SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO PRIMA. AN ESSE ET ESSENTIA ENTIS CREATI DISTINGUANTUR IN RE

SECTIO PRIMA. AN ESSE ET ESSENTIA ENTIS CREATI DISTINGUANTUR IN RE

1. Quoniam, ut in superioribus visum est, ens, in quantum ens, ab esse dictum est et per esse vel per ordinem ad esse habet rationem entis, ideo, ad declarandum rationem entis creati, a comparatione essentiae et esse initium sumimus. De qua multa tractanda occurrunt quae ad intelligendam essentiam entis creati ut sic et proprietates eius omnino necessaria sunt; radix vero omnium est id quod proposuimus, scilicet, quomodo esse et essentia distinguantur.

2. Suppono autem per esse nos intelligere existentiam actualem rerum, ne sit aequivocatio in verbis nec sit necessarium postea distinguere de esse essentiae, existentiae, aut subsistentiae, aut veritatis propositionis. Nam esse essentiae, si vere condistinguitur ab existentia, nihil rei addit ipsi essentiae, sed solum differt ab illa in modo quo concipitur vel significatur; unde, sicut essentia creaturae ut sic ex vi sui conceptus non dicit quod sit aliquid reale actu habens esse extra causas suas, ita esse essentiae ut sic, praecise in illo sistendo, non dicit esse actuale quo essentia extra causas constituatur in actu; nam, si esse in actu hoc modo non est de essentia creaturae, nec pertinere poterit ad esse essentiae eius; ergo esse essentiae creaturae ut sic ex se praescindit ab esse actuali extra causas, quo res creata fit extra nihil, quod nomine esse existentiae actualis significamus. Esse autem subsistentiae, et contractius est quam esse existentiae, hoc enim substantiae et accidentibus commune est, illud vero est substantiae proprium; et praeterea esse substantiae (ut suppono ex infra probandis) distinctum quid est ab esse existentiae substantialis naturae creatae et separabile ab ipso, quia non constituit naturam in ratione actualis entitatis, quod pertinet ad existentiam. Esse autem veritatis propositionis ex se non est esse reale et intrinsecum, sed est esse quoddam obiectivum in intellectu componente, unde convenit etiam privationibus. Sic enim dicimus caecitatem esse, vel hominem esse caecum, ut latius Arist., V Metaph., c. 7. Est ergo sermo de existentia creata. De qua praeterea supponimus esse aliquid reale et intrinsecum rei existenti, quod videtur per se notum. Nam per existentiam res intelligitur esse aliquid in rerum natura; oportet ergo ut et ipsa aliquid reale sit, et sit intima, id est, intra ipsam rem existens. Nec enim res esse potest existens per aliquam extrinsecam denominationem, vel aliquod ens rationis; alioqui quomodo existentia constitueret ens actu reale et extra nihil?

Prima sententia affirmans distingui realiter

3. De hac igitur existentia creaturae variae sunt opiniones. Prima est existentiam esse rem quamdam distinctam omnino realiter ab entitate essentiae creaturae. Haec existimatur esse opinio D. Thomae, quam in hoc sensu secuti sunt fere omnes antiqui thomistae. Loca D. Thom. praecipua sunt, I, q. 3, a. 4, II cont. Gent., c. 52, De Ente et essent., c. 5, IV Metaph., lect. 2. Quae sic interpretatur Capreol., In I, dist. 8, a. 1,q. 1; Caiet., loc. cit. I p., De Ente et essent.; Ferrar., dicto loco cont. Gent.; Soncin., in IV Metaph., q. 12; Iavellus, tract. de Transcendent. Item Aegid., In I, dist. 2, q. 4, a. 1, et latissime de Ente et essent., q. 9, et sequent., et Quodl. I, q. 2. Citantur etiam Albert., sup. lib. de Causis, propos. 8; Avicen., lib. V suae Metaph., c. 1.

