SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXX. DE PRIMO ENTE, QUATENUS RATIONE NATURALI COGNOSCI POTEST QUID ET QUALE SIT
SECTIO II. UTRUM DEMONSTRARI POSSIT DEUM ESSE INFINITUM

SECTIO II. UTRUM DEMONSTRARI POSSIT DEUM ESSE INFINITUM

1. Finitum et infinitum, teste Aristotele, proprie dicuntur in quantitate molis; cum ergo haec in Deo non sit, ut supponimus, non potest esse hic sermo de infinito secundum hanc proprietatem, sed secundum eam translationem qua dixit August., VI de Trinit., c. 8:In his quae non mole magna sunt, idem est maius esse quod melius esse. Rursus non intelligitur quaestio de sola infinitate durationis; nam evidentisimum est Deum esse aeternum et consequenter duratione infinitum. Quod tam ex effectibus quam ex dictis de esse Dei facile convinci potest. Nam vel mundus est aeternus, vel coepit in tempore; si est aeternus, multo ergo magis Deus, qui est primus auctor et motor eius; si vero coepit in tempore, ergo ab aliquo initium sumpsit, qui non potuit incipere, alias sumpsisset principium ab alio; cum ergo non procedatur in infinitum, sed sistatur in primo ente, ut ostensum est, necesse est illud esse semperque fuisse. Item quia ostensum est primum ens esse ens simpliciter necessarium, quia non est ab alio sed ex se; non ergo potest habere initium vel finem existendi; est ergo infinitae durationis. Igitur quaestio praecipue intelligitur de infinitate in essentia et perfectione, et consequenter etiam in virtute agendi; nam haec duo proportionem inter se servant: unde a priori ostenditur infinitas virtutis ex infinitate essentiae, et a posteriori infinitas essentiae ex infinitate virtutis. Quo modo autem haec infinitas concipienda sit et in quo consistat, praeced. disp., sect. 1, sufficienter declaratum est.

Quaestionis resolutio

2. Dicendum ergo est ratione naturali demonstrari posse Deum esse infinitum. Hanc veritatem, scilicet, Deum esse infinitum, docet fides, ut ex Theologia constat, Ps. 144; Baruch, 1; et Concil. Later. sub Innocent. III, in c. Firmiter, de Sum. Trinit. Et apud sanctos Patres, Dionys., 9 de Divin. nomin.; Nazianz., orat. 38. Et philosophi subodorati sunt, ut Aristoteles refert, III Phys., c. 4, licet de eorum sensu non satis constat, sicut de eodem Aristotele statim dicemus. Potest autem probari haec conclusio duplici modo supra posito, scilicet, vel ex effectibus, vel a priori ex aliquo attributo prius demonstrato de Deo. Priori modo probat Arist., VIII Phys., text. 7, et XII Metaph., text. 41, Deum esse infinitae virtutis ex eo quod movet tempore infinito. Quia ad movendum (inquit) tempore infinito requiritur infinita virtus. Quod probat per deductionem ad inconveniens, quia alias duo moventia aequalis virtutis alterum moveret tempore finito et aliud infinito. Quae ratio multorum torsit ingenia, quoniam statim apparet omnino inefficax; nam ad movendum tempore infinito, etiamsi gratis admittamus talem motum esse possibilem, sufficit finita virtus perpetuo durans, quae non languescat nec minuatur aut lassetur movendo; has autem conditiones habere potest etiamsi finita sit, dummodo sit incorruptibilis. Sic enim idem manens idem semper est natum facere idem, ut sol perpetuo illuminare, si perpetuus esset. Immo, teste Aristotele, sol seu caelum est causa perpetuae successionis generationum et corruptionum, et similiter omnes intelligentiae infinito tempore movent secundum ipsum, cum tamen infinitae non sint.

