SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LIII. DE HABITU, UT QUODDAM GENUS ACCIDENTISCONSTITUIT
SECTIO II. QUAE SINT SUBIECTA, SPECIES, AUT PROPRIETATES HABITUS

SECTIO II. QUAE SINT SUBIECTA, SPECIES, AUT PROPRIETATES HABITUS

1. Inanimata habitu carent .— De subiecto huius praedicamenti D. Thomas, citato opusculo, significat esse solum hominem; nam res inanimatae non vestiuntur; alia vero animalia natura vestivit pilis, plumis, etc., quae vestimenta non pertinent ad hoc praedicamentum, quia sunt (aít D. Thomas) partes integrales suorum animalium ; homo autem solus, cum nudus nascatur, rationem accepit qua sibí vestimenta parare posset, et ita hoc praedicamentum videtur solis hominibus convenire.

2. Hominum industria, animata et inanimata habitu induuntur .— Addit vero idem D. Thomas denominationem huius praedicamenti extendi ad quaedam alia animalia, quatenus industria hominis vestibus ornantur aut armantur, ut simia, vel equus. Addere vero ulterius possumus eadem industria extendi hanc denominationem ad res inanimatas, saltem quatenus sunt imagines animatarum, et praesertim hominum, quo modo vestimus imagines. Immo interdum res alias, ut domos, palatia, etc., ornamus aulaeis seu tapetis, quae sine dubio praebent denominationem pertinentem ad hoc praedicamentum.

3. Deaurati, dealbati et huiusmodi denominationes ad hoc praedicamentum spectant .—Denique addit ad hoc praedicamentum pertinere omnem denominationem provenientem ab una substantia quae solum per modum ornamenti alteri coniungitur, etiamsi proprie vestis non sit secundum communem usum huíus vocis. Hoc patet ex dictis supra in divisione generum praedicamentalium, ubí ostendimus has denominationes, deaurati, dealbati, etc., ad hoc praedicamentum pertinere, quia sunt accidentales, et ad nullum aliud spectant, et alioqui habent satis univocam convenientiam cum denominatione quam vestimentum tribuit. Atque ita tandem fit ut subiectum huius praedicamenti possit esse quodlibet corpus, praesertim maximum; nam simplicia non sunt ita apta ad has denominationes, quamvis terra prout ornatur herbis aut floribus, hanc denominationem participare videatur.

De speciebus habitus

4. Ex hac vero subiecti explicatione facile colligi potest varietas specierum sub hoc praedicamentali genere contentarum. Possemus autem, maioris claritatis gratia, ipsum summum genus non appellare nomine habitus aut vestimenti, sed ornatos, et illud distinguere in proprium vestimentum et in ornamentum commune rebus inanimatis, ut tales sunt. Et rursus vestimenta hominum dividi possunt, vel iuxta diversas partes organicas, quomodo distinguimus pileum a calceo, etc.; vel iuxta diversos fines, quomodo distingui possunt vestimenta propria ab armis, quae D. Thomas supra ad hoc praedicamentum revocat, et maxime videtur habere verum de armis defensivis; nam illa quae ad offendendum sunt non coniunguntur homini per modum formae, sed per modum instrumenti; unde ut sic non tribuunt peculiarem denominationem praedicamentalem. Deinde ornamenta aliarum rerum possunt multis modis variari; nam quaedam sunt pendentia tantum seu extrinsecus adiacentia; alia sunt intimiori modo coniuncta, ut aurum in argento deaurato, et inter haec facile potest alia distinctio et varietas multiplex excogitari.

Proprietates habitus

5. Ultimo, quod spectat ad proprietates huius praedicamenti, nihil fere dicere necesse est. Nem cum forma huius praedicamenti sit substantia quaedam, ut in se est talis res, easdem habet proprietates quas substantia corporea, ut variis accidentibus subest; tamen ut forma est extrinseca, fere nullas habet proprietates peculiares. Aliqua vero accidentia videntur peculiariter pertinere ad eam constituendam sub tali ratione, praesertim color et figura; nam haec duo, sicut ad pulchritudinem multum conferunt, ita etiem ad rationem ornamenti. Addunt D. Thomas et Albertus, locis supra citatis, esse proprietatem huius praedicamenti recipere magis et minus; sed non est intelligendum de susceptione magis et minus per propriam intensionem; sic enim, cum habitus sit substantia quaedam, non magis potest suscipere magis et minus quam ipsa substantia, sicut ob eamdem rationem non habet contrarium. Sed dicitur suscipere magis et minus secundum additionem quamdam, non tantum extensivam ex parte subiecti, quod commune est aliis accidentibus, sed per multiplicationem vestium et circa eamdem partem. Quo modo dicitur magis vestitus qui duas tunica habet, quam qui unam tantum.

6. Unde etiam est peculiare huic praedicamento ut una forma eius possit alteri supponi, vel quasi per accidens ex voluntate hominis, ut quando sunt vestes eiusdem rationis, vel per se ex institutione talis habitus ut toga superponitur aliis vestibus, quamvis denominatio semper referatur immmediate ad ipsum hominem; homo est enim qui togatus denominatur, et quamvis contingeret carere interioribus vestibus, et solam haberet togam, ita denominaretur. Est etiam quodammodo proprium huius praedicamenti ut formae eius distinguantur secundum partes organicas hominis, et tamen simpliciter denominent hominem; quamvis enim calcei aut pileus tantum sint in pedibus vel capite simpliciter dicitur homo pileatus, vel calceatus, et recte sequitur unum ex alio; nam quando forma non est nata convenire toti nisi ratione alicuius partis, tunc existens in sola illa parte denominat totum, sicut dicitur homo crispus propter solos capillos. Sic igitur, quia calceus est extrinseca forma solius pedis, in illo existens denominat totum, et sic de aliis. Et ob contrariam rationem, quando denominatio ex se est communis toti, non sumitur simpliciter ab huiusmodi formis, et ideo non dicitur homo simpliciter vestitus, etiamsi habeat calceos aut pileum, etc. Et hactenus de novem generibus accidentis.