SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO V. UTRUM HABITUS SIT PROPTER EFFICIENDUM ACTUM

SECTIO V. UTRUM HABITUS SIT PROPTER EFFICIENDUM ACTUM

1. Intentio auctoris in hac sectione.— In hac dubitatione explicanda est causa finalis habitus, unde magis constabit eius necessitas vel utilitus. Et quia in iis rebus, quæ sunt veluti instrumenta per se primo ordinata ad operationem, finis et effectus in idem coincidunt, simul explicabimus effectum et efficientiam habitus. Ac denique quia hæc principia per se primo ordinata ad operationem, suam essentiam habent cum habitudine transcendentali ad id, ad quod ordinantur, et inde sumunt suam rationem, vel speciem suam, ideo consequenter videndum erit quomodo habitus possit hac ratione comparari ad actum, si e converso actus est effectus eius; et quo modo in hoc habitus et actus sibi adaequate et vicissim respondeant.

2. Habitus aliquo modo ordinatus ad operationem.— Primo igitur supposita significatione huius vocis habitus, superius tradita et quod hic solum agimus de propriis habitibus potentiarum animæ, dubitari non potest quin aliquo modo sint propter operationem; nam ad hoc relinquuntur in potentia ex vi praecedentium actuum, ut illam facilem reddant ad similes actus; alias supervacanei essent habitus, ut ex hactenus dictis satis constat. Ex quo colligitur duplex causalitas habitus: una est formalis, quatenus per seipsum immediate afficit potentiam inclinando eam in actus seu obiecta; alia est circa ipsos actus, nam inclinando potentiam ad illos, causa est ut illi promptius, facilius et delectabilius fiant. Et in iis quac hactenus diximus non est (quod ego sciam) diversitas opinionum. Sed tota versatur in explicando modo huius causalitatis.

Prima sententia, negans efficacitatem habitus

3. Primum argumentum pro sententia proposita.— Est ergo prima sententia, quæ negat habitum effecere proprie et per se actum, sed solum remote, et per modum euiusdam dispositionis esse conditionem quamdam, qua posita sola potentia facilius exercet actum. Hæc fuit opinio Aureoli, ut refert Capreolus, in I, dist. 17, q. 1, art. 2, in princ.; et in eam inclinat Scot., ibi, quaest. l2, et latius eam defendit Durand., in 3, dist. 23, quæst. 2, 3 et 4; Palud., ibi, q. 2. Fundamentum eorum est, quia nihil est in actu, quod per se possit fieri ab habitu: ergo habitus non est principium per se effectivum actus. Antecedens patet, quia in actu considerare possumus, aut substantiam eius, aut intensione aut bonitatem, aut facilitalem, seu promptitudinem, vel delectationem qua fit; nihil autem horum potest esse ex efficientia habitus; ergo. Probatur minor quoad singulas partes, nam substantia actus per se fit a sola potentia, tum quia ipsa habet ad hoc sufficientem virtutem, ut satis constat ex actibus qui habitum praecedunt, qui sunt eiusdem substantiæ; tum etiam quia hi habitus non ponuntur propter substantiam actus; agimus enim de acquisitis, qui in hoc differunt a per se infusis. Atque eadem fere ratio est de intensione, tum quia intensio qualitatis non est aliquid distinctium a substantia seu entitate qualitatis non intensae et in individuo sumptae, ut infra dicemus; actus autem in individuo fit, ut constans ex tot gradibus intensionis. Tum maxime quia potentia ex vi habitus non potest facere actum intensiorem; quin potius sicut habitus supponit actum a quo fiat, ita habitus intensus supponit actum intensum a quo intendatur, et non potest esse principium actus intensioris seipso; ergo potentia est sufficiens principium totius intensiones actus. Rursus bonitas, si sit moralis, neque est communis omnibus actibus qui fiunt ex habitu, neque habet specialem rationem; si vero sit bonitas transcendentalis, non addit aliquid rei ultra substantiam uniuscuiusque entitatis; ergo non magis potest fieri per se ab habitu, quam entitas, vel substantia ipsius actus. Facilitas vero, vel promptitudo, quod idem est, non est aliqua entitas vel modus realis in ipsomet habitu, sed est denominatio quædam proveniens ex parte operantis, quatenus ob aliquam conditionem, vel dispositionem expeditior est ad operandum; ergo ratione facilitatis non potest habitus per se influere in actum. Quin potius, ex eo quod hi habitus solum sunt propter facilitatem, plane colligitur, non concurrere ut principia per se effectiva actuum, sed solum ut dispositiones ipsius operantis iuxta illud Philosophi, II Ethic., c. 5: ha bitus est, quo bene vel male nos habemus ad actus. Atque idem evidentius constat de delectabilitate; nam hæc non est aliquid additum actui, sed provenit ex diversa apprehensione, vel dispositione ipsius operantis.

