SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIX. DE DEO PRIMO ENTE ET SUBSTANTIA INCREATA, QUATENUS IPSUM ESSE RATIONE NATURALI COGNOSCI POTEST
SECTIO II. UTRUM A POSTERIORI DEMONSTRARI POSSIT DEUM ESSE, OSTENDENDO UNUM TANTUM ESSE INCREATUM ENS

SECTIO II. UTRUM A POSTERIORI DEMONSTRARI POSSIT DEUM ESSE, OSTENDENDO UNUM TANTUM ESSE INCREATUM ENS

1. Quamquam discursu facto praecedenti sectione evidenter probatum sit non posse omnia entia esse facta, sed aliquod esse non factum, quod vero hoc sit unum et non plura nondum est illa ratiocinatione conclusum. Dicere enim posset aliquis omne quidem quod factum est ab alio factum esse, et in hoc progressu sistendum esse in singulis rerum ordinibus in aliquo principio non facto, non tamen in uno et eodem, sed in pluribus pro rerum et specierum diversitate, quo modo nonnulli gentium posuerunt diversarum rerum principia, ut unum deum frumenti, alium vini, etc. Ex haereticis etiam quidam posuerunt unum principium spirituum et aliud corporum, vel unum bonarum rerum et aliud malarum, quae summum bonum et malum appellabant, ut manichaei et similes. Iuxta quem falsum errorem nullum ens, etiamsi sit increatum, esset verus Deus secundum illud quod per hanc vocem nos significare intendimus. Et fortasse in hoc sensu dixit insipiens ille in corde suo: Non est Deus , quod tribuit Diagorae Cicero, lib. I de Natura Deor.; et August., lib. III cont. litter. Petilian., c. 21; Lactan., lib. I, c. 2; Theod., lib. III De curand. affect. Graec. Si autem ostenderimus hoc ens increatum ac per se necessarium tantum esse posse unum numero secundum naturam et essentiam, fiet plane consequens illud esse primam causam caeterorum omnium quae sunt vel esse possunt, atque adeo esse Deum et consequenter esse verum Deum. Quapropter demonstrationes quae a philosophis ac theologis afferri solent ad probandam unitatem Dei ex infinita perfectione divinae naturae, licet alias sint optimae, ut postea videbimus, nunc tamen nobis deservire non possunt, quia supponunt ut iam probatum esse in rerum natura Deum, hoc est, ens quoddam infinitae perfectionis in essentia et natura, quod nondum nos probavimus, sed solum esse ens per se necessarium, utpote ex se habens esse.

2. Et ob hanc fortasse causam non defuerunt etiam ex catholicis et theologis qui dicerent non posse demonstrari Deum esse, ut Petrus de Aliaco, In I, q. 3, a. 2 et 3, ubi primum nititur respondere ad demonstrationem qua probatur dari aliquod ens a se et increatum; sed nihil dicit apparens aut verisimile, cui respondere oporteat. Deinde ait, licet concedatur demonstrari esse aliquod ens a se, non tamen demonstrari illud esse unum tantum, et ideo nec demonstrari posse Deum esse. Immo ait quod, licet demonstretur vel admittatur dari unum quoddam ens increatum, quod sit prima causa efficiens omnium quae facta sunt, nihilominus non inferri evidenter illud esse Deum; quia inde non sequitur esse primam causam omnium quae sunt, quia posset quis dicere dari plura entia non facta et inter ea dari aliud ens superius, quod, licet non sit efficiens, sit tamen finis alterius entis increati, et eadem ratione fingi possent plura entia increata nullum ordinem causae inter se habentia, sicut sunt duo angeli, quos aliqui posuerunt entia per se necessaria. Et in hac opinione, scilicet non posse demonstrari Deum esse, fuit etiam Rabbi Moyses, lib. VI suae Philosophiae, c. 6, et nonnulli etiam philosophi, ut meminit D. Thom., I cont. Gent., c. 11 et 12, et q. 10 de Veritate, a. 12.

3. Alii vero, ex fundamento extreme contrario, dixerunt etiam non posse demonstrari Deum esse, quia id est per se notum. Cuius sententiae videtur fuisse Anselm., in Proslog., c. 2 et 3, et lib. Contra insipientem. Et insinuatur in Commentariis Hieronymo attributis super Iob, c. 36, circa illa verba: Omnes homines vident Deum , et super Ps. 95, in ea verba: Correxit orbem terrae, qui non commovebitur . Favet item Damascenus, lib. I de Fide, c. 1 et 3, ubi ait Dei cognitionem naturaliter esse hominibus insertam; sed hoc a S. Thoma supra et I, q. 2, a. 1, ita exponitur, quod homini sit naturaliter insertum aliquid ex quo possit in Dei cognitionem devenire, et eodem modo posset exponi Hieronymus. De Anselmo autem D. Thom. fatetur fuisse illius sententiae, quem secutus est Abulens., in c. 6 Exod., q. 2. Sed quod haec sententia falsa etiam sit constabit ex discursu sectionis, ut in fine eius adnotabimus.

Resolutio quaestionis

4. Dicendum ergo est demonstrari evidenter posse illud ens quod est per se necessarium esse fontem seu causam efficientem rerum caeterarum ac proinde esse tantum unum; atque ita evidenter demonstrari Deum esse. Ut intelligatur haec assertio et consecutio inter partes eius, oportet supponere quid omnes intelligant nomine Dei; quamquam enim Deus propter suam simplicitatem et infinitatem definiri non possit nec etiam exacte a nobis describi, qui imperfecte illum concipimus, tamen, ut de illo ratiocinari possimus, necesse est saltem praeconcipere et praesupponere quid hac voce significetur. Oportet tamen in explicanda hac vocis significatione duo extrema vitare: unum est, ne in tali descriptione ponamus omnes conditiones seu attributa Dei, tum quia alias nunquam posset concludi Deum esse, nisi prius demonstrarentur omnia attributa Dei de aliquo ente, quod est contra omnium consuetudinem et conceptionem; tum etiam quia multae sunt proprietates Dei, quae multo difficilius cognoscuntur quam quod Deus sit.

5. Aliud extremum est ne nomen hoc accommodemus cuilibet proprietati quae Dei propria esse videatur; ut, verbi gratia, proprium Dei est esse inter omnia entia maxime dignissimum; dicunt ergo aliqui nomine Dei nihil aliud significari quam ens perfectissimum omnium. Sed hoc non satis est ad rationem seu significationem Dei declarandam; nam, etiamsi quis fingeret tantum esse in rebus hunc mundum corporeum et in eo caelum vel hominem esse nobilissimum omnium entium, non statim existimaret caelum aut hominem esse Deum huius mundi, nisi alias Dei proprietates in eis esse crederet. Similiter attribui potest Deo quod sit primus motor caeli; non tamen propterea recte dicetur nomine Dei solum significari primum motorem caeli, ut talis est, quia, si nihil aliud haberet quam esse primum motorem caeli, non ideo Deus esset. Et idem dico de hoc attributo quod est esse ens necessarium aut ens a se, quia hoc etiam attributum per se sumptum non satis est ad explendum conceptum quem nomine Dei significare intendimus; nam, ut paulo antea dicebam, si plura essent entia per se necessaria, nullum illorum esset tale ens quale nos significare intendimus nomine Dei. Significat ergo hoc nomen quoddam nobilissimum ens quod et reliqua omnia superat et ab eo tamquam a primo auctore reliqua omnia pendent, quod proinde ut supremum numen colendum est ac venerandum; hic enim est vulgaris et quasi primus conceptus quem omnes de Deo formamus, audito nomine Dei. Et ideo ad demonstrandum Deum esse non satis est ostendere dari in rerum natura ens quoddam necessarium et a se, nisi etiam probetur illud esse unicum et tale ut sit fons totius esse, a quo pendent et illud recipiunt omnia quae ipsum esse quoquo modo participant. Hoc autem demonstrato, sufficienter ostenditur Deum esse; nam reliqua eius attributa quae cum huiusmodi ente necessariam connexionem habent, postea demonstranda sunt.

