SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXIV. DE PRIMA SUBSTANTIA SEU SUPPOSITO EIUSQUE A NATURA DISTINCTIONE
SECTIO II. AN IN CREATURIS SUPPOSITUM ADDAT NATURAE ALIQUID POSITIVUM REALE ET EX NATURA REI DISTINCTUM AB ILLA

SECTIO II. AN IN CREATURIS SUPPOSITUM ADDAT NATURAE ALIQUID POSITIVUM REALE ET EX NATURA REI DISTINCTUM AB ILLA

1. Explicatis terminis, de re ipsa dicere oportet, et quod de supposito quaerimus respectu naturae seu essentiae substantialis, intelligendum est de persona respectu naturae rationalis, et de caeteris eadem proportione, quibuscumque nominibus significentur.

Explicatur quaestionis titulus et variae quaestiones proponuntur

2. Ut autem quaestionis titulus distinctius intelligatur, advertendum est essentiam substantiae creatae variis modis concipi ac significari posse, scilicet, in concreto et in abstracto, ut cum dicimus humanitatem esse essentiam Petri, aut hominem. Item in communi, ut in dictis exemplis, vel in singulari, ut cum dicitur haec humanitas esse de essentia huius hominis Christi, verbi gratia. Item vel conceptu simplici et quasi confuso, ut cum species dicitur esse essentia individui, ut homo Petri, vel conceptu complexo et distinto, qui per definitionem declaratur, ut cum dicimus essentiam hominis esse animal rationale. Ex quibus concipiendi modis variae insurgunt comparationes et quaestiones. Prima est abstracti ad concretum in particulari et singulari, ut quomodo distinguatur hic homo Petrus ab hac humanitate. Secunda est abstracti etiam ad concretum in communi, ut quomodo homo et humanitas distinguantur. Et similiter in caeteris praedicatis communibus cum eadem proportione. Tertia, comparando essentiam in communi ad individuum et particulare, ut quomodo distinguatur homo a Petro seu hoc homine. Et posset etiam haec comparatio per concreta et abstracta variari, comparando nimirum concretum commune ad singulare abstractum, ut hominem ad hanc humanitatem, vel e converso abstractum commune ad singulare concretum, ut humanitatem ad hunc hominem, vel abstractum ad abstractum, etc. Quarta comparatio fieri potest essentiae distincte conceptae ad id de quo concipitur, id est, definiti ad definitionem. Quo sensu existimant multi tractasse Aristotelem, in lib. VII huius operis, quaestionem illam an quod quid est sit idem cum eo cuius est.

3. Haec ergo postrema comparatio aliena est a praesenti instituto, et quaestionem continet potius dialecticam quam metaphysicam et communem tam accidentibus quam substantiis; eam tamen obiter attingemus et definiemus, sententiam Aristotelis explicantes. Rursus, tertia comparatio propriam quaestionem continet de distinctione naturae universalis ab individuis, quae a nobis in superioribus tractata est et eamdem habet decisionem, sive concretum ad concretum, sive abstractum ad abstractum comparetur, id est, homo ad Petrum, vel humanitas ad hanc humanitatem. Alia vero duo membra huius comparationis non addunt quaestionem novam, sed miscent duas primas cum hac tertia, et ideo illarum quaestionum definitio responsionem ad haec omnia continebit. Prima ergo et secunda comparatio ad praesentem disputationem spectant; in prima vero maxime cernitur et communiter tractatur eius difficultas, ideoque de illa prius dicemus et ex illa facile in fine totius disputationis alteram definiemus. Igitur naturae nomine intelligimus singularem substantiam continentem integram et completam essentiam individui seu suppositi in abstracto sumptam, quae a metaphysicis dici solet forma totius, ut est haec humanitas constans ex hac anima, hoc corpore seu his carnibus et his ossibus. Quid autem nomine suppositi intelligatur, iam satis declaratum est.

