III Per la venuta di Filippo V re di Spagna e Napoli
Panegirico pubblicato per incarico dell’Universitá
(maggio 1702)
(Panegyricus | Philippo v> | Hispaniarum, Indiarumque, | & Utriusque Siciliae | Potentissimo Regi | A Io. Baptista | A Vico, | Regio Eloquentiae Professore | Inscriptus, Dicatus. | Neapoli, mdccii. | Typis Felicis Mosca. | Superiorum permissu.)
Si universum hominum genus, certo immutabilique melioris naturae foedere, dominantia rebus pro earum dignitate vocabula consignasset, ita insolens atque hactenus inauditum de te, Philippe, laudationis genus cuncti homines tua vi disertissimi funderent, uti nova atque inusitata ex te laudum argumenta promanant. Tanta enim abs te in utroque terrarum orbe late patenti imperio, et maiestate tui generis parta est salus, et eximia tui spectabilitate corporis, animique praestantia tanta felicitas comparata, ut isthaec ipsa digne narrasse citra cuiusque eloquentissimi exempla cumulasse laudibus putaretur. At vero ad has verborum angustias, quibus sponte naturae prae tua magnitudine laboramus, illud praeterea urget incommodum, quod quas laudis significationes lingua omnium, quotquot unquam floruerunt, regnatrix et domina exquisierit, ac merito vix sufficerent tuo, eas in suis principibus exornandis Romanorum ignoratio vel obsequium ferme omnes
exhauserit. Siquidem ab iis alius «terrarum rector» est dictus, cui, immenso oceani tractu intentato, alter orbis imperio moderandus restabat; alius «nationum praesidium et columen», quas vix dimidiato sol lustrabat curriculo, quasi vero nullis aliis gentibus allucens facem, reliquum sui orbis spatium esset irrito decursurus; alium «generis humani» dixere «delicias», quo sane plurimae ingentesque nationes oblectarentur, sed intra certos terminos (metu an invidia?) conclusae. Te vero, rex potentissime, quibus vocabulis designabimus, nedum laudibus efferemus, qui gentes vi innumerabiles, locis infinitas, dubio hispanici dominatus subsidio, omnium rerum festinantes ac trepidas, hoc ipso, quod tuas esse volueris, sospitasti; tuoque unius nutu tantum imperium constitit, quod non montibus, non ripis, non litoribus terminatur, sed fines, quatenus per rerum naturam licet, porrigat extendatque; et quos populos, ut respexisti, incolumes feceras, modo, iis dum te praebes conspiciendum, beatos facis?Quas igitur dignas grates tibi habeamus oportet, rex diligentissime populorum, qui post rerum caput Hispaniam, primum omnium hoc regnum, hanc urbem tua augustissima praesentia recreasti? Omnes sane omnium ordinum cives, in laetitiam hilaritatemque diffusi, eas tibi habent, maximo principi maximas, infinitis virtutibus ornato innumeras, aeternis beneficiis affluenti immortales. Ita sentiunt vulgus; ita prudentes intelligunt. Sed illos infantia praepedit; hos modestia attinet; me mei muneris officium impellit ut dicam. Tuae modo erit clementiae ex summo maiestatis culmine in haec ima descendere, et illum, spero, humanitatis capies fructum, ut noveris quantum super fastigium humanarum laudum emineas.