6. Quanta certitudo in praecedenti assertione .— Assertio igitur sic declarata non solum vera, sed etiam ita certa theologis visa est, ut doctrinam Aliaci erroris damnent. Et non immerito, nam pugnat cum sententia Pauli ad Rom., 1: Quod notum est Dei, manifestum est illis ; Deus enim ipsis manifestavit . Vocat autem notum Dei id quod naturali lumine de illo innotescere potest, quod saltem esse oportet ipsum esse, nam, si hoc ignoretur, nihil prorsus de Deo cognoscetur. Declarans autem hunc manifestationis modum subdit: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt . Ex quibus verbis manifeste colligitur talem posse cognitionem Dei ex creaturis haberi, ut homines inexcusabiles reddat, si vel Deum esse non assentiantur, vel illum colere negligant. Quod autem illa cognitio inse sit evidens, non videtur ex illis verbis tam aperte colligi; nam saepe minor cognitio quam evidens sufficit ad obligandum hominem et ut illum inexcusabilem reddat, nisi iuxta illam operetur. Nihilominus tamen, si verba Pauli attente ponderentur, satis indicant evidentem cognitionem, ut sunt illa: Manifestum est in illis et intellecta conspiciuntur . Et simile testimonium est apud Salomonem, Sap., 13, ubi reprehenduntur qui verum Deum ignorant: Vani (inquit) sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset arti fex ; et infra: A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator eorum videri . Idem indicatur verbis illis Ps. 18: Caeli enarrant gloriam Dei , ut late exponit Chrysost., hom. 9 et 10 ad populum. Et eodem sensu declarat Gregor. verba illa Iob, 36: Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul , lib. XXVII Moral., c. 2; ac denique idem sentiunt Ecclesiae Patres, quos nunc referre videtur a metaphysico instituto alienum; insinuabo tamen nonnulla testimonia probando ratione assertionem positam, quae non potest melius ostendi quam afferendo demonstrationes quibus dicta veritas probetur.

Prima demonstratio quod Deus sit

7. Duae igitur occurrunt viae praecipuae ad hoc ostendendum. Una est omnino a posteriori et ex effectibus; altera est proxime a priori, quamvis remote sit etiam a posteriori, ut postea declarabo. Prior via est magis usitata a sanctis Patribus, magisque consentanea Paulo et Salomoni in locis citatis, et potissime significatur in verbis illis Sapientis: A magnitudine speciei et creaturae , id est, a magnitudine et specie seu pulchritudine creaturarum . Ex quibus verbis possumus in hunc modum rationem formare, nam, licet singuli effectus per se sumpti et considerati non ostendant unum et eumdem esse omnium factorem, tamen totius universi pulchritudo omniumque rerum quae in eo sunt mirabilis connexio et ordo satis declarant esse unum primum ens, a quo omnia gubernantur et originem ducunt. Hanc rationem attigit D. Thom., lib. I cont. Gent., c. 13, ex Darnasceno, lib. 1 de Fide, c. 3; et Gregor., XXVI Moral., c. 8; et Chrysostom., hom. 4 in Genesim; et expresse Dionysius Areopagita, c. 7 de Divinis nominibus, dicit Deum cognosci ex creaturarum omnium ordinatissima dispositione; quod usurpavit etiam August., lib. XI de Civit., c. 4; et Iustinus, interrogatus, q. 16 Gentium: Unde sciri potest sitne Deus omnino, eleganter ac breviter respondit ex eorum quae sunt, concretione, constitutione ac stabilitate . Unde optime Eusebius Caesariensis, lib. VII de Praeparat. Evangel., c. 2: Sicut domus

(inquit) sine artifice aut pannus sine texente fieri non potest, ita neque universum hoc sine auctore . Gregorius vero Nazianzenus, oratione II de Theolog., exemplo utitur cytharae aut concentus eius ordinatissime ac pulcherrime constituti. Nam sicut is non posset intelligi sine aliquo auctore vel artifice, ita neque huius universi aptissima constitutio sine Deo. Tandem, rationem hanc insinuavit Philosophus, lib. XII Metaph., c. 2, in illis verbis: Quo namque pacto ordo erit, non existente aliquo perpetuo, separato ac permanenti? Eamque latius prosequitur, c. 10, ubi etiam utitur exemplo domus et familiae recte ordinatae et exemplo exercitus, qui sine duce ordinatus esse non potest. Eamdem tetigerat lib. I, c. 3 et 4.

8. Evasiones rationis factae .— Ut autem vis huius rationis magis perspiciatur, amplius expendenda est. Dicere enim posset aliquis ex hoc effectu ad summum haberi unum esse omnium gubernatorem, non tamen conditorem. Deinde dicere posset illum esse unum non natura seu entitate, sed consensione, ut si plures artifices ad unum aedificium construendum convenirent. Praeterea hic discursus non habet locum in rebus pure spiritualibus, nam de illis nobis evidenter non constat quantam connexionem habeant, vel inter se, vel cum aliis rebus huius mundi visibilis. Denique, si quis fingat praeter hunc mundum visibilem esse alium nullam connexionem cum hoc habentem eiusque conditorem esse etiam increatum, ens distinctum tamen ab eo qui hunc mundum condidit ac gubernat, non poterit quidem praedicta ratiocinatione convinci; ergo ex effectibus quos nos experimur non satis possumus convincere esse unicum tantum ens increatum, quod sit principium caeterorum omnium quae in rebus existunt, sive in hoc mundo, sive in alio. Ex horum itaque expositione videtur pendere dictae rationis vis, ut universe omnia entia comprehendat et inter omnia unum tantum primum et aliorum fontem esse concludat; huiusmodi enim ens appellamus Deum.

Prima evasio refellitur et emanatio totius orbis sensibilis ab uno efficienti ostenditur

9. Ad primam igitur obiectionem vel potius evasionem, imprimis respondere libet verbis Lactantii, lib. I de palsa religione, c. 2: Nemo est tam rudis, tam f eris moribus, qui oculos suos in eaelum tollens, tametsi nesciat cuius Dei providentia regatur hoc omne quod cernitur, aliquam tamen esse non intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione; nec possit fieri quin id quod mirabili ratione constat, consilio maiori aliquo sit instructum . In quibus postremis verbis eleganter indicat ex gubernatione recte colligi procreationem, quia non potest universum gubernari nisi ab eo cuius consilio et potentia conditum fuit. Ideo enim mirabili modo et ratione constat et mira rerum connexione et successione conservatur, quia a sapientissimo artifice ita instructum fuit, prout ad talem gubernationem et conservationem oportebat. Sic igitur ex connexione mutuaque operatione rerum universi non tantum colligitur unus universi gubernator, sed etiam effector.

10. Quod praeterea declaratur breviter discurrendo per omnes res ex quibus hoc universum constat. Et imprimis de speciebus omnibus rerum generabilium et corruptibilium supra ostensum est non posse existimari quod a se habeant esse per solam successionem unius individui ab alio, sed necessarium esse ut unaquaeque species in aliquo individuo ab aliqua superiori causa effecta sit. Quod saltem quoad ipsa composita et quoad formas materiales fit evidens ex dictis in superiori sectione; quoad ipsam vero materiam non procedit ratio ibi facta; sumitur tamen probatio ex dictis supra de creatione, disp. XXII, scilicet, quia esse a se est maxima perfectio; ergo si haec non convenit formae nec supposito substantiali, multo minus potest convenire materiae primae.

