SECTIO III. QUALIS SIT ACTIO SEU MUTATIO PER QUAM LATITUDO INTENSIVA QUALITATIS ACQUIRITUR
1. Hactenus egimus de intensione in posteriori †1 eius significato superius posito, scilicet, de latitudine quam dicit in ipso termino, seu qualitate; superest dicendum de altero significato, scilicet, de acquisitione talis latitudinis, nam multum confert ad magis explicandam hanc proprietatem; et, licet quaestio physica videatur, latius tamen patet, et propriam difficultatem continet metaphysicam, ut videbimus. Ut autem ea quae dubitari solent melius intelligantur, praemit tere oportet aliqua quae certa videntur.
Nonnullae suppositiones
2. Primum est acquisitionem hanc perfectionis intensivae esse veram et realem actionem et passionem seu mutationem. Hoc constat experientia; immo milla est alteratio quae nobis familiarior sit; per hanc enim res omnes in melius vel deterius commutantur. Secundum est huiusmodi acquisitionem saepe esse diversam actionem a prima acquisitione vel effectione ipsius qualitatis. Hoc etiam constat experientia, tam in habitibus animae quam in qualitatibus sensibilibus. Nam una actio tempore antecedit aliam. Tertium est latitudinem intensivam non semper acquiri totam simul aut per unam indivisibilem actionem, sed successu temporis, etiam post primam formae acquisitionem. Quod etiam manifestum est experientia, et ex dicendis magis constabit.
Sitne intensio maior radicatio et eductio eiusdem formae
3. His positis, multa sunt dubia quae in titulo proposito comprehenduntur. Primum est illud vulgare an acquisitio seu intensio sit realis additio formae, vel maior radicatio aut eductio. Sed in hoc iam nobis nulla relinquitur quaestio, suppositis quae in prima sectione dicta sunt. Unde nunc solum addendum restat illa tria, scilicet, intendi per additionem, per maiorem radicationem, aut per eductionem, non esse inter se pugnantia, sed omnia esse vera, si recte explicentur. Primum enim negari non potest, quin in hac acquisitione interveniat realis additio, cum praeexistens forma realiter perficiatur per novam realem actionem. Illud autem quod additur non potest non esse aliquid entitatis formae, quae supra late probata sunt. Rursus manifestum est hoc quod additur per hanc actionem non praeextitisse actu ante illam actionem, quia vel praeexisteret in eodem subiecto, vel in alio: non in eodem, alias nulla postea fieret additio; nec in alio, quia vel accidens migraret de subiecto in subiectum, ut talis additio fieret, quod est impossibile, vel addendum esset non solum accidens accidenti, sed subiectum subiecto, et sic non esset intensio, sed extensio. Et hoc est quod Aristoteles dixit, IV Phys., c. 9, ex calido fieri magis calidum, nullo facto in materia calido , id est, sine additione subiecti seu partis de novo calidae, ut Commentator expresse declarat. Additio ergo per se necessaria ad intensionem debet esse solius partis seu gradus formae in eodem subiecto in quo praeexistebat forma remissa. Igitur id quod additur per intensionem, antea non praeexistebat, sed de novo fit.
4. Ilinc ergo tandem concluditur hoc quod additur in intensione educi de potentia subiecti, quia non fit per creationem, sed fit in subiecto dependenter ab illo in fieri et in esse. Neque oportet quoad hoc excipere intensionem qualitatum infusarum (ut putavit Caiet., I-II, q. 52, a. 2), nam etiam illae qualitates fiunt per eductionem, ut supra probavi, disp. XVI; ergo simili modo augentur, nam est eadem utriusque ratio. Ita fit ut intensio formae sit quaedam maior eductio eius de potentia subiecti, quae vocatur additio, comparando terminum huius mutationis ad rem praeexistentem; eductio autem vocatur per comparationem ad subiectum in quo et ex quo fit talis mutatio. Atque eadem eductio vocatur maior radicatio talis formae in eodem subiecto, quia qualitas quae plures habet gradus iam actu eductos de potentia subiecti, magis illi dominatur magisque habet entitatem suam in illo radicatam. Specialiter autem in hac locutione denotatur hanc additionem quae per intensionem fit non esse meram aggregationem diversarum qualitatum in eadem parte subiecti, sed esse eductionem unius et eiusdem formae secundum diversos gradus seu partes eius, ex quibus forma per se una componitur, et quo magis integra efficitur, eo magis radicari in subiecto dicitur.
