute in gravitate, et ideo illius privatio, non vero privatio gravitatis, necessaria est ad illum motum. Et idem est de omnibus similibus, praesertim in actibus immanentibus, in quibus semper actio potentiae aequivoca est, de qua communiter dici solet non tam tendere ad producendum simile quam ad producendum proportionale, id est, actum secundum consentaneum primo et qui sit perfectio eius, in quo non formaliter, sed virtute et eminenter continetur. Ideoque in illa etiam actione, inter principium activum et passivum, quatenus talia sunt, supponitur tantum dicta eminentialis dissimilitudo, nimirum, quod in altero contineatur eminenter actus quem alterum non habet formaliter, donec illum recipiat a principio activo, quae dissimilitudo semper reperitur, sive illa principia in re distinguantur sive tantum ratione, ut in solutione ad primum magis constabit.

11.Ex quibus capitibus inter duo non sit actio.— Primum.—Secundum.— Secundo sequitur ex dictis ad efficientiam per se requiri ut causa agens habeat vim in passum et circa capacitatem eius, quia alias impossibile esset sequi actionem. Hoc sequitur ex dictis; nam ob hanc causam necessaria est praedicta dissimilitudo inter agens et passum, ut in agente, quatenus est in actu, possit esse vis ad subiiciendum sibi passum, quod est tantum in potentia. Et confirmatur, nam, sicut impossibile est formam informare materiam nisi habeat vim informativam proportionatam materiae, ita neque agens potest in suo genere actuare subiectum nisi habeat vim in illud, quia in universum actus secundus requirit actum primum proportionatam. Ut tamen hoc amplius declaretur, advertendum est ex quatuor capitibus oriri posse ut inter aliqua duo non sequatur actio, loquor de naturalibus agentibus. Primo, si in illis non sit virtus activa. Secundo, si in altero sit virtus, in altero vero non sit capacitas illius formae quam aliud agere potest, ob quam causam ignis non potest calefacere caelum; et ideo Aristoteles non posuit negationem principium generationis seu mutationis, sed privationem, quia debet esse in subiecto capaci. Ideo etiam dixit, in I de Gener., requiri inter agens et passum dissimilitudinem in forma et similitudinem in materia, ratione cuius passum sit capax formae agentis. Quod tamen non est eodem modo in omnibus agentibus verum; nam caelum agit in haec inferiora quamvis cum illis in materia non conveniat, et intelligentia movet corpus cum quo non convenit in materia. In agentibus ergo quae agunt actione univoca et corruptiva est simplicter vera illa propositio, et de illis proprie locutus est Aristoteles; nam ibidem dixit agens quod convenit cum passo in materia, pati etiam ab illo, secus vero esse de agente superiori, quod in materia non communicat. In agentibus ergo actione aequivoca solum requiritur illa convenientia secundum communem aliquam rationem; loquimur enim de agentibus creatis, in quibus nullum potest alterare vel generare aliud nisi aliquo modo conveniant in materia, saltem in communi, quia oportet ut utrumque sit materiale. In motu etiam locali id reperitur, quod movens et motum semper conveniunt aliquo modo in capacitate recipienda motum sibi proportionatum; nihil enim creatum movere potest localiter nisi ipsum etiam sit mobile, ut de corporibus constat, et de intelligentiis etiam infra dicemus. Sed hoc quodammodo extrinsecum est ad rationem agentis; intrinsecum autem est quod in passo sit capacitas illius formae cuius activa vis est in agente.

12.Tertium.— Tertio impedietur actio si illa capacitas iam sit in actum reducta, quia tunc etiam cessat vis agentis in passum, eo quod iam factum sit quidquid ab illo fieri poterat, quod coincidit cum his quae hactenus diximus, nempe nihil posse agere in sibi simile quatenus tale est, quod tam est verum in agentibus univocis quam in aequivocis, loquendo de proportionata similitudine, quae inter ea et effectus eorum esse potest, ut ex superioribus constat. Ratio enim proportionalis ex hac eadem radice oritur, scilicet, quia iam tota vis talis causae expleta est in tali passo, et ideo nibil ei superest agendum. Dices: etiamsi passum sit in actu per unam formam vel qualitatem, adhuc manere posse in agente vim ad introducendam aliam similem, alioqui tota haec quaestio reducetur ad illam, an, scilicet, duo accidentia solo numero differentia possint esse in eodem subiecto. Respondeo non posse, quia postquam subiecti capacitas uno actu completa est, iam non manet in potentia ad alium similem actum, et quoad hoc verum est esse valde coniunctam hanc quaestionem cum illa de pluribus accidentibus solo numero differentibus in eodem subiecto. Nam si in eadem materia possent esse plures formae substantiales, vel specie vel numero differentes, posset naturale agens inducere alteram formam in materiam quae tantum unam haberet; ergo similiter, si subiectum posset habere duo accidentia omnino similia, quamvis haberet unum, posset aliud recipere a simile agente, vel etiam a seipso, et ideo diximus supra, disp. V, sect. 9, non posse accidentia solo numero diversa et omnino similia simul recipi in eodem subiecto.