Mens et ratio Aristotelis expenditur

3. Propter hanc difficultatem multi doctores negant fuisse mentem Aristotelis asserere Deum esse infinitum in virtute, sed duratione tantum; minus enim incommodi existimant defecisse Aristotelem in conclusione quam in sua probatione. Ita sentit Gregor., In I, dist. 42, q. 3, a. 1; Ocham, Quodl. III, q. 1, et Quodl. VII, q. 22 et 23; Marsil., In I, q. 24, a. 2, et nonnuli alii. Verumtamen negari non potest quin Aristoteles eo loco agat de virtute infinita in vi agendi et movendi, nam id plane constat ex discursu eius. Propterea enim probat Deum esse infinitae virtutis, ut inde colligat eum carere magnitudine; at haec collectio praecipue in eius sententia nullius momenti est, cum ipse ponat caelum et elementa corporalia aeterna et infinita in duratione. Deinde probat virtutem infinitam non posse esse in magnitudine, quia alias moveret in non tempore, quae illatio esset prorsus impertinens, si de sola duratione sermo esset; nam virtus non ideo velocius movet quod magis duret. Atque ita intellexerunt Aristotelem D. Thom., Albert., Simpl., et alii ibi. An vero Aristoteles locutus fuerit de virtute infinita intensive secundum quid tantumque in movendo vel simpliciter in agendo, non potest efficaciter probari ex illis locis. Quid vero sentiendum sit dicam in fine huius puncti.

4. Scoti expositio .— Improbatur .— Aliter ergo Scotus, In I, dist. 2, q. 1, et in Quodl., q. 7, respondet medium Aristotelis in illa ratione non esse movens tempore infinito utcumque, sed a se et independenter. Sed, quidquid sit de efficacia huius medii, quod infra videbimus, certum est non fuisse hanc mentem Aristotelis, tum quia nullam mentionem facit illius particulae a se seu independenter, tum etiam quia illa ratio aeque procedit in motu finito et in quacumque actione. Aristoteles autem non ex motione seu actione, sed praecise ex infinita duratione motionis probat intentionem suam. Ac tandem deductio illa ad inconveniens, quod moventia aequalia moverent tempore inaequali, non fundatur in modo movendi a se vel ab alio, sed solum in quantitate effectus. Adde Aristotelem ibi argumentari ex medio pure physico et in eodem libro prius probato; physicum autem medium est quod primus motor movet tempore infinito, et hoc solum fuerat ab Aristotele probatum; quod autem moveat a se et sine dependentia ab alio, non est medium physicum, sed metaphysicum potius; nec de hoc Aristoteles mentionem ibi fecerat. Maxime, quia ibidem aperte significat Aristoteles dari duo moventia eodem modo, ita ut alterum moveat finito tempore, aliud infinito; non possunt autem dari duo moventia a se et independenter a superiori; non ergo facit vim Aristoteles in hoc movendi modo. Denique, esto verum sit ad movendum a se requiri virtutem infinitam, id tamen neque est per se notum, neque ab Aristotele probatum, immo nec probari tentatum neque insinuatum.

5. D. Thomae expositio .— Aliter D. Thomas ibidem exponit Aristotelem loqui de motu infinito ex parte mobilis, non ex parte spatii. Ex parte mobilis vocat infinitum motum illum in quo infinitum tempus consumendum est priusquam totum mobile pertranseat quemcumque praefixum aut signatum terminum vel partem spatii; motum autem infinitum ex parte spatii vocat illum qui per continuam repetitionem eiusdem mobilis intra idem spatium infinito tempore durat. Ait ergo principium Aristotelis esse ad movendum aliquod mobile tempore infinito ex parte ipsius mobilis requiri virtutem infinitam. Quod si obiicias: Aristoteles non potuit subsumere primum motorem posse movere tempore infinito ex parte mobilis, sed solum ex parte spatii, quia ipse solum agnovit motum caeli, quem putavit durasse tempore infinito, et ut sic esse a primo motore, at vero ille motus solum durare potest tempore infinito per repetitionem totius mobilis per totum spatium, respondet in summa D. Thomas directe et explicite locutum fuisse Aristotelem de hoc tempore infinito; implicite autem ex hac infinitate intulisse aliam, quae est ex parte mobilis. Ita ut ratio eius in virtute sit haec: Deus movet caelum tempore infinito ex parte spatii; ergo de se potens est ad movendum tempore infinito ex parte mobilis; ergo est infinitae virtutis. Patet consequentia quia infinitas motus per repetitionem spatii est per accidens, ex parte autem mobilis est per se; quod autem est per accidens reducitur ad id quod est per se; cum ergo primus motor sit causa per se infinitatis motus, debet attribui infinitas per se et non tantum per accidens.

