SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
The Works of Niccolò Machiavelli
cover
The Historical, Political, and Diplomatic Writings of Niccolò Machiavelli, vol. 4: Diplomatic Missions 1506-1527
MISSIONS. (CONTINUED.)
FOURTH MISSION TO THE COURT OF FRANCE.
LETTERS PATENT.

LETTERS PATENT.

Decemviri Libertatis et Pacis Reipublicæ Florentinæ, universis et singulis ad quos hæc nostræ patentes literæ inciderint, salutem.

Significamus vobis, qui nostro imperio paretis, mittere nos Nicolaum Machiavellum, civem et Secretarium nostrum dilectissimum, mandatarium ad Christianissimum Regem Francorum, mandamusque ob id vobis, ut transeuntem per loca nostra juvetis omni ea ope, qua illi opus erit ad pergendum securius et celerius suum iter; sic enim rem vobis dignam facietis, et gratissimam nobis. Amicos vero omnes alios, confederatosque Reipublicæ nostræ hortamur precamurque, si quid nostra amieitia meretur, faveatis illi, juvetisque iter quacumque ratione potueritis, ut incolumis citoque in Galliam pervenire possit, quo mittitur a nobis ad Regem Christianissimum; quod erit in primis gratissimum nobis, et quod semper habebimus beneficii loco. Bene valete.

Marc. Virgilius.
Ex Palatio nostro Florentino, die 10 Septembris, 1511.