13.Quartum.— Quarto tandem, supposita virtute ex parte agentis et capacitate in passo, cum dissimilitudine et privatione, adhuc potest impediri actio ob resistentiam passi. In quo est observandum ad actionem ut sic per se non requiri resistentiam in passo, sicut etiam diximus non esse necessariam contrarietatem vel oppositionem positivam; nam privatio ut sic non resistit, sed potius parat viam ad actionem; quidquid ergo resistit reducitur ad positivam contrarietatem vel repugnantiam, et ideo per se non requiritur ad actionem, quin potius ex se impedit vel retardat actionem. Unde, quod actio sit successiva, et non instantanea, ex resistentia passi provenit, nisi interveniat motus localis, cui est intrinseca talis successio, ut ex philosophia constat, et inferius, in tractatu de actione et passione, attingemus. Hinc ergo fit ut, quando ultra dissimilitudinem passi intervenit etiam resistentia, si tanta sit ut vel superet vel aequet virtutem agentis, impediatur actio; et ideo est commune philosophorum axioma et quasi primum principium, ad efficiendum necessariam esse proportionem maioris inaequalitatis, id est, in qua maior sit virtus in agente quam resistentia in passo. Quod sumptum est ex Aristotele citatis locis, et patet facile, quia agens ut agens vincit passum, saltem quantum ad id quod agit; ergo necesse est ut secundum eam rationem viribus illud superet; alias quomodo vincere posset? Atque hoc in solutione quarti argumenti amplius declarabitur.

Argumentorum solutiones

14. Superest igitur ut argumentis satisfaciamus; et ad primum quidem recte ibi responsum est, et ex omnibus quae diximus, declarata est responsio, et potest amplius declarari. Nam idem potest simul et secundum eamdem partem esse in actu primo et in potentia ad actum secundum, quod alii dicunt in actu virtuali et potentia formali; et ita secundum eas duas rationes, sive re sive ratione tantum et habitudine distinguantur, habet ad se quamdam dissimilitudinem, non propriam et formalem, sed eminentialem et virtualem, quae satis est ad actionem, ut diximus.

De antiperistasi

15.Quorumdam opinio.— In secundo argumento petitur vulgaris difficultas de antiperistasi, quae pure physica est, et in I de Generat., c. 7, solet ex professo tractari, et ideo pauca attingam huic loco necessaria. Dicunt ergo quidam ad rationem illam, quamvis eadem qualitas non possit seipsam intendere directa actione, tamen reflexa posse, quam aiunt eo casu intervenire in hunc modum, quod res calida, verbi gratia, a suo contrario obsessa, quasdam species in illud immittit, quae sunt veluti instrumenta ad agendum in illud; cum autem ipsum contrarium illis speciebus resistat, illae in suum agens reflectuntur, atque ita illud intendunt. Ita docent Marsil., I de Gener., q. 17 et 18; Albertus de Saxon., q. 15; Venetus, in Summa de Gener., c. 23, et in Summa Meteor., c. 3, et alii. Sed haec sententia dicit incredibilia et non solvit difficultatem. Primo enim fingit species intentionales sine fundamento. Deinde facit illas instrumentum alterationis materialis, quod inauditum est. Rursus facit illas euntes et redeuntes, cum tamen sint accidentia, nisi fortasse dicat esse aliqua corpuscula, quod incredibilius est; vel nisi dicat illum reditum esse metaphoricum per reactionem, quod verum esse non posse iam patebit probando alterum membrum, scilicet, non solvi difficultatem. Quod patet primo quia illae species, quidquid illae sint, sunt instrumenta agentis a quo manant; agunt ergo in virtute illius; ergo non possunt excedere in agendo virtutem eius; quomodo ergo possunt illud intendere, etiamsi ad illud revertantur? Secundo, haec actio saepe fit absque diffusione aliqua seu actione per medium, ut quando agentia contraria sunt proxime vicina, et alterius virtus roboratur in se; tunc enim nullae sunt species quae redire ad ipsum possint, quia nec recipiuntur in contrario, ut supponitur; nam propter resistentiam eius dicuntur redire ad suum principium; neque etiam in medio, quia nullum est. Denique interdum haec actio fit circa subiectum cui talis qualitas repugnat, ut in aqua puteali; non ergo potest esse per actionem reflexam eius.

16.Aliorum sententia.— Impugnatur.—Alii ergo dicunt unum contrarium a fortiori circumdatum, ex naturali appetitu suae conservationis sese colligere et unire suamque actionem in se convertere, ut se tueatur. Additque Niphus, I de Gener., text. suo 195, in recognit. dub. 2, unum contrarium per se habere vim ad agendum per aliquam sphaeram, et quia a contrario obsistente impeditur ne diffundat illam extra se, eam in se convertere et ita se intendere. Sed haec etiam opinio et falsa est et difficultatem non solvit. Probatur, quia iam admittit non solum simile agere in simile, sed etiam idem in seipsum secundum eamdem formalem qualitatem. Nec refert si dicatur hoc accidere ob circumstans contrarium et quasi ex metu illius; nam vel ad illam actionem est in ipsa qualitate intrinseca virtus naturalis, vel non; si est, ergo a principio ac semper efficiet in se illam actionem et intensionem absque occasione contrarii, quia naturalis virtus naturaliter exsequitur totam virn suam absque alia occasione, dummodo non sit impedita. Si vero non est in re virtus sufficiens ad illam actionem, non efficiet illam, etiamsi contrarium eam urgeat. Simile argumentum fiet inquirendo an illa maior intensio sit naturalis tali rei et qualitati vel non. Nam si est naturalis, habebit illam semper ab intrinseca natura dimanantem, neque expectabit necessitatem tuendi se a contrario ut illam faciat. Si vero est praeternaturalis, non potest ab intrinseco ex ipsamet qualitate provenire.