Tractatur prima sententia de distinctione rationis suppositi a natura

4. Prima igitur sententia est naturam et suppositum sola ratione distingui ex modo concipiendi nostro in abstracto vel in concreto. Haec existimatur esse sententia Aristotelis, VII huius operis c. 6 et 11, ubi definit quod quid est esse idem cum eo cuius est . Et in I lib., c. 1, ait actiones esse singularium , per singulare intelligens suppositum; unde ex illo loco axioma illud sumptum est: Actiones sunt suppositorum . Atque idem sensisse videntur omnes philosophi qui nostrae fidei mysteria ignorarunt. Sed, quod mirum est, etiam ex catholicis theologis, docuerunt hanc sententiam Durandus, In I, dist. 34, q. 1, et Henricus, Quodl. IV, q. 4. Ex qua sententia plane sequitur has locutiones esse veras: Homo est humanitas , et: Petrus est sua humanitas , quas locutiones etiam Durandus admittit. Fundamentum eorum solum est quia suppositum, verbi gratia Petrus, nihil aliud est quam hoc compositum ex hoc corpore et ex hac anima, et hoc ipsum est eius humanitas, et quidquid praeter hoc cogitetur in substantia Petri intelligi satis non potest, nedum probari aut persuaderi.

5. Sed haec sententia, quamvis fortasse sola ratione naturali non possit convinci falsitatis, tamen, supposito Incarnationis mysterio, defendi nullo modo potest, quia, secundum fidem, in re ipsa humanitas singularis fuit assumpta et unita hypostatice Verbo divino; non fuit autem assumptum suppositum creatum et humanum; ergo necesse est ut in re aliqua intercedat distinctio inter hanc humanitatem et proprium suppositum eius, quandoquidem illa manet in Christo hoc autem minime; eadem autem est ratio de illa humanitate et de omnibus creatis naturis, praesertim materialibus. Item humanitas quae est in Christo est singularis natura creata, et non est suppositum creatum ergo aliquid deest quod suppositum addit ultra naturam singularem. Dices non deesse illi aliquid, sed potius aliquid habere ratione cuius non est suppositum creatum, nimirum, quia est in Verbo, quod proprie dicitur habere humanitatem; ipsa vera humanitas dicitur esse in Verbo tamquam forma in supposito, et ideo humanitas illa non potest dici suppositum neque homo, quia habet alium modum essendi, ratione cuius est potius in alio quam in se. Sed haec responsio declinat in opinionem Scoti statim tractandam, quod suppositum differat a natura per aliquid negativum, et non quia addat aliquid positivum; nam haec responsio supponit ad rationem suppositi, praeter totam entitatem naturae, requiri negationen unionis ad aliud seu carentiam modi existendi in alio; hoc autem discrimen iam non est per rationem tantum, sed in re ipsa, et statim probabimus hanc differentiam non tantum esse positam in negatione, sed aliquid etiam positivum includere.

6. Adde antiquos Patres saepe docuisse haereticos ideo in potissimis mysteriis fidei, Trinitatis, scilicet, et Incarnationis, errasse, quod inter naturam et personam non distinxerint. Ita significat Vigilius Papa, lib. II Cont. Eutychen, prope medium; clarius Damascen., lib. 1 de Fid., c. 3; et optime Epiphan., in VII Synod., act. 6, tom. 1II, circa finem: Ideo (inquit) haeretici errant, quia nihil aliud agunt quam ut ostendant naturam et hypostasim idem esse , quae sane inter se differre veri Ecclesiae Catholicae alumni cognoscunt. Rursus docent saepe Sancti Patres proprium Dei esse ut sit essentialiter subsistens, et quod ea de causa Deus et Deitas sola ratione et modo significandi seu concipiendi nostro distinguantur, ut Magist. et theologi tractant in I, dist. 8; et D. Thomas ac expositores eius, I, q. 3,a. 3 et 4; et significat Leo Papa, epist. 93, c. 5; August., lib. XI de Civit., c. 10, et lib. XV de Trinit., c. 17; Ansel., in Monolog., c. 15 et 16; et optime Bernard., serm. 80 in Cantic.; et Magister refert Patres alios, aliique sumi possunt ex his quae disputavimus in I tomo III partis, disp. XI.

7. Nec fundamentum positum in contrarium urget; nam, si materia et forma sumantur praecise ut sunt partes essentiales, negatur suppositum nihil aliud esse quam compositum ex hac materia et hac forma; nam Christi humanitas est composita ex hac materia et hac forma, et non est suppositum; si vero materia et forma sumantur non solum ut partes essentiae, sed etiam ut includunt vel secum afferunt subsistentiam, sic verum est ex materia et forma unitis consurgere suppositum; illud autem praeter naturam includit subsistentiam, de qua quid sit et quomodo possit et intelligi et probari, dicemus in sequentibus.