11. Obiectioni satisfit .— Item, quia, si nulla forma substantialis est ex se innata materiae primae absque ulla effectione, neque ipsa materia prima potest ex se habere actualem entitatem non receptam ab aliquo agente, quia natura sua postulat formam et ab ea pendet; ergo non postulat esse nisi in composito et sub forma; ergo non potest ex se habere esse, formam vero expectare ab agente. Patet consequentia, quia, si ex se est, necessario est, etiamsi agens nihil efficiat; posset autem agens nullam formam efficere, cum libere illam faciat, ut postea dicemus. Immo si materia ex se haberet esse, necessario esset aeterna; agens autem extrinsecum non potuisset ab aeterno formam aliquam rerum corruptibilium in illam inducere, nisi fortasse per infinitam durationem in ea conservaret formam quam ex aeternitate in illam induxerat, ut patet ex dictis sectione praecedenti; nullus autem sanae mentis excogitare potest auctorem huius mundi inferioris (quicumque ille sit) necessitari ad inducendam in materiam ab aeterno aliquam certam formam, quam per infinitam durationem in ea conservaret; neque ullus philosophus, etiam ex his qui existimarunt mundum esse ab aeterno, finxit ita fuisse aeternum hunc inferiorem mundum corruptibilem, ut in aliquo vel aliquibus determinatis individuis prius per aeternitatem duraverit quam inchoatae in illo fuerint generationes et corruptiones. Si ergo nulla forma determinate sumpta necessario inest materiae, ergo nulla necessario fit in illa ab agente, praesertim ex aeternitate; ergo neque illa potest ex se habere esse necessarium et aeternum. Dices rationem hanc procedere supponendo materiam natura sua pendere a forma, quod tamen non est evidens. Respondeo, etiam seclusa rigorosa dependentia, hoc ipso quod materia natura sua postulat formam et sine illa esse non potest nisi in statu maxime praeternaturali (quod nemo negare potest), satis concludi esse prorsus alienum a natura materiae habere esse a se et expectare formam ab agente. Sicut in materia de anima recte docent philosophi non esse naturale animae rationali esse ante corpus, quia natura sua postulat esse in corpore, quamvis a corpore non pendeat; unde, licet extra corpus manere possit, est tamen tunc in praeternaturali statu. Quo argumento recte etiam concluditur animam rationalem non habere esse ex se necessarium et aeternum.

12. Ex praedictis elicitur conclusionis probatio quoad res sublunares .— Ex his ergo recte colligitur res omnes sub caelo contentas ab aliquo superiori auctore esse procreatas. Unde imprimis fit quatuor simplicia elementa ab uno et eodem auctore facta esse, ab eo, scilicet, a quo ita sunt disposita et ordinata sicut expediebat ad totius universi conservationem et regimen. Nam, sicut propter hunc finem creata sunt, id est, propter bonum universi et propter mixtorum etiam generationes, ut statim dicam, ita in ea proportione creata sunt, quae fini esset consentanea; in proportione, inquam, non tantum magnitudinis, sed etiam qualitatis et naturalis convenientiae vel diversitatis; necessarium ergo fuit ut idem esset auctor omnium, alioqui non nosset illa proportio et connexio sub unam intentionem cadere. Deinde etiam colligitur eumdem qui fuit conditor elementorum fuisse etiam non solum gubernatorem, sed etiam conditorem mixtorum qui ex elementis generantur. Non est quidem necessarium ut mixta omnia fuerint a solo auctore universi immediate producta; immo, si id intelligatur de productione per propriam et immediatam creationem, non solum necessarium non est, sed neque etiam verum, nam, etiam iuxta divinam Scripturam, de elementis prius creatis Deus mixta produxit, quae productio non potuit esse proprie ereatio, cum fuerit ex praesupposita materia. Quin potius etiam de elementis ipsis non constat omnia fuisse immediate creata, vel an unum prius creatum fuerit et reliqua postea ex illo formata, et, licet illud prius sit probabilius magisque sacrae historiae consentaneum, non tamen potest ratione demonstrari; nec refert ad id quod agimus, dummodo constet unum et eumdem esse horum omnium auctorem.

13. Si autem illud de mixtis intelligatur hoc modo et sub hac amplitudine, scilicet, de productione sive per propriam creationem, sive ex alio corpore prius creato, adhuc distinctione et declaratione opus est, nam potest intelligi vel de productione quae a solo Deo immediate fiat, vel quae fiat per causas secundas. Rursus inter haec mixta quaedam sunt ita imperfecta, ut possint ab occurrentibus causis generalibus fieri absque concursu causae particularis et eiusdem rationis, ad quam per se et veluti ex instituto hoc munus pertineat. Atque hoc modo producuntur non solum mixta quae proprie dicuntur imperfecta seu meteorologica, quae in secunda regione aeris frequentius generantur, sed etiam metalla quae in visceribus terrae virtute solis producuntur, et viventia multa et animalia imperfecta. Et de his omnibus non potest (ut existimo) alia evidenti ratione ostendi esse immediate producta a prima causa seu auctore universali, nisi illa qua in superioribus ostensum est primam causam concurrere immediate causis secundis ad omnes actiones et effectus earum, quia non oportet ut prima causa maiorem adhibuerit concursum, cum in universalibus causis creatis vel in concursu plurium causarum sit sufficiens virtus ad hos effectus producendos cum generali concursu primae causae. Ad rem autem seu demonstrationem quam intendimus satis est hic modus emanationis harum rerum ab eodem auctore a quo elementa facta sunt. Immo in rigore sufficeret demonstrare hos effectus non habere alium primum auctorem qui sit ens increatum praeter eum qui elementa et alias res universi procreavit, sive ab illo immediate procedunt sive mediate, scilicet, quia proxima causa eorum effectuum ab illo primo ente dimanavit.

14. Alia vero sunt mixta adeo perfecta, ut non possint immediate a caelo vel aliis generalibus causis creatis fieri sine proprio ac determinato concursu causae proximae eiusdem rationis; sic enim homo non generatur nisi ab homine et leo a leone et sic de aliis perfectis animalibus, et in quibusdam arboribus et plantis idem accidere videmus; non enim oritur triticum nisi ex tritico, et in perfectis arboribus idem videtur experiri. In his ergo est multo evidentius procreationem eorum revocandam esse ad aliquem superiorem auctorem, quia nec tota species potuit a seipsa dimanare aut ex seipsa esse, ut supra ostensum est; neque in omnibus his causis visibilibus est sufficiens virtus ad introducendas huiusmodi rerum species in universo. Quod autem harum rerum omnium idem primus sit auctor, sive inter se, sive cum elementis conferantur, constat ex connexione earum inter se, sive ratione materiae, sive in ratione efficientis aut finis. Ita enim sunt elementa constituta, ut ex eis possint commode haec mixta produci, aut nutriri vel conservari, adeo ut a suis etiam naturalibus locis aliquantulum immutata sint in mixtorum commodum et utilitatem. Et inter ipsa mixta quaedam aliis deserviunt in cibum vel alias utilitates et universa fere serviunt homini, propter quem proxime condita esse intelligi potest vel ex ipsis rebus earumque diversis qualitatibus ac variis proprietatibus hominum usibus accommodatissimis, quas proprietates a sua prima conditione receperunt; est ergo signum evidens haec omnia non solum ab eodem auctore gubernari sed etiam condita esse. Quod etiam declarat ipsa universi pulchritudo, ad quam sine dubio tam varia mixtorum procreatio ordinata est et tam ordinate disposita, ut non poterit casu aut fortuito a diversis auctoribus ita fieri, sed ab unico et universali auctore, qui hanc pulcherrimam universi machinam intendebat.