4. Argumenta quibus haec sententia suaderi solet multa sunt. Primum, quia praedicata essentialia conveniunt creaturae absque interventu causae efficientis; propter hoc enim ab aeterno fuit verum dicere hominem esse animal rationale; sed existentia non convenit creaturae nisi per causam efficientem, et ideo non potest creatura dici actu esse nisi facta sit; ergo esse creaturae est res distincta ab essentia eius, quia non potest una et eadem res esse et non esse per efficientem causam. Quod si dicas, cum fit creatura, non solum fieri esse, sed etiam essentiam creaturae, respondetur non fieri essentiam, sed fieri essentiam sub esse seu fieri essentiam existentem, et ideo non sequi essentiam factam distingui ab essentia absolute, nisi ratione existentiae quam illi addit.

5. Secundo argumentor, quia esse creaturae est esse receptum in aliquo; ergo in essentia, non enim potest excogitari aliud in quo recipiatur; ergo est res distincta ab essentia, non enim potest eadem res in seipsa recipi. Primum antecedens probatur, quia esse irreceptum est esse per se subsistens ex vi suae actualitatis; nam est omnino abstractum a subiecto vel potentia in qua recipiatur; est ergo esse perfectissimum et summum, atque adeo purus actus et infinitum quid in ratione essendi; ergo repugnat esse creaturae esse omnino irreceptum. Et confirmatur, quia tale esse non habet unde limitetur; non enim limitatur a potentia in qua recipiatur, si illam non habet, neque etiam ab actu, seu a differentia quae se habeat per modum actus respectu existentiae; nam, cum existentia sit ultima actualitas, non constituitur per actum quo limiteur. Ut ergo esse creaturae sit finitum et limitatum, necesse est ut sit actus essentiae in qua recipitur et per quam limitatur.

6. Tertia ratio sit, quia omnis creatura est composita vera et reali compositione; sed prima et generalis compositio realis solum esse potest ex esse et essentia; ergo componitur omnis creatura ex esse et essentia, tamquam ex actu et potentia realiter distinctis. Maior constat, quia, si daretur aliqua creatura in qua nulla esset realis compositio, daretur aliqua creatura omnino simplex; ut substantia angeli actu existens, si non componeretur ex esse et essentia, esset substantialiter et omnino simplex, atque ita quodammodo adaequaret perfectionem divinam. Quod si dicas in ea posse remanere compositionem ex genere et differentia, aut ex natura et supposito, et ex subiecto et accidente, nihil horum satisfacit, quia prima compositio non est realis, sed rationis; unde non excludit perfectam simplicitatem realem. Secunda vero compositio primum non est universalis omnibus rebus, quia non convenit accidentibus; deinde eamdem habet controversiam quam compositio ex esse et essentia; si ergo illa admittitur in substantiis creatis, cur non etiam haec? Tertia tandem compositio non est ad constituendam substantiam; nunc autem agimus de compositione et simplicitate substantiali. Ac deinde sumitur ex his universale argumentum, quia sequitur, saltem de possibili, non repugnare creaturae ut sic carere omni compositione reali, atque adeo esse summe simplicem, quod est inconveniens, quia hoc videtur esse proprium Dei. Et sequela patet, tum quia non est cur magis repugnet caeteras compositiones excludi quam hanc ex esse et essentia, tum etiam quia potest conservari simplex natura substantialis sine ullo accidente.