6. Quae difficultates in proxime relata expositione .— In hac expositione multa occurrunt difficilia. Primum, quod haec fuerit mens Aristotelis, quia nullam mentionem fecit duplicis infinitatis motus temporis, neque reductionis unius ad aliam. Deinde, quia, ut motus duret tempore infinito ex parte mobilis, necesse est quod mobile sit infinitum; alioqui non posset infinito tempore durare sine repetitione et sine integro transitu totius mobilis per signatum punctum spatii, praesertim si idem motus semper perseveret, ut supponitur; et ita ponit D. Thomas huiusmodi mobile debere esse actu infinitum secundum magnitudinem. At vero, teste Aristotele, prorsus repugnat corpus infinitum moveri: quomodo ergo hic potuisset assumere primum movens posse movere infinitum mobile? nam hoc ipsum est movere corpus infinito tempore ex parte mobilis, praesertim quia expresse Aristoteles in sua probatione ponit mobile finitum; ait enim mobile illud quod movetur tempore infinito per ablationem aequalium partium, tandem consumendum fore; quod non esset verum, si mobile esset infinitum.

7. Secundo, licet daremus Aristotelem intendisse illud probationis genus, non esset minus difficile vim eius et efficaciam declarare. Nam imprimis, quaenam est vis illius illationis: Deus movet caelum tempore infinito ex parte spatii; ergo potest movere tempore infinito ex parte mobilis? Nam perinde est ac si inferretur: Potest movere corpus finitum et infinito tempore continuare motum illum; ergo potest movere mobile infinitum. At haec consequentia nulla ratione fundari posse videtur. Quia, sicut est longe diversum augmentum motus per repetitionem et revolutionem eiusdem mobilis in eodem spatio, vel per augmentum ipsius mobilis, ita est longe diversum augmentum virtutis requisitum ex parte motoris, neque ex uno licet inferre aliud, cum sint diversae rationis, immo cum unum non sit proprie augmentum, sed duratio eiusdem virtutis. Unde illa reductio infinitatis per accidens ad per se hic nullum fundamentum habet, immo in virtute nihil aliud est quam inferre id quod est maius ex eo quod est minus. Nam, per se loquendo et (ut ita dicam) ex obiecto, minus est movere idem mobile longiori tempore quam movere maius mobile. Unde in motibus finitis non recta esset illatio ex maiori continuatione motus eiusdem mobilis colligere virtutem movendi maius mobile. Denique instantia superius facta contra rationem Aristotelis eodem modo procedit contra hanc interpretationem; nam angelus potest movere caelum tempore infinito ex parte spatii, et tamen non potest movere aliquod corpus tempore infinito ex parte mobilis; ergo neque in primo motore licet unum ex alio inferre.