15. Caelum an animatum et qua anima aliqui crediderint. — Quoad caelestia corpora probatur assertio .— Superest dicendum de corporibus caelestibus, quorum origo obscurior naturaliter esse videtur, eo quod incorruptibilia sint. Unde multi ex gentilibus perspicuum esse crediderunt caelum non habuisse ortum, ut refert Iustinus in responsione ad quintam quaestionem gentibus propositam. Verumtamen quod caelum etiam sit factum ostendi potest imprimis ex imperfectione eius; est enim caelum ens imperfectius homine; cum ergo homo non habeat esse nisi a superiori causa, quomodo existimari potest caelum ex se habere esse? Dices primo non satis constare caelum esse imperfectius homine, nam multi existimarunt esse animatum anima intelligente. Respondetur, de propria animatione per informationem vix fuisse philosophum aliquem qui caelum animatum esse existimaverit; nullum enim vitae indicium aut opus in illo corpore invenimus; nam illuminatio et influentiae omnes naturales actiones sunt; motus autem localis per se solus et maxime non progressivus nullum est vitae indicium, cum ab impetu vel naturali vel extrinseco fieri possit. Qui ergo caelum vivens aut animatum vocarunt, locuti sunt ratione intelligentiae moventis caelum, quae, quia assistit eoque quodammodo utitur ad agendum, secundum quamdam metaphoram anima illius appellata est. Qui vero in sensu magis proprio id asseruerunt, improbabiliter locuti sunt. Contra eum nihilominus qui in ea sententia persisteret, non esset efficax ratio facta, sed tunc eodem modo esset de caelo quo de aliis intelligentiis philosophandum, de quibus statim dicam. Atque eodem fere modo occurrendum est, si quis dicat hominem solum ratione animae intellectivae esse superiorem caelo, et de hac non satis constare esse factam; dicendum est enim satis constare intellectivam animam factam esse, tum generali ratione qua id potest de intelligentiis ostendi; nam, cum anima sit minus perfecta quam intelligentiae, si hae factae sunt, multo magis ipsa; tum speciali ratione, quia, cum ipsa sit forma corporis et non tam sit propter se quam propter totum compositum, nec naturaliter existere potest ante corpus, nec habere ex se esse, si ipsum compositum efficienti indiget, ut paulo antea declaravimus.

16. Tandem, dicere potest aliquis, etsi corpus caeleste sit minus perfectum quoad gradum essendi, esse tamen perfectius in modo, cum incorruptibile sit, ideoque fieri posse ut etiam in perfectione essendi a se superet hominem, licet in essentiali gradu superetur. Respondeo id esse impossibile esseque longe diversam rationem unius et alterius attributi, nam rem esse incorruptibilem provenire potest aut ex carentia contrarii, aut ex conditione materiae vel quadam rei simplicitate; unde haec proprietas non semper indicat summam vel maximam essentialem perfectionem rei. At vero esse a se et illa singularis necessitas essendi, quae provenit ex independentia ab omni efficienti causa, est manifestum indicium eminentissimae cuiusdam perfectionis non solum in modo, sed etiam in gradu ipsius esse, quia per hanc perfectionem magis distat ens a nihilo seu a non ente quam per quamcumque aliam quae ab hac praescindat. Item, quia tale ens minus habet potentialitatis, quandoquidem nec in potentia obiectiva esse potest. Ac denique tale ens sub alterius dominium non cadit. Unde singulari ac supremo modo est (ut ita dicam) sui iuris et nulli alteri subiectum. Quae omnia sine dubio longe excellentiorem perfectionem indicant et ideo fieri non potest ut res inferior in gradu entis hanc perfectionem habeat, quam superior attingere non potest.

17. Atque hinc confirmatur haec ratio sumpta ex imperfectione caeli; est enim caelum ens materiale, vel (ut extra omnem opinionem loquamur) corporeum, extensum, quantum, in qua proprietate, scilicet, quantitatis et extensionis, convenientiam habet eiusdem rationis cum inferioribus corporibus estque in potentia passiva, saltem ad motum et aliquas accidentales perfectiones, indigetque motu, saltem ut ad agendum in variis locis applicari possit. Immo impotens est ad ita se movendum et applicandum, nisi ab alio moveatur. Qui ergo credibile est ut a se sit quod et motu indiget et a se illum habere non potest? Tanta ergo perfectio, quanta est esse ens independens et necessarium absque esse in potentia obiectiva, plane repugnat enti habenti tot imperfectiones quot in caelo conspiciuntur. Non est ergo caelum ens improductum, sed factum.

18. Probandum vero ulterius restat (simulque hoc ipsum confirmabitur) habere eumdem auctorem sui esse quem elementa ac caetera inferiora corpora habent, quod facile fiet prosequendo et applicando discursum factum de connexione et proportione horum corporum inter se. Est enim imprimis evidens corpora caelestia inter se habere summam proportionem et debitam subordinationem, non solum in figura, situ et loco, sed (quod maxime ad rem spectat) in motu etiam et influentia, prout necessarium vel conveniens est ad stabilitatem †1 et bonum regimen totius universi. Signum est ergo manifestum et omnes caelos fuisse ab eodem auctore conditos et illum non esse alium a conditore totius universi seu ab eo qui elementa et caetera inferiora corpora procreavit. Probatur consequentia quoad priorem consequentis partem, quia intelligi non potest vel hanc caelorum dispositionem et ordinem casu accidisse, vel caelos prius fuisse ab aliquibus privatis agentibus conditos, postea vero fuisse ita dispositos et ordinatos ab aliquo superiori agente qui bonum totius universi procurat. Nam et ipsa pulcherrima et aptissima varietas et dispositio caelorum in magnitudine sicut figura et virtute evidenter enarrat sapientiam conditoris, qui ex intentione alicuius finis et universalis commodi ita illos disposuit, et ipsa stabilitas et natura caelorum satis declarat non post naturam, sed cum ipsa natura accepisse eam dispositionem, praesertim quoad illas quatuor proprietates quas numeravimus, scilicet, magnitudinem, figuram et situm et innatam vim influendi, nam de motu alia est ratio, quia et necessario est posterior, saltem per instans, et magis extrinsecus advenit. Fabricator ergo universi non est fingendus ad modum humanorum artificum, qui res aliunde subsistentes iuxta finem a se praestitutum coordinant et ita rem artificiosam componunt; sed tamquam diversus artifex, qui condendo caelos, eis dedit naturam accommodatam tali dispositioni et ordini quem simul cum illis procreavit.

19. Atque hinc ulterius facile persuadetur altera pars consequentis, scilicet, ob eamdem rationem et colligationem illorum superiorum corporum cum inferioribus, necessario fatendum esse eamdem esse conditionem omnium. Quod praeterea in hunc modum declaratur: duobus enim aut tribus modis intelligi potest constitutio universi ex caelis et corporibus sublunaribus. Primo, quod caeli iam existentes aut ex se (quod iam improbatum est) aut ab aliquo efficiente, ipsi sua virtute et efficacia condiderint omnia inferiora eaque convenienter aptaverint ad huius inferioris mundi constitutionem et conservationem. Et hic modus est per se incredibilis. Primo, quia hic mundus inferior fieri non potuit nisi per creationem; nullum autem corpus potest habere naturalem vim creandi, ut in superioribus dictum est. Immo licet fingeremus Deum prius creasse materiam, non potuissent caeli ex illa statim producere omnia elementa ita distincta et disposita, sicut natura eorum vel universi utilitas ac pulchritudo requirit. Cum enim caeli naturaliter agant et, quantum est ex se, eodem modo si cum eadem propinquitate vel distantia et cum eodem discursu applicentur, non potuissent ex eadem materia ex se aeque indifferente tam varios tamque ordinatos effectus efficere. Est itaque evidens hoc non fuisse opus solius naturae, sed intelligentiae habentis vim eminentissimam et multiplicem quoad efficacitatem et arbitrium operandi iuxta finem intentum. Deinde quia caeli per se soli vix aliquid possunt efficere sine concursu inferiorum corporum; nam et debent praemittere lucem vel aliam influentiam sibi proportionatam, et ad perficiendos effectus semper requirunt aliquam inferiorum causarum cooperationem. Cuius argumentum est quod sol, qui inter omnia astra videtur efficacissimus, minime potest aut segetes procreare sine pluvia et dispositione terrae, aut aliquid simile per se solus efficere. Adde aliquos esse effectus in his inferioribus qui non possunt a caelis fieri sine univocis agentibus, ut supra visum est.