Augustiora Christi triumphalis sacra celebrabamus, quum, regiae classis, Caietam appulsae, iucundissimo excepto nuncio, extemplo felix omen accepimus te per dies omnium festivissimos ad huius regni appulisse oras, qui tecum omnia ad nos prospera feliciaque conveheres. Ibi qui priores eam exceperunt famam, e vestigio undique per urbem alacres erumpentis
iucunditatis quaerere socios; et universi sibi ultro citroque plaudentes tantam novam rem gratulari. Laetabantur iuvenes se iam illum visuros diem, quem narrando demirentur minores: gaudebant senes se tanto bono superstites, cui longa maiorum series praerepta esset. Adversis acti prosperisque florentes in spem erecti, illi malorum finem, hi meliorum exordia quam mox expectabant. Quae tum vota concepta divis uti nimbi, et mens illa motuum terrae potens tandem aliquando in nostra Campania desaevirent, neu innocentissimae regioni iniustam apud te conflarent invidiam. Tu, aeternorum luminum rector, nostras omnium curatissimas audisti preces, ut anni tempora iamdudum promiscua constantius aequabiliusque moderares, quo nostrae orae genius suo se ostentaret regi laeta veris facie, nempe sua. Hos de te sermones cuncti cives in multam illam noctem conserebant; haec sensa per quietem, si quae ullum inter tam flagrantia desideria amplexa est, agitabant.At, ubi, postera luce, te Baiis constitisse et tonantia et percussa aera renunciarunt, civitas universa ita immodico tuae propinquitatis gaudio elata est ut ipsa laetitia per fora discurrere, tecta subire videretur. Et in ancipiti, qua urbem adires, alii complere litora, alii vias occupare; pars summa tectorum, quamplurimi collium speculas superarunt, qui eminus cominus te conspicerent. Non imbecillum aetatis quemquam, non valetudinis fastidium, non denique sexus pudor attinuit, quominus oculos augusto tui expleret insolitoque spectaculo. Pueri enim suum delicium, suum robur iuvenes, suum senes levamen, aegri suam salutem visere cupiebant. Cumque morae impotentes, universi eiusmodi desideriis aestuantes, odiosum cessare tempus incusabamus, quod pigrum tui visendi velocissimum desiderium effecerat, vix tandem ad Pausilypum promontorium conspecta classi, quam laetae illae voces et quam alacri spiritu ad coelum usque sublatae! — En sol regum ab occiduis undis nobis exoritur! — Atque interea rerum dum Mergellinae Olympiaeque praeterlegeres oram, sensim nostri crateris undae liquidiores fiebant, amoeniora litora, ridentiores colles, sol ipse illustrior: augustior huius urbis fieri
facies visa est. At ubi in hanc terram egressus es, Deus immortalis! ut aquae abyssus, seu ignis, seu quod magis naturae lubet et philosophis ignoratur, ab imis terrae visceribus tua sensit iucunda pondera; et formidandam vim illam, qua immota movet, inconcussa quatit, tibi refraenavit ac pressit. At enim, ubi primum de regiis aedibus frequentissimo populo visurum visendumque te praebuisti, inter laeta omina, quibus omnia personabant, qualem in fabulis per machinam deum aliquem, talem te ad nos de coelo descendisse spectavimus.Et sane, uti usuvenit quod maiorem longinquitas conciliet principibus reverentiam maiestatis, maxima erat de te, Philippe, nostra omnium opinio, quum abs te immodestum terrarum spatium dissiti agitabamus. Te namque observabamus inclyti Galliarum Delphini natum, cui et inter quaesitissima Minervae studia agitanti, praestantiora huius tempestatis ingenia floruerunt, et discriminosissimas subeunti Martis aerumnas quisque fortissimus vel hostium extimuit. Te Ludovici Magni magnum excolebamus nepotem, hoc est ab eo Galliarum rege progenitum qui teterrimas Regni seditiones oppressit; qui ab novis religionibus sacra patria vindicavit; qui in Pannoniam, Lusitaniam, Belgas, Sequanos, Mediterranei maris insulas, Aphricam, Americam, legionibus classibusve missis, decimum aut plus eo imperator, suo partim ductu, partim auspiciis, maxima bella confecit; qui imperii gallicani fines quoquo versus protulit, ampliavit; qui inter arma, iuxta pacatis, omnes bonas pacis artes fovit, nutrivit et aluit, authoritate apud hostes gravissima, fide in socios integerrima, aequitate in suos singulari regnum obtinet regulam normamque reliquorum; sed et qui, incredibili prudentia ac pene divina omnium regum sanctiora consilia permeans, uti natura universarum rerum virtutes, ita is omnium principum mentes in se unus complectitur. Te denique eius monarchiae regem venerabamur, cuius fines, si quis oculis vellet describere, universam aetatem percurrens, ante vitam absolveret quando te regnatorem Europa, Asia pium, munitum Aphrica, opulentum America veneratur; et rerum natura ipsa Mediterraneum Oceanumque in brevissimum