7. Quarto, in substantia composita ex materia et forma, esse est quid distinctum a materia et a forma et a natura composita ex utraque; ergo est res distincta a tota essentia talis substantiae; ergo idem erit in reliquis entibus creatis. Haec consequentia est evidens quoad res minus perfectas; quoad res vero perfectiores, ut sunt substantiae spirituales, videri potest infirma, quia illae substantiae, sicut sunt perfectiones, ita possunt esse simpliciores. Nihilominus tamen iuxta subiectam materiam est optima illatio, tum quia si in aliqua re creata admittitur realis distinctio esse ab essentia, nulla potest ratio afferri ob quam negetur distingui in aliis, quia, si non repugnat distingui ex vi esse et essentiae ut sic, non repugnabit ex vi talis essentiae et talis esse creati. Tum etiam, quia, si in aliqua creatura reperiuntur distincta esse et essentia, non est ex eo quod talis est, sed ex eo quod creatura est, et quia in illa comparatur essentia ad esse sicut potentia ad actum, qui est extra quidditatem eius, et sine quo concipi potest, quae rationes communes sunt omni creaturae. Superest ut probemus primum antecedens, quod probatur, primo, quia vel esse naturae substantialis compositae est una simplex entitas, vel composita; composita esse non potest, ut ostendam; si autem sit simplex, non potest esse materia, ut per se notum videtur, neque etiam forma, tum quia est fere eadem ratio, tum etiam quia iam concludetur essentiam materiae existere per existentiam a se realiter distinctam, cum forma a materia realiter distinguatur, et tunc procedent omnes rationes factae, ut idem dicendum sit de qualibet essentia creata. Neque etiam esse posset illa entitas idem cum tota essentia composita ex materia et forma, quia non potest simplex entitas esse eadem res cum re composita ex rebus distinctis, nam involvitur aperta repugnantia; si ergo tale esse est simplex entitas, oportet ut sit res omnino distincta a tali essentia.

8. Quod vero illud esse non sit composita entitas sed simplex, probandum est primo, quia alias oporteret in illo esse distinguere partes ex quibus componitur. Ex quo sequeretur primo unam ex illis partibus esse idem cum materia, et alteram cum forma, atque ita non habebit materia esse a forma, sed ex se; unde non erit pura potentia, sed ex se habebit aliquem actum, contra communem philosophorum sententiam. Sequitur secundo ex materia et forma non fieri unum simpliciter, quia ex duobus entibus in actu non fit unum simpliciter. Sequitur tertio materiam quantum est ex se posse esse sine forma, et quamcumque formam sine materia, non modo de absoluta potentia, sed ex sua natura. Consequens autem quoad priorem partem est contra philosophiam, quoad posteriorem vero etiam contra fidem; alioqui animae brutorum essent immortales. Sequela vero quoad primam partem probatur, quia, si materia habet existentiam partialem, vel illa est sufficiens ad constituendam materiam extra causas suas, et sic habetur intentum, scilicet, quod, licet desit forma, conservabit illam. Vel est insufficiens, et sic revera non est existentia, quia de ratione existentiae est ut sit sufficiens ad constituendam rem extra causas suas, sicut repugnat esse albedinem et non esse ex se sufficientem ad constituendum album. Item quia, si materia non potest existere nisi dependenter a forma et a toto composito, cuius existentia terminari et actuari potest, superfluum fuisset dari propriam partialem existentiam. Item, quia, si materia habet propriam existentiam, per illam intelligetur prius natura existere quam actuari per formam; ergo, quamvis separetur actualitas formae, manebit materia ex vi propriae existentiae, quia prius non pendet a posteriori. Atque hae rationes probant etiam alteram partem, scilicet, quod omnis forma possit naturaliter manere existens, etiamsi separetur a materia, nempe quia habet propriam existentiam sufficientem ad constituendum illam extra causas suas, per quam prius natura, atque adeo sufficienter existit. Unde theologi, praesertim D. Thomas, inde praecipue colligunt animam rationalem esse immortalem, quia secum affert proprium esse, quod primo illi convenit et per illam toti homini communicatur.