Tractatur secunda opinio Scoti

8. Secunda opinio est Scoti, In III, dist. 1, q. 1, et dist. 6, q. 1, et In I, dist. 13, et Quodl., q. 19, a. 3, qui ait suppositum creatum nihil rei positivae addere naturae singulari, sed solum negationem dependentiae actualis et aptitudinalis ad aliquod suppositum; humanitas enim Christi suppositum non est solum quia substantialiter est unita Verbo et ab illo pendet; ergo negatio huius dependentiae est de ratione suppositi. Addit vero Scotus etiam esse necessariam negationem aptitudinalis dependentiae, propter animam rationalem, quae non solum dum corpori unita est non est suppositum, quia actu est in supposito, verum etiam dum est separata suppositum non est, quia apta est pendere a supposito, seu potius illud componere. Quod si obiicias etiam humanitatem Petri non posse dici suppositum quia apta est uniri, verbi gratia, Verbo divino, respondet Scotus negando esse aptam, sed solum non repugnantem, quod est dicere non esse aptam potentia et aptitudine naturali, sed capacitate tantum obedientiali. Quando autem actu assumitur vel unitur, quamvis revera retineat eamdem negationem aptitudinis naturalis, amittit tamen negationem actualis dependentiae per actualem unionem, et ideo desinit esse suppositum vel persona. Et hanc opinionem sic expositam sequuntur scotistae, In III, dist. 1; Bassolis, q. 1, a. 1; Maironis, q. 11. Lychetus autem ibi, q. 1, quamvis eam probabilem censeat, existimat tamen Scotum non omnino illi adhaesisse, et facile solvi posse argumenta quibus nititur, ac denique oppositam reipsa esse probabiliorem; in quo discedit aperte a mente Scoti, quamvis id fateri recuset. Aureolus etiam, apud Capreol., In III, dist. 5, q. 3, multis argumentis contendit non posse creatum suppositum addere supra naturam aliquid positivum. Atque idem sentit Gabriel, In III, dist. 1, q. 1, ubi addit alias negationes quae sunt de ratione suppositi, scilicet, ut non sit actu pars integralis, propter partes aquae et similes; item, ut nec constituat formaliter aliquid per se unum, propter divinam essentiam, et similes, quae sumpsit ex Ochamo, eod. In III, q. 1; et idem sentit Marsil., In III, q. 1, a. 1.

9. Fundamentum horum auctorum potissimum fuisse videtur quia huiusmodi negationes sufficiunt ad constitutionem suppositi creati et ad declarandum Incarnationis mysterium; ergo supervacaneum est aliquam realitatem positivam fingere quam suppositum creatum addat. Quia nec talis entitas esse potest substantia, neque enim est materia, neque forma, nec compositum; neque accidens, quia alias suppositum creatum non esset per se unum. Addit etiam Scotus non recte posse intelligi Incarnationis mysterium et ea quae de illo Patres docent, posito illo positivo; inde enim fieret illud positivum neque esse assumptum neque assumptibile a Verbo, atque ita non assumpsisset Verbum omnem rem quam in natura humana plantavit, contra Damasc., lib. III, c. 6. Sequitur deinde humanitatem Christi carere aliqua perfectione maxima, connaturali homini, quod etiam videtur inconveniens. Sequitur denique non posse Verbum divinum simpliciter dimittere humanam naturam quin novam aliquam rem illi addat. Ac tandem sequitur humanitatem nunc violenter esse in Verbo, quia caret positiva perfectione connaturali.

