SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XX. DE PRIMA CAUSA EFFICIENTI PRIMAQUE EIUS ACTIONE, QUAE EST CREATIO
SECTIO PRIMA. AN POSSIT RATIONE NATURALI COGNOSCI CREATIONEM ALIQUORUM ENTIUM ESSE POSSIBILEM AN ETIAM NECESSARIAM; VEL QUOD IDEM EST AN UNUM ENS IN QUANTUM ENS POSSIT ESSENTIALITER DEPENDERE EFFECTIVE AB ALIO ENTE

SECTIO PRIMA. AN POSSIT RATIONE NATURALI COGNOSCI CREATIONEM ALIQUORUM ENTIUM ESSE POSSIBILEM AN ETIAM NECESSARIAM; VEL QUOD IDEM EST AN UNUM ENS IN QUANTUM ENS POSSIT ESSENTIALITER DEPENDERE EFFECTIVE AB ALIO ENTE

1. Supponendum imprimis est quid significet nomen creationis, nam quid res ipsa sit postea declarabitur. Significat ergo creatio effectionem alicuius rei ex nihilo, ut theologi definiunt. Illa autem particula ex nihilo , ut distinguat hanc actionem ab aliis, excludit omnem concursum causae materialis et dependentiam rei quae creatur ab aliquo subiecto, ut recte exponit Anselm., in Monolog., c. 8, ita ut idem sit dictum ex nihilo quod ex nullo subiecto ; atque ita distinguitur haec actio ab alia quae est per eductionem de potentia subiecti. Hae namque duae actiones adaequate dividunt omnem efficientiam; et ideo sicut per illam particulam sufficienter distinguitur creatio ab eductione, ita sufficienter etiam per illam explicatur ratio creationis. Unde inferunt theologi quidquid creatur debere esse subsistens aut fieri per modum subsistentis, quia oportet ut fiat extra subiectum seu sine dependentia a subiecto. Quod autem existit sine dependentia a subiecto, subsistit vel habet se ad modum subsistentis; quod dico propter accidens, si fieret a Deo separatum a subiecto, quod vere crearetur, quia haberet modum essendi subsistentiae similem. Anima vero rationalis, etiamsi in corpore fiat, vere tamen fit ex nihilo, quia non fit ex ipso corpore; non enim ex eius potentia educitur neque ab eo pendet in suo esse; et ideo vere etiam subsistit dum in corpore fit, ut infra dicemus tractando de subsistentia.

Rationes dubitandi

2. Prima .— Sic explicata voce creationis , videtur non posse cognosci ratione naturali creationem esse possibilem; primo, quia quod Aristoteles, Plato et alii graves philosophi non cognoverunt, verisimile est cognosci non posse naturali lumine; sed illi philosophi ita ignorarunt creationem ut tamquam primum principium ac per se notum haberent ex nihilo nihil fieri, ut constat ex Aristot., in I Phys.; ergo.

3. Secunda .— Secundo de nullo ente potest demonstrari esse creatum; ergo nec potest demonstrari creationem esse possibilem. Antecedens patet, quia omne ens aut est substantia vel accidens; accidens autem, si sit in subiecto, nec creatur nec creari potest, etiamsi maxime supernaturale sit, ut supra ostensum est; accidens autem esse et fieri separatum a subiecto non potest inveniri naturali ratione. Substantia deinde aut spiritualis est aut materialis; illa prior vix potest per rationem naturalem investigari an sit, nedum demonstrari qualis vel unde sit; ergo non potest cognosci evidenter quod sit aliqua substantia spiritualis facta ab alio; et consequenter nec demonstrari poterit creationem esse necessariam vel possibilem propter has substantias. Substantia autem materialis semper fit ex materia; quod autem materia ipsa sit facta, aut efficientia alterius indigens ut esse possit, non potest demonstrari; unde Plato et multi philosophi posuerunt illam aeternam et improductam, neque apparet naturale medium quo oppositum demonstrari possit. Nam si quod esset, maxime imperfectio et potentialitas materiae. Sed cur dici non potest materiam ex se habere hanc suam entitatem, quamvis minimam et imperfectam? Neque enim est per se notum hanc imperfectionem potentialitatis passivae habere necessariam connexionem cum alia imperfectione potentialitatis obiectivae, quam includit res effectione vel creatione indigens.

4. Tertio, ad creandum requiritur virtus infinita; sed non potest demonstrari esse possibilem virtutem activam infinitam; ergo neque esse possibilem creationem. Maior declaratur a posteriori, quia alias creatura posset habere virtutem creandi, quia si non repugnat ob infinitatem virtutis, non est cur repugnet; consequens autem per se satis absurdum est. Minor vero probatur quia nullum est naturale medium demonstrandi virtutem infinitam in agendo; Aristoteles enim ex motu conatus est id demonstrare, non est tamen assecutus, ut infra ostendam; est autem eadem ratio de quacumque alia naturali ratione. Unde multi ex creatione conantur demonstrare esse aliquam virtutem infinitam in agendo; sed hic est circulus vel petitio principii in hac re de qua disputamus.