17. Rursusque inquiram an illa maior intensio occasione instantis contrarii ab intrinseco acquisita, ablato contrario antequam diminuat,†6 perserveret in re, an non. Nam si perseverat, signum est esse naturalem, et a principio ac per se semper fuisse futuram absque occasione contrarii agentis, si nullum fuisset impedimentum. Si vero non perseverat, ergo nunquam potuit ab intrinseca fieri; nam perfectio quae ab intrinseco manat non tollitur absque extrinseco agente. Denique vix intelligi potest quid significent illa verba, quod agens sese colligit et magis unit, aut quod ad se actionem convertit. Aut enim significant quod sese condensat et omnes partes suas in minorem locum redigit, et hoc facile improbatur argumentis factis, applicando illa proportionaliter, quia vel ille motus aut condensatio est naturalis, vel non; si est naturalis, semper inerit, per se loquendo; si non est naturahs, non fiet ab intrinseco propter instans contrarium. Id quod etiam confirmat experientia, non enim experimur in omnibus rebus, quae a suis contrariis patiuntur huiusmodi motus; oporteret autem in omnibus fieri, si id naturaliter proveniret ex vi appetitus se tuendi a contrario. Quod autem addebatur, nempe convertere agens actionem in se, quia impeditur ne illam diffundat, nullam habet verisimilitudinem, quia, ex eo quod cesset agens ab actione in aliud, non fit capax actionis in se, nec maioris intensionis. Alias, res existens in vacuo hoc ipso se intenderet quod non potest agere in aliud. Item, quia illa effectio maioris intensionis excedit propriam virtutem; ergo, licet agens impediatur ne in actionem sibi proportionatam prodeat, non ideo potest efficere in se actionem quae propriam superet virtutem.

18. Alii ergo, non invenientes viam ad declarandam hanc actionem, negant esse in rebus talem actionem, et ad experientias respondent esse apparentes, non veras, et huiusmodi apparentiae variae excogitantur causae quae fictae sunt et sensui repugnant; quamquam Galenus, lib. III de Simplicium medicam. facult., c. 3, in hanc sententiam propensus sit.

19.Duplex modus declarandi actionem per antiperistasim.— Balneae et animalis ventriculum cur hieme calidiores.— Idem de aqua puteali.— Dicendum est ergo duobus tantum modis intendi qualitatem aliquam occasione circumdantis contrarii, scilicet, vel ab extrinseco agente, quod ea occasione ibi includitur ac detinetur, vel, e converso, quia per eam occasionem recedit extrinsecum corrumpens, et statim res ab intrinseco se reducit ad naturalem statum, qui illam maiorem intensionem postulat; et ita fit ut nunquam qualitas intendat seipsam. Priorem modum tetigimus sectione praecedenti, ubi ex Aristotele diximus balneas in hieme esse calidiores quia a medio frigidiori calor in eis includitur atque impeditur ne foras erumpat, quod de calidis exhalationibus declaravimus. Sic etiam venter animalis calidior est in hieme, quia animales spiritus intus retinentur, eo quod frigiditas aeris cutem et poros stringit, ut Galenus notavit, declarans citatum aphorismum Hippocratis, et eleganter Aristot., sect. 2 Problem., q. 29, ubi alia exempla adducit. Et ex eadem causa (opinor) provenit quod in hieme aqua putei sit calidior, quia, nimirum, aliquae exhalationes calidae in cavernis terrae generatae impediuntur ne ascendant existente medio densiori et crassiori propter maiorem frigiditatem.

20. In qua tamen experientia duo sunt difficilia. Unum, unde sint ibi tales exhalationes. Aliud, quomodo possint, cum sint tenuissimae, agere in aquam, quae frigidissima est. Ad primum vero dicendum est, virtute solis et aliarum influentiarum caelestium generari huiusmodi exhalationes ex terra, quae ob densitatem suam et siccitatem, quam, per se loquendo, maiorem habet in inferioribus partibus, apta materia est ut ab ea huiusmodi exhalationes excitentur. Et fortasse plurimae ex his aestivo tempore ibi generatae, postea diutius ibi detinentur ob causam supra dictam. Illae autem, cum sint subtiliores aqua, facile miscentur dum ascendere conantur, et ita facile poterunt eius frigiditatem temperare, saltem continue in illam reagendo. Fortasse etiam aer inclusus in cavernis vel poris terrae, cum natura sua calidus sit, ob eamdem causam calidior est et ad illam actionem iuvat. Alter modus huius actionis declaratur aliis exemplis: primum est de aqua puteali, quae tempore aestatis est frigidior; nam exhalationes calidae, a quibus calefieri posset, ibi non consistunt, sed celerius ascendunt, tum quia medium, eo quod sit calidius et rarius, non impedit, tum etiam quia eo tempore illae exhalationes subtiliores sunt propter vehementiorem solis influentiam. Atque ita remoto agente contrario, aqua ab intrinseco frigidior fit, non quam natura eius postulet, sed quam antea esset dum a contrariis suis plus pateretur. Hoc etiam modo evenit ut aqua frigida soli in aestate aliquantulum obiecta, frigidior fiat; nam calor extrinsecus efficit in medio vel in externa superficie aquae, aut in vase quod illam continet, aliquam raritatem, et tunc si quid vaporis calidi aquam circumdabat, vel ei permixtum erat, evaporatur facilius, et inde fit ut aqua ad naturalem statum magis se reducat; et fortasse etiam condensatur amplius non solum ob dictam causam, sed etiam occasione vitandi vacuum; atque ex hoc etiam capite frigus crescit. Legatur Aristoteles, sect. 24 Problem., q. 13, et I Meteor., c. 12. Altero ergo ex his duobus modis possunt omnes experientiae similes declarari, ut nunquam necesse sit admittere idem intendere seipsum secundum eamdem qualitatem; nam quando illa intensio est ab intrinseco per naturalem dimanationem, tribuitur generanti.