fretum tibi ad Gades extenuavit, ut inde terras omnes et universa orbis terrarum interna externaque maria ex arbitrio moderares.Tot tantasque maximi regis et ab stirpe et ab regno laudes omnes augustissima tui praesentia superavit ac vicit. Nec vero ei maiestatem conciliasti ingenti classe, nam paucae huc nostrae triremes advexerant; non illustri pompa et triumphali in urbem ingressu, nam paene privatus subieras; non paludamento aut corona conspicuus, siquidem modestissimo ornatu, tanquam non regnaturus, sed rusticaturus adveneris. Et tamen, ubi te ad regiarum aedium menianum, mox ad solarium inter plures aulae proceres promiscuum infinita illa multitudo conspexerat, ut filii occulta et insita necessitudinis vi ignotos parentes, ita maiestatis virtute suum te regem agnoverat. Et adeo tui ab Gallia praemissae icones nequicquam ad agnitionem iuverunt, quod illico culparemus authores, qui cum maxime augustissimam tui speciem referre conati sunt, nec eximiam oris honestatem, nec caelestes vultus virtutes quicquam ad tui imitamentum expresserint. Tam laeta enim serenitas frontem explicat, tam suavis in oculis coeli color viget et in colore coelestis vis luminis eminet, tam gratus candor oris, quem roseus pudor subinde tingit, tam iucunda totius habitus incessusque cum decore gravitas temperata, tam veneranda undique ex te maiestas emicuit, ut, si vetustus mos vigeret ut formosissimus quisque deduceretur ad regnum, te iam maximum regem oculis legissemus. Et vero, si nobis qua maiestate polles, minor apparuisses, non te in imperio, sed in te imperium suspiceremus; et cogitandi ordo et natura has primum de te notiones in cuiusque animo explicuisset: — O sorte nascendi felix, quem ius regnorum et fas gentium ad tantam evexerint monarchiam! — Sed nihil sane horum: quin, te conspecto, inter plausus illae voces impetu proruperunt: — O digne, cui tot regna subiaceant! O merite, cui sol nunquam occidat! O par, qui tantum modereris imperium!
Quid ego referam, ut tíbi, de navi egredienti, laeta occurrerit nobilitas et senatus? ut alacres ad officium magistratus
convenerint? et, a te ad manus ad orationem incredibili admissi clementia, qua capti admiratione discesserint? Inde satis alii vixisse, te viso; alii tandiu porro vivendum esse praedicabant quo tuis divinis vultibus explerentur. Ita et eo die et aliis, quacumque progressus es, frequentes confertique undique ad te concurrere, tibi obversari, te subsequi, comitari, praevertere: nec quicquam aliud per hos dies quam te unum spectare possunt. An non quemque nostrum, hoc mortali corpore gravem, is nunc erga te regit amor, quo coelum regitur? qui nihil aliud exoptamus, nec alium nostrorum finem bonorum credimus, quam te intueri, tuis delectari vultibus, in te nostras omnium felicitates, te in nostris publice privatimque bonis contemplari. Ita quicquid nobis obversatur, regium videtur; regium, quicquid sentimus. Adeo nos supra nosmetipsos tuo ad nos adventu evexisti ut iam alio obtutu urbis intueamur magnificentiam, alio soli ubertatem coelique risum, alio populi frequentiam nobilitatisque amplitudinem. Et, cum primis, quam splendidiora illustrioraque tuorum monumenta maiorum, te visente, visa sunt? Certe Caroli i aliorumque Andegavensium regum tua praesentia allevatae sunt tumuli pondere religiosae reliquiae. O qui fuerit ille regiorum cinerum sensus! quae tacita magnos manes gaudia pertentarint! cum longis seculorum post decurrentibus orbibus, ex sua stirpe augustissimum germen exortum sit, qui tantam rerum summam adeptus est ut eius ditionis id regnum particula videretur, in quo ii summis potentes opibus pollentesque regnarunt.Quid igitur est, quod tibi a nostris, supra solida boni civis officia, hanc miram benevolentiam, incredibile hoc studium, hanc intensissimam pietatem conciliavit? Num tua maiestas? At meram tremimus. An nostra amoris abundantia? At tuum est infra meritum. Fortuna forsan? At ea in animos tam late diffusum et aequabile imperium non obtinet. O viri sapientes, qui id maximopere exoptabatis in vita, ut amabilissimam virtutis imaginem homines oculis suis videre possent, o quam vellem hic praesentes inter nos ageretis! Nam de pulcherrimo nostri principis corpore, pulchriores quam