20. Alio tamen modo fingi potest quod caelis iam existentibus et sic dispositis a sua efficienti causa, aliud agens omnino distinctum effecerit inferiorem orbem illumque disposuerit modo convenienti et accommodato, ut ab orbe superiori foveri et gubernari posset. Et hic modus est etiam per se improbabilis, nam, si intelligatur id factum esse quasi ex conventione et pacto utriusque agentis, id pertinet ad secundam obiectionem statim tractandam; si vero sit sermo (ut in dictis verbis significatur) auctorem caelorum in illis ita creandis ac disponendis non respexisse mente et intentione sua ad commodum et utilitatem inferioris orbis, id est manifeste falsum, ut satis ex dictis constare potest; nam ipsa caelorum dispositio et influentia proclamat illos fuisse conditos in ministerium cunctis gentibus, ut Scriptura loquitur. Quod etiam manifestant ordinatissimi motus eorum, qui uniformi quadam difformitate ita sunt mirabiliter distributi, ut ad omnem usum inferiori mundo necessarium deserviant, nimirum, ad temporum varietatem, ad generationes et corruptiones rerum ac denique, ut sint in signa, et tempora, et dies et annos. Nec refert quod hi motus additi sint caelis post creationem eorum, et quod (ut est probabile) fiant a motoribus distinctis et inter se et a caelorum conditore, quia nihilominus caeli sunt conditi apti et accommodati ad tales motus, ut declarat eorum figura et influentia; signum ergo est eo respectu et intentione fuisse conditos. Unde, quamvis habeant suos proximos motores, non tamen independentes a primo conditore et gubernatore, et iuxta illius imperium et intentionem moventes, prout ad bonum totius universi et commodum usum inferiorum corporum expedit. Optime igitur ac plane evidenter ex fabrica et constitutione huius universi et colligatione, proportione ac subordinatione partium eius, illatum est unum esse totius universi auctorem.

Secunda evasio excluditur et vera unitas primi auctoris totius universi ostenditur

21. Sed iam occurrit secunda evasio, nam duobus modis intelligi potest haec unitas; primo per naturalem et simplicem unitatem eiusdem causae; secundo per aggregationem et consensionem plurium. Nos ergo priorem unitatem intendimus; est enim necessaria ad concludendum Deum esse; discursus autem factus, licet ostendat unitatem, non tamen videtur illam ita perfectam demonstrare. Praecipue enim fundatur in hoc, quod totum universum per modum unius adaequati effectus cadere debuit sub intentione unius agentis; hoc autem verum esse potuit, etiamsi concurrerent plura agentia quasi partialia, dummodo per modum unius ad unum effectum adaequatum efficiendum conveniant, sicut plures artifices ad unum aedificium. Ut ergo hanc fictionem excludamus et ex hoc effectu ostendamus veram unitatem primi agentis, imprimis supponere oportet huiusmodi causam necessario debere esse intellectualem, quod et infra a priori ostendetur et ex dictis de fabrica et dispositione universi est evidens et ex uno effectu, homine videlicet, manifeste etiam concluditur ac denique etiam iuxta illam fictionem est imprimis necessarium; nam duae causae partiales cognitione carentes, et maxime si sint diversarum rationum, non possunt per se et ex intentione convenire ad unum adaequatum effectum producendum, nisi alicui superiori causae subordinentur, cuius sint veluti organa aut instrumenta.

22. Quot absurda sequantur ex assertione plurium causarum huius orbis sine subordinatione .— Unde ulterius advertendum est duobus modis posse excogitari consensionem illam plurium causarum partialium ad condendum universum. Primo, quod omnes illae sint subordinatae uni superiori causae a qua esse receperint. Et hic sensus, licet falsam et erroneam doctrinam contineat, nihil tamen obstat aut refert ad rem quam nunc tractamus; nam iuxta illum sensum iam admittitur unum tantum increatum ens, a quo caetera processerunt, et totus hic mundus primordialiter ab eo duxit originem, quod satis nobis est ad probandum Deum esse; illud enim primum ens Deum appellamus. An vero immediate per seipsum mundum produxerit, vel per inferiorem causam sibi subordinatam, unam vel plures, quod in praedicto sensu tangitur, pertinet ad aliam quaestionem de creatione, quam in superioribus tractavimus et iam nunc iterum occurret. Alio ergo modo intelligi potest, quod plures causae convenerint ad producendum hunc mundum absque subordinatione vel inter se vel ad aliam superiorem, sed cum quadam aequalitate quoad independentiam in suo esse et agere, licet fortasse quoad effectuum productionem una plus concurrerit seu meliores etiam effectus effecerit quam alia. necessario enim dicendum est aliam fecisse caelum, aliam ignem vel aquam, aut alio simili modo. Et hic est sensus illius erroris, qui sola declaratione absque alia impugnatione statim per se apparet imnrobabilis atque ridiculus, quia frustra et sine fundamento multiplicantur illa principia, et necesse est quodlibet illorum imperfectum esse et insufficiens ad suum effectum, vel alia esse supervacanea et consequenter impossibilia.

23. Primum.— Secundum .— Argumentor igitur in hunc modum, nam vel unaquaeque ex illis causis requirit consortium aliarum, quia ipsa est impotens absque aliis ad producendum totum universum, aut quia, licet singulae possent producere totum et ex se essent in virtute aequales, nihilominus inter se effectum hunc partiri voluerunt. Si primum dicatur, sequitur primo quamlibet aliarum causarum per se sumptam esse valde imperfectam et limitatam in virtute. Unde sequitur secundo esse etiam impotentem ad eum effectum qui tribuitur; nam talis effectus non potuit nisi per creationem fieri, verbi gratia, quodlibet caelum et quodlibet etiam elementum, quod productionem totalem ac primariam includit; ostensum est autem in superioribus, ad creandum per talem modum principalis causae, requiri virtutem simpliciter infinitam; ostensum etiam est causam habentem virtutem principalem creandi posse creare quidquid creabile est; in dictis autem causis dicitur esse virtus limitata et ad unum vel alium effectum definita; non est ergo illa virtus creativa; ergo neque est sufficiens ad primam universi productionem etiam ex parte, nisi prius supposita fuerit ad actionem eius creatio materiae. Quod si tota materia prius creata fuit ab aliquo agente, cum illa fuit concreata aliqua forma, quia materia non per se fit, sed cum toto quod creatur; ille ergo est primus universi conditor, quem Deum appellamus.