10. Haec sententia, si attente inspiciatur, solis verbis differt a praecedenti; nam etiam Durandus fatetur in natura substantiali completa necessariam esse carentiam unionis hypostaticae ad alienam personam, ut possit suppositum appellari. Quapropter, non minus falsam sententiam hanc esse iudico propter rationes theologicas; nam de metaphysicis postea dicemus. Primo enim mysterium Trinitatis intelligi non potest, si ratio formalis suppositi in negatione consistit; alioqui tres personae divinae tribus negationibus constituerentur, quod tantum abest ut Scotus concedat, ut probabile censeat non solum esse necessarias tres relationes, sed etiam tres rationes personales absolutas, quia quibus personae illae constituantur; sana autem doctrina docet illas personas realibus ac positivis rationibus constitui, quamvis relativis; si ergo in divinis persona addit naturae aliquid positivum, quamvis ratione tantum distinctum, ergo etiam in creatura addit aliquid positivum, in re tamen distinctum, propter imperfectionem creaturae. Patet consequentia, tum quia persona creata est quaedam participatio increatae personae, tum etiam a fortiori, quia divina natura est per se et essentialiter subsistens, et nihilominus secundum rationem ei addi potest aliquid positivum incommunicabile, quod relativum esse oportet propter perfectionem Dei, in quo nihil absolutum potest esse omnino incommunicabile. In creatura vero natura non est per se et essentialiter subsistens, cum in Christo assumi potuerit sine propria subsistentia; ergo multo magis poterit ei addi aliquid positivum quo realiter subsistat, quod, licet absolutum sit, sit incommunicabile propter suam imperfectionem, et ita constituat suppositum, id est, rem incommunicabiliter subsistentem.

11. Secundo ostenditur falsa illa sententia ex mysterio Incarnationis, et primo ex parte Verbi, quia nisi Verbum constitueretur positiva personalitate seu subsistentia, non posset intelligi quod extrinsecam naturam ad illam assumeret, quia non potest assumi natura ad negationem aliquam; negatio enim ut sic non potest esse formalis terminus unionis realis, ut per se notum est; abstracte ergo ac praecise loquendo de personalitate, necessarium est ut eius ratio sit positiva ad intelligendum Incarnationis mysterium. Ex quo valde probabile sumimus argumentum simile praecedenti, etiam personalitatem creatam in ratione positiva positam esse. Et efficacius argumentari possumus ad hominem contra Scotum et nominales; ipsi enim tenent posse fieri divina virtute ut suppositum creatum alienam naturam terminet; inquiro ergo an, eo casu posito, terminetur ad negationem vel ad positivum aliquod. Primum dici non potest, ut probatum est. Si autem dicatur secundum, necesse est etiam fateri illam unionem terminari ad subsistentiam et personalitatem, alioqui non esset unio hypostatica vel personalis; ergo subsistentia et personalitas creata est aliquid positivum. Et confirmo ac declaro vim huius rationis, et interrogo an in Christi humanitate sit nunc illud positivum quo persona creata (secundum hos auctores) potest terminare alienam naturam; nam si non est, ergo iam deest humanitati Christi aliqua ratio realis positiva quam addit persona creata supra naturam, et per illam formaliter constituitur in esse personae. Si vero illud ipsum, quidquid sit, est in Christi humanitate, sequitur, imprimis, quod vel in Christi humanitate est subsistentia creata, vel quod unio hypostatica non fit ad subsistentiam; utrumque autem absurdissimum est. Sequitur deinde humanitatem Christi posse per seipsam terminare unionem hypostaticam alterius naturae, supposito quod persona creata possit illam terminare. Patet sequela, quia illa humanitas retinet omnem rem positivam, ad quam potest talis unio terminari. Consequens autem est plane inintelligibile, suppositis principiis fidei; nam quod non est persona creata nec personalitatem creatam habet, quomodo potest personam creatam constituere? Unde talis unio non esset immediate inter naturam et personam, sed inter naturas substantiales et completas, quod repugnat substantiali unioni, iuxta doctrinam Patrum et Conciliorum.

12. Respondebunt fortasse humanitatem Christi factam esse ineptam ad terminandam aliam naturam per unionem ad Verbum. Sed hoc dici non potest consequenter, si per illam unionem nulla re positiva privata est; quid enim impedit unio, si non impedit vel aufert rem quae posset esse ratio terminandi? Nam, si solum aufert negationem actualis dependentiae, haec impertinens est ad terminandam alteram naturam, quia terminado non fit per negationem, sed per positivum, ut diximus. Possunt quidem mordicus dicere illam negationem esse conditionem sine qua non; tamen hoc refugium est aperta petitio principii, et est gratis dictum, quando non redditur ratio talis necessitatis. Hanc autem rationem nos esse dicimus quia unio impedit propriam personalitatem positivam, quae est ratio constituendi personam creatam, vel propriam, vel etiam alienam, si possibile sit ut natura aliqua a creata persona aliena terminetur.