5. Et iuxta hunc modum existimant mula ti recentiores exponi posse D. Thomae sententiam de intensione formarum per malorem radicationem in eadem subiecto. Nam hoc sensu et non alio potest habere verum illa sententia, et verba D. Thom. huic sensui non videntur contradicere. Nam I-II, q. 52, a. 2, sic ait: Huiusmodi augmentum habituum et aliarum formarum non fit per additionem formae ad formam, sed fit per hoc, quod subiectum magis vel minus participet unam et eadem formam . Non potest autem subiectum magis vel minus participare unam et eamdem formam, nisi quatenus talis forma magis vel minus educta est de potentia eius, et consequenter quia plus vel minus habet de entitate actualis formae, quod non potest intelligi sine aliqua additione. Quam non videtur D. Thomas in universum negare, sed negat additionem formae ad formam, id est, meram aggregationem plurium qualitatum aut graduum omnino similium, iuxta sensum superius impugnatum in opinione secunda, tractata in sect. 1. Et iuxta hanc interpretationem et haec verba, potest exponi D. Thom. quandocumque alibi videtur additionem negare, quamquam, ut verum fatear, interdum difficilius loqui videatur.
Fiatne intensio successione continua
6 Aliquorum sententia .— Secundo, dubitari potest circa hanc intensionem seu eductionem qualitatis, cum non simul tota fiat, an fiat per successionem continuara vel discretam. Aliqui censent non posse continue fieri, sed solum per mutationes instantaneas et discretas. Ita tenet Soncinas, VIII Metaph., q. 21; et sequuntur aliaui thomistae, et tribuunt D. Thomae, VIII Phys., lect. 5, ubi ait non esse possibile aliquid continue augeri vel minui. Citatur etiam Commentator, VIII Phys., com. 6, ubi significat intensionem non esse unum motum †2 continuum, sed plures alterationes. Immo etiam citatur Arist., VIII Phys., text. 23, dicens impossibile esse aliquid augeri vel minui semper, sed inter ea esse medium. Ratio autem huius sententiae est quia qualitas cum in principio fit, per indivisibilem mutationem et in instanti fit in aliquo gradu suo; ergo postea per similes mutationes augetur; ergo non potest augeri continue. Primum antecedens probatur, tum quia res permanens incipit per primum sui esse, ex Aristotele, VIII Phys., text. 69; tum etiam quia in his qualitatibus datur minimum secundum intensionem, quod necesse est a principio indivisibiliter fieri, atque adeo per mutationem indivisibilem et momentaneam. Prima vero consequentia probatur, tum quia gradus secundus, qui per intensionem additur primo, est proportionalis et aeque indivisibilis; tum etiam quia agens tantum potest agere in quolibet instanti sequenti, quantum in primo, vel etiam magis, quia est in se aeque potens, et passum est magis dispositum; ergo, sicut in primo instanti subita actione produxit certum gradum caloris, ita postea illum auget per similem seu proportionalem actionem. Secunda item consequentia probatur, tum quia mutationes indivisibiles non possunt continuari. Tum etiam quia alias in fine actionis qualitas esset infinite intensa, nam in quolibet instanti aequalis gradus esset additus; sunt autem in continua successione infinita instantia. Itaque iuxta hanc opinionem, latitudo intensiva qualitatis solum est composita ex indivisibilibus gradibus in quodam definito numero, octo, verbi gratia, aut decem, et per totidem mutationes indivisibiles, tota illa latitudo consummatur et per singulas post primam productionem augetur seu intenditur.