An multitudo agentium, seu densitas materiae unius, conferat ad intensionem actionis

21.Quorumdam sententia affirmans.—In tertio argumento duae petuntur difficultates: una est an qualitas existens in densiori subiecto possit in alio rariori intendere sibi similem ultra suum gradum; seu, quod idem est, an plura agentia partialia vel plures partes eiusdem agentis propter maiorem applicationem ad idem passum sibi simile in qualitate et aequale in gradu, possint intendere qualitatem eius. Multi enim ita affirmant, ut Marsilius, I de Gener., q. 19; et Soto, II Phys., q. 2; et Niphus, I de Generat., suo text. 195, dub. 2, q. 2. Ratio eorum est quia virtus agentis non solum crescit ex intensione formae, sed etiam ex multitudine, dicente Aristot., VIII Phys., text. 80, in maiori magnitudine maiorem virtutem existere; ergo si tota illa virtus magis applicetur eidem passo, ut fit quando agens est densius, maiorem etiam effectum faciet. Et confirmatur communi exemplo supra posito de ferro candenti, et de duobus luminosis aequalibus et aeque applicatis eadem parti aeris. Item de actibus aequalibus multiplicatis, qui intendunt habitum, et de guttis aequalibus aeque cadentibus, quae tandem cavant lapidem. Et confirmatur secundo, nam aer in hieme congelat aquam, quia, nimirum, intendit frigiditatem eius ultra eum gradum frigiditatis quem in se habet; nam si ipse esset tam frigidus, etiam condensaretur et fieret aqua.

22. Neque existimant hi auctores hanc suam sententiam esse contrariam doctrinae traditae de dissimilitudine requisita inter causam efficientem et passum, sed aiunt. sicut simile agit in simile secundum formam, si sit dissimile in gradu, ita etiam posse id quod est simile in forma et gradu agere in aliud simile, si sit dissimile in virtute et potentia; ita vero in praesenti accidere; nam calidum ut quatuor valde densum, licet non excedat in gradu aerem, neque manum aeque calidam, excedit in virtute et potestate. Quia haec non commensuratur soli intensioni, ut dictum est. Et declaratur praeterea, quia illud calidum densum habet vim producendi in alio totam formam quam in se habet; quia ergo in passo rariori non potest illam multiplicare ob incapacitatem eius, auget illam intensive.

23.Reiicitur sententia relata.— Resolutio quaestionis.— Hanc sententiam existimo falsam et contrariam principio posito, quod hoc sensu accipiendum est, scilicet, nullam rem posse quippiam agere in aliam sibi similem secundum eam formam in qua similes sunt, neque ei posse addere perfectionem seu intensionem, si supponantur esse perfecte similes, id est, non tantum in specie, sed etiam in gradu intensionis, quod Aristoteles citato loco de Generat. dicit,si sint omnino similes. Quocirca ad argumentum factum dicendum est multitudinem formae cum aequali intensione, sive in uno agente valde denso, sive in multis quantumcumque applicatis, non sufficere ut intendat in alio similem formam ultra illum gradum quem talis forma habet in agente. Haec est communior sententia, quam tenet Paulus Venetus, in Sum. de Gener., c. 23; Albertus de Saxonia, I de Generat., q. 15; et Astudillo, q. 21; et optime Victoria, in relect. de Augmento charitatis.

24. Ratio a priori est iam tacta, quia agens actione sud intendit assimilare sibi passum, quo fine consecuto, cessat eius actio; sed si passum factum est simile in forma et gradu, iam est perfecte simile; igitur non ultra progreditur actio. Nec dici potest nondum esse perfectam similitudinem factam, quia passum non est assecutum tantam formae multitudinem quanta est in agente: tum quia multitudo vel paucitas formae non pertinet ad rationem ipsius formae seu qualitatis, sed provenit ex subiecto seu quantitate, et ideo illa non est dissimilitudo in forma, sed inaequalitas in quantitate; unum enim album non dicetur dissimile duobus albis, quia non est plura sicut illa, sed dicetur inaequale; per actionem autem non intenditur talis aequalitas, sed similitudo in forma. Tum etiam quia talis similitudo vel potius aequalitas est impossibilis, supposita capacitate subiecti rari aut densi, seu, quod idem est, supposito quod passum sit unum et agentia plura. Neque etiam est verum eam inaequalitatem compensari posse maiori intensione, tum quia sunt quantitates seu perfectiones diversarum rationum, tum etiam quia potius per illam maiorem intensionem fieret nova dissimilitudo in gradu, manente eadem inaequalitate in multitudine formae.

