I Acta funeris
Sub initia belli de hispaniensis imperii successione, aliquot Neapolitani, nobili genere orti, Austrii principis studio et austriaco iure ducti, XI kal. octobris anno MDCCI in principe Regni urbe Neapoli Carolum Austrium Neapolitanorum regem appellarunt. Sed, quia incoeptum, destituente consilium fortuna, inter ipsa tentamina disturbatum, plerique Regno ad Leopoldum Caesarem excesserunt, a quo sancte in fidem recepti, et pro cuiusque virtute ac merito liberaliter habiti sunt. Carolus autem Sangrius et Iosephus Capycius, hic e Rofranensium, ille a Sanctolucidensium marchionibus, primus morbo impeditus, alter fugam perosus, oppressique, pro Carolo rege mortem, uti viros fortes decet, imperterriti oppetiere. Sed, sexto post belli anno, cum neapolitana expeditio praeclarissimo fortissimoque viro Wirico comiti de Daun a Iosepho Caesare decreta esset, Carolo regi ea deliberatione renunciata, prima curarum fuit, Regno parto, primum omnium Carolo Sangrio et Iosepho Capycio publico funere parentari. Itaque Daunius per summam nominis authoritatem, quam praeclarissima rerum gestarum fama sibi comparavit, inoffenso agmine universam Italiam emensus, vix Regnum Regnique caput Neapolim
ingressus est, quum a rege litteras ea de re ipsi, tamquam agmen adhuc facienti, scriptas in hanc sententiam accepit:Cum eorum, qui per gloriam pro meo regno occubuerunt, cum omnium, tum Caroli Sangrii et Iosephi Capycii maxime, et quam bene sint de me fide et amore meriti, memor agam; cumque mihi ipsorum capita, Andegavensium ducis iussu, in urbe Neapoli ostentui exposita esse dicantur; iam tempus datur (spero enim ex sua virtute Deum Opt. Max. meae ius caussae in eius expeditione Regni adiuvaturum) ut iis sepulchrum pro virorum ac rerum gestarum dignitate honorificum extruatur. Ac pro imperio item iubeo iisdem illico funus, quantum pote est, magnificenter instructum cures, ad quod omnes magistratus tecum frequentes maioris honoris caussa conveniant. Praeterea sepulchris epitaphia, quae et talium actam fortium virorum fidem, et meum erga eos gratum animum moneant, proponantur, ut omnes sciant et posteris innotescat quod summa eorum erga me studia, uti dux Andegavensis, quo alios deterreret, mortis exemplis in ipsos editis coërcere conatus est; perinde ego honore affici diligam, ut exemplo sint in quo meorum fides subiectorum ad imitandum caeteris proponatur. Illud autem moneo quod, si forte nondum Neapolim ingressus haec acceperis iussa, primum omnium id funus, quibus indixi honoribus, exequaris; meque de eo facto, nam scire cupio, facias certiorem.
Barcinone, iv idus iulias anno mdccii.
Itaque Daunius extemplo regia mandata ac sedulo facere instituit: et in Divi Dominici sacra aede, quae et regii iuris est et utriusque viri familiaria sepulchra habet, edi placuit funus. Tum Capycii ossa, quae in Divae Mariae Coronatae, in Apenninis Campaniae montibus, ubi occubuerat, sita erant, effossa sunt, et clam in principem urbis arcem, Castrum Novum dictam, translata, et cum capite, quod ibi erat, composita. Nam Sangrii in eiusdem arcis sacra aede integrum iacebat corpus humatum. Ad haec aerarii quaestorem iubet qui de aere publico opera faciunda locet; mandatque Benedicto Laudato congregationis casinensis, in regio monasterio Divorum Severini et Sossii priori, viro divinarum rerum adprime docto, ut oratione latina defunctos pro concione laudaret, et Iohanni
I
Acta funeris

Baptistae a Vico, regio eloquentiae professori, ut cetera funerum solita exequeretur; quae omnia quo curatiora et magnificentiora succederent, regis de funere placitum utili interpretamento diutius tractum est.Tandem ix kal. martii mensis proximi indictum: sed pridie eius diei ita instauratum. Pullo sacra arcis aedes paratu, et in media aede statutum feretrum, culcita ex auro textili stratum, ad cuius angulos gentilicia utriusque stemmata acu picta. Super feretro duo capula eodem vestis genere circumtecta, ad quorum inauratas seras certa cuiusque stemmata phrygiata, ibique intus plumbatae arculae, ubi cuiusque ossa secretim condita. Super quoque capulo scipio militaris, ensis, corona, nobilitatis et militaris honoris insignia. Iuxta feretrum homines, praeficarum instar, lugubri veste graves, gentilicias defunctorum imagines, hastis praefixas, sustinebant. Igitur tamquam super corporibus recens exanimatis, ad meridiem usque, sacra piacularia facta et suprema officia soluta. Meridie exacto, in areis qua efferendum funus erat, cunei militares dispositi, et squalentibus signis versisque armis et moesto sonore militia defunctos lugebat viros. Vergente ad occasum die, ita funus elatum. Principio peditum cohors eodem tristi cultu praeibat. Tum biscentum e dominicana familia coenobitae et iohannitae canonici cum accensis funalibus bini procedere. Dein generosi equi duo longa luctuosae vestis trahebant syrmata, pedes sanguine in ostentationem foedati, quasi iis, de industria corruptis, quando non amplius dominis, usui essent praeterea nemini. Porro, quos praeficas diximus imitari, gentilicias imagines praeferebant. Funus autem comitabantur viri nobiles, qui culcitae sustinebant oras; et amplissimus ordo ac maiores magistratus, cum urbani, tum militares, sequebantur. Tandem altera peditum cohors claudebat pompam, quam ita instructi ex arce per Franciscanam in Toletanam ingressi, inde in Matulanensium ducis viam digredientes, in Divi Dominici aedem perduxerunt.
