decorative images of Past Masters authors

SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide: Link to Annotation Guide.

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
II-3: Il Diritto Universale (III): Notae, Dissertationes
Body
DISSERTATIONES
IIIGIGANTUM MYTHOLOGIA

IIIGIGANTUM MYTHOLOGIA

(pag. 356, n. 1).

[1] De hac gigantum traditione, quam, sacris libris consignatam, tum naturali, tum civili historia confirmavimus, prima ferme omnium fabula concepta est. Et, quia omnium ferme prima — ut plane intelligatur qua ratione, rudissimorum hominum et linguae inopia summe laborantium incertis longisque traditionibus, fabulae, sine ullo hominum consilio, quinimmo plurima naturae necessitate, sint suis tenebris involutae, ut in notis paullo infra de fabulis omnibus generatim dicemus70, — iccirco mythologiam prolixius exequi placuit.

[2] Gigantes Terrae filii. Ipsum fabulae initium perperam positum. Nam, in errore concepti et incertis seminibus, erant ex Chao nati: at, postquam fulmine victi sunt, se «Terrae filios» appellarunt, de quibus filiis Terra est dicta «deorum mater», ut alibi vidimus.

[3] Ingentibus corporibus, quod demonstratum. Sed posteriores poetae, ut fit in magnarum rerum traditionibus, ita auxere corporum enormitatem, ut Homerus describit in Polyphemo, qui quum mare ingressus est, Ulyssem insecuturus, pelagus regurgitavit ad litora71.

672 ―

[4] Bellum indicunt Iovi, quem affectant de caelo deiicere. At quodnam bellum cum Iove, quem errones impii nesciebant?

[5] Sequentes poetae hanc gigantum erronum impietatem, quia fulmine victi sunt, hinc errantes bellum fecere: quem errorem cetera, quae de gigantum bello narrant, falsa quidem, sed ex nostrae historiae veris consequuntur.

[6] Nam montes montibus imponunt. Ubi et fabulae partes perperam collocatae. Quam hyperbolem fabulae id verum fecit: quod, fulmine audito, gigantes, summa religione perterriti, se in montanis lucis abdidere.

[7] Aquila Iovi gigantum bellum obnunciat — aquila Iovis nuncia ad homines per auspicia ab hominibus facta ad Iovem, — et aquila in eo bello Iovi ministrat fulmina. Composita duo potissima divinationis argumenta, nempe aquila et fulmen; sed id quoque etiam praepostere narratum. Nam gigantes, fulmine ab impia erronum vita deterriti, maiorum avium, quas «aquilas», ut alibi demonstravimus, prisci dixere, auspicia secuti, in lucos cum foemina quisque sibi auspicato capta concessere.

[8] Iupiter fulmine gigantes profligat. Nam fulmine eos ab impia erronum vita deterruit; et aquila et fulmine divinatio, et divinatione deorum religiones occiduis gentibus, graecis maxime latinisque, fundatae.

[9] Gigantes sub montibus consepulti. Quia, aquilas in submontanis, ubi sedes habent ac proinde nidos faciunt, secuti, quia omnes aves ad fontes nidificant, divino aquae perennis beneficio primo omnium accepto, in submontanis haesere.

[10] Gigantes sub montibus ignes evomunt. Qui submontanas incendere sylvas, in quas sive ador seu far severe. Ex horum numero Tytius cauti affixus — gigantes in montanis haerentes, — cui iecur ab aquila aeternum voratur — qui acerrimis stimulis religionis perpetuisque stimulatur et pungitur.

[11] Homerus de gigantibus haec narrat in Polyphemo:

673 ―

[12] Primum fuisse inhospitales. Nam, per montium lucos dispalati, aliique ab aliis secreti, ut ipse quoque Homerus tradit, sua tantum curabant72.

[13] Hinc, in admirationem feritatis, postea confictum humanis carnibus vesci73. Illud autem verum: naturae sponte natis victitasse; sed praepostere, cum id a gigantibus erronibus factum sit. Nam certis haerentes sedibus industria sibi fructus invenere et pasturam exercuisse, quam nos post agriculturam narravimus introductam.

[14] In uxores et filios habuisse potestatem74. Namque ii certas uxores et ex iis certas familias habuerunt, in quas patria exercebant imperia.

[15] Ex gigantum erronum impietate impium Polyphemum facit, ut, si eum incedat libido, cum Iove ipso gerere inimicitias sustineat75. Sed praeposteram arguit narrationem, quod vatem inter gigantes consenuisse ipse Polyphemus excaecatus memoret, qui sibi eum ab Ulysse casum cecinerat76. Quod significat et connubia et familias inter gigantes auspiciis et divinatione, ac proinde deorum religione, fundatas.

[16] Speluncas in montibus habitasse77. Quod sane verum.

[17] Fuisse monoculos78. Id ex lucis confictum; nam, ut in lucis aliqua ex parte caelum observarent auspicia capturi, alicubi delucarunt lucos. Et ita verum quod grammatici docent: «lucum» inde quod non luceat dictum; et tamen «lucum» a «luci», sive ab ea parte qua luceret, appellatum. Posteriores poetae ex harum rerum ignoratione hos lucos veluti unos oculos gigantum frontibus affinxere.

[18] Ulyssem praeusta trabe Polyphemum excaecasse79. Haec sunt prima arma quibus primi gentium pugnarunt. Cum enim nondum ferri innotuisset usus, hastas igne acuebant; unde «praeustae sudes» celebre armorum genus barbaris mansit, ut romani historici passim memorant.

675 ―