24. Tertium .— Tertio sequitur ex illo errore aggregatum ex omnibus illis causis esse finitum virtute, imperfectam sapientia, mutabile variis voluntatibus. Ex quo alterius fit providentiam et gubernationem universi ab illo pendentem non posse non esse valde imperfectam et in multis deficientem valdeque alienam ab infinita sapientia et potentia, quam universi fabrica et gubernatio satis indicat. Sequela declaratur, nam imprimis cum singulae ex illis causis sint finitae virtutis, non potest ex omnibus illis simul sumptis coalescere aliqua infinita virtus, nisi fortasse illae partiales causae dicuntur esse infinita multitudine, quod quidem dici non notest de his quae actu produxerunt res universi; nam, cum hae sint finitae in multitudine, non potest causarum multitudo esse infinita, nisi dicatur plures vel etiam infinitas concurrere simul ad singulas res producendas; quod quam sit absurdum et ridiculum per se constat. Neque esset minus improbabile dicere huiusmodi causas, potentes hoc modo producere res universi, esse infinitas, etiamsi non omnes actu operentur; nam, ut omittam rationes communes quae contra hoc infinitum fieri possunt, item quod gratis et sine fundamento fingitur, si ex nulla operatione colligi potest; item quod nihil deservit illa infinita multitudo ad condendum universum, prout factum est, siquidem non tota illa ad ipsum concurrit; praeter haec (inquam) omnia, non est in toto illo definito aggregato causarum vis agendi infinita et ex omni parte perfecta, quia haec perfectio magis consistit in intensione quam in multitudine.

25. Deinde potest similis discursus fieri de sapientia, quae est notissima perfectio rei intellectualis et commensurata perfectioni essendi; si autem virtus limitata est et imperfecta, etiam essentia; ergo etiam sapientia. Unde posset facile de huiusmodi causis partialibus existimari quamlibet earum multa ignorare, et praesertim futura quae pendent ex aliorum voluntatibus; qualis ergo posset esse providentia ab huiusmodi causis proveniens, etiamsi fingantur omnes simul inter se consulere et sese mutuo iuvare et altera alterius imperfectionem et imbecillitatem supplere? Quid dicam de earum voluntatibus? Essent enim plane mutabiles, cum essent finitae; facile ergo possent inter se dissentire et una agere praeter aut contra voluntatem alterius. Unde recte ad rem de qua agimus dixit Iustinus Martyr, oratione exhortatoria ad Gentes, principatum plurium bellis et dissidiis esse expositum, unius vero imperium esse ab his incommodis liberum. Et in eamdem sententiam dixit Athanasius in oratione contra idola: Ubi princeps non est, ibi disturbatio nascitur; unde concluditur quod multitudo deorum nullitas est deorum . Et Cyprianus, lib. de Idolorum vanit.: Ad divinum (inquit) imperium etiam de terris mutuemur exemplum . Quomodo unquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore desiit? Et Plato, in Politico, ultra medium, multorum administrationem omnibus in rebus debilem et infirmam esse dixit. Propter quod ex Aristotelis VIII Ethic., c. 10, et omnium philosophorum sententia, monarchicum regimert caeteris omnibus praefertur. Propter quod merito idem Arist., lib. XII suae Metaph., ita concludit: Entia nolunt male gubernari . Non est bonum pluralitas principatuum . Unus ergo princeps . Esset igitur imperfecta valde universi gubernatio et providentia, si ex multis capitibus multisque voluntatibus finitis et mutabilibus penderet sine subordinatione ad supremam quamdam potentiam, summam sapientiam et voluntatem immutabilem ac summe bonam.

26. Adde quod res universi ita sunt inter se dispositae et connexae, ut aliae aliis omnino indigeant vel ad suam conservationem, vel ad suas actiones peragendas; omnes etiam intendunt totius universi integritatem et conservationem, ut propria commoda interdum deserant propter illam tuendam, ut aqua ascendit ad replendum vacuum, et terra praeter suam naturalem conditionem altiorem locum occupat quam aqua, ut est magis recepta sententia. Quod si (ut alii volunt) aqua simpliciter eminet, illud est mirabilius, quod semper continet tumentes fluctus suos, ne terrae pulchritudinem omnesque eius habitatores obruat. Quae ergo ex illis partialibus causis erit sufficiens ad suum proprium effectum tuendum ac conservandum? Nulla sane. Sed oporteret mixtorum vel animalium auctorem rogare aquarum dominum ut ipsas contineat, ne suos effectus destruant; et ad hunc modum unaquaeque postularet auxilium alterius, ut suum effectum tueri aut conservari posset. Atque similia incommoda et absurda excogitari facile possunt, quia revera id quod ex multis imperfectis coalescit non potest non esse imperfectum. Igitur tam mirabilis structura et diversarum rerum mirabilis compositio et ordo sine uno supremo architecto concipi non potest.

27. Quod si quis alteram partem dilemmatis supra positi eligat et dicat esse quidem plura prima principia rerum universi, singula tamen per se sufficientia ad totum gubernandum et virtute ac perfectione aequalia, etc., contra hoc imprimis est quod sine fundamento dicitur huiusmodi causas divisisse inter se universi productionem per partes; nam ex quo effectu id colligitur? vel, si non colligitur, quis hoc revelavit? Rursus rationes factae absolute concludunt esse necessariam unam adaequatam causam per se intendentem totum universum eiusque commodis attendentem, et non sufficere causas partiales, sive tales sint ex impotentia, sive ex voluntate. Praeterea contra eum qui hoc fingeret sufficiens ratio esse deberet quod superflue et sine rationabili motivo tot principia introduceret. Nam, si unaquaeque ex illis causis sufficiens ponitur ad producendum et gubernandum totum universum prout nunc est et secundum omnem perfectionem quae in eo desiderari potest, quid est cur plures huiusmodi primae causae esse finguntur? aut ex quo effectu talis multitudo inveniri aut credi potest? Fortasse quis respondeat talem multitudinem non poni propter effectus, quia ad talem ac tantum effectum sit necessaria, sed quia per se pertinet ad rerum perfectionem ut res adeo perfectae multiplicentur. Sed contra, nam potius unitas et singularitas illius naturae pertinet maxime ad perfectionem eius et aliorum. Quod ex professo probandum est infra tractando de unitate Dei, et attingetur etiam in posteriori puncto huius sectionis. Et nunc declaratur breviter, prosequendo considerationem illius primi entis sub ratione causae et secundum habitudinem ad hunc effectum adaequatum, qui est totum universum, in qua consideratione et ratione nunc insistimus. Igitur si hoc universum haberet plura prima principia, nullum illorum haberet perfectum dominium in totum universum et consequenter nullum eorum posset perfecte illud gubernare; nam, si unum eorum vellet aliquid corrumpere vel annihilare, altero nolente non posset, quia ab illo solo posset sufficienter conservari. Et similiter, si unum eorum vellet aut ventos aut pluvias excitare, altero resistente non posset, quia essent ut minimum aequalis virtutis, et sic de aliis; igitur ad perfectionem talis causae, ut causa est et sui effectus domina, et ad perfectam eiusdem effectus gubernationem spectat ut tales causae inter se aequales non multiplicentur. Hinc Aristoteles XII librum suae Metaph. recte conclusit verbis paulo antea citatis. Hinc etiam est illud vulgatum Homeri, lib. II Illiados: Multos imperitare malum est: rex unicus esto.

28. Unde recte Lactantius, lib. I de Falsa religione, c. 3, primum improbat multitudinem principum et gubernatorum universi qui inter se partiantur officia, quia necesse est eos imbecilles esse, siquidem singuli sine auxilio reliquorum tantae molis gubernaculum sustinere non possent . Deinde probat non posse plures tales esse qualem nos volumus unum, quia singulorum potestas (inquit) progredi longius non valebit, occurrentibus sibi potestatibus caeterorum ; necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat, aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat ; et Hieronymus, epist. 4 ad Rusticum, variis exemplis, tam naturalibus quam politicis, ostendit non posse regnum duos capere et potestatem impatientem esse consortis.