7. Improbatur allata sententia .— Haec vero sententia falsa est et contra communem philosophorum sententiam. Quapropter advertendum est hic non quaeri an intensio qualitatis a minimo gradu usque ad summum necessario fiat una mutatione continua; constat enim id non esse necessarium; fieri enim potest ut aliquando interrumpatur intensio et iterum postea in ea procedatur, ut experientia constat; quo sensu loquuntur de discontinuatione alterationis vel augmentationis Aristoteles et Commentator locis citatis. Quaestio ergo est an alteratio fieri possit continua successione, et consequenter an, concurrentibus omnibus requisitis, ex parte naturalis agentis et passi ita fiat, an vero ex parte ipsius qualitatis semper id repugnet.
8. Intensio qualitatis successive et continue fieri potest .— In quo sensu dicendum est latitudinem intensivam qualitatis, quantum est ex se, acquiri posse successione continua et ita frequenter acquiri in physicis alterationibus. Haec assertio est consentanea Aristoteli, in V et VI Phys., ubi alterationem numerat inter physicos motus, qui divisibiles sunt secundum tempus et continuationem requirunt; et Commentator, III Phys., text. 6, ait continuationem esse de ratione motus, scilicet, qui per se et proprie unus sit. Hanc enim conditionem postulavit Arist., VI Phys., ad unitatem motus. Nam, si mutationes sunt discontinuae, non poterit ex illis componi motus qui vere et proprie unus sit, sed ad summum ad modum numeri vel quantitatis discretae. Et idem sentit D. Thom. eisdem locis, et omnes fere auctores qui ponunt in his qualitatibus latitudinem graduum hanc sententiam sequuntur, ut Aegid., I de Generat., q. 26; Iand., lib. VIII Phys., q. 8. Qui tamen sine causa dicunt extensionem qualitatis necessario esse discretam, quamvis intensio sit continua; sed illud primum etiam falsum esse constabit ex dicendis.
9. Conclusio ergo probatur primo experientia; nam videmus manum igni approximatam magis ac magis calefieri et calorem ipsum sentire. Dicent fortasse discontinuationem fieri per momias imperceptibiles. Sed hoc imprimis sicut gratis et sine experimento vel efficaci ratione dicitur, ita facile contemnitur. Deinde interrogo cur in illis morulis cesset agens ab actione sua, et cur iterum ad illam redeat. Non enim est agens voluntarium, ut pro suo arbitrio nunc cesset ab agendo, postea iterum agat; nec etiam ex parte eius potest reddi ratio, nam suppono habere semper eamdem virtutem et aequalem vel maiorem propinquitatem ad passum. Et eodem modo suppono non esse rationem ex parte medii, quia est idem. Nec denique potest reddi ratio ex parte passi, quia etiam illud est idem, et aeque vel magis dispositum ad recipiendam actionem agentis. Respondent aliqui rationem sumendam esse ex dispositione passi, quae non est aequalis in eo puncto in quo agens iteras actionem intensivam, sed iam tunc passum est magis dispositum quam esset in tempore antecedenti. Quod si interroges a quo fuerit passum magis dispositum, respondent ipsummet agens illam maiorem dispositionem effecisse. Quo fit ut iuxta hanc sententiam, licet agens quod intendit formam cesset in aliquibus morulis a propria actione intendendi talem formam, non vero cesset simpliciter ab agendo, quia semper disponia passum ut magis idoneum sit ad alium gradum intensionis recipiendum.