9. Ultimo sequitur, ex his duabus partialibus existentiis unam comparari ad aliam ut potentiam ad actum; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, nam, praeter illas partiales existentias, necesse est constituere integram existentiam et totalem totius naturae, quae non potest esse simplex et omnino condistincta a partialibus existentiis, ut per se est evidens ex omnibus dictis; et quia alias superfluae essent partiales existentiae in homine, est evidens non posse fingi talem existentiam totalem et simplicem omnino condistinctam ab existentia animae, quia nec spiritualis esset, nec corporalis, cum ponatur ut adaequate comitans et actuans substantiam ex corpore et spiritu constantem et ab illa pendens. Oportet ergo ut talis existentia constet ex partialibus; ergo etiam necesse est ut illae partiales existentiae per se uniantur ad constituendam unam existentiam totalem. Alioqui illa totalis non esset existentia per se una, sed aggregatum plurium; ergo necesse est alteram illarum existentiarum partialium comparari ad aliam ut potentiam ad actum, alioqui non possent per se uniri. Hoc autem ultimum consequens esse falsum probatur, quia esse est ultima actualitas cuiuscumque rei; immo ex propria ratione est pura actualitas nullam habens potentialitatem admixtam secundum se, sed solum ratione essentiae vel naturae cuius est esse. Propter quod dicitur existentia perfectior esse omni forma substantiali, quia plus habet actualitatis quam ipsamet forma, ut sumitur ex D. Thom., I, q. 4, a. 1, ad 3.

10. Quinto, praeter rationes metaphysicas adiungere possumus theologicam rationem, quia essentia creata separatur in re ipsa a sua existentia; ergo distinguitur realiter ab illa. Consequentia probatur ex dictis superius de distinctionibus rerum. Antecedens solet communiter probari, quia res creatae, cum corrumpuntur vel annihilantur, amittunt existentiam, non vero essentiam. Unde per rei corruptionem separatur existentia ab essentia. Melius vero probatur illud antecedens ex duplici mysterio fidei. Unum est Eucharistiae, in quo per consecrationem quantitas amittit naturalem existentiam, per quam existebat in pane, et acquirit aliam, qua per se existit et potens est reliqua accidentia sustentare. Aliud est Incarnationis mysterium, in quo humanitas Christi propria et naturali caret existentia, et assumpta est, ut per existentiam increatam divini Verbi existat.

Secunda sententia ponens distinctionem modalem

11. Secunda sententia est esse creatura distingui quidem ex natura rei, seu (ut alii loquuntur) formaliter, ab essentia cuius est esse, et non esse propriam entitatem omnino realiter distinctam ab entitate essentiae, sed modum eius. Haec opinio tribuitur Scoto, In III, dist. 6, q. 1; et Henrico, Quodl. I, q. 9 et 10; de quorum sententia postea dicam. Eamdem opinionem tenuit Soto I Phys., q. 2, et In IV Sent., dist. 10, q. 2; et nonnulli moderni eam sequuntur. Fundamentum eorum est quia nonnulla distinctio ex natura rei inter esse et essentiam creaturae videtur omnino necessaria; non est autem necessaria maior quam haec modalis seu formalis; ergo non est maior asserenda, cum distinctiones non sint sine necessitate multiplicandae. Maiorem videntur primo convincere omnia quae in favorem primae sententiae adducta sunt. Secundo, videtur probari efficaciter, quia quod est extra essentiam rei, necesse est distingui ex natura rei, saltem formaliter, ab essentia rei; sed esse est extra essentiam creaturae, et videtur evidens, cum sit separabile ab ipsa. Unde haec enuntiatio, Ȝcreatura estȝ, non est per se necessaria et essentialis, sed contingens; ergo. Tertio, quia alias creatura esset suum esse, et consequenter purus actus, quod est creaturae tribuere id quod est proprium Dei. Unde Hilarius, lib. IX de Trinit., Deo tribuit tamquam proprium illi quod esse non accidit illi, sed est ipsum esse subsistens; et Boet., lib. de Hebdom., c. 1, in rebus creatis (ait) diversum esse id quod est ab esse . Minor probatur, quia haec distinctio sufficit ut unum sit extra essentiam alterius et ad veram et realem compositionem, quia ubicumque in rebus intercedit distinctio, fit ex extremis sic distinctis vera compositio. Item illa distinctio satis est ut unum extremum sit per divinam potentiam separabile ab alio, quamvis non sufficiat ad mutuam seu convertibilem separationem, ut in superioribus dictum est. Ex quo potest haec sententia confirmari; nam, licet essentia creata sit separabilis a proprio esse, e converso tamen ipsum esse non est separabile ab essentia creaturae; hactenus enim factum non est nec verisimile est fieri posse ut conservetur existentia albedinis non conservata albedine, et homo habeat existentiam albi et non sit albus, et sic de aliis; ergo signum est non esse realem distinctionem inter essentiam et existentiam, sed tantum modalem. Omitto rationes alias quae ad suadendas has sententias fieri solent, quia non habent peculiarem difficultatem quae in his quae propositae sunt non contineatur.