29. Solum posset quis excogitare et dicere hoc esse verum in his qui possunt habere repugnantes voluntates; hos autem mundi gubernatores aut procreatores habere illas omnino concordes. Qui autem sic existimat, ut perfectum dominatum aut regimen universi tueatur, cur non potius unam tantum voluntatem intelligat, a qua omnia pendeant et gubernentur? Nam, ut recte dixit D. Thom., I, q. 103, a. 3: Illud quod per se unum est potest esse causa unitatis convenientius quam multi uniti, unde multitudo melius gubernatur per unum quam per plures . Deinde aut illae voluntates essent concordes ex necessitate naturae aut ex libera consensione. Primum intelligi non potest, nisi voluntates illae careant libertate et semper ex necessitate naturae operentur, quod de primo principio sentiri non potest, ut infra ostendam. Assumptum vero patet, quia, si utraque voluntas est libera et neutra in alteram efficaciam habet, sed utraque est absoluta et independens, qua necessitate naturae fieri potest ut quod una vult velit altera? Multo vero minus id esse potest certum et infallibile per liberam consensionem, quia non est maior ratio cur una alteri consentiat, quam e converso; neque cur una incipiat et altera obsequatur; erit ergo veluti casu eveniens talis concordia et eadem ratione posset saepe intervenire discordia.

Occurritur tertiae obiectioni et agitur de causa efficienti intelligentiarum

30. Quae hactenus diximus, evidenter (ut existimo) procedunt de illo primo ente, quod est causa huius universi visibilis quod nos experimur, et idcirco facile possumus ex illo philosophari et discurrere; sed tunc occurrit tertia obiectio, quia ex hoc effectu et unitate universi probare non possumus intelligentias et res spirituales non habere esse a se, aut esse creatas ab eodem auctore a quo universum factum est. Quia ex effectibus universi visibilis ostendere non possumus intelligentias aut factas esse, aut habere aliquam connexionem cum caeteris rebus universi, ratione cuius concludatur ab eodem auctore factas esse a quo universum seu corpora caelestia. Accedit quod ob hanc causam nonnulli ex philosophis senserunt intelligentias esse per se entia necessaria et a nullo fuisse productas, quam sententiam multi et Aristoteli et Commentatori attribuunt, ut Greg., In II, dist. 1, a. 1, qui tamen non aliter de intelligentiis quam de caelis senserunt, ut dicemus.

31. Ad hanc difficultatem dicendum est aliud esse quaerere absolute et simpliciter an intelligentiae sint entia ex se necessaria et dependentia ab alio in suo esse et quid absolute possit circa hoc demonstrari ratione naturali, aliud vero esse inquirere quid ex effectibus quos in universo experimur possit circa hoc immediate colligi; et haec quaestio posterior tantum est quae ad efficaciam praesentis rationis spectat. Ubi primum inquirendum esset an ex effectibus naturalibus possimus cognoscere esse aliquas substantias separatas vel superiores rebus omnibus sensibilibus praeter unam primam, quam necessariam esse ostendimus ad huius mundi visibilis productionem et gubernationem, et deinde unde sint seu quam originem habeant. Etenim, si nulli sunt effectus in natura ex quibus tales substantiae cognoscantur, non poterit ex effectibus immediate elici an sint productae vel improductae. Demus enim esse aliquas substantias huiusmodi, quae nullam in corporibus operationem habeant quam nos experiamur, quo modo ergo poterimus nos ex effectibus immediate elicere an tales substantiae sint ab una prima substantia necne, et an sint aequales vel inferiores? Addo semper immediate, quia ex proprietatibus Dei quas ex effectibus eius elicimus, possumus nos postea ratiocinari an tales proprietates sint ita propriae unius substantiae, ut sint incommunicabiles aliis, et hoc modo mediate quidem ex effectibus, proxime autem a priori demonstrari fortasse potest, si sunt aliae intelligentiae praeter primam, illas esse effective a prima illamque solam esse a se, de quo dicemus in sequenti sectione.

32. Igitur generalis quaestio an tales substantiae sint, postea ex professo tractanda est in propria disputatione quam de illis instituemus; nunc breviter dico ex solis effectibus quos nos experimur non satis evidenter ostendi illas esse; quod si hoc aliquo medio metaphysico probandum est, potius erit ex causa earum quam ex effectu; atque ita eo modo quo demonstratur eas esse, simul demonstratur habere esse receptum a primo ente. Rursus assero ex effectu seu motu physico fieri aliquam coniecturam quod huiusmodi substantiae sint in rerum natura, eo quod moveant caelestes orbes; illam tamen solum esse probabilem rationem, non demonstrationem, ut infra ostendam. Tandem dico, eo modo quo possunt hae substantiae ex effectibus investigari, non cognosci ut ex se existentes, sed ut habentes originem effective ab eadem prima causa quae universum produxit. Et hoc modo est probabile Aristotelem et alios philosophos cognovisse intelligentias esse effective a Deo. Ita enim sensisse Aristotelem indicat D. Thom., In II, dist. 1, q. 1, et lib. VIII Phys., et XII Metaph.; et Scotus In II, dist. 2, et Quodl., VII, circa finem; probantque ex professo Soncinas, XII Metaph., q. 16; Iavel., q. 28; Caiet., de Ente et essent., c. 5, q. io, ubi magis directe probat hanc fuisse sententiam Commentatoris. Iavellus autem existimat potius Commentatorem in hoc errasse et diversum ab Aristotele sensisse, quod non multum refert; ex discursu tamen et ratione quam statim subiiciemus, fortasse constabit quid horum verius sit. Avicenna etiam, IX suae Metaph., c. 4, expresse ponit omnia, tam corporalia quam immaterialia, manasse a primo ente, non tamen immediate, sed primae intelligentiam fluxisse immediate a Deo, et a prima intelligentia manasse secundam, et sic usque ad ultimam, a qua universum immediate factum est, quam doctrinam constat esse platonicam, et fere eadem habetur nomine Aristotelis, in lib. III de Secretiore parte divinae Sap., c. 2. Ille tamen modus emanationis sicut omnino falsus est, ut ex dictis superius de creatione facile constat, ita etiam nullum habet indicium in omnibus effectibus aut motibus, quos in caelis vel elementis aut in nobis ipsis experimur, et ideo omittenda nunc est illa doctrina, de qua iam supra dictum saepe est et aliquid in sequentibus dicemus.

33. Probatur ergo assertio posita, quia in universo nullus est effectus aut motus ex quo colligere possimus intelligentias esse, praeter motus caelorum; sed hic effectus eadem certitudine aut coniectura vel probabilitate qua indicat intelligentias esse, indicat eas ut subordinatas atque adeo ut effectas ab eodem universi auctore; ergo. Maior constat, tum ex Arist., VIII Phys., et XII Metaph., ubi ex motu caeli ascendit ad intelligentiarum contemplationem, neque alibi unquam adinvenit aliam viam ostendendi esse in mundo hoc genus entium, et eum fere imitati sunt posteriores philosophi; tum etiam quia, discurrendo per omnes effectus universi, nullus est ad quem necessarium sit hoc genus entium. Nam, ad productionem totius universi, tam quoad simplicita corpora quam quoad species mixtorum perfectas, sufficit virtus primi auctoris; ad alterationes vero, generationes et corruptiones et elementorum mutationes, sufficit virtus causarum secundarum proximarum et universalium seu caelestium, cum generali concursu primae causae. Ergo si in re aliqua possunt hi effectus pendere ab intelligentiis, solum est in quantum pendent a motu caeli et eo mediante a motore caeli.