25. Secunda ratio est quia in forma remissa, quantumvis multiplicata in multis ac differentibus subiectis, aut in multis partibus eiusdem subiecti, non est virtus sufficiens ad efficiendam maiorem intensionem in simili forma; ergo. Patet antecedens, quia imprimis non est ibi formaliter talis virtus, cum non sit formaliter talis intensio in ea forma. Suppono enim intensionem non esse aggregationem plurium similium graduum in eadem parte subiecti, sed proprium et per se augmentum eiusdem qualitatis in eadem parte subiecti, quod augmentum, verbi gratia, ut octo non esset, etiamsi duo calores ut quatuor in eadem parte subiecti ponerentur, de quo inferius suo loco dicam; haec ergo perfectio multo minus esse potest formaliter in multitudine formae remissae existente in multis subiectis vel partibus subiecti. Neque etiam est ibi eminenter, cum illa forma secundum speciem sit eiusdem rationis, secundum gradum autem sit inferioris rationis in singulis partibus subiecti, et consequenter in omnibus etiam simul sumptis. Nam in multis rebus eiusdem rationis non est eminentior virtus quam in singulis, cum eminentia virtutis postulet formam seu naturam superioris rationis. Neque etiam potest dici esse virtualiter illa intensio in illa forma ob multitudinem eius, quia continentia virtualis, ut ab eminentiali distinguitur, solum tribuitur virtuti instrumentariae; non potest autem hoc modo attribui illa intensio multitudini formae inferioris intensionis et eiusdem rationis, tum quia talis forma, dum agit sibi similem, non tam se gerit ut instrumentum quam ut propium principium agendi, ut supra dictum est, tum etiam quia non potest signari principale agens. in cuius virtute dicatur efficere illum effectum; immo illa multitudo formae per se non est instituta ut sit instrumentum alicuius actionis, sed est quasi aggregatio quaedam instrumentorum eiusdem rationis.

26.Absurda ex opposita sententia.—Tertio argumentor ab incommodis, quia ex opposita sententia sequitur primo tres res calidas ut quatuor posse se efficere ad invicem summe calidas, si duae simul iunctae irtendant calorem tertiae usque ad quintum gradum, et illa rursus alias reddat sibi similes, et ita procedant usque ad summum. Secundo similiter sequitur aquam calidam ut quatuor secundum omnem partem posse se reddere calidiorem in quocumque gradu; nam duae partes extremae, verbi gratia, efficient in intermedia et intendent eius calorem, et illa rursus efficiet in partes extremas, et sic procedet actio usque ad summum. Haec tamen et similia sunt plane falsa et contra experientiam. Tertio sequitur per actus remissos intendi habitum, ita ut ad intensiorem actum inclinet, quod etiam est falsum, ut suppono.

27. Ut respondeamus fundamento contrariae sententiae, advertendum est primo. aliud esse virtutem agendi crescere ex multitudine formae, aliud crescere quoad vim producendi effectum perfectiorem intensive; illud enim generalius est, et ex illo non recte colligunt hoc posterius auctores illius sententiae. Augetur ergo illo modo virtus agendi non intensive, sed extensive, et ideo non augetur ut possit intensiorem effectum producere quam sit ipsa forma quae est ratio agendi, sed ut suum adaequatum effectum facilius, velocius, fortius, et ad maiorem distantiam, caeteris paribus, possit efficere. Unde dici potest augeri quoad modum faciendi, non quoad rem quam potest facere. Et similiter, quando multitudini formae adiungitur densitas partium subiecti, multum iuvat ad hunc modum actionis, quia tota illa multitudo formae melius applicatur passo, et ideo conducit ad promptiorem actionem; non tamen potest se sola conducere ad meliorem effectum quam in virtute formae contineatur, quia illa applicatio solum est conditio quae per se non conducit ad agendum, nisi supposita virtute.

28. Secundo est observandum sermonem esse de multitudine formae quae omnino aequalis est in essentia et gradu formae passi; nam si contingat qualitatem agentis esse quoad essentiam et speciem alterius rationis ab ea quae fit in passo, et eminenter continere illam, quamvis in suo ordine esset remissa, potest esse principium efficiendi inferiorem qualitatem in suis gradibus intensam, ut in superioribus tactum est; nam illa superior qualitas in quocumque gradu ratione suae essentiae posset eminenter continere totam latitudinem inferioris qualitatis. Neque tunc simile ageret in simile, etiamsi qualitas, verbi gratia, ut unum, qualitatem ut unum intenderet, quia essent diversarum rationum, et illa potius esset quaedam proportio quam propria similitudo. Deinde contingere etiam potest ut multitudo formae conducat ad intensiorem effectum, quando effectus non adaequat intensionem formae agentis; ut, verbi gratia, quando una lucerna illuminat aerem, non producit in illo tam intensum lumen quam in se habet, et ideo recte fieri potest ut duae lucernae simul sumptae et inter se aequalis intensionis, lumen intensius in aere producant quam quaelibet per se posset; tunc enim cessant rationes factae, quia passum nunquam est factum perfecte simile agenti; cum ergo in agente non solum sit maior multitudo formae, sed etiam intensior forma, potest in eo esse virtus ad intendendum effectum. Unde in quolibet illorum agentium per se erit forma productiva totius illius intensionis; quod autem unum agens per se solum totam illam non produceret provenire poterat vel ex indispositione passi, vel ex distantia vel ex alia simili causa. Et tunc multitudo formae intensae optime conferre potest ad intensiorem effectum producendum, qui tamen non excedat intensionem causae.