13. Tertio argumentor ad idem ex parte humanitatis assumptae; docent enim Concilia et Patres Verbum assumpsisse humanitatem et non hominem, seu non personam creatam hominis; et eodem sensu aiunt Verbum, assumendo humanitatem, consumpsisse personam, non naturam. Huiusmodi autem locutiones non possunt legitime exponi nisi quia in homine praeter naturam humanam est aliquid reale quod complet rationem personae, quod impeditum est in Christi humanitate per unionem Verbi, supplente Verbo in illa natura personalitatem humanam, ut loquuntur theologi. Alioqui solum dicerent Concilia Verbum, assumendo humanitatem, impedivisse seu abstulisse negationem unionis, vel, cum dicunt non assumpsisse personam, solum dicerent non assumpsisse naturam, quae manserit sine unione, qui sensus reddunt vanas et ridiculas gravissimas Conciliorum locutiones. Confirmo vim huius rationis, nam sequitur ex opinione Scoti etiam Verbum ipsum ut sic, post unionem, non esse personam, sed solum compositum ex natura humana et Verbo, quod est aperte haereticum. Sequelam probo, quia in humana natura manet omnis res et omnis modus realis qui est in creata persona, et tamen desinit esse persona solum quia unitur; ergo, e contrario, Verbum, quia unitur, non erit persona, etiamsi nulla re vel modo reali privetur.

14. Dicent humanitatem desinere esse personam, non quia unitur utcumque, sed quia unitur ita ut pendeat a Verbo, cum tamen Verbum non pendeat ab humanitate. Sed, iuxta hanc sententiam, dici non potest quod humanitas pendeat a Verbo ullo modo in esse suo, quia illa humanitas ad existendum nihil ultra requirebat praeter entitatem suam; unde, si unione careret, nulla addita causalitate aut realitate, conservaret suum esse, quia per solam negationem unionis habet quidquid necessarium est ad subsistendum in suo esse, ut ipsi etiam fatentur; ergo non humanitas, sed compositum ex humanitate et Verbo pendet a Verbo, et ad summum humanitas ut unita, vel potius unio eius pendet a Verbo; sed hoc etiam suo modo dici potest de Verbo ut unito, scilicet, quod quantum ad illam formalem denominationem pendeat ab humanitate. Fateor quidem hanc intercedere differentiam, quod unio est aliquid in humanitate, non autem in Verbo. Sed hoc quid refert ut auferat denominationem personae cum maxime illa unio, secundum Scotum, solum sit quaedam relatio realis? Ut autem illa evasio tollatur, fingamus huiusmodi unionem inter res creatas, sive illa sit impossibilis, sive possibilis, ut ipsi credunt; ponamus ergo Petrum terminare naturam Pauli; tunc ergo, cum utrumque extremum sit creatum, ex hac parte nulla est ratio ob quam unio potius sit aliquid positivum vel relatio realis in uno extremo quam in alio. Rursus, tota entitas positiva quae antea erat in extremis, ita manet post unionem in uno sicut in alio. Deinde, ex vi unionis neutrum pendet ab alio in esse suo, et utrumque ab invicem pendet in unione. Quae ergo ratio afferri potest ob quam post talem unionem potius censeatur manere persona Petri quam Pauli? Aut cur non mutuo persona consumet personam, cum ab utraque tollatur negatio dependentiae quoad unionem? Unde non magis potest dici Petrus assumere naturam Pauli quam e converso. Nec denique explicabile est qualis esset illa substantialis unio; huc enim tendit tota vis huius rationis, quam alia via sic declaro.