Postera die iustitium indictum, et cives frequentissimi in funeris aedem confluere, quibus in hunc modum ornata patuit.
In templi fronte pictura inerat, quae templi vestibulum ex marmore affabre incrustatum referebat; atque frons ipsa nigris ornata vittis auro textili fimbriatis ad moestitiam decora: hinc atque hinc, inter antas, tanquam marmorea utriusque viri signa, vittis adpensa, videbantur. In vestibulo tabula inscripta, quorum funus virorum, cur in eo potissimum templo, quo merito et a quo indictum, monebat cives. Interiora templi, quae tectorio opere inducta sunt, nigris item distincta vittis, et vittae in speciem auro praetextae, vel super testacea lorica argute excurrebant; vel in basilicae corona arte contrahebantur in nodos, ut hinc atque hinc per arcuum vana quodammodo pendentes facerent sinus. Super valvis defunctorum icones virorum graphice expressae, in quas contuentes cives, dum eorum memorant vitae adversa et funeris publici praeclarum spectant honorem, Summi Numinis providentiam admirantur. Ad summos autem arcuum angulos tabulae pictae adpensae, et ad imas tabulas ceu evoluti codicilli applicati. Tabulae autem picturas, codicilli carmina emblematum exhibebant. Hinc ad pilarum capita, super quas ipsi pendent arcus, antiquorum exemplo, qui dicta vitae agenda utilia inscribebant in templis, eiusmodi dicta e re nata in minoribus tabellis proposita legebantur, ac tum dicta, tum emblemata vel nobile virorum genus, virtutes, fortunam, facta, vel regis in eos pietatem et munificentiam, vel eximium publici funeris honorem significabant. At in media aede temporarius tamquam ex porphyrite tumulus quadrangula facie extructus erat, qui pro basilicae modo latera fronte habebat oblongiora: isque per gradus fastigiatus corona templi tenus exsurgebat. In tumuli basi, quae valvas spectabat, Sangrii, ab altari vero Capycii epitaphium legebatur. Circa imum tumulum complura et ingentia ex argento candelabra, et alia per tumuli gradus spissim statuta, et e summae basis angulis alia, quasi multorum luminum fercula, ad summum usque tumulum consurgebant; ita ut, cunctis accensis, et per summam concinnitatem copiamque dispositis, non tumulus collucere, sed pyra, instructis, ut ita dicam, facibus conflagrare videretur. Sub summo tumulo, culcita, quam diximus, contecto, illata ossa, ac super eo ex auro textili pulvinaria, ac insuper scipiones militares, enses, coronae. Altare autem araeque spissis luminibus inlustres, et sacro instrumento praedivites, atque in iis universum mane inferiae celebratae.Tandem solenne sacrum in altari ad symphoniam factum, cui Daunius, pro rege, et primaria ac lectissima femina Barbara comes Daunia, pro regina, decuriones civitatis, summus Senatus caeterique magistratus ac militares tribuni ac plurima nobilitas adfuere. Solennibus operatis, Benedictus Laudatus defunctos pro suggestu gravibus rerum argumentis et patrum stylo laudavit. Perorata denique oratione, Daunio eiusque uxori ac omnibus qui ad funus honore digni convenerant, in templi excessu libros, in quibus haec omnia typis mandata sunt, viri ad id adsignati distribuere, uti et ad regem reginamque, ad Caesarem et augustas missi. Et illud decretum: uti, peracto funere, in media culcita regia insignia phrygio item opere extarent; eaque sacrae funeris aedi rei actae munimento relinquerentur; et capula, uti solet, in regio coenobii conditorio asservari, et in Capyciorum sacello et Sangriorum ara ex marmore sepulchra extrui, ubi cuiusque conderentur ossa, et in marmoreis tabulis epitaphia inscriberentur; quae, quando iis honores a rege ex aequo iussi, et una inscriptionum praescripta formula, ad unum ferme exempla concepta sunt.
[Seguono tre grandi incisioni, delle quali due rappresentano gli addobbi alia chiesa di san Domenico (nella prima sono due medaglioni raffiguranti il Di Sangro e il Capece); la terza il catafalco. Indi l'Oratio recitata dal padre Benedetto Laudati.]