10. Sed qui ita respondent, imprimis non constanter lcquuntur, nam illa dispositio quae fit in subiecto necessario debes continue fieri in singulis partibus temporis quae inter unam et aliam actionem intensivum intercedunt. Nam si non fit continue, interrogabo rursus cur interrumpatur illa actio et cur iterum agens ad illam redeat, et vel recurrendum erit ad aliam priorem dispositionem, de qua eadem redibit quaestio, et sic procedetur in infinitum, vel quaerenda erit alia ratio talis interruptionis. Si autem illa dispositio fit in actione continua, cur non dicetur idem de ipsamet actione intensiva, sine multiplicatione superflua talium actionum? Eo vel maxime quod, si illa actio quae ad talem dispositionem tendit non potest esse nisi alteratio aliqua, quia non est localis motio ipsius passi, ut suppono, ergo continuitas illius actionis esse non potest nisi intensio, quia non est extensio, loquimur enim de actione quae fit circa idem subiectum secundum eamdem partem; ergo iam illa sententia admittit continuitatem in actione intensiva alicuius dispositionis. Adde quod talis dispositio praevia ad intensionem alterius qualitatis, verbi gratia, caloris, est plane conficta; quid enim esse potest illa dispositio, nisi alia qualitas? Ergo sistendum necessario est in aliqua prima qualitate, ad quam non sit praevia dispositio; ergo intensio illius primae qualitatis non potest interrumpi ex defectu dispositionis, vel iterum fieri ob maiorem dispositionem subiecti. Inter qualitates autem physicas huiusmodi videntur maxime esse calor et aliae primae qualitates, nam licet raritas, verbi gratia, videatur esse dispositio ad calorem, tamen, per se loquendo, non est dispositio praevia, sed consequens; quando enim calor per se fit, non fit media rarefactione, sed potius ad effectionem caloris consequitur rarefactio. Idem argumentum est manifestum in lumine, quod in aere puro nullam dispositionem requirit praeter diaphaneitatem connaturalem aeri.
11. Ex quo praeterea sumitur evidens argumentum, nam sol, dum oritur et ascendit, verbi gratia, in nostrum hemisphaerium, et continue magis ac magis fit propinquius huic aeri; ergo continue magis ac magis eum illuminat, nec ex parte dispositionis passi potest intervenire interruptio, tum quia per se nulla requiritur in passo nova dispositio; tum etiam quia, si contingat esse in aere vapores vel aliquid simile impediens perfectam illuminationem, illud ipsum non dissipatur a sole nisi media actione illuminandi; haec ergo actio et intensio luminis continue fit. Respondet Soncinas supra tunc interruptionem actionis non provenire ex dispositione passi, sed ex natura ipsius qualitatis, quae non potest continue fieri, eo quod ex indivisibilibus gradibus componatur. Sed contra; nam, si hoc ita esset, non posset naturalis ratio reddi cur intensio fiat per illas morulas et non per maiores, vel potius cur omnes illae mutationes non fiant simul in eodem instanti. Quod ita declaro: demus solem in hoc instanti fecisse secundum gradum luminis, et per aliquod tempus subsequens cessare, et post aliquod tempus in alio instanti efficere tertium gradum; et tunc cum inter illa duo instantia mediet definitum tempus, quod potest dividi in duas partes quae continuantur in aliquo instanti medio inter illa duo extrema, interrogo cur sol non produxerit tertium gradum luminis in illo instanti medio. Nam ex parte formae iam id non repugnat, cum iam ponatur interrupta actio per aliquam particulam temporis, et gradus illi indivisibiles ponantur fieri per duas actiones indivisibiles discretas. ad quas impertinens est quod tempus inter eas positum sit longius aut brevius. Et idem argumentum fieri potest de quocumque instanti signato; nam inter quaelibet duo instantia mediat tempus, in quo possunt priora instantia designari, atque ita in infinitum. Non potest ergo ex naturalibus causis ratio talis actionis reddi, sed oportebit recurrere ad primam causam, quae determinet singula instantia in quibus iterandae sunt mutationes quibus fit intensio, quod sane philosophicum non est, praesertim ubi nulla ratio vel experientia cogit. Unde ulterius sequitur, in illa sententia, omnes illos gradus simul in eodem instanti fieri, quia, ut infra dicam, ex parte formae non repugnat sic fieri, sicut non repugnat simul esse; nec etiam repugnabit ex parte agentis aut passi, quandoquidem post transactum aliquod tempus, nulla alia facta mutatione in passo vel agente, fiunt gradus; ergo ex parte agentis erat sufficiens virtus et capacitas in passo; ergo illa successio et interruptio temporis est impertinens.