29.Duo similia seu inaequalia agentia, an se mutuo iuvent in actionem.— Maior difficultas est, si concurrerent simul duo agentia inaequaliter intensa, an possent se iuvare ad producendum intensiorem effectum, qui licet non excedat absolute totam intensiorem causae, excedat tamen intensionem alterius partialis agentis habentis formam minus intensam, ita ut licet qualitas remissa, quantacumque in multitudine sit, per se non possit qualitatem sibi similem in gradu intendere, tamen cum consortio intensioris qualitatis possit ad intensionem iuvare et cooperari. Tunc enim videntur etiam cessare rationes factae; nam in tali agente totali est absolute intensior forma et virtus sufficiens ad illum effectum, et inferiores gradus qualitatis coniuncti superioribus possunt concurrere ad quoscumque gradus alterius qualitatis similis; ut, verbi gratia, quando calidum ut octo intendit calorem ut quatuor, non tantum concurrit ad quintum gradum, verbi gratia, per quintum sui caloris vel per superiores, sed per totum suum calorem; sicut e contrario, quando facit primum gradum non id efficit per primum, sed per totum suum calorem. Cuius signum est quia ad efficiendum primum vel quintum gradum maiorem vim habet calidum ut octo quam calidum ut quinque vel ut unum, caeteris paribus, nam et maiorem resistentiam vincet et velocius aget; ergo signum est non agere solum per gradum similem et caeteros se habere concomitanter et quasi per accidens ad illam actionem, sed revera ad illam concurrere. Et ratio est, quia, ut omnes iuvent et concurrant, satis est quod in omnibus et singulis sit essentia caloris, quamvis non sit in singulis gradibus illa peculiaris similitudo quae est inter gradus eiusdem omnino rationis; satis enim est quod illa similitudo sit in tota forma, quae est principium agendi. Sic igitur etiam plures formae remissae, coniunctae intensiori, poterunt concurrere cum illa ad intensiorem effectum producendum. Est ergo hoc probabile, nec rationes factae ita contra illud militant, ut facile ex dictis patet, et potest conferre ad salvandas aliquas experientias, ut in superioribus tactum est et statim etiam videbimus.

30. Non tamen omni difficultate caret; nam si forma remissa, coniuncta intensiori, agit ad intensionem sibi similis, cur non potius aget ad intensionem suiipsius? Item, quia alias calidum ut octo, aeque vicinum duobus calidis ut quatuor, cum uno et per illud ageret ad intensionem alterius, et e converso. Posset tamen responderi ex peculiari dispositione passi aut partialis agentis provenire ut unum partiale agens remissum magis cooperetur intensiori agenti ad intendendam similem formam in alio subiecto quam in se, vel quam aliud simile, ut ex dicendis facilius constabit. Est ergo hoc probabile, de quo plura inferius.

31.Ferrum candens qualiter ignem generet.— Ex his ergo satis est expeditum fundamentum contrariae sententiae. Ad primam vero experientiam a nobis allatam de ferro candenti, communis omnium philosophorum consensus et responsio est in eo esse aliquem ignem inclusum in poris, quamvis nos lateat; a quo igne in candentis ferri poris incluso provenit illa maior intensio quam sensibus facile experimur, quamvis vehementia et celeritas actionis proveniat ex consortio ferri et densitate illius. Signum autem, quod ibi sit aliquis ignis inclusus et contentus (ut modo diximus) in poris ferri, sumi potest ex fulgore qui ab igne semper provenit, ut dixit Plato in Timaeo. Item hoc ipsum ostendi potest ratione neutiquam comtemnenda, quia ferrum non est sine poris, in quibus solet esset aer; ergo cum calefactio vehemens intercesserit, versus erit in ignem vi et efficacia calefactionis tam intensae ac vehementis. Ac denique, nunquam fit tam vehemens calefactio in aliqua materia aut subiecto talis calefactionis capaci quin aliquae exhalationes ab ea secernantur et inflammentur seu in ignem vertantur. Alii respondent longe alia ratione, esse nimirum in ferro summum calorem qui esse potest, et hoc sine forma ignis propter alias dispositiones repugnantes igni et conservantes ibi formam ferri. Sed difficile creditu est illas dispositiones quae in ferro tamquam in subiecto sibi proportionato et connaturali connaturaliter existunt, non impedire etiam tantam intensionem caloris, cum etiam repugnent ex natura rei. Aliam responsionem supra ego insinuavi, quod in materia sicca et disposita potest generari ignis absque praevia calefactione summa, quod potest facile defendi, et eo posito non sequitur esse in ferro summum calorem. Prima vero responsio sufficiens est.

32.Actus remissi an augeant habitum — Ad experientiam de actibus remissis adductam respondetur potius probare oppositum, quia iuxta communem sententiam non intendunt aut augent habitum; quamvis hoc longiorem expositionem requirat, quam suo loco magis ex professo trademus. Ad aliam de guttis cadentibus respondetur singulas aliquid agere, quia paulatim disponunt subiectum, quod reddunt aliquantulum mollius alias si subiectum maneret aeque indispositum, nihil plus agere posset secunda quam prima, nec centessima quam tertia; quaelibet tamen agit in passum dissimile; nam ex se, verbi gratia, erat siccum, et in principio humectari incipit iuxta proportionem et virtutem guttae cadentis; quia vero posteriores inveniunt passum magis dispositum, plus agunt, nulla tamen agit ultra propriam intensionem et virtutem. Ad tertiam de gelu regatur imprimis aerem plus frigefacere aquam quam ipse sit frigidus, sed ad summum potest impedire omnino ne ab extrinseco agente calefiat, et tunc ipsa aqua se reducit ad summam frigiditatem quam natura sua potest habere. Quod si illa frigiditas sufficit ad congelationem, iam non provenit ab aere; si vero non sufficit (ut revera videtur non sufficere, alias aqua in suo naturali statu existens semper esset congalata), etiam tunc quaerenda erit alia causa illius congelationis praeter aerem, quia aer solum dicebatur infrigidare. Existimo autem congelationem provenire ex diminutione humiditatis aquae, atque adeo ex aliqua influentia caelesti exsiccante; nam illa siccitas sic affecta et attemperata cum tali densitate et frigiditate materiae congelationem perficit; nulla ergo qualitas ibi intervenit quae a remissiori qualitate eiusdem rationis irrtendatur.