5. Quarto, repugnat ens in quantum ens fieri; ergo repugnat aliquid creari; consequentia constat ex definitione creationis, quia si aliquid fit ex nihilo, fit per se primo secundum totam rationem entis; ergo fit per se primo in quantum ens. Antecedens probatur primo, quia si ens in quantum ens esset factibile, omne ens esset factibile; quia quod convenit alicui rationi per se primo et secundum quod ipsa, convenit omni ei in quo talis ratio invenitur; hoc autem est plane falsum, quia necesse est dari aliquod ens quod fieri non possit; alias procederetur in infinitum in producentibus et pro ductis, quod est impossibile. Secundo probatur idem antecedens, quia ens in quantum ens abstrahit ab entitate secundum esse existentiae et secundum esse essentiae; impossibile autem est fieri aliquod ens secundum totum hoc esse; ergo impossibile est fieri in quantum ens. Unde etiam fit esse impossibile fieri ex nihilo, quia impossibile est fieri secundum esse existentiae quin sup ponatur secundum esse essentiae; quod esse non est omnino nihil, nam per illud distinguuntur res verae a fictitiis et chimaericis; ergo.

Opiniones variae

6. In hac re fuit multorum theologorum opinio non posse demonstrari rem aliquam esse factam vel fieri posse per creationem. Ita tenet Gregor., In II, dist. 1, q. 2, versus finem, et inclinat ibid. Gabriel, q. 2, a. 2. Tenet Bassolis, In I, dist. 1, q. 1, a. 3. Qui auctores a fortiori supponunt non posse demonstrari omne ens distinctum a Deo esse factum ab ipso, aut non posse esse plura entia realia improducta. Quamvis enim, admissa creatione aliquorum entium, non statim evidenter inferatur esse impossibile dari duas naturas increatas, vel omne ens distinctum a Deo esse ab ipso factum, sed hoc propria demonstratione indigeat, tamen, si creatio non esset possibilis, impossibile omnino esset omnia entia distincta a Deo facta esse ab illo, quia evidens est multa esse entia quae non possunt fieri nisi per creationem, si fieri debeant. Ut res omnes spirituales, quae, cum materiam non habeant, non possunt fieri ex praesupposito subiecto; item caeli, si supponamus eos non posse fieri per generationem, sicut natura, operatio, motus et quidquid de illis experimur, satis videntur ostendere; item materia prima, quae ex priori materia fieri non potest.

7. Secunda sententia est hanc veritatem posse demonstrari ratione naturali. Haec est communior sententia theologorum, quam tenet D. Thom., In II, dist. 1, q. 1, a. 2, idemque supponit In I, q. 44, a. 1, et q. 45, a. 2; tenet etiam Alens., II p., q. 6, a. 6; Scot., In I, dist. 8, q. 1; Argentin., In II, dist. 1, q. 1; Hervaeus, Quodl. II, q. 1; Henric., Quodl. VIII, q. 6. Estque haec sententia conformior divinis Scripturis; illae enim docent ex hoc mundo visibili posse ostendi Deum esse, quia ipsae creaturae clamant habere se alium auctorem vel factorem; quae loca expendemus inferius, cum demonstraverimus Deum esse. Sancti etiam Patres eodem modo loquuntur, quos infra eodem loco referam. Estque sine dubio haec vera sententia, quae non potest melius probari quam afferendo media quibus haec veritas demonstrari potest.

Quaestionis resolutio

8. Duo igitur probare possumus: unum est creationem esse possibilem; aliud est creationem actu esse vel factam esse vel exerceri in universo ab aliqua causa efficienti. Ex quibus eliciemus tertium, nimirum dari in universo esseque necessariam unam primam causam ad quam omnia alia entia quae habent esse reducantur per creationem tamquam ad primam originem sui esse.

Esse possibilem creationem ostenditur

9. Primo ergo creationem esse possibilem probare possumus a priori, si aliunde supponamus probatum Deum esse et summe perfectum esse, quantum in latitudine entis esse aut intelligi potest. Nam, ut infra citato loco dicam, quamvis absolute nos non possimus cognoscere Deum vel perfectiones eius a priori, tamen, supposito aliquo principio vel attributo a posteriori demonstrato, ex illo possumus colligere a priori aliud, ut immortalitatem ex immaterialitate. Sic igitur, in praesenti supponimus demonstratum dari unum supremum ens perfectissimum, immo etiam potentissimum; infra probabimus, non ex creatione, ne petamus principium, sed ex aliis mediis. Iam igitur argumentor in hunc modum, nam effectio per creationem non est ita impossibilis ut in se involvat repugnantiam aut contradictionem; ergo nec potentia ad agendum hoc modo est in se impossibilis aut repugnantiam aut imperfectionem involvens; ergo talis potentia est de facto in aliquo ente, saltem in primo; ergo ex vi illius est possibilis creatio. Haec ultima consequentia clara est; distinguere autem oportet illam vocem seu denominationem possibilis ; uno enim modo negative sumitur, prout idem est quod non repugnans; alio modo positive pro eo quod potest esse aut fieri, quo sensu dicit denominationem ab aliqua potentia, vel activa vel passiva. In antecedente ergo sumitur possibile priori modo, in consequenti vero posteriori; nam ut creatio sit possibilis, duo necessaria sunt et sufficiunt: unum, ut in se non repugnet; aliud, ut per aliquam potentiam sit possibilis; et ita, supposito antecedenti, consecutio est evidens.