12. Ex his ergo satis probatur experientia et a posteriori intensionem qualitatis successione continua fieri posse. Ratio vero a priori petenda est ex principio contrario fundamento primae sententiae. Latitudo enim intensiva qualitatis non componitur ex certo numero indivisibilium graduum, sed est in infinitum divisibilis, eadem proportione qua linea vel alia quantitas continua. Sicut enim in linea sunt infinitae partes proportionales, ita etiam sunt in latitudine intensiva caloris, licet non sint situ disiunctae sicut partes lineae, sed sola compositione et latitudine entitativa. Huiusmodi autem esse latitudinem intensivam manifestat nobis motus et acquisitio talis formae. Neque aliam rationem a priori illius compositionis reddere possumus, praeter eas quae de latitudine intensiva formarum in superioribus adductae sunt; nam haec est natura harum qualitatum, quod nimirum habeant burle modum entitatis et compositionis, in qua nulla potest ostendi repugnantia, magis quam in compositione lineae ex suis partibus in infinitum divisibilibus. Supposita ergo tali compositione partium qualitatis secundum intensionem, non est difficile intelligere, secundum eas posse fieri intensionem continuam. Quia signata qualibet parte illius qualitatis potest signari alia minor, eo quod sit divisibilis in infinitum; ergo etiam quaelibet pars minor potest breviori tempore acquiri, et maior in maiori, atque ita tota intensio fieri successione continua.
13. Quo fit ut, licet in huiusmodi qualitatibus soleant a nobis mente dividi octo vel decem gradus, ut de illis loqui possimus, singuli tamen gradus non sint indivisibiles, sed sint veluti partes aequales, sicut in linea dividimus palmos aut in tempore horas, quae tamen in infinitum divisibiles sunt. Atque ita, quando calor ut duo intenditur successive, non fit immediate ut tria, sed prius fit ut duo et dimidium, et prius acquirit quartam partem tertii gradus, et sic in infinitum.
14. Obiectio .— Dices, quamvis hinc sufficienter declaretur successionem continuam non repugnare intensioni ex parte latitudinis formae, tamen nondum esse sufficientem rationem datam, cur illamet latitudo formae successive fiat; nam, licet illae partes formae in re sint distinctae et sint divisibiles illo modo, nihilominus possunt omnes simul fieri, sicut partes lineae etiam sunt distinctae, et divisibiles in infinitum, et nihilominus simul produci possunt, vel sicut in calore partes quas habet in superficie, secundum extensionem, distinctae sunt es divisibiles in infinitum, sicut partes superficiei, et tamen omnes possunt simul fieri; contingit enim simul calefieri totam superficiem. Et confirmatur ac declaratur ratione, nam omnes illi gradus intensionis simul permanent in eodem subiecto, et, si ab agente pendeant in conservari, simul etiam durat in quolibet instanti tota actio per quam fiunt, non obstante distinctione partium et divisibilitate illius latitudinis; ergo eadem ratione simul fieri possunt absque ulla successione. Patet consequentia, tum quia non est maior ratio de conservatione quam de prima productione; tum etiam quia partes actionis vel mutationis non magis inter se pugnant quominus simul fiant, quam partes termini quominus simul sint, quia sota repugnantia actionum sumenda est ex terminis. Ergo omnes partes illius actionis possunt simul fieri sine ulla successione; ergo ex solo illo capite non redditur sufficiens ratio huius continuae successionis.
