SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO IV. AN ESSENTIA CREATURAE CONSTITUATUR IN ACTUALITATE ESSENTIAE PER ALIQUOD ESSE REALE, INDISTINCTUM AB IPSA, QUOD NOMEN HABEAT ET RATIONEM EXISTENTIAE

SECTIO IV. AN ESSENTIA CREATURAE CONSTITUATUR IN ACTUALITATE ESSENTIAE PER ALIQUOD ESSE REALE, INDISTINCTUM AB IPSA, QUOD NOMEN HABEAT ET RATIONEM EXISTENTIAE

1. Diximus de essentia creaturae ut possibili et ut in actu, et de distinctione earum qualis sit; superest dicendum de esse, quo essentia in actu formalissime constituitur.

2. Dico ergo primo: essentia realis, quae in se est aliquid actu distinctum a sua causa, constituitur intrinsece aliquo esse reali et actuali. Hoc sequitur aperte ex dictis, nam omnis entitas realis constituitur aliquo esse reali, cum ens ab esse dicatur, et ens reale ab esse reali; ergo, dum entitas realis desinit esse potentialis et fit actualis, necesse est ut aliquo actuali esse reali constituatur. Rursus essentia actualis realis in suo genere est verum et actuale ens reale, differens iam ab ente in potentia; ergo necesse est illam formaliter constitui in tali actualitate aliquo esse reali actuali, ei communicato per efficientiam aliquam.

3. Dico secundo: haec constitutio non fit per compositionem talis esse cum tali entitate, sed per identitatem omnimodam secundum rem. Probatur primo ex dictis, quia essentia actualis differt a seipsa potentiali immediate per suam entitatem; ergo per illammet habet illud esse actuale per quod constituitur, etc. Secundo declaratur in hunc modum: nam vel essentia actualis distinguitur ex natura rei ab existentia, vel non. Si non, manifestum est nullum habere esse distinctum, quo in tali actualitate constituatur. Si vero distinguitur, ergo etiam distinguitur ex natura rei esse essentiae actualis ab esse existentiae actuali; ergo esse essentiae actualis non distinguitur ex natura rei ab actuali essentia, alioqui in infinitum procederetur; ergo in omni opinione illud esse quo constituitur essentia actualis ut sic, non potest esse distinctum ex natura rei ab ipsa.

Propria quaestionis resolutio

4. Dico tertio: illud esse quo essentia creaturae formaliter constituitur in actualitate essentiae est verum esse existentiae. Duae propositiones praecedentes prout a nobis propositae sunt, communes sunt in omni opinione, sive teneamus existentiam distingui ex natura rei ab essentia, sive non; haec autem tertia admittitur quidem, immo necessario asseritur ab his qui non distinguunt existentiam ab actuali essentia; ab his vero qui oppositum sentiunt, frequentius negatur. Immo, si consequenter loquantur, non video qua ratione possint eam admittere. Probatur autem haec assertio variis modis. Primo, quia hoc esse praecise sumptum satis est ad veritatem huius locutionis de secundo adiacente, essentia est ; ergo illud esse est vera existentia. Consequentia est clara: nam, iuxta communem significationem et conceptionem hominum, est , de secundo adiacente, non absolvitur a tempore, sed significat actu esse in rerum natura, quod omnes intelligimus nomine existentiae seu per esse existentiae. Dices de actuali essentia semper vere dici est , non tamen formaliter ob actualitatem essentiae, neque ob illud esse quo in tali actualitate formaliter constituitur, sed quia nunquam habet hoc esse absque existentia, tametsi distincta a tali esse seu actualitate essentiae. Contra hanc autem responsionem probatur antecedens rationis factae; nam per hoc esse essentiae actualis formaliter ac praecise sumptum talis essentia est ens in actu et distinguitur ab ente in potentia; ergo ex vi illius esse talis essentia est; recte enim infertur: est ens actu; ergo est, quia esse ens actu non diminuit rationem entis quam includit verbum est . Unde, etiam si demus hoc esse essentiae actualis pendere ab ulteriori termino seu actu tamquam a conditione necessaria, vel ab aliquo huiusmodi, nihilominus tamen illud esse ipsum formaliter constituet ens actu et distinguet illud ab ente in potentia; ergo ex vi illius vere et absolute dicitur res esse; sicut accidens ex vi sui esse dicitur esse ens actu et absolute esse, quamvis illud esse requirat inhaerentiam in subiecto, ita ut sine illa naturaliter esse non possit.