dici aut fingi possunt, miraremini provenire virtutes: quin, si natura modo dissimularetur, certe virtutem ipsam tali corporis habitu putaretis indutam, qualem, ut nostra fert religio, ex aethere purissimo caeli mentes, ubi lubet, sibi conformant et aptant. Nam et ab decoro honestae faciei vultu concinnoque civilium membrorum commensu formam supra quam feminae, ab artuum nervorumque firmitate vim supra quam hominis, ab praeclaris regiûm officiorum exemplis virtutem supra quam viri suspiceretis. O factum bene rerum omnium auctor et efformatrix natura, ut qui novum rerum ordinem in terris erat explicaturus, eum ad talem animi corporisque formam effingeres ut oculorum sensui obviam faceret imaginem speciemque virtutis, qua homines excitati, capti, inflammati, non metu, non vi, sed sponte sua ad optima vitae instituta revocarentur!Iam video te, augustissime rex, intelligere in quo verser loco, mihi difficili, tibi gravi, hoc est de tuis virtutibus me esse dicturum. Sed, quamvis hic tua erubescat modestia, ea adeo non me ab incoepto deterret, quin impellit ut istinc alacer prima sumam exordia. Nam sive virtus sit, sive virtutis color, certe pudor praeclarissimum est tuae divinae indolis specimen ceterarumque tuarum virtutum maximum documentum. Ecquis sane temperet laudibus, cum cuius legibus innumeri populi ac gentes parent, qui supra leges eminet, cui quicquid placet abit in iussa legum, eum viderit vel ad importunas supplicum preces, vel ad opportunas procerum suggestiones erubuisse? An quis te maior adest cuius te pudeat? Certe maiorem te videt sol neminem. Cuius igitur pudet? Tui ipsius. O robustissimum argumentum: te illum esse, qui id solus agas, quod ageres coram sole! Sed cuius rei pudet, ubi nullum abs te peccatum? Irritum tui pudorem putare nefas. Igitur tam perfecte vitam instituisti, ut ab ea errasse, legum dominus, intelligas, ubi nos, legum servitia, nihil declinatum putamus. Ecquibus humanae virtutis exemplis tuas illustraverimus laudes, cum viri virtute gravissimi eorum sibi dent veniam, in quibus tute tibi non parcas? Enimvero frustra conamur humanis te laudibus exornare, qui unum, te maiorem,
vitae exemplum proposuisti: Deum. Idque adeo tua caelestis erga eum pietas confirmat, ut, statim atque ad nos perveneras, luculentissimum et primum virtutis documentum edideris, quum non longa navigationis incommoda, non nova urbis facies, non frequentia nobilitatis officia te quicquam morata sunt: quin recta in regium sacellum, ac pene solus concederes, et Deo Optimo Maximo pro secundo appulsu vota singulari exsolveres castitate. Quantam porro tui admirationem in animis omnium excitasti, et quam impensa studia quotidie in te advertis, ubi Deum adis et sacris ades: quae dum operantur, ad christianae humilitatis exemplar compositus ac venerabundus, non in terrena, ut magnifica, ut conspicua, aciem dirigis oculorum, sed unum Deum contemplaris: non alia dicis quam bona verba. Itaque gravius per te quam per sacerdotum quemlibet vel pontificum Deum edocti sumus, cum a te, regum maximo, tanta cultum religione videamus. Quid enim huius est nisi quia proxime Deo accedis, optime noscis, et quantum noscis, tantum etiam veneraris? O pietas aeternis laudibus decoranda, quot ex te aliae quantaeque nostri principis virtutes, veluti rivi ex sacro fontis capite, derivantur! Hinc illa incredibilis temperantia, clementia admirabilis, praedicanda facilitas, invicta animi celsitas, iustitia singularis.Nonne dignum immortali gloria deputemus, quem pro Italiae salute ac tranquillitate suo ductu imperioque decertaturum, connubii adhuc fumantes toedae, aetate florentem, Ludovicae Mariae novae nuptae amantissimum, a praeclarissimo incoepto attinere nequiverant? Quanta istic claret tua reipublicae diligentia, Philippe, qui prius pace regnum, deinde sobole regiam fundare studeas? quod animi in cupiditates imperium eminet? Id certe rationis regnum homines agitarent, nisi eam vitium labefactasset originis, et tum liberis darent operam, cum sit opus. Sed neque id unum est tuae incredibilis temperantiae, neque primum exemplum. Nam quotidie tuis adsumus prandiis tuasque spectamus coenas, unde quis enarret quam bona virtutis fruge expleti discedimus? Non enim longa ferculorum pompa, non machinosae epularum struices