15. Quarto igitur argumentor: nam ex praedicta opinione sequitur humanitatem Christi esse tam completam substantiam omni ex parte, sicut est persona Pauli vel Ioannis. Hoc patet, quia substantia in genere substantiae non completur per negationem; humanitas autem illa nihil minus habet quam persona Petri, nisi negationem quamdam; ergo non est minus substantia completa quam persona Petri; quod vero sit aliquid additum non tollit complementum eius, nam res non fit incompleta per additionem, sed per ablationem; nam per additionem potius fit plus quam completa, si ita licet loqui. Ex hoc autem sequitur ulterius non posse intercedere substantialem unionem inter talem substantiam et aliam omnino completam; in hoc enim maxime verum habet illud axioma, ex duobus entibus in actu, omnino scilicet completis et perfectis, non fieri unum per se; nam si utrumque componentium in genere substantiae completum et integrum est, et per unionem nihil amittit quod necessarium sit ad illud complementum, intelligi satis non potest quo modo substantialis unio inter ea fiat et ad constituendam substantiam per se unam ordinetur. Alioqui nulla ratio reddi potest ob quam inter personas non possit immediate intercedere substantialis unio, et similiter inter naturas substantiales et completas ut naturae sunt; tota enim ratio est quia, cum sint completae in sua ratione, nec naturae possunt uniri ad complendam unam naturam, nec personae ad componendam unam personam; ergo in universum duae substantiae omnino completae non possunt substantialiter uniri ad unam substantiam complendam.

16. Quod si forte Scotus neget humanitatem esse substantiam completam, solum ex eo quod careat negatione dependentiae, efficitur plane, iuxta sententiam eius, hanc negationem esse de ratione substantiae completae, quod absurdissimum esse constat, quia negatio ut negatio nihil est, et ideo esse non potest de complemento substantiae. Ex quo tandem potest ostensiva ratio contra Scotum desumi; nam id quod addit suppositum creatum individuae naturae creatae est de perfectione et complemento substantiae creatae; ergo non est mera negatio, sed positivum aliquid, quia negatio non dicit perfectionem, sed supponit. Antecedens vero probatur primo ex dictis, quia id pertinet ad rationem substantiae completae. Tum ex Aristotele dicente primam substantiam esse maxime et perfectissime substantiam; prima autem substantia non dicit solam naturam, sed suppositum naturae. Tum denique quia suppositum addit naturae subsistentiam, ut ex principiis fidei constat; ideo enim humanitas Christi persona non est, quia subsistentiam creatam non habet; subsistentia autem magnam dicit perfectionem. Nam si in sola negatione consisteret, quomodo posset natura ad subsistendum assumi, aut subsistentia propria per alienam suppleri?

17. Ultima ratio sit quia negatio quasi intrinseca et inseparabilis ab aliqua re semper fundatur in aliqua ratione positiva, et hac ratione ipsemet Scotus docet individuum addere aliquam positivam differentiam speciei, quia illa indivisio seu incommunicabilitas quae est de ratione rei singularis in aliquo positivo fundatur; ergo illa negatio seu incommunicabilitas quae est de ratione suppositi fundatur in aliquo positivo, quo formaliter suppositum constituitur. Responderi potest ex Scoto hanc negationem quam dicit suppositum esse quidem inseparabilem a supposito ut suppositum est, quia suppositum, sub hac voce et conceptu illi correspondente, formaliter negationem includit; non tamen esse inseparabilem ab alia re quae naturaliter habet coniunctam illam negationem, ipsa integra manente, quia substantia humanitatis, licet naturaliter habeat coniunctam negationem dependentiae ab alio supposito, tamen nihil etiam habet illi repugnans, ideoque supernaturaliter potest illa negatione carere, et ideo necesse non est ut talis negatio in aliquo positivo fundetur. Quia negatio quae non est omnino inseparabilis a re non semper fundatur in aliquo positivo, ut carentia visionis beatae, quam habet intellectus creatus ex natura sua, non fundatur in positivo, cum auferri possit nullo ablato positivo; quamquam, si una voce significetur intellectus ut existens sub tali negatione, inseparabilis sit negatio ab illo adaequato significato; quia, si separetur, iam non manet illud significatum. Sicut ab aere tenebroso absolute est separabilis negatio lucis, et ideo illa negatio non fundatur in aliqua positiva forma repugnante lumini; ab aere autem tenebroso, ut tenebrosus est, non est separabilis illa negatio quin amittat esse tenebrosum; sic ergo philosophatur Scotus de supposito ut suppositum est, et de re illa cui adiuncta est negatio quam suppositum formaliter dicit. In qua responsione loquitur quidem consequenter, tamen contra eam procedunt omnia superiora argumenta. Et praeterea sequitur suppositum esse quoddam ens per accidens, sicut tenebrosum. Ex quo etiam in rigore sequitur hoc nomen suppositum esse quasi connotativum, et de formali dicere negationem, de materiali autem rem cui convenit talis negatio, sicut tenebrosum. Unde, sicut absolute concedimus tenebrosum aerem posse illuminari, et animam separatam posse uniri corpori, quia esse separatam dicit solam negationem, ita concedendum esset simpliciter suppositum posse assumi vel uniri alteri; hoc tamen ultimum consequens est contra omnes theologos, immo contra Conciliorum doctrinam.