4. Secundo principaliter argumentari possumus, quia habitus non est inclinatio potentiæ ad actum: ergo neque est principium agendi actum. Patet consequentia, quia principium per se actus inclinatur in illum, et consequenter inclinat subiectum, seu potentiam in qua residet. Antecedens autem patet; nam illa inclinatio vel est actus elicitus ab ipso habitu; et hoc non, ut est per se notum, tum quia inquirimus de inclinatione ad actum; si autem illa esset actus, ad illam etiam esset inclinatio, et sic infinitum; tum etiam quia inclinatio hæc est a solo habitu, actus vero elicitus non potest esse ab habitu sine potentia. Vel illa inclinatio est solum per modum actus primi, et hoc etiam non potest dici, quia inclinare plus significat, quam informare, vel afficere; alias omnis forma inclinaret suum subiectum; unde gravitas non inclinat nisi efficiendo aliquem actum secundum: ergo.

5. Tertium ac præcipuum argumentum est, quia actus efficit habitum, cum habitus ex frequentia actuum generetur; ergo non potest habitus efficere actum. Patet consequentia, nam in causis aequivocis non potest esse reciprocatio, quia cum causa et effectus specie differant, necesse est causam esse perfectiorem effectu; ergo effectus non potest efficere rem eiusdem rationis cum suam causa, quia non potest efficere aliquid perfectius se. Sic ergo in præsenti, cum actus et habitus specie differant, et actus efficiat habitum, signum est esse perfectiorem illo; ergo non potest habitus vicissim efficere actum.

Vera sententia ac resolutio

6. Nihilominus dicendum est, habitum simul cum potentia efficere actum, et hunc esse proprium finem eius. Hæc est sententia D. Thomae, 1. 2, q. 49, art. 3, in corp., adiuncta solut. ad 1, et q. 51, art. 2, ad 3; tenet Caietanus ibi, et Capreolus supra. Hervæus, Quodlib. 1, q. 13. Idem Ocham, Quodlib. 3, q. 20; Gabriel, Maior et alii, in dist. 23; Almainus, tract. l Moralium, c. 11; et sumitur ex Aristotele, 3 Ethic., c.1, ubi sic ait: Omnes habitus ex operationibus similibus fiunt, quapropter tales quasdam operationes reddere oportet; et c. 6, virtutem, ait esse habitum, a quo bonus efficitur homo, et quo bene suum ipse reddet, efficietque; et 6 Ethic., c. 4, distinguit habitum in activum et effectivum, in eo sensu, quo distingui solet actio ab effectione, ut infra suo loco videbimus. Et ita artem vocat habitum factivum, prudentiam activum; et 5 Metaphys., c. 12, et lib. 9, in principio, artem numerat inter potentias, id est, inter principia agendi, ut ibi notavimus.

7. Et probatur ratione, quia habitus confert potentiæ, ut facilius, promptius, et maiori propensione efficiat actum; sed non potest hoc praestare, nisi quia iuvat potentiam ad actum efficiendum; ergo simul cum ipsa potentia vere per se efficit actum. Maior ab omnibus admittitur, et experientia constat, et quia illa est unica ratio ponendi hos habitus. Minor cum consequentia probatur, quia nec potest intelligi quo modo habitus iuvet potentiam, nisi cum illa efficiendo, neque etiam quo modo illi conferat facilitatem in agendo, nisi illam iuvando. Quod præterea ita ostendo: nam quatuor modis intelligi potest iuvari agens ab alio ad facilius operandum. Primo, avertendo impedimenta; secundo ex parte passi, illud melius disponendo et applicando; tertio, augendo virtutem eius activam; quarto coefficiendo illi. Habitus autem non potest solum primo modo iuvare potentiam, quia sæpe nullum est impedimentum, quod auferat; ut scientia, verbi gratia, non iuvat tollendo errorem, vel aliquid simile, sed tollendo ignorantiam privativam, quod non est tollere, sed potius ponere formam, quæ per se conferat ad opus; nam si ipsa forma per se non confert, privatio eius ut sic nullum erit impedimentum. Idem argumentum est de arte, opinione, et aliis habitibus intellectus; in habitibus autem appetitus, videtur magis habere locum illa ablatio impedimenti, quatenus per habitus contrari affectus, seu passiones reprimuntur. Verumtamen etiam in illis non potest intelligi ablatio impedimenti, nisi prius intelligatur collatio virtutis per se conferens ad proprios actus seu affectus. Quia habitus appetitus formaliter ac per se non moderantur affectus quantum ad ipsos corporis motus, quia tales habitus non sunt in membris corporis, neque afficiunt aut disponunt ipsos humores, quibus tales motus perficiuntur; moderantur ergo habitus proxime ipsum appetitum et affectus eius, et in illo ut in radice moderantur motus, qui ab illo excitantur. At vero in ipso appetitu non semper est impedimentum positivum, quod per habitum auferendum sit, quia sæpe acquiritur habitus virtutis, verbi gratia, ubi nullum erat contrarium vitium, vel e converso acquiritur vitium, ubi nulla erat virtus; tunc ergo habitus acquisitus non iuvat auferendo aliquid. Nec potest dici quod iuvet impediendo actus contrarios, quia habitus per se ac formaliter non repugnat actui; sunt enim diversarum rationum; si ergo repugnat seu impedit, est quia aliquid per se confert ad actus contrarios; ergo causalitas habitus in actu non potest intelligi per solam ablationem impedimenti, sed quia per se ac positive disponit potentiam ad actum.