in oculorum fastum ornantur, non fracta symphonia personat, non parasitorum scommata, non scurrarum dicacitates aures irritant; sed regia ciborum frugalitas ditat mensas, modestum silentium exhilarat: neque discinctus aut soleatus accumbis, sed iuxta ac in aciem descensurus. Tu tibi structor, tu tibi carptor non in multum diei noctisve te invitas, sed per brevissimum temporis spatium innutriris. O aurei seculi prandia! o heroicorum temporum coenae! in quibus non quam multum voluptati, sed quam parum naturae satis sit, satisfiat, et inter regias, nedum liberales, mensas victus magis capiatur quam cibus. Nam ille Bacchi modus quam admirandus? quem puri fontis latices, ac ne hi quidem ipsi refrigerati (moribus alioqui probatae deliciae) perdunt magis quam temperant! Vos huc, vos, viri sapientes, accerso: suntne vestrae coenae cum his regiis comparandae, ubi non argutulis verborum tricis, sed miris rerum exemplis vitae moderationem potentissimus regnator edoceat? Et tamen quid maius instat, quod te ad mensam exhibet humana specie angustiorem, cum qui ad id virtutis spectaculum frequentissimi fere semper conveniunt, ita eorum oblecteris corona, ora et vultus tanta oculorum diligentia et sedulitate intuearis, et in eo sensu nisi totus, ita certe plurimus occuperis ut nihil aut pene nihil animi tui possit superare gustatui. O principem modestissimum, qui epulas non sumptuositate, sed tui publicitate magnificentissimas exhibes! O vita scilicet regia, quae in conspectu agitur populorum! Itaque tua victus temperantia haud minorem spectavimus somni lectique modestiam. Te namque vidimus (futura aetas, crede narrata, nam vidimus) meridiantem quiete magis quam sopore, cubantem sopore magis quam somno capi. Numne id efficit moderatio ciborum? Sed nec venatio (quam belli effigiem saepe ludis proximus imperator) labore aut lassitudine somnum tibi quicquam graviorem accersit. Quid igitur est nisi ignea et vivax vis animi, ocii impotens et ignara desidiae? Sed an aulaea distincta gemmis, pegmata in admirationem extructa, aurea fulcra in leones aut aquilas conformata, pulvinaria ex peregrinarum avium infarcita pennis, et quae alia naturae infirmitates fecere delicias, tibi lectum instruunt et adornant? O in summa potestate rerum admirabilem rerum modum! Cui peruanum mexicanumque regnum infinitam auri argentique vim conflat ac ferit, cui Gangeticus sinus uniones ac gemmas profert, cui innumerae manus artes in tot regnis late florent ac vigent; eius quasi caelibis lectulum modestissimo cultu stratum vidimus mirabundi.Sed tantae tamque mirae modestiae quantae item et quam rarae addunt se comites facilitas et clementia! Quando et illustri et obscuro loco nati promiscui ad te adeunt, preces fundunt permixti, indiscreti tuam potentem adorant manum, nec tenuiores proceribus fortunam invident, nec proceres tenuioribus impertitum dedignantur honorem: ita omnes incredibili tua exples benignitate. Cuique ad te penetrare licet dum velit; omnes tua clementia admittit; tua innocentis securitas submovet neminem. Non adeunti deductor quaerendus est; non commendator precanti; non deprecanti patronus. Quamobrem aula, ad tui exemplum in summam humanitatem conformata, facilis, ita universis patet ut tibi, o rex clementissime, qui talem in regno patriae curae similitudinem refers, ut merito «nationum parentem» appellare te liceat. Atqui tuam istam tantam mansuetudinem, ut rara, ut praeclara invicta animi et ardua celsitas excipit, qua cuncta sublimia superas, omnia excedis excelsa! Quid? tuus ille mos gravissimus, ut nihil mireris humana, annon id est expressissimum vultus sapientiae lineamentum? O quam admirabilis in te est nexus et catena virtutum! Nihil magnum, nihil novum, nihil insigne te advertit, quod cuncta sublimi animo magnificentiora praeveneris. Sed nec ea, quae pro tua non sunt dignitate, forte fastidis aut despicis: quin pro tuae magnitudinis modo, quae te non digna sunt, soles tua dignatione dignare. Quid, si quod amplissimum es adeptus imperium, infra te putes? Nam quid aliud sibi volunt illa maris, quae subis, pericula? illa navigationis, quae perfers, incommoda? durum vitae, quod instituis, genus in castris? Certe non aliud evincunt, quam quod non tam pulchrum tibi sit in imperio vivere