18. Quod si dicatur in prioribus locutionibus fieri sensum divisum, in hac vero ultima fieri sensum compositum, hoc ipsum est manifestum indicium suppositum non significare de formali negationem, sicut separatum aut tenebrosum, sed significare positivam formam constituentem suppositum et fundantem illam negationem ob quam suppositum dicitur inassumptibile seu incommunicabile. Ob hanc enim causam, cum dicitur suppositum non posse assumi, non significatur assumi non posse cum negatione sssumptionis, seu manens separatum; quis enim hoc posset cogitare?; sed significatur non posse assumi cum illo positivo quo constituitur in ratione suppositi; et nisi ita interpretemur, ridiculae fiunt huiusmodi locutiones, ut supra dicebam; perinde enim esset ac si quis diceret animam separatam non possee uniri corpori, intelligens non posse uniri manentem separatam. Illa ergo negatio incommunicabilitatis, cui repugnat separari a supposito, ut suppositum est, non est inseparabilis propter solum sensum compositum, ut sic dicam, sed quia fundatur in aliquo positivo quod formaliter constituit suppositum et inassumptibile reddit.

19. Fundamentum scoticae sententiae dissolvitur .— Ad fundamentum ergo contrariae sententiae, negatur suppositum creatum sufficienter constitui negatione; quid vero sit hoc positivum quod suppositum addit naturae, dicemus in sequentibus. Nunc vero fatemur non esse materiam, neque formam, ncque compositum ex illis ut sic, sed aliquem modum vel entitatem ei superadditam, quam vel Aristoteles non comprehendit sub illa divisione, quia illam non cognovit, vel ad illa membra reducitur tamquam modus illorum vel totius compositi, ut postea declarabimus. Quod vero attinet ad mysterium Incarnationis, respondetur non solum non esse inconveniens, verum potius esse necessarium ad explicandam veritatem illius mysterii, quod Verbum non assumpserit in humana natura aliquam rationem positivam constitutivam personae, sive illa sit res omnino distincta, sive modus tantum. Ex quo non sequitur illam naturam esse imperfectam in esse naturae, sed tantum sequitur non esse personam. Et ita intelligendum est quod Damascenus ait, nempe, assumpsisse Verbum quidquid ad veritatem humsnae naturae pertinet et ad formalem hominis constitutionem, non vero quod spectat ad personam creatam ut sic. De quo etiam fatemur aliquid fuisse addendum de novo humanitati Christi, si a Verbo separaretur, ut posset subsistere modo connaturali. Neque inde fit eam nunc esse violenter, cum nobiliori modo sit suppositata. Quae omnie latius in proprio loco prosecuti sumus.

Quaestionis resolutio

20. Ex his ergo praesentis sectionis resolutio colligitur, nimirum, suppositum creatum addere naturae creatae aliquod reale positivum, et in re ipsa distinctum ab illa. Quocirca, si comparemus suppositum ad naturam, distinguuntur tamquam includens et inclusum; nam suppositum includit naturam, et aliquid addit, quod personalitas, suppositalitas aut subsistentia creata appellari potest; natura vero ex se praescindit ab hoc addito seu a subsistentia. Quo fit ut natura possit de potentia absoluta sine subsistentia conservari, suppositum autem totum non possit conservari sine natura, quia illam formaliter includit et per illam in esse talis substantiae essentialiter constituitur. At vero, comparando subsistentiam ipsam ad naturam, condistinguuntur inter se tamquam duo extrema componentia suppositum creatum. Quanta vero sit haec distinctio, et quid haec subsistentia sit, declarandum superest.