34. Solum videntur esse quidem effectus quos in seipsis homines experiuntur possuntque dici morales potius quam physici, quia non pertinent neque ordinantur ad physicas generationes et alterationes quae in universo fiunt, sed ad mores hominum. Huiusmodi autem sunt interiores locutiones vel motiones quibus ad bonum vel malum inducimur, quas ab aliqua superiori causa vel spiritu provenire manifesta fere experientia notum est, et saepe etiam contingit huiusmodi locutiones vel apparitiones esse visibiles, de quibus etiam apud philosophos multa inveniuntur, qui hos spiritus interdum genios, interdum daemones et deos appellant. Verumtamen hic effectus vel non satis ostendit esse superiores spiritus distinctos ab animis hominum et a causa prima, vel, si illos indicat, simul indicat eos esse creatos. Primum enim, non est omnino evidens hos interiores motus vel locutiones ab extrinseco agente intellectuali proxime provenire et non potius ab interna vi ipsius animi, mediis obiectis quae occurrunt. Deinde, quamvis demus tales esse interdum huiusmodi motus vel taliter fieri ut, si recte perpendantur, satis ex eis intelligi possit ab extrinseco spiritu provenire, nihilominus, si effectus est bonus, potest esse immediate a Deo, et ita frequenter accidit in internis motibus et locutionibus; nam, quod hae interdum proveniant a bonis angelis, magis doctrina revelata quam experientia nobis constat. Quod si aliquibus philosophis hoc innotuit, fortasse aliqua traditione aut communicatione cum fidelibus eorum temporum, verbi gratia, hebraeis, id fuerunt assecuti, fortasse ex sufficienti revelatione ipsorummet angelorum. Quae cognitio pertinet ad disciplinam et fidem quamdam humanam potius quam ad inventionem et scientiam ex effectibus, de qua nunc agimus. Si vero effectus est malus seu inducens ad malum morale vel ad deceptionem, sic non potest esse immediate a Deo, qui summe bonus est, non tamen est evidens non posse esse ab spiritibus humanis separatis. Et, licet demus interdum talem esse effectum ut satis ostendat esse a superiori et efficaciori spiritu, tamen simul indicat illum spiritum esse creatum; nam, cum malus sit, mutabilis erit et a bono deficiens, quia malum nihil est nisi defectus boni, ut supra ostendimus; nihil autem est mutabile et defectibile, nisi quod creatum est; sunt ergo spiritus creati. Ex ipsa item malitia talium spirituum potest fieri optima deductio, quam saepe indicat Augustinus agens contra manichaeos; nam, si isti spiritus mali efficiuntur deficiendo a bono, hoc ipsum indicat bonam eorum naturam; non enim esset illis malum a bono deficere, nisi ipsa natura bona esset; non autem potest esse summum bonum, alioqui non posset a bono declinare; ergo est bonum per participationem; ergo est effective a summo bono. Omisso igitur hoc morali effectu, qui ad physicam vel methaphysicam considerationem non spectat, ex effectibus naturalibus nullus est qui ad aliquam intelligentiarum cognitionem nos inducat, nisi caeli motus.

35. Superest probanda altera propositio assumpta, videlicet, sicut ex hoc effectu colligimus intelligentias esse, ita etiam colligendum esse eas esse a conditore universi. Primo, quia non minus pertinent ad constitutionem huius universi quam caeterae res quibus constat, quandoquidem sine actione earum neque mundus hic naturaliter conservari posset, neque in eo esse possent generationes et corruptiones; ergo a quo est totum, est haec etiam pars universi. Secundo, quia intelligentia movens caelum ita movet sicut ad bonum universi expedit, et propter hunc finem in ea motione perpetuo et sine variatione perseverat; ergo signum est ab eodem conditore esse ad hunc finem procreatam et ad hoc munus destinatam. Rursus hoc etiam est signum intelligentiam hanc movere propter finem intentum ab auctore universi, et consequenter movere propter ipsummet auctorem universi, id est, vel ut eius imperio obsequatur, vel ut ei ministret seu cooperetur ad consequendum finem ab ipso intentum, vel ei in agendo et benefaciendo assimiletur; ergo signum est hanc intelligentiam esse subordinatam ipsi primae causae et ab ea pendere et consequenter ab illa factam esse. Atque hunc discursum significavit Philos., XII Metaph., text. 36, cum dixit unum esse motorem immobilem, a quo omnes aliae intelligentiae pendent, quia omnes pertinent ad ordinem universi atque ita omnes moventur a primo motore, saltem ut a fine appetibili, ipse autem est movens immobile.

36. Dices hinc solum haberi caeteras intelligentias respicere primam ut finem, non vero ut efficientem. Respondetur ex causa finali colligi efficientem, quia quidquid habet finalem causam, etiam efficientem habet, ut in superioribus dictum est et infra iterum occurret. Deinde dicitur, iuxta discursum quem in tota hac ratione prosecuti sumus, ex connexione harum intelligentiarum cum universo colligi dimanationem earum ab eodem auctore a quo manavit universum. Non est enim existimandum auctorem universi non potuisse illud condere integrum et omnibus suis causis absolutum, inter quas hae intelligentiae obtinent locum valde praecipuum. Neque etiam est verisimile, post caelos conditos, aliunde quasi evocasse ministros quibus ad illos movendos uteretur, et non potius propria vi et facultate eos de non esse ad esse sicut caelos ipsos perduxisse, cum non sit in uno maior quam in altero difficultas; denique, quia, si intelligentiae essent entia tam necessaria ex se sicut Deus, non essent sub dominio eius et consequenter nec subderentur imperio eius; quo modo ergo posset Deus efficaciter eis uti ad ministerium universo necessarium? Igitur ex huiusmodi ministerio recte colligitur has intelligentias esse creaturas auctori universi subiectas et ab eo productas.

Respondetur quartae obiectioni

37. Quarta obiectio erat, quia praeter hoc universum existimari potest esse aliud factum ab alio primo ente non facto. Cui responderet fortasse Philosophus impossibile esse dari aliud universum, propter rationes quas habet in I de Caelo, c. 8 et 9; verumtamen illae rationes nullius momenti esse debent apud philosophum christianum; non est enim dubium quin potuerit Deus plures mundos efficere, quos si fecisset, in eis clare deficerent omnes Aristotelis coniecturae, quibus concludere vult vel in hoc universo esse totam materiam ex qua possint simplicia aut mixta corpora constare, vel non posse elementa huius universi quieta in suis locis manere, si aliud universum existeret. Nihil tamen efficit, nam imprimis posset esse aliud universum constans ex corporibus simplicibus specie diversis, vel quoad species seu formae, vel etiam (quod minus certum est) quoad genus physicum seu materiam primam. Deinde, quamvis non constet esse aliam materiam praeter eam quae est in hoc universo, quia nullum nobis est indicium alterius materiae, ideoque nullus philosophus possit affirmare illam esse, re tamen vera et (ut sic dicam) positive nullum est medium ad demonstrandum totam materiam rerum corporalium quae est in rerum natura esse in hoc universo. Tandem, quod attinet ad loca vel motus elementorum, cum haec sumenda sint ex naturali ordine ipsorum corporum inter se, corpora uniuscuiusque mundi (si duo essent) in suis locis quieta manerent et ad salvandum inter se debitum ordinem naturaliter moverentur; corpora vero distinctorum mundorum non haberent inter se ordinem et ideo neutrum appeteret sub alio vel supra aliud esse. Dicendum est ergo quod is qui ad vitandam vim rationis factae alium orbem esse confingeret, nihil sane diceret impossibile seu implicans contradictionem; temere autem (ut omittam errorem contra fidem) affirmaret id quod nulla ratione vel coniectura in suspicionem venire potest, et ideo evasionem illam non esse philosophicam. Fateor tamen ex hac et praecedenti obiectione convinci discursum factum ad probandum tantum esse unum ens improductum et reliqua omnia entia ab illo facta esse non concludere absolute de omnibus entibus, sed de illis tantum quae in humanam cognitionem per discursum seu philosophiam naturalem cadere possunt; et ideo, ut ratio universe concludat, necessario adhibenda est ostensio a priori, quam secundo loco promisimus et in sequenti sectione persequemur.