10. Primum autem antecedens probatur primo, quia nulla ostendi potest repugnantia in eo quod aliquid ex nihilo fiat, in vero sensu a nobis declarato. Non enim fingendum est, ut quidam putarunt, ipsum nihil futurum esse materiam ex qua tale ens fiat quod plane repugnat; nam illa particula ex non dicit ibi habitudinem materialis causae sed termini a quo; sic autem nulla est repugnantia ut id quod ex se nihil erat incipiat esse aliquid per effectionem alterius. Quod si velimus illam particulam ex iuxta habitudinem materialis causae interpretari, non positive, sed negative exponenda est, ut id dicatur fieri ex nihilo quod non ex aliqua materiali causa fit; in quo etiam nulla potest repugnantia ostendi; cur enim, sicut fit aliquid in actu quod prius erat possibile per potentiam activam et passivam simul, non poterit etiam fieri in actu aliquid quod sit possibile per solam potentiam agentis, eminentiorem magisque efficacem?

11. Obiectioni satis fit .— Dices: sicut repugnat aliquid fieri in actu quod prius esset possibile per solam potentiam passivam sine activa, ita e converso repugnat fieri in actu aliquid quod tantum sit possibile per potentiam activam sine passiva; cur enim non potest esse effectus a potentia patienti sine agente, si esse potest ab agenti sine recipienti? Respondetur satis perspicuam esse rationem diversitatis; nam actio, ut actio, dicit essentialem ordinem ad efficiens, et ideo implicat contradictionem esse actionem sine agente; actio vero, ut actio, non dicit essentialem ordinem ad passum neque ad passionem, loquendo de actione in tota sua latitudine, sed dicit habitudinem ad effectum qui per illam fit et dependet ab agenti causa. Et similiter potentia passiva dicit adaequatam habitudinem ad activam, quia non potest recipere aliquid nisi ab aliquo illud recipiat; potentia vero activa non dicit adaequatam habitudinem ad passivam, ut infra suo loco latius dicemus, quia non est de ratione potentiae activae ut possit agere in aliquo, sed ut possit agere aliquid, et ideo potest aliquid esse possibile simpliciter per solam potentiam activam, non vero per solam potentiam passivam. Praeterea passiva est imperfecta, et sola non est simpliciter potens ad effectum nisi perficiatur per activam; activa vero est ex suo genere perfecta, et ideo ex se nullam involvit repugnantiam ut aliqua potentia activa sit in suo ordine adeo perfecta ut se sola et sine dependentia a passiva in sese virtute contineat et effectum et actionem. Et ita simul probata est prima consequentia, quae etiam est evidentissima, supposito antecedente. Quae enim maior repugnantia excogitari potest in huiusmodi potentia quam in dicto modo efficiendi? Aut quaenam imperfectio, et non potius maxima perfectio?

12. Et utrumque confirmari potest, si per illud ex nihilo intelligamus significari ut tota res quae per se primo fit ut adaecuatus terminus actionis, qui vocatur ut quod , omnino et secundum suam totam entitatem fiat, nulla eius parte aut re praesupposita; omnes enim hi sensus veri sunt et eodem devolvuntur. Sed in hoc etiam indicatur magna perfectio ex parte virtutis activae, et nulla est repugnantia ex parte effectus vel effectionis eius. Nam quod res tota, quae non erat, secundum se totam accipiat esse, quaenam implicatio est? Certe ex terminis nulla apparet maior quam in eo quod res quae tantum erat inchoata secundum unam partem perficiatur per adiectionem alterius partis quae prius non erat, nisi quod illud prius requirit maiorem vim in agendo. Non est ergo in huiusmodi potentia vel effectione aliqua repugnantia, sed tantum maior perfectio. Solum posset quis haesitare qualis possit esse haec actio sine subiecto, aut quomodo id non repugnet. Sed hoc explicabimus facile in sequentibus; satis enim nunc est quod in eo nulla ostenditur repugnantia. Eo vel maxime quod aliqui intelligunt creationem absque transeunte actione.

13. Superest probanda secunda consequentia, in qua est vis illius rationis, nimirum hanc potentiam ponendam esse in rerum natura saltem in primo ente, si in se non involvit repugnantiam vel imperfectionem. Hoc autem probari potest primo ex illo generali principio quod in primo ente est formaliter omnis perfectio simpliciter simplex, quod demonstrabimus infra tractando de perfectione primi entis. Nam huiusmodi potentia ex proprio obiectivo conceptu dicit perfectionem simpliciter simplicem; dicit enim perfectionem ex se non repugnantem neque involventem imperfectionem. Ex quo plane fit ut in latitudine entis melius sit habere illam quam non illam, in quo consistit ratio perfectionis simpliciter; ergo talis potentia necessario tribuenda est primo enti. Idem fere argumentum est quod haec potentia necessario includitur in omnipotentia, quia omnipotentia se extendit ad omne possibile, id est, ad omne ex se non repugnans; sed de ratione primi entis est ut habeat omnipotentiam; ergo et quod habeat hanc potentiam. Totum antecedens demonstrandum est infra tractando de attributis primi entis.