quam pro imperii salute pati; et summae rerum praeesse humanum, perturbationum regnum agitare divinum putes. Sed quis par est ut pro merito dicat quanta insit in tuis rescriptis iustitia? in consiliis prudentia? in sermone gravitas et, quod magis est, in ipso aetatis flore consummatissima? O quam falsos experti sumus philosophos, qui in iuventa solam virtutis indolem laudari posse existimarunt! Hominibus quidem vulgo sera virtus venit, ut quibus ex graviore luto natura finxit vehicula virtutis praecordia: tibi vero, qui ab coelo ducis originem, ex purissimo mobilissimoque aethere conformavit, ita ut non tam annos praecoci sapientia praevertis quam maturam virtutem velocissimo comitaris ingenio. O rerum gestarum scriptores, quae vobis praeclara et ampla pacis bellique argumenta Philippus processu aetatis praebebit, quem tot laudes ab viris virtute summis affectatissimae, ultro vixdum plene puberem anteveniunt! Hac igitur corona virtutum gemmis conserta coelestibus, hoc syrmate honestatis, divini solis picto coloribus, priusquam regalibus ornatum insignibus, te nobis conspicuum demonstrasti: an id ut ostenderes te maximo imperio fuisse dignum antequam imperares?Nostra aetate minores ex hoc intelligite, posteri, quantum inter Philippum et Carolum v aliosque nostros optimos principes interfuerit. Siquidem ii urbem Neapolim non prius ingressi sunt nisi instructa maiestate venerandi, ut principalis religio suis adderet virtutibus decus: hic privatim adit ut, suis hominis virtutibus, principis augeat dignitatem. Ecquis sane referat hesternae diei candorem, lumen, laetitiam, qua regali per urbem pompa rex augustissimus equitasti? Praeteream aulaea auro sericoque contexta ubique praetenta; sileam temporarios arcus pro curiis magnificenter extructos; taceam titulos ingeniosissime tibi inscriptos; missos faciam equos indole tum maxime generosa ditissime phaleratos; confertas puerorum et splendide instructas familias, militum acies, usquequaque processurus eras, extenuatas. Quis enumeret proceres eorumque ornatus ad magnificentiae modum describat? quot cives ex regni municipiis ac praefecturis confluxerint? quot
viri principes ac legati ab Italia convenerint? qui amplissimi romani principis senatores candenti ostro nitentes coierint? honestissimas matronas gemmis auroque graves, magistratus, pontifices, sacerdotes quis unquam recenseat? Et in tanta hominum copia, virorum lumine, rerum splendore, in viis, de aedium fenestris, de tectorum fastigiis, tu omnibus unus totum magnificentiae spectaculum in ea pompa exhibebas; et quacumque procedebas, ita omnium in te unum advertebas obtutus, ut dicere non dubitem eo die te suis oculis Italiam gestavisse. Quae tum omina tibi pio felici augusto concepta! quae vota tibi hostes debellaturo nuncupata! quas in laudes quove impetu laetitia simulationis ignara prorupit! ut illam tralaticiam «regum decus», illam celebrem «incrementum regnorum», usitatam illam «catholicae religionis praesidium», crebram illam et maxime usurpatam «universa hilaritas», ex tuis missilibus desumptam, audiveris.Atque utinam Deus fecisset immortalis ut mihi hic tanta vis dicendi suppeteret, tam uberes eloquentiae fontes erumperent, tanta copia superaret, ut quot quantisque beneficiis hanc civitatem, hoc regnum ornaris, auxeris, cumularis vel pressissimo stylo complecti possem! Qui, principio adveniens, illa patriciorum ordini praeter spem, praeter fidem benefacta promulgasti ut neapolitani divi Iohannis equites neapolitanae classi duces ac praefectus imponerentur, et Gadibus, Hispaniarum claustris, vir hinc patricius praeesset ex ordine. Mox, ut significares quanti nobilitatis faceres fidem, neapolitanam equitum dudum scriptam legionem illo incredibili beneficio decorasti ut et iis praetorii custodiam concrederes et ipsis turmarum ducibus praefecti optionem remitteres. Hinc quo rusticae plebes et multitudo urbana, qui te maximum colunt, optimum etiam sentirent, uno edicto, plebi populoque neapolitano dimidium, quod pro frumento penditur, vectigal remittis, et universitates civium tributorum reas, novis propositis tabulis, ingenti aere per totum regnum universas absolvis. Nec tua beneficentia terris tantummodo terminatur, quin in coelum etiam caput inserit, qui divo Ianuario, nostro maiorum