15. Respondetur imprimis difficultatem hanc aeque procedere de successione discreta et de continua, quia ratio facta eo tendit, ut probet omnes gradus simul fieri et sine illa successione. Deinde dicimus rationem factam recte concludere ex parte solius latitudinis intensivae ipsius qualitatis non repugnare quominus qualitas intensibilis, aut secundum totam latitudinem suam, aut secundum aliquos gradus eius, simul fiat. Id quod etiam confirmas experientia; nam lumen subito fit secundum aliquos gradus intensionis, et voluntas nostra subito prorumpere potest in ferventem et intensum actum amoris. Neque hoc est contra dicta, quia solum diximus intensionem qualitatis posse continue fieri; utrumque autem verum esse potest, cum utraque sit propositio indefinita. Quod si inquiras quis modus effectionis sit magis naturalis qualitati aut intensioni eius, respondeo, iuxta diversas conditiones rerum concurrentium ad talem actionem, alterutrum ex dictis modis esse magis connaturalem. Si enim ex parte qualitatis intensibilis consideres permanentiam eius et quod omnes gradus eius possunt esse simul in eodem subiecto, quod sufficientem habet capacitatem ad omnes illos simul recipiendos et sustinendos, ex hac parte magis connaturale est tali qualitati, ut tota secundum omnem suam intensionem simul fiat, si ex parte agentis sufficiens sit virtus et nihil sit quod impediat, et hoc etiam sufficienter probat difficultas proposita. At vero si consideremus aut limitatam virtutem agentis, aut repugnantiam vel indispositionem passi, sic magis connaturale est ut talis intensio continua successione fiat, eo modo quo illam declaravimus.
16. Quare intensio successive fiat triplex ratio.— Prima .— Atque hinc colligere licet tres causas ob quas mutatio haec successive fit, supposita latitudine seu capacitare ex parte termini, ex quibus duae sunt certiores, alia vero magis dubia. Prima causa est distantia inter agens et passum, quae per continuum motum minuitur, dum magis ac magis appropinquant agens et passum, quamcausam experimur in illuminatione solis. Et ratio est, quia agens limitatum non aeque agit in distans ac in propinquum, et ideo in partem distantem passi non agit in principio quantum absolute potest, sed solum quantum potest ad talem distantiam; quia vero illa distantia successive minuitur et continue, ideo etiam successive et continue crescit effectus in eisdem partibus passi, quod augmentum intensivum est. Haec est ergo prima causa huius successionis continuae respectu agentium naturalium, cui alia proportionalis respondet in agentibus liberis; nam quatenus talia sunt, non agunt quantum possunt, sed quantum volunt, et ideo, si aliunde non est impedimentum, possunt successione continua intendere qualitatem, magis ac magis applicando suam virtutem. Ut voluntas potest per aliquod tempus continue amare et amorem ipsum intendere.
17. Secunda causa successionis in intensione .— Secunda causa est resistentia subiecti per contrariam qualitatem vel per aliam dispositionem repugnantem introductioni alterius qualitatis. Ex hac enim radice frequentius provenit successio quam in alteratione physica et materiali experimur; ut lignum etiamsi perfecte applicatum sit maximo igni, non subito perfecte calefit, sed successive, quod non provenit nisi a resistentia. Nam cum agens sit finitae virtutis, non potest resistentiam passi subito vincere, unde quo minor est passi resistentia, eo velocius fit intensio. Solet autem alterationis nomen simpliciter dictum apud philosophos sumi pro alteratione physica et materiali ac sensibil, quae fit inter contraria et est via ad generationes et corruptiones; quomodo dicitur, I de Generat., quidquid alterabile est esse corruptibile, et ideo talis alteratio simpliciter dicitur motus successivus, quia sicut naturale est his qualitatibus habere contrarium, ita etiam naturale illis est successive intendi ac perfici. Hic vero occurrebat specialis difficultas de intensione habituum, de qua statim dicam.