8. Quod vero hæc dispositio non possit esse tantum passiva, seu ex parte passi ut sic, ut Scotus contendit, probatur imprimis, quia ibi passum non fit propinquius agenti, cum actus et potentia intime per se uniantur, et ita huiusmodi potentiæ in seipsas operentur, cum hos actus eliciunt. Deinde non est ibi necessaria dispositio removens contrarias dispositiones, aut repugnantes, quia, per se loquendo, nulla sunt huiusmodi in tali potentia; et ideo, per se loquendo, efficit suas operationes in instanti, teste Aristotele, 10 Ethic., c. 4. Denique, neque intervenit ibi dispositio per se uniens actum cum potentia; nam ipsa potentia, per se nude considerata, unitur actui antequam habeat habitum; et quatenus passiva est, per sese est aptissima ad illam unionem. Neque ad hoc confert ullum impedimentum vel difficultatem. Unde propter hanc solam dispositionem nulla esset necessitas talium habituum. Sed ait Durandus, habitum, etiamsi tantum materialiter disponat, ex parte obiecti conferre ad facilitatem actus, quia ratione talis dispositionis actus apprehenditur ut magis conveniens et connaturalis. Sed hoc imprimis non habet locum in habitibus intellectus, qui non tendunt in obiectum sub ratione boni, vel convenientis, sed sub ratione veri, ad quam parum refert connaturalitas actus, præsertim in veritatibus speculativis, et evidentibus.

9. Deinde repugnantia involvuntur in ea responsione; nam si habitus alioqui non confert per se ad actum, non est cur ratione illius actus sit magis connaturalis; nam connaturalitas provenit, aut ex naturali potentia passiva, aut ex naturali virtute activa; sed ipse Durandus negat esse in habitu vim connaturalem effectivam actus, et ostensum est per se non habere causalitatem passivam, quod maxime verum est, si non habet activam; ergo non habet unde sit magis connaturalis. Vel e converso retorqueri potest argumentum: actus efficitur magis connaturalis ratione habitus; et non propter solum vim passivam; ergo propter activam naturalem. Et confirmatur, quia si habitus non est principium actus, et alioqui non disponit physice ad illum, ut ostensum est, ergo nullo modo inclinat ad illum; ergo neque habet ordinem per se ad illum; quo modo ergo potest esse causa, vel occasio, ut ratione ipsius, actus apprehendatur ut convenientior et connaturalior ? Eo vel maxime, quod illa connaturalitas debet obiective apprehendi, ut moveat ad promptius vel delectabilius operandum: ergo oportet, ut aliquo experimento cognoscatur, seu quod aliquid præcedat movens ad illam apprehensionem; hoc autem non potest esse aliud, nisi ipsa facilitas in operando, quam habitus natura sua confert; ergo non potest hæc omnino fundari in sola illa apprehensione.

10. Habitus non potest iuvare potentiam ad actum nisi aliquid efficiendo.— Relinquitur ergo non posse habitum iuvare et facilitare potentiam ad actum, nisi augendo virtutem per se effectivam talis actus. Non auget autem ipsam virtutem potentiæ, quasi intendendo illam, quia potentia in se est indivisibilis, et intrinsece intendi vel augeri non potest; imo, si talis intensio esset possibilis, non esset necessarius alius actus; sicut virtutes per se infusae quæ participant quemdam modum potentiae, quia intensionem recipere possunt, per eamdem recipiunt augmentum virtutis, et consequenter facilitatem ad priores actus. Potentiae autem animae non possunt hoc modo augeri, ut constat; ergo habitus auget per se virtutem effectivam actus per additionem, seu multiplicationem virtutis, quia, nimirum ipsemet actuat potentiam, ut virtus influens per se in actum. Et ex hoc discursu multa alia argumenta confici possunt, partim ex inductione, partim ex formali effectu ipsius habitus, partim ex proportione inter potentiam et habitum, tam inter se, quam respectu actus, nam in ordine ad actum, utrumque comparatur ut actus primus, inter se vero ut perfectio et perfectibile; habitus ergo perficit potentiam secundum habitudinem quam habet ad suum actum, magis inclinando illam, et aliquam virtutem agendi præstando.