Tertia sententia ponens solam distinctionem rationis

12. Tertia opinio affirmat essentiam et existentiam creaturae, cum proportione comparata, non distingui realiter aut ex natura rei tamquam duo extrema realia, sed distingui tantum ratione. Ita tenuit expresse et optime declaravit Alexander Alensis, VII Metaph., ad text. 22. Tenuit etiam Aureolus, apud Capreolum, In I, dist. 8, q. 1, ubi Capreol. citat etiam Henricum, Godofredum, et Gerardum de Carmelo pro eadem sententia. Et ibi Durand., in prima parte dist., q. 2, eamdem tenet; et Gabriel, In III, dist. 6, et ibi caeteri nominales. Et Hervaeus, Quodl. VII, q. 9; Gregorius, In II, dist. 6, q. 1, ad arg. Aureoli. Et hanc opinionem scotistae sequuntur, ut patet ex Anton. Andrea, IV Metaph., q. 3; Lich., In III, dist. 6. Eamdem tenet Alexand. Achillinus, lib. I de Element., dub. 3; Palacios, In I, dist. 8, disp. I; Ioan. Alens., in Lexico Theologico, verbo Esse. Hanc etiam opinionem in re tenet Niphus, lib. IV Metaph., disp. V, licet in verbis differat, et in fine disputationis contendat controversiam esse de modo loquendi. Rursus ibi distinguit, ex sententia Aristotelis et peripateticorum, inter creaturas corruptibiles et incorruptibiles, ut in illis distinguatur existentia ab essentia, non vero in his, quod etiam tenet Ioannes Gandens., IV Metaph., c. 3. Hoc vero non est hoc loco examinandum, quia pendet ex illa quaestione, an hae res, iudicio Aristotelis, sint a Deo productae, necne, de qua iam supra dictam est. Videtur etiam Fonseca, lib. IV Metaph., c. 3, q. 4, nihil in re dissentire ab hac sententia, ut a nobis declarabitur, licet secundam sequi verbis profiteatur. Possunt etiam in favorem huius sententiae adduci omnes theologi qui sentiunt humanitatem non potuisse a Verbo assumi sine propria existentia, nam id recte fundari non potest nisi in identitate essentiae et existentiae naturae creatae, de qua re legi possunt quae in I tom. III partis scripsimus.

Tertia sententia exponitur et approbatur

13. Haec opinio tertia sic explicanda est, ut comparatio fiat inter actualem existentiam, quam vocant esse in actu exercito, et actualem essentiam existentem. Et sic affirmat haec sententia existentiam et essentiam non distingui in re ipsa, licet essentia, abstracte et praecise concepta, ut est in potentia, distinguatur ab existentia actuali, tamquam non ens ab ente. Et hanc sententiam sic explicatam existimo esse omnino veram. Eiusque fundamentum breviter est, quia non potest res aliqua intrinsece ac formaliter constitui in ratione entis realis et actualis per aliud distinctum ab ipsa, quia, hoc ipso quod distinguitur unum ab alio tamquam ens ab ente, utrumque habet quod sit ens, ut condistinctum ab alio, et consequenter non per illud formaliter et intrinsece. Sed quia vis huius rationis et plena decisio huius quaestionis, cum solutionibus argumentorum, pendent ex multis principiis, ideo, ut distinctius procedatur et absque terminorum aequivocatione, quam vereor esse frequentem in hac materia, paulatim procedendum est, et distinctis sectionibus singula sunt explicanda.