gentium indigeti, universae hispaniensis monarchiae tutelam permittis ac patrocinium: et, mira rerum conversione, beneficii collationem in opis implorationem commutas. At enim quae tua benignitas non finitur loco, ea nec tempore coërcetur: qui noxios criminum labe lustras et innocentiae restituis; oboeratis solvendi diem amplias et eorum integras fidem; cuncta legum beneficia a decessoribus collata regibus sanctissime rata iubes; et universa ab hoc regno constituto aliorum benefacta tu una liberalitate complexus es. Itaque in nos tuis beneficiis exornandis ipsam regni maiestatem, si fas est dicere, profundere videaris: nam, ut fortunae adversis occurras, leges relaxas; ut conscientiae labes deleas, fasces dissolvis; ut laetiorem agrorum facias cultum, fiscum deminuis; ut domi abunde sint necessaria vitae, militare aerarium attenuas; ut foris ad virtutem milites excitentur, iis te ipsum donas. Itaque omnia te optimo plena. Terrae, defatigatae iam, allevatis tributis, ab aratro quiescunt, et boves per prata palare seiugos, et sponte telluris luxuriare segetes sub umbra spectat desidiosus agricola. In tenui cuiusque lare, relaxata annona, pueri circum parentes cariores dant iocos laetaeque Cereris dona ludunt. Tuo beneficio devincti, noxii innocentiorem induunt mentem, aere diruti, luxum exuunt et desidiam; milites tui custodia superbiunt; pagani tua magnificentia rem cumulant; sacra tua religione gaudent; tui laetitia profana gestiunt; privatae res tua praesentia instaurantur; tua authoritate publicae confirmantur. Ecqua unquam via tuam in nos beneficentiam occludis? Tuo augusto spectaculo oculos recreas; tuis laudibus aures permulces; tua hilaritate corpora reficis; tuis exemplis ad virtutes excitas animos. Maiestatem huc intulisti, et urbs augustior facta est; humanitatem, clementiam, probitatem ad nos importasti, et civitas beatior evasit; delectatus es indole civium, et generosior prodiit; Neapolim te dignam putasti, et in regiam orbis terrarum abiit celeberrimam.Qua igitur digna ratione tam expositae, tam obviae, tam honorificae beneficentiae, quantum est meritorum momentum,
tantum possimus agere gratiarum? Certe in eo te fastigio, Philippe, Deus Optimus Maximus collocavit ut referre grates, si fieri posset, id ipsum superbum sit et ingratum. Sane id est tuae liberalitatis precium; ut, cum in quos eam conferas, semper apud eosdem solida integraque sit gratia, eam tibi agere iuxta sit ac debere. Igitur, quando gratiis referendis opes, agendis verba non suppetunt, saltem tantae beneficiorum moli par esset nobis vastitas animorum ut possemus habendo concipere. Nihilo tamen minus, si non ut decet, at uti licet, si non ex merito dignas, at pro officio veras agimus grates vobis, sanctissimae leges, quae hispanicum ita fundastis imperium ut regnorum successionem natura dirigeretis. Grates tibi, recepta coelo mens, Carole ii, qui tuo supremo elogio quem regnorum iura ad successionem vocabant, eum tua designatione accersisti. Grates tuae foecunditati, iam inter sydera allecta, Maria Anna Christina, quae et hispanico et gallico imperio regni subsidia parasti. Grates tibi, Ludovice Magne, qui Philippum agnoscere successionem volueris, illo universo terrarum orbi salutari iussu, quo indoles visus es commutasse virtutum; et, cum maximam Borbonio nomini monarchiam quaesivisti, tum maximum dedisti moderationis exemplum. Grates denique tibi, regum dator, Deus Optime Maxime, qui ita regnorum vices ab anteacta temporum aeternitate regis ac temperas, ut hodie per te Philippus regnaret. Dedisti regem regno: omnium salus, conserva. Parasti regnum regi: fortuna bellorum aspira. Maximum imperium servasti, optimum regem legisti: aeternitatis parens, perenna.