14. His accedunt rationes aliae per se valde probabiles, nam hic modus agendi sine dependentia ab alia causa extra se, sive efficienti sive materiali, est valde consentaneus essentiali perfectioni primi entis. Primo quidem, quia modus agendi est proportionatus modo essendi; sed modus essendi primi entis est cum omni independentia; ergo modus etiam agendi proprius eius erit independens ab omni causa, etiam materiali. Secundo, quia virtus activa definita ad agendum in subiecto et ex subiecto est valde contracta et limitata; ergo non est attribuenda primo enti, quia non est unde possit in illo habere talem limitationem; nam virtus agendi est proportionata essentiae; sicut ergo essentia primi entis, eo quod purus actus sit, non est unde habeat limitationem, ita neque virtus eius. Tertio, quia rationi consentaneum est ut in Deo sit potentia altioris rationis quam in omni alio agente naturali seu creato; sed alia omnia indigent subiecto ad agendum; ergo divina potentia non debet esse ita indigens, sed quo perfectior est eo liberior debet esse ad agendum, maxime cum ille excessus sit in gradu et in omni perfectione possibili.

Creationem esse de facto ostenditur

15. In caelestibus corporibus probatur conclusio .— Secundo addendum est (quo evidentius confirmabitur praecedens conclusio) creationem necessariam esse in entibus quae nunc sunt, ita ut sine illa esse non potuerint. Probatur primo inductione, incipiendo a rebus materialibus. Et imprimis inquiro de corporibus caelestibus, an facta sint an infecta. Hoc posterius dici non potest, primo propter rationem communem omnibus rebus finitis, de qua statim; deinde, quia res multo nobiliores caelis non sunt absque efficientia, ut patet maxime de homine. Item, quia caeli adeo sunt imperfecti ut indigeant motu ad complementum suarum actionum, et praeterea extrinseco motore qui illos moveat, eo quod ex se motum illum habere non possint; ergo multo minus verisimile est ex se habere esse. Item videmus caelos in omnibus suis virtutibus, sitibus, aspectibus et motibus, ita esse constitutos sicut expediebat ad conservationem inferiorum rerum et earum generationes et corruptiones; ergo est evidens argumentum non esse a se, sed condita fuisse a communi omnium auctore. Quam rationem latius prosequemur infra dernonstrando Deum esse. Si autem caeli facti sunt, interrogo rursus an constent ex materia elementorum, et ideo ex illa sint facti, et sic eadem ratio erit de illis quae de rebus generabilibus; an vero constent ex materia altioris rationis, vel sint simplicia entia, et sic concluditur non nisi per creationem factos esse, quia si sunt simplicia, nullo modo potuerunt aliter fieri, ut per se manifestum est. Si vero constant superiori materia, ideo est quia sunt ingenerabiles, ideoque per solam creationem fieri potuerunt. Adde quod rationes quibus statim probabimus materiam rerum generabilium non posse esse infectam aeque probant de materia caelestium corporum.

16. Probatur conclusio in inferioribus corporibus .— Venio ergo ad inferiorem mundum, quatenus elementa et mixta complectitur, et interrogo an haec moles facta sit necne; non potest dici non facta, quia omnes species rerum quae in illa sunt in suis individuis fiunt; ergo in nulla specie illarum rerum potest esse aliquod individuum non factum seu ex se habens esse; nam haec esset magna differentia et maxime essentialis inter tale individuum et alia, et consequenter non essent eiusdem speciei. Unde, sicut Aristoteles saepe contra Platonem argumentatur non dari hominem separatum ab individuis, quia ille esset incorruptibilis, haec vero corruptibilia, et ita non essent eiusdem speciei, ita nos dicimus non dari hominem singularem qui ex se habeat esse sine efficientia alicuius causae, alias non esset eiusdem speciei cum aliis hominibus; et idem argumentum est de reliquis speciebus, atque adeo de tota hac mole corporea elementarium rerum. Nam licet elementa dici soleant a philosophis incorruptibilia secundum se tota et corruptibilia secundum partes, non est id intelligendum de incorruptibilitate intrinseca per constitutionem naturae, nam hoc modo eadem est natura totius et partium, praesertim homogenearum, sed de incorruptibilitate ex virtute et modo agendi naturalium causarum, quia sic nunquam possunt elementa secundum se tota corrumpi; absolute tamen generabilia sunt, et ita non potuerunt ex se habere esse sine effectione; non est ergo non facta haec corporum moles.