5. Secundo argumentor, tam simpliciter quam ad hominem: nam huic esse actualis essentiae conveniunt omnia quae tribui solent existentiae, immo et illa omnia propter quae auctores primae et secundae sententiae existimant existentiam distingui ex natura rei ab essentia; ergo est verum esse existentiae. Antecedens probatur, nam primo hoc esse essentiae actualis non est aeternum, sed temporale; nam, ut supra ostensum est, creaturae nullum esse reale ab aeterno habuerunt, sed esse essentiae, prout distinguitur ab esse existentiae, dicitur esse aeternum, quod non potest esse verum nisi de illo esse potentiali; ergo esse actuale, sicut temporale est, ita etiam est vera existentia. Deinde, hoc esse convenit creaturae contingenter seu non necessario, quandoquidem et, priusquam fieret, illud non habuit, et potest, posteaquam illud habet, illo privari; sed istae sunt conditiones existentiae, propter quas maxime censetur distingui ab essentia; nam essentia dicitur non convenire rei contingenter, sed necessario et inseparabiliter; ergo hoc esse actualis essentiae habet conditiones omnes existentiae. Dices: si haec ratio est efficax, non solum concludit quod hoc esse sit existentia, sed etiam quod sit distinctum ab essentia. Respondetur in opinione aliorum ita concludi; tamen, iuxta nostram sententiam, potius concludi non recte probari illis rationibus existentiam distingui ex natura rei ab essentia, de quo plura inferius. Unde ulterius huic esse actualis essentiae convenit ut conferatur creaturae per efficientiam creatoris; sed per efficientiam proxime confertur esse existentiae; in hoc ergo etiam convenit hoc esse cum existentia. Denique nulla potest excogitari conditio necessaria ad esse existentiae quae non conveniat huic esse. Nisi forte aliquis, petendo principium, dicat unam ex conditionibus requisitis ad existentiam esse ut distinguatur ex natura rei ab actuali essentia, quod sane absurde diceretur; nunc enim inquirimus conditiones quibus cognoscere possimus quid existentia sit, et cur sit ab essentia distinguenda. Esset ergo voluntaria petitio principii inter conditiones necessarias ad esse existentiae ponere huiusmodi distinctionem. Eo vel maxime quod distinctio, cum sit negatio vel relatio quaedam, non est conditio per se requisita ad esse rei, sed est quid resultans ex tali esse rei. Non est ergo distinctio ponenda inter conditiones necessarias ad esse rei, sive essentiae, sive existentiae; in reliquis autem nulla fingi potest conditio quae constituit esse reale in esse existentiae, quae non reperiatur in esse actualis essentiae. Est ergo hoc verum esse existentiae.

6. Tertio declaratur hoc ipsum ex propria ratione existentiae; nam esse existentiae nihil aliud est quam illud esse quo formaliter et immediate entitas aliqua constituitur extra causas suas et desinit esse nihil ac incipit esse aliquid; sed huiusmodi est hoc esse quo formaliter et immediate constituitur res in actualitate essentiae; ergo est verum esse existentiae. Maior videtur esse per se nota ex ipsius termini significatione et communi omnium conceptione. Item, ex immediata et formali oppositione supra declarata inter ens actu et ens in potentia; nam ens actu idem est quod existens, alioquin dari posset medium inter ens possibile et ens existens, quod tamen inintelligibile est; ergo illud esse quo formaliter constituitur ens actu in se et extra causas, est etiam esse quo constituitur existens; ergo illud esse est verum esse existentiae. Item quia huiusmodi esse, si, per possibile vel impossibile, intelligatur manere absque quolibet alio esse distincto, est sufficiens ad distinguendum entitatem actualem a possibili, et consequenter ad constituendam illam in novo ac temporali statu, quem ab aeterno non habet, et ad terminandam actionem agentis seu ad fundandam habitudinem et dependentiam realem a causa efficiente; ergo huiusmodi esse quo res formaliter constituitur actu extra causas est existentia. Minor autem propositio, scilicet, quod illud esse quo intrinsece et immediate essentia possibilis intelligitur fieri essentia actualis, constituat essentiam extra causas, seu extra nihil, fere est per se nota ex terminis, quia per illud esse est aliquid in actu. Est etiam demonstrata ex principiis positis, quia ostensum est per hoc esse formaliter constitui essentiam extra possibilitatem quam ab aeterno habebat nostro modo concipiendi; nam educi, ut sic dicam, a possibilitate et extra causas constitui idem sunt.

7. Occurritur obiectioni .— Nec refert si quis dicat hoc esse actualis essentiae pendere ab alio esse distincto, quod ab aliis appellatur actualis existentia, tum quia, licet admittamus hanc dependentiam, illa esse non potest in genere causae vel termini formalis intrinsece constituentis essentiam in ratione essentiae actualis; nos autem locuti sumus de esse sic formaliter et intrinsece constituente actualitatem essentiae, et de illo ostendimus habere veram rationem existentiae. Assumptum probatum est a nobis, quia ostendimus illud esse quo essentia in actualitate essentiae constituitur, non posse esse ex natura rei distinctum ab ipsa; si ergo illud aliud esse, quod ab aliis vocatur existentia, est distinctum ex natura rei ab actualitate essentiae, non potest illam formaliter constituere in tali actualitate; si ergo aliqua est dependentia actualis essentiae a tali existentia, non erit ut ab intrinseco constitutivo formali, sed ut ab alia causa vel conditione necessaria. Praeterea, quia, si haec ratio attente ponderetur, probat nullam dari existentiam ita distinctam ab esse actualis essentiae; et si fortasse datur aliqua conditio, vel terminus aut modus necessarius, ut talis essentia actualis existat, illam non esse nec vocari posse existentiam, sed subsistentiam, vel inhaerentiam, nisi tota haec controversia ad quaestionem de nomine revocetur. Quia vero magna ex parte hinc pendet intelligentia totius huius quaestionis, directe et ex professo declarandum hoc est et probandum in sequenti sectione.