De actione reflexa

33. Altera dubitatio in eodem argumento petita est de actione reflexa, in qua fatentur aliqui formam remissam posse intendere seipsam, nedum sibi similem. Quam sententiam ita absolute et universaliter sumptam supra reiicimus, et iterum statim aliquid contra illam addemus. Alii dicunt per reflexionem multiplicari radios solares, verbi gratia, circa eamdem partem medii, nam quia ex se possent (inquiunt) ulterius pertransire, maiorem sphaeram obtinentes, ideo cum corpori occurrunt quod eorum diffusionem impedit, ad idem passum a quo reverberantur redeunt, et ita fit reflexio. Sed nisi haec dicantur per metaphoram, plane sunt falsa et rationi aperte contraria; nam finguntur esse radii corpuscula quaedam quae a sole oriantur, quod de omni agente fuit placitum Democriti, ab Aristotele et omnibus philosophis reiectum, ut generatim notavit D. Thomas, I, q. 115, a. 1, et specialiter de lumine, q. 67, a. 2.

34.Explicandae quaestionis primus modus improbatur.— Duobus ergo modis intelligi potest actionem in medium esse intensiorem propter reflexionem. Primo, quia dum agens principale in minori sphaera operatur, intensius agit in partibus eius quam si actio eius ad maiorem sphaeram diffunderetur; quod principium per se quidem apparet probabile, nam virtus finita, ad plura applicata, minor est in singulis; ergo e converso, collecta ad pauciora, fortius aget in singulis; ergo etiam aget intensius, intra latitudinem tamen suae virtutis et intensionis. Sic igitur ignis calefaciens hanc aulam, cum posset multo maiorem sphaeram simul calefacere, quia tamen actio eius intra cancellos aulae detinetur, intensiorem calorem facit in hoc aere quam alias faceret, et idem proportionaliter est de sole illuminante. Quamvis autem tunc dicitur intensio esse maior propter reflexionem, tamen revera illa reflexio sic exposita, ex parte corporis in quo fit, solum est impedimentum ne actio ulterius progrediatur. Ex parte autem principalis agentis est efficacior actio maiorque suae virtutis applicatio.

35. Sed hic modus explicandi reflexionem, et actionem per illam, quamvis in eo quod affirmat probabilis sit, non tamen solus sufficit, ut videtur, ad salvandum omne id quod experientia ostendit in huiusmodi reflexione. Primo quidem, quia si corpus in quo fit reflexio solum deserviret ut diffusionis impedimentum, ratione cuius virtus primi agentis quasi unita ad minorem sphaeram fortius in illam agit, quodlibet corpus obiectum in eodem puncto et aeque impediens extensionem sphaerae, aequalem faceret reflexionem, nam aequalem omnino occasionem praeberet primo agenti ut fortius intenderet actionem suam et vires suas (ut ita dicam) duplicaret; consequens autem est aperte contra experientiam; nam res nigra, verbi gratia, caeteris paribus, non facit aequalem reflexionem lucis ac res alba; nec res alba facit aequalem ac speculum. Secundo, quia si reflexio illo tantum modo fieret, aequa proportione id deberet fieri per totam sphaeram; nam illa fortior actio vel applicatio virtutis aequa proportione ad totam illam fit. Consequens autem est contra manifestam experientiam, nam fortior reflexio fit in partibus propinquioribus corpori a quo fit reflexio, ut per se satis constat.

36.Corpusquod reflectit actionem vere agit in illud contra quod reflectit.— Quocirca dicendum necessario videtur in hac dicta reflexione intervenire propriam efficientiam illius corporis in quo fit reflexio; illud enim recipit a primo agente formam seu qualitatem activam, et illa affectum iterum agit in passum sibi proximum, quod est ipsum medium per quod prima actio agentis usque ad illud corpus devenit. Et ideo illa prima actio agentis vocatur directa, altera vero vocatur reflexa. Hic autem modus non aliter probatur quam ex sufficienti enumeratione, et quia per se est probabilis et nullam involvit repugnantiam, quia saepe accidit ut una res per formam extrinsecus receptam iterum agat, sicut aqua calida per calorem. Non tamen caret suis difficultatibus; nam imprimis interrogari potest, cum medium eamdem qualitatem recipit a primo agente, cur non ipsum potius agat in aliud, a quo dicitur fieri reflexio, quam ab illo patiatur. Respondetur id provenire ex peculiari dispositione vel conditione talis corporis et qualitatis; nam lumen, verbi gratia, non videtur per se activum nisi in corpore denso ac terso recipiatur; vel saltem non est aeque activum, ut experientia docet; ideo enim luna illuminata a sole plus illuminat quam aliae partes caeli, quia ita est lucida ut sit etiam densa. Quoniam ergo reflexio luminis semper fit in corpore denso ad medium rarum, ideo potius est illa actio a tali corpore quam ab alio. Simile quid reperitur in reflexione caloris; communiter enim fit a corpore densiori, quod fortius agit, ut supra dictum est, propter multitudinem materiae.