17. Materiam non factam, sed Deo coaeternam, qui asseruerint .— Rursus ergo interrogo an facta sit ex nihilo vel ex materia; si primum, habetur intentum; si secundum (quod omnes fere philosophi existimarunt), interrogo rursus an materia ipsa facta sit, necne. Et quidem philosophi fere omnes materiam negarunt esse factam, sed asseruerunt esse coaeternam Deo et ex se ac omnino necessario habentem esse. In quo errore fuisse stoicos et pythagoreos, et Platonem ipsum, et Hermetem Trismegistum refert Tertullian., lib. cont. Hermogen., c. 1 et 8, et lib. cont. Valentin., c. 15 et 16, et significat Irenaeus, lib. II, c. 19; Epiphan. vero, haeres. 7, etiam peripateticos adiungit; et Lactant., lib. II de Origine erroris, dicit et poetas et philosophos idem sensisse, et specialiter designat academicos, et maxime Ciceronem, lib. de Natura deorum. Quos philosophos haeretici multi imitati sunt, ut Hermogenes, Manichaeus, et alii, ut constat ex Tertull. sup., et Augustino, lib. de Haeresib., in 46 et 59; et Gregor. Nyssen., lib. de Opificio hominis, c. 23, et Euseb., lib. VII de Praeparat. Evang., c. 8 et 9, ubi etiam Sabellio hunc tribuit errorem.

18. Impugnatur praecedens assertum. — Verumtamen, hoc esse alienum ab omni ratione naturali, praeter dicta in priori assertione, et praeter ea quae communia sunt omnibus entibus creatis, ostendi potest primo ex imperfectione materiae primae; nam cum illa sit infima omnium substantiarum etiam corruptibilium, incredibile est illam habere hanc perfectionem summam, quae est ex se habere esse, cuius perfectionis aliae species omnes rerum generabilium et formae illarum non sunt capaces. Unde sumi potest secunda ratio; nam si materia est coaeterna Deo et ex se habens esse, vel ut sic fuit carens omni forma substantiali vel ex se habuit aliquam. Primum dici non potest, quia repugnat naturae materiae; nam licet non implicet contradictionem, tamen est alienum a naturali ordine rerum, et ideo verisimile non est materiam ex se habere suam entitatem, et tamen habere illam in statu praeternaturali et absque ulla formali perfectione, et consequenter absque usu vel utilitate. Si autem habuit formam aliquam ex se, ergo iam non sola materia, sed quaedam substantia integra est ex se habens esse. Ex quo ulterius fit totam illam substantiam esse simpliciter necessariam, et tam non posse non esse quam ipsam materiam primam, quia quod est independens ab alio in suo esse, non potest illud amittere. Unde etiam fiet illam materiam non posse deservire ad alias generationes, quia semper manebit sub illa forma.

19. Dicet forte aliquis materiam ex se habere suam entitatem perpetuam et formam etiam habuisse perpetuam, non tamen ex se sed a Deo. Sed hoc etiam dici non potest, tum quia repugnantiam involvit quod ex se habeat esse et non quidquid necessarium est ad esse, tum etiam quia alias illa forma ex necessitate naturae manaret a Deo; nam si fieret libere, unde constaret esse aeternam? Est autem contra rationem naturalem dicere Deum agere extra se ex necessitate naturae. Et praeterea sequitur, qua necessitate agit Deus illam formam, eadem conservare illam, et consequenter materiam ex necessitate semper esse sub illa forma, ideoque minime posse ad rerum generationes vel corruptiones deservire.

20. Relinquitur ergo materiam, cum ex se non sit, indiguisse aliquo principio efficienti a quo facta sit; non potuit autem nisi per creationem fieri, quia non potuit fieri ex priori materia; ergo necessaria est omnino creatio alicuius rei ut hae res materiales possint existere. Dices: non potuit effectio materiae esse creatio, quia creatio est rei subsistentis, ut diximus, materia autem non est res subsistens, quia non est id quod est . Respondent aliqui materiam, licet non proprie creetur, propter dictam rationem, creari tamen saltem improprie seu largo modo. Dico autem duobus modis posse intelligi materiam fieri: primo per se solam ac separatam a forma, et tunc sine dubio crearetur propriissime, nam et esset subsistens et fieret per modum totius, quamvis ipsa de se sit pars; anima enim rationalis etiam est pars, et tamen propriissime creatur. Immo, si quantitas fieret separata, proprie crearetur ex omnium sententia. Alio vero modo fieri potest materia (et ita credimus esse factam) existens sub aliqua forma; et tunc proprie loquendo totum compositum ex materia et tali forma dicitur creari, quia illud proprie est; fieri autem ei proprie tribuitur cui et esse; tunc autem materia dicitur concreari, quod satis est ad demonstrationem quam intendimus; nam actioni, quatenus per eam fit totum et nihil ei praesupponitur, convenit ratio productionis ex nihilo. Si autem accurate velimus distinguere illam actionem compositam in plures partiales quibus constat, inveniemus totam rationem creationis quae in illa est provenire ex ea parte quae est effectio materiae ex nihilo, ut supra tactum est explicando eductionem formae ex potentia materiae. Atque ita Patres et Doctores Ecclesiae absolute et sine ullo addito docent ac demonstrant materiam esse creatam a Deo, ut videre licet in Tertullian., Irenaeo, Lactant., Euseb., Epiphan., Gregor. Nyss. et Aug., locis paulo ante citatis. Et Augus. etiam, lib. I Genes. ad litter., c. 14, et XII Confes., c. 4; et Ambros., lib. I Hexaem., c. 1; et Athanas., lib. de Incarn. Verb., in princip., et aliis passim.