18. Tertia causa successionis in intensione .— Tertia causa huius successionis esse potest sola limitatio seu imperfectio virtuti: agentis. Nam ex illa potest provenire u non possit subito efficere totum effectum et ideo paulatim et per partes illum efficiat. Itaque hace causa differt a praecedentibus quia, seclusa resistentia passi et ablata etiam omni distantia inter agens et passum, ex eo praecise quod agens est imperfectae virtutis determinatur ad talem modum agendi, ut non possit omnes gradus latitudinis formae simul efficere, sed unum post alium. Ad quod etiam concurrit varia dispositio subiecti; nam cum in principio non sit dispositum ad talem qualitatem, agens non potest in illud introducere nisi minimum gradum; per hunc autem disponitur ad gradum ulteriorem, et ita consequenter per unum quemque gradum ad alium proximum perfectiorem, atque hac ratione successive fi intensio. Exemplum huius dari potest in intensione habituum: actus enim qui efficit habitum non statim confert omnem intensionem quam potest, etiamsi in potentia nullus sit actus contrarius. Nam, ut supra diximus, primus actus efficit habitum, et non est verisimile efficere statim habitum sibi aequalem quoad omnes gradus intensionis; immo multi existimant primum actum nihil efficere, sed quartum vel quintum in virtute praecedentium; nos autem existimamus necessarium esse ut unusquisque actus aliquid efficiat, et alias non posse posteriorem actum iuvari a praecedentibus. Addimus tamen verisimile esse habitum qui fit per primum vel secundum actum non posse esse tam perfectum vel intensum, quantum per plures actus similes fieri potest. Unde concludi videtur primum actum ex sola imperfecta virtute activa non posse simul producere intensionem habitus sibi adaequatam.
De habituum intensione peculiaris difficultas
19. Dices: ergo saltem in intensione habituum verum est non fieri successione continua, sed per mutationes discretas; nam unus actus subito videtur efficere aliquem gradum intensionis, et postea alium actum addere aliam particulam intensionis, et sic de caeteris. Respondetur, quamquam id concedatur, nullum esse inconveniens, quia nos non diximus omnem intensionem qualitatis successione continua fieri, et hic intervenit specialis causa ob quam non continue fiat, quia quot variantur actus, tot variantur agentia concurrentia ad intensionem, et unumquodque eorum subito agit quantum potest. Deinde potest responderi negando sequelam, si sensus consequentis sit, ut esse debet, intensionem habitus non posse aliter fieri quam per mutationes discretas.
20. Ut autem explicem utramque responsionem adverto duobus modis intelligi posse habere unumquemque actum virtutem ad efficiendum vel intendendum habitum. Primo, quod nullus actus per se solus sit sufficiens ad efficiendum habitum sibi aequalem secundum intensionem suam, sed solum ad effiiciendum aliquem gradum habitus in certa proportione, ut, verbi gratia, quod actus ut quatuor possit in nuda potentia introducere primum gradum habitus; in potentia vero iam habente primum gradum, possit introducere secundum, et sic de caeteris. Deinde, quia isti actus ex natura sua habent actionem perfectivam et non corruptivam, addi etiam potest verisimile esse unumquemque actum subito efficere quantum potest, iuxta dispositionem et capacitatem potentiae, ita ut si illa sit magis vel minus disposita, aut etiam contraria qualitate affecta, etiam possit actus magis vel minus efficere, semper tamen subito, simulque efficiat totam quod hic et nunc potest circa subiectum sic dispositum. Quod si haec vera sunt, ex illis recte sequitur intensionem habitus fieri per mutatiunculas discretas, et procedit primus modus respondendi.
