SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO II. AN IN POTENTIA SECUNDUM LOCUM MOTIVA ACQUIRATUR HABITUS

SECTIO II. AN IN POTENTIA SECUNDUM LOCUM MOTIVA ACQUIRATUR HABITUS

1. Sed circa dicta, et præsertim circa ultimam partem, supersunt nonnullæ obiectiones. Prima est, quia potentia secundum locum motiva non est activa actione immanente, sed transeunte, et tamen illa est capax habitus; ergo. Maior patet, quia, licet motus localis progressivus seu animalis soleat dici immanens, quatenus manet in eodem supposito, proprie tamen, et prout nunc loquimur, non est immanens, quia non manet in eadem potentia, immo neque in eadem parte subiecti, teste Aristotele, quia animal non se movet per se primo sed per unam partem movet aliam. Præsertim quia argumentum non tantum procedit de potentia, qua homo se vel partes corporis sui movet, sed etiam de illa, qua movet aliquod extrinsecum corpus, ut chordas cytharæ, aut penicillum. Probatur ergo minor, quia experimur per usum artis acquiri facilitatem et determinationem quamdam, non solum in mente, sed etiam in membris corporis. Cuius etiam signum est, quia, licet quis optime discat regulas artis, si non exercet ipsas externas actiones artis, nunquam acquiret promptitudinem et facilitatem in eis exercendis; immo vix poterit aliquam actionem earum artificiose exercere. Rursus est aliud signum: nam qui diu exercuit huiusmodi actiones, postea fere sine ulla attentione mentis illas exercet exterius artificiose, et summa facilitate; ergo signum est illas actiones immediate fieri ex habitu, qui in ipso membro acquiritur. Quod si quis fortasse respondeat, eam †1 facilitatem non provenire ex habitu, sed ex aliqua alia qualitate, primum enervat omnem experientiam et rationem, qua probamus habitus esse. Deinde oportet ut explicet qualis sit illa qualitas, quod non facile fiet.

2. Unde propter hanc rationem nonnulli theologi concedunt in huiusmodi etiam membris acquiri habitum, ut Scotus, in 3, dist. 33, q. unica, § Ad 1, in solut. ad 3; Gabriel., in 3, dist. 23, q. 1, a. 1, dub. 1; Ocham, Quodlib. 3, q. 17. Qui consequenter aiunt, ut potentia executiva sit capax habitus, satis esse quod sit indifferens ad efficiendos varios motus, ita ut possit ipso usu ad unum motum determinari per qualitatem acquisitam.

Quaestionis resolutio

3. Nihilominus dicendum censeo, in huiusmodi potentia et in membris externis non acquiri proprie habitum. Ita docet D. Thom.. 1. 2, q. 50, art. 3, ad 3, et id sequuntur Thomistæ, Almain., in 3, dist. 23, q. I, et in Moralibus, tract. I, c. 17. Et probatur ex principio posito, quod habitus solum recipitur in potentia elicitiva actus immanentis, quod videtur a nobis sufficienter probatum. Et declaratur amplius in præsenti; nam si in externis membris acquiritur habitus, vel ille recipitur immediate in ipsamet potentia activa motus, quæ est in membris, vel non. Primum dici non potest, quia illa potentia non est receptiva, sed mere activa. Item quia illa est instrumentum ad nutum et necessitate naturæ obediens appetitui, et ita quantum est ex se, est omnino determinata, si applicetur ad agendum a superiori potentia, solumque habet indifferentiam quasi passivam, ut in unam partem potius quam in aliam inclinetur, ad quod non indiget habitu in se, sed in potentia movente, seu imperante. Dico autem quasi passivam, quia hæc potentia motiva dum per appetitum applicatur, non recipit in se aliquid, sed solum per naturalem subordinationem despotice obedit. Cum ergo hoc faciat naturali et omnimoda necessitate, non indiget habitu illam determinante et inclinante, neque est capax eius.

4. Si vero ille habitus non recipitur in ipsamet potentia, sed in eodem subiecto, in quo est ipsa potentia, vel illa qualitas est virtus activa, vel solum dispositio passiva; primum dici non potest, primo, quia illa qualitas non erit habitus, sed potentia quædam, quia non inest potentiæ neque illam inclinat, aut reddit in se facilem ad operandum; unde nec per se cum illa componit unum principium operationis. Secundo, quia illa qualitas ad summum erit per modum cuiusdam impetus, qui non diu durat transacto motu, neque unquam invenietur in natura, quod ex vi solius motus localis possit causari virtus activa similis motui, quae sit qualitas permanens et stabilis per modum habitus. Si vero dicatur secundum, aperte sequitur, illam qualitatem non esse habitum operativum, de quo nunc loquimur, sed esse quamdam dispositionem materialem, quam acquiri in his membris per usum artis probabile est, et consentaneum D. Thomæ, dict. q 50, art. 1, ubi ait, dispositiones ad operationes principaliter esse in anima, secundario vero esse posse in corpore, in quantum corpus disponitur et habilitatur ad prompte deserviendum operationibus animae. Hæc autem dispositio non videtur esse alia præter eas, quæ vel ad modos quantitatis aut ad primas qualitates, vel alias, quæ ex illis consequuntur, pertinent. Unde etiam in ipsis externis instrumentis artis experimur, interdum fieri ipso usu et exercitio aptiora, vel quia perficiuntur quoad figuram, aut quia efficiuntur magis levia aut molliora. Ad hunc ergo modum intelligi potest membra corporis usu reddi aptiora ad motum, quia nervi ipsi vel laxantur, vel contrahuntur magis, vel alia simili causa. Sicut etiam ipsæ vires nutritivæ consuetudine assuefiunt ad abstinentiam, vel moderationem, solum quia vel qualitates primæ remitiuntur, vel ipsæmet partes corporis exsiccantur, et ita etiam magis resistunt.

Satisfit rationi dubitandi

5. Neque obiectio facta aliquid amplius probat; fatemur enim per usum harum actionum acquiri habitum, non tamen in organo corporis, sed in potentiis animæ imperantibus et dirigentibus motionem corporis. Quod vero hic habitus non acquiratur perfecte sine usu externarum actionum, duplex est causa. Prior est, quam diximus de dispositione passiva: cum membra exterius operantur, intervenit actus interior, vel voluntatis, qui dicitur usus activus, vel intellectus, qui est practica †2 directio talis usus, qui actus generant internum habitum practicum, ad talem actionem externam accommodatum; hi autem actus non exercentur solo discursu, aut disciplina circa regulas artis; immo nec per usum alterius solum attente inspectum et consideratum, et ideo licet hæc possint conferre ad acquirendum aliqualem habitum internum, non tamen ita perfectum, ut det facilitatem in usu externo. Quod autem obiiciebatur, has actiones externas interdum exerceri artificiose sine internis actibus, ex habitu relicto in ipsis membris, falsum esse censeo; immo probabilius est in philosophia, etiam quoad substantiam non posse fieri hunc motum animalem sine actu actuali usu phantasiæ et appetitus, nedum quoad modum artificiosum. Semper ergo intervenit directio artis, quamvis interdum, vel propter magnam facilitatem, vel quia fit sine ulla reflexione, experimento non percipiatur.