21. Supererat dicendum, ad complendam hanc inductionem, de intelligentiis seu rebus immaterialibus. Verumtamen de illis nullum fieri potest speciale argumentum, praeter illud universale sumptum ex hoc principio quod repugnat dari plura entia improducta et quod ens improductum seu a se est infinite perfectum in genere entis, quia neque speciales rationes, neque differentiae, neque aliqui effectus proprii intelligentiarum nobis innotescunt ex quibus demonstremus illis habere esse ab alio et non a se. Loquor autem de demonstratione simpliciter, quia nonnulla coniectura sumi potest ex motu caeli, ut infra ostendam demonstrando Deum esse. Ubi etiam illud principium ex professo demonstrandum est, nunc autem supponatur. Ex eo autem quod intelligentiae habent causam efficientem, evidenter infertur necessarium esse creationem ut illae sint, quia cum non habeant causam materialem, ut supra tactum est, non possunt per alium modum productionis fieri. Quod optime confirmat productio animae rationalis, quae esse non potest nisi creatio, quia non est eductio de potentia materiae, ut supra etiam probatum est. Quae ratio probat necessarium esse creationem ut homines generentur, quia semper admiscetur (ut ita dicam) eorum generationi. Unde tam frequens est creationis usus quam humanae generationis. Nisi quis ita desipiat ut dicat animas rationales praeexistere ante corpora, quod esset error nen solum in fide, sed etiam contra rationem naturalem, ut suo loco ostendendum est, quia ad praesens non refert, nam etiamsi animae essent ante corpora, non tamen essent a se et sine efficiente, quia, praeter alias rationes tactas, cum anima sit naturalis forma corporis, si ex se necessario esset, ex aeternitate existeret informando corpus; nam res quae ex se habet esse non potest habere illud in praeternaturali statu et quasi violento, qualis est status animae extra corpus. Igitur sive anima incipiat cum corpore, sive ante illud, necessarium est habere causam efficientem, et consequenter fieri per creationem.

Demonstratur prima causa creans

22. Tertio dicendum est (et colligitur ex dictis) necessariam esse in universo unam primam causam efficientem quae per creationem res alias effecerit. Hoc satis patet ex discursu facto in praecedenti assertione. Et necessitas huius primae causae efficientis respectu caeterorum omnium entium demonstranda est latius in citato loco. Quod autem, hac necessitate supposita, non potuerit illa prima causa absque creatione originem dare caeteris rebus, constat ex definitione creationis supra data, quia non potuit prima causa ex aliqua materia res producere, quia non omnes res productae habent materiam, et in his quae illam habent, ipsa etiam materia debuit produci. Solum est advertendum species rerum generabilium potuisse fieri in suis primis individuis ex materia prius tempore existente, et tunc non fierent per creationem in toto rigore; quatenus tamen necessario supponunt creationem materiae, eatenus dicimus esse necessarium creationem ad earum productionem. Et hac ratione nomen creationis, Vid. Aug., lib. XI de Civitat., c. 4, et praesertim in usu sanctorum Patrum, extendi saepe solet ad novam productionem ex praeiacente materia creata, ut patet ex Augustino, lib. I contra Advers. leg. et Proph., c. 24.

Solvuntur argumenta, et quid philosophi de creatione senserint

23. Ad argumenta respondeo: in primo eorum petitur ut explicemus quid in hac veritate philosophi senserint, et praesertim Aristotel. De qua re multa disputavit Eugubin., lib. VII Peren. philos., c. 3 et sequent. Sed quod ad alios philosophos attinet, docent quidem saepe mundum hunc creatum fuisse ab aliquo primo auctore; tamen si recte expendantur, non attribuunt veram creationem, sed formationem ex praeiacente materia, quam etiam chaos appellarunt, ut constat ex iis quae referunt Tertullianus et alii auctores supra citati 1, et Lactant., lib. VII, c. 3. Et hoc quidem explicarunt de effectione huius mundi sensibilis. De mundo autem superiori e intelligibili, id est, de angelis, obscurissime locuti sunt; nec mirum, nam cum non potuerint illos ex chao formare, non apparet quomodo potuerint illos a Deo productos constituere, nisi fortasse illos etiam materiales fecerint, quamvis corpore subtiliores; nam pro comperto habebant Deum nihil posse producere nisi ut artificem qui ex praeiacente materia operatur. Et hoc significavit Anaxagoras, quem Aristot., I Metaph., c. 6, text. 18, laudat, eo quod dixerit omnia esse permixta praeter mentem, eamque solam esse puram et omni permixtione liberam. Unde et Galen., de Usu part., c. 10, reprehendit Moysem, quod dixerit Deum imperio suo omnia produxisse.