37.Dubio satisfit.— Sed tunc oritur secunda difficultas, quia hinc sequitur vel primum agens intensius calefacere aut illuminare rem distantem quam propinquam, propter dispositionem eius, aut rem illam distantem in qua fit reflexio intendere similem qualitatem in medio solum ob maiorem multitudinem materiae, cum tamen in illo sit vel minus intensa vel ad summum aequaliter; utrumque autem repugnat dictis in superioribus. Hoc est argumentum quo moventur maxime qui dicunt in actione reflexa simile in gradu intendi a simili, vel idem a seipso. Sed hoc partim impugnatum est supra, et praeterea potest facile refutari, quia actio reflexa vera actio est et non potest feri sine sufficienti virtute nihilque habet speciale nisi denominationem, quia flectitur versus agens, a quo directe recipitur forma, a qua est actio reflexa. Et ideo posset quis respondere hanc reflexionem nunquam fieri nisi vel per qualitatem diversae rationis vel adiuvante aliqua simili qualitate; ut, verbi gratia, cum speculum per lumen calefacit actione reflexa, tunc dicitur reflexio fieri per qualitatem diversae rationis, et cessat facile difficultas tacta, ut supra dictum est; quia, licet lumen non sit intensius in speculo quam in aere, potest intensius calefacere, quia est qualitas superioris rationis, et aliunde iuvatur densitate subiecti et multitudine formae magis applicatae. At vero cum fit reflexio inter ipsamet lumina, non habet Iocum dicta responsio, et ideo tunc non deerit qui neget esse in re talem actionem reflexam qua lumen medii maius reddatur, sed ita apparere, quia corpus illud tersum aut album vehementius movet visum. Sed hoc non apparet credibile, quia experimur ipsum aerem clarius lucere cum fit reflexio, et obiecta in eo posita melius videri. Dici etiam posset non intendi lumen in medio, sed novum fieri a corpore per reflexionem; neque esse inconveniens duo lumina esse simul in eadem parte aeris. Sicut quando fit reflexio in speculo, probabile est novam speciem visibilem eiusdem obiecti causari in medio per reflexionem. Sed haec multiplicatio luminum, licet perspectivis placeat, a philosophis non est recepta, neque est consentanea iis quae supra dicta sunt de individuatione accidentium. Et ideo dici aliter potest lumen receptum in corpore denso esse diversae rationis ab illo quod recipitur in aere, quod difficile creditu est. Aut etiam dici posset iuvari ab aliqua qualitate subiecti; sed haec omnia et alia quae facile excogitari possunt, sine fundamento affirmarentur ad fugiendam potius difficultatem quam expediendam illam.

38. Quocirca necessario videtur admittendum aliquod ex dictis consequentibus, dummodo non intelligatur qualitas remissa, aut se sola intendere sibi similem, sed in virtute et cum consortio principalis agentis; hoc enim esse probabile in superioribus declaratum est. Si ergo dicamus solem, verbi gratia, ob maiorem subiecti capacitatem, intensius illuminare speculum distans quam aerem medium, coadiuvante ipso medio ut instrumento vel partiali agente, tunc facile est intelligere speculum sic illuminatum iterum agere in aerem sibi vicinum et intendere lumen; neque enim est inconveniens ut in eadem qualitate quidam gradus fiant ab uno agente et alii ab alio, quando agunt diversis actionibus et non aeque primo, sed cum aliquo ordine, ut hic contingit. Si vero dicamus in actione directa non illuminari intensius speculum remotum quam aerem medium, sic dicendum est, eo quod speculum est aptius ad agendum per lumen receptum quam aer, statim ac illuminatur coniungi virtualiter primo agenti et iuvare illud ac iuvari ab illo ad intendendum lumen aeris. Atque ita possunt hi duo modi dicendi probabiliter defendi, quamvis, omnibus pensatis, inter hos duos modos prior videatur facilior meliusque declarare actionem reflexam et difficultates vitare.

De reactione

39. In quarto argumento petitur difficultas de reactione et quomodo in illa salvetur maior proportio necessaria ad causalitatem effectivam. Sed haec difficultas latissime tractatur in I lib, de Gener., et pendet maxime ex intelligentia differentiae quae est inter potentiam agendi et resistendi, quam nos infra trademus tractando de potentia. Nunc ergo breviter dicitur resistere alicui formaliter non esse agere in illud; potest enim res interdum resistere, etiamsi nihil agat in aliud. Ex quo fit ut ad agendum non sit necessarium vim agendi unius esse maiorem vi agendi alterius, sed per se solum requiri ut actio unius superet resistentiam alterius. Hinc ergo fieri ut passum reagat in suum agens, etiamsi ab illo vehementius patiatur, quia, licet superetur in activitate, nihilominus potest activitate sua aliquantulum superare resistentiam alterius, et ita non agit in illud quatenus maius vel aequale est ipsi, sed quatenus aliquo modo est inferius. Sed haec intelligentur melius, explicatis rationibus potentiae activae et resistitivae, et proportionibus earum, quod infra praestabimus. Ultimum argumentum superius solutum est.