21. Secundo vero modo intelligi potest haec activitas actuum, nimirum, quod virtus activa uniuscuiusque actus non sit limitata ad unum tantum gradum habitus sibi inaequalem, sed possit, quantum est de se, efficere habitum sibi aequalem in intensione, ita tamen ut non valeat effectum sibi adaequatum subito efficere, sed paulatim procedat ab imperfecto ad perfectum. Est autem hoc verisimile, primo, quia, cum actus sit perfectior quam habitus acquisitus per illum, nulla est ratio ob quam de se non sit effectivus habitus secundum totam suam intensionem, quandoquidem virtus activa est proportionata entitati fomae et crescit per singulos gradus eius. Secundo, quia, supposito quod primus actus non efficiat habitum sibi aequalem in intensione, verisimile est secundum actum aequalem augere illum habitum, et utrumque fit valde probabile ipsa experientia, ut supra ostendi; ergo etiam idem actus perseverans in potentia magis ac magis intendet habitum a se productum in primo instanti. Patet consequentia, quia ille actus perseverans non est minus efficax, physice loquendo, quam alius actus sibi aequalis, et ex eo quod aliquid effecerit in primo instanti, non est diminuta eius virtus, quominus postea etiam possit efficere quamdiu est, si subiectum sit capax; ergo etiam idem actus perseverans potest intendere habitum a se productum. Et hoc etiam videtur ostendere experientia: nam, caeteris paribus, firmiorem habitum aliquis acquirit per diuturnum actum in quo multo tempore perseveravit, quam per actum brevi transeuntem; ergo signum est eumdem actum esse activum, saltem quando habitus non pervenit ad perfectionem ei aequalem. Atque ita etiam sequitur actum, quantum est ex se, virtutem habere ad efficiendum habitum sibi aequalem, quamquam non possit totam illam efficacitatem simul exercere, sed paulatim, propter limitationem et determinationem talis virtutis, ut in tertia causa dicebamus. Cui addi potest non deesse aliquam resistentiam ex parte subiecti susceptivi habitus, propter indeterminationem et indifferentiam eius, ut supra, disp. XLIV, asserebamus. Nam, si in agente est sufficiens virtus, difficile intellectu est cur determinetur ad illum modum agendi, si nec subiectum resistit ullo modo, nec formae repugnat instantanea productio. Atque ita videtur limitata illa tertia causa, et fere coincidit cum secunda solumque erit differentia in modo illius repugnantiae vel resistentiae ex parte subiecti.
22. Habitus continua successione intendi potest, et quomodo .— Hoc autem principio posito, manifeste sequitur intensionem habitus posse etiam fieri successione continua. Nam, si idem actus perseverans in potentia intendere potest habitum a se productum in principio, necesse est ut successive et continue illum intendat idem agens et aeque applicatum; unde eamdem etiam vim et rationem habet ad agendum in toto illo tempore. Et argumenta superius facta de caeteris agentibus, hic etiam locum habent. Et maxime hoc potest confirmari, si idem actus in potentia continue augeatur, ut fieri posse diximus; nam tunc ratione maioris intensionis continuae, magis etiam ac magis continue augebit habitum. Denique, hoc etiam videtur maxime necessarium, quando potentia est affecta contrario habitu in gradu incompossibili; nam tunc etiam per habitum resistit intensioni alterius habitus, et ideo necesse est ut actio non sit instantanea, sed successiva; difficile enim erit differentiam in hoc constituere inter habitus contrarios, et alias qualitates oppositas, quae erat difficultas superius remissa in hunc locum.
23. Oppositae sententiae fundamenta diruuntur .— Ad fundamentum contrariae sententiae, quatenus auctoritates continet, responsum iam est; non enim negant doctores motum alterationis vel augmentationis posse esse continuum, sed negant semper continue fieri, id est, sine interruptione aut per totam vitam, aut per diuturnum tempus, quod non provenit ex intrinseca natura talis motus aut termini eius, sed ex multiplici variatione rerum et causarum universi; de qua re latius disserunt philosophi agentes de corporum augmentatione. Ratio illius opinionis solvetur commodius sectione sequenti.