24. Aristoteles quid senserit .— Aliis vero praetermissis, de Aristot. multi censent illum non agnovisse creationem, ut Gregor,, In II, dist. 1, q. 1; et Henric., Quodl. VIII, q. 9; et Iand., II Metaph., q. 5; Marsil., In II, q. 1, a. 2; et Bessar., lib. II cont. Calumniat. Platon., c. 6; et idem videtur sentire Comment., VIII Phys., comm. 4, et ibid. Simplic. Et habet haec opinio non parva indicia in principiis Aristotelis. Primo, quia ubique admittit et supponit illud principium: Ex nihilo nihil fit . Secundo, quia omnes actiones definit per ordinem ad potentiam passivam, et omnem actionem sentit habere coniunctam passionem et motum vel mutationem, ut constat ex III Phys., a principio. Quod si dicatur Aristotelem illis locis loqui tantum de actione et efficientia naturalium causarum, adhuc obstat, quia nunquam, etiam in Metaphysica, ad alium actionis modum doctrinam suam extendit. Quin potius, V Metaph., c. 12, definit potentiam activam per ordinem ad passivam, dicens esse potentiam transmutandi aliud in quantum aliud, et c. 2, eodem modo definit causam efficientem per ordinem ad motum; non ergo agnovit alium efficiendi modum. Quod etiam confirmat quia res incorruptibiles posuit aeternas sentiens esse per se necessarias, et ideo II Metaph., c. 1, in plurali ait principia sempiternorum non habere causas; per sempiterna autem intelligere videtur motus caelorum et perpetuam seriem generationum et corruptionum, quorum principia sunt caeli et intelligentiae.

25. Alii vero existimant Aristotelem cognovisse creationem et Deum esse creatorem omnium. Ita sensit Averroes, II Metaph., com. 4, et XII Metaph., com. 44, et lib. de Substant. orbis, c. 2; et Alex. Aphrodis., his locis, et D. Thom., ibid., et I, q. 44, et II cont. Gent., c. 15, et q. 3 de Potent., a. 6, et VIII Phys., lect. 2; Scot., in Quodl., q. 7, et In II, dist. 1, q. 3; Thom. de Argen., q. 4; Hervaeus, tract. de Aeternit. mundi, q. 4, et alii. Et probatur, nam II Metaph., c. 1, dicit dari aliquod ens verissimum et perfectissimum omnium, quod sit causa caeterorum. Et loquitur plane de causa efficienti, ut ibi etiam Comment. exponit dicens solum primum ens esse per se ens et verum; caetera vero acquirere ab illo esse et veritatem. Unde per illud plurale principia sempiternorum solum Deum intelligere videtur Arist., vel propter eminentiam eius vel propter plures causandi rationes. Praeterea in I de Caelo, c. 9, text. 100, ponit quamdam naturam immortalem ac divinam, unde caeteris, aliis exactius, aliis offuscatius ipsum esse vivereque dependet ; et II de Gener., c. 10, text. 59, ait non omnibus convenire ut semper sint, quoniam quaedam longe ab ipso principio absunt et idcirco (ait) Deus modo deficienti consulens, universum complevit, cum generationem instituisset continuam ; lib. etiam VIII Phys., et XII Metaph., concludit esse unum primum ens et principem omnium; non esset autem princeps nisi esset principium omnium. Unde Arist., XII Metaph., text. 38, ait caelum et naturam pendere a Deo. Clarissime etiam docet eisdem locis dari unum finem omnium; ex quo plane fit dari etiam unum efficiens, quia, ut infra trademus, non potest esse finalis causalitas absque efficienti; non potest autem dari una causa efficiens omnium nisi interveniente creatione, ut supra probatum est. Praeterea II Metaph., c. 2, probat illud principium per quod maxime in cognitionem primae causae devenimus, scilicet, non posse dari processum in infinitum in causis efficientibus. Denique, in lib. de Mundo ad Alex., id clarissime docere videtur: Quasi flagitium (inquit) esset in disputatione rerum mundi praeterire id quod summum in mundo habetur. Itaque vetus fama est, et quidem haereditaria mortalium omnium, universa a Deo et per Deum nobis esse constituta. Nec vero ulla natura per se sufficit, orbata salute quam ille ferat.

26. Alii distinctione utuntur, dicentes Aristotelem non cognovisse creationem cum novitate essendi, cognovisse autem creationem per modum dimanationis naturalis et aeternae a primo ente, et hoc modo posuisse res incorruptibiles manasse a Deo ex aeternitate. Sed licet hoc de caeteris rebus possit sustineri, tamen de anima rationali non potest; nam ipse, II de Gener. animal., c. 3, ait animam rationalem venire de foris , id est, non educi de potentia materiae, et consequenter fieri per creationem. Potest autem de illa reddi specialis ratio, quia non fit nisi oblata creatione corporis, et propter compositum. Neque enim verisimile est Aristot. posuisse animam non factam, si reliqua omnia extra Deum cognovit esse facta. Neque etiam dici potest ipsum sensisse omnes animas fuisse aeternas et postea in tempore uniri corporibus; nam idem Arist., XII Metaph., c. 3, text. 16, generatim ait formam non praeexistere prius quam uniatur materiae, et aperte comprehendit rationalem animam; nam subdit in illa esse singulare quod maneat posterius, id est, post dissolutum compositum; in inceptione autem, eo quod simul cum composito incipiat, nullam admittit exceptionem. Haec igitur pars verisimilior est, quamquam negari non possit Arist. exiguam de hac re cognitionem habuisse, ideoque per pauca de hac efficientia tractasse, quamvis, IX Metaph., c. 1, satis insinuaverit agnovisse se potentiam activam quae non indiget motu vel mutatione ad agendum.

27. Ad secundum argumentum satis probatum est contraria inductione quomodo demonstretur aliqua esse entia quae nonnisi per creationem fieri possunt, quod nobis praesertim constat de materialibus rebus. De immaterialibus vero solum ex hypothesi probamus, si quae sunt extra Deum, nonnisi per creationem fieri posse, neque etiam esse posse si non fiant. An vero probetur ratione naturali dari huiusmodi substantias praeter Deum, de animabus quidem rationalibus id supponimus ex scientia de anima, de aliis vero infra videbimus, nam ad praesens non refert.

28. Ad tertium de maiori propositione, scilicet, quod ad creandum requiratur virtus infinita, dicturi sumus sectione sequenti; nunc solum dicimus ex aliis mediis sufficienter probari et creationem esse et dari in rebus potentiam quae sit sufficiens principium illius, sive illa infinita esse debeat sive finita sufficiat. Unde, si aliunde satis probetur requiri ad creandum potentiam infinitam, ex necessitate creationis sufficienter concludetur dari in rebus potentiam infinitam. Neque erit petitio principii aut vitiosus circulus, quia vel non probamus creationem esse possibilem ex infinitate illius potentiae sed quia aliunde colligimus necessitatem eius et non repugnantiam, tum illius, tum etiam potentiae quae sit principium eius, abstrahendo ab eo quod finita vel infinita sit; vel si ex infinitate potentiae concludamus creationem esse possibilem, sumimus ipsam potentiae infinitatem ut demonstratam ex infinitate essentiae et perfectionis divinae, quam ex aliis principiis colligimus, ut infra videbimus.

29. Qualiter per creationem fiat ens in quantum ens.— Ad quartum respondeo propositionem illam per creationem fit ens inquantum ens multiplicem sensum habere posse: unus est, si illud in quantum reduplicative sumatur et cadat in rationem entis abstractissimam et communem Deo ac creaturis. Et hic sensus est falsus, nam significatur per illum ens ex vi illius praecisae rationis esse terminum creationis, quod falsum est. Et hunc sensum supponit quartum illud argumentum, eumque sufficienter impugnat; nihil tamen obstat veritati creationis, quia illa propositio in eo sensu non sequitur ex definitione creationis, ut patet. Nam si fiat ens reduplicando tantum rationem entis finiti seu factibilis, id satis erit ad rationem creationis, nam sufficit ut res fiat omnino ex nihilo. Atque hic esse potest alter sensus illius locutionis, qui verus est, et ex eo solum sequitur omne ens finitum esse creabile; quod etiam est verum. Ultimus autem et proprius sensus est ut illud in quantum specificative tantum sumatur. Et hoc modo est verissima propositio, quia per creationem per se primo fit res secundum totam rationem entis, eo quod creatio nullam rationem entis in ea supponat. Nam, iuxta doctrinam Aristotelis, illud dicitur per se primo fieri quod nullo modo supponitur in re quae fit; fieri ergo ens in quantum ens nihil aliud est quam quod ipsamet ratio entis per se primo fiat in tali effectu per talem actionem. Ex hoc autem sensu non sequitur omne ens secundum rationem entis quam in se habet, posse terminare creationem, quia, ut ex dialectica constat, particula in quantum , specificative sumpta, non infert universalem sensum seu distributivum, quia non denotat adaequatam rationem seu causam praedicati, sed solum designat partem vel rationem secundum quam convenit. Recte tamen infertur ex illo sensu ipsam rationem entis ut sic non reperiri univoce in entibus quae terminare possunt creationem et in ente increato, ut dicemus infra hanc divisionem declarando.

30. Ad ultimam probationem, sumptam ex eo quod esse essentiae rerum supponatur creationi earum, qui existimant esse essentiae secundum se esse aliquid aeternum, dicerent fcrtasse creationem esse ex nihilo existentiae, non vero essentiae. At vero Wicleph dixit creationem non esse productionem ex nihilo simpliciter, sed ex esse intelligibili ad esse extra Deum, ut refert Waldensis, tom. I, c. 17. Scotus item, In II, dist. 1, q. 2, ait creationem esse productionem ex nihilo, id est, non de aliquo secundum esse existentiae, nec secundum esse essentiae, non tamen ex nihilo, id est, de nullo modo ente, nec simpliciter, nec secundum quid; supponit vero res habere esse cognitum prius quam fiant. Veritas autem est esse essentiae creaturae, aut esse cognitum seu intelligibile, antequam creaturae fiant, nihil reale esse extra Deum, ut dicemus late infra, in disputatione de essentia et existentia creaturae. Quapropter illud esse nihil obstat quominus per creationem fiat creatura ex nihilo et in quantum ens.