8. Quod si forte dicatur angelum non ita esse causam per se infinitatis motus sicut Deum, si per causam per se intelligatur causa independens et a se operans, inciditur in expositionem Scoti, et eisdem rationibus reiicienda est; si vero intelligatur causa vere ac proprie influens in effectum et propria virtute, ut causa principalis proxima, sic immerito negatur quod intelligentia sit causa per se infinitatis motus; nam propria virtute illum efficit et in eo perpetuo durat. Neque explicari potest in quo consistat quod Deus per se causet infinitatem et non angelus, quia non differunt nisi in eo quod Deus efficit ut causa prima et angelus ut secunda, quae differentia nihil ad praesens spectat, ut dictum est. Immo vix intelligitur cur infinitas motus ex parte spatii vocetur per accidens, et ex parte mobilis, per se; nam, si quae infinitas potest esse in motu physico, solum in circulari motu per repetitionem circa idem spatium, ut Aristoteles probavit in VIII Phys., et I de Caelo. Et, sicut motus vel tempus continuum est per se unum continuatione, ita, si infinite duraret, esset per se infinitum circuitione continua. Motus autem infinitus ex parte mobilis impossibilis est; nam, si mobile est impossibile, etiam motus, IV Phys., text. 115. Cur ergo vocatur per se infinitus? aut cur ex potentia movendi infinito tempore uno modo, infertur potentia ad movendum alio modo? Dices: etiam iuxta nostram sententiam est impossibilis motus infinitus ex parte spatii. Respondetur nos argumentari in principiis Aristotelis; si autem etiam est impossibilis motus infinitus illo modo, erit Aristotelis ratio infirmior etiam dicto modo interpretata, quia neque antecedens verum est, neque illatio bona.

9. Quocirca D. Thom., I cont. Gent., c. 20, a. 8, ad 4 obiectionem, aliter declarat hanc rationem, dicens solum probare virtutem corpoream finitam de se non sufficere ad movendum tempore infinito, quia non potest moveri nisi mota, et ex se non habet ut perpetuo moveatur, cum sit in potentia ad moveri et non moveri, et ideo neque ex se habet virtutem ut perpetuo moveat. Verumtamen neque haec interpretatio sufficiens apparet. Nam imprimis Aristoteles non probat immediate ex infinitate motus virtutem movendi non posse esse corpoream, sed probat esse infinitam et ex infinitate colligit postea non posse esse corpoream, quam illationem postea examinabimus; unde Aristoteles hic non utitur illo medio quod corpus non movet nisi motum. Deinde hoc principium, si intelligatur de motu actuali et proprio ac physico vel locali, id est, quod corpus non possit localiter movere nisi localiter motum, neque est demonstratum, neque verum, quia in motu attractionis saepe unum corpus manens immotum attrahit aliud, et in impulsione seu expulsione id interdum accidit, licet rarius, ut in viventibus in virtute expulsiva excrementorum; et in repercussione pilae est probabile impelli a pariete quem vehementer tangit, licet ipse paries immotus maneat. Si autem principium illud latius intelligatur de motione per auxilium vel concursum superioris causae, sic non est principium physicum neque est proprium corporum, sed commune omnium causarum secundarum. Ac denique in eo sensu idem est dicere virtutem corpoream non posse de se movere tempore infinito, quod dicere corpus non posse movere sine concursu superioris causae, et ita incidimus in sententiam Scoti, qui vim rationis ad hoc reducebat, quod nulla virtus finita agit independenter a superiori, et ita tandem Ferrar. ibi ad hoc deducit expositionem, quod sola prima causa per se primo et non per aliud causat motum infinitum.

10. Tandem Caietanus, in prolixo opusculo de Infinit. Dei intens., vim huius rationis in hoc constituit, quod Deus per se primo, id est, ex vi propriae et intrinsecae perfectionis, causat infinitatem motus; ad causandum autem hoc modo infinitum motum requiritur (ait) virtus intensive infinita. Quod sic probat, quia duratio est ens; ergo alicuius perfectionis; ergo maior duratio, maioris perfectionis; ergo infinita duratio, infinitae perfectionis; ergo qui causat illam ex vi propriae perfectionis debet esse infinitae perfectionis. Hoc autem modo causat Deus infinitam durationem in motu; intelligentia vero vel aliud agens finitum non potest illam causare per se primo, id est, ex vi propriae perfectionis, sed ex conditione annexa, id est, ex eo quod infinite durat; sicut calor ut octo ex vi suae intensionis et perfectionis habet calefacere ut octo; calefacere autem per diem non habet ex vi suae perfectionis, sed ex conditione annexa, scilicet, quia durat per diem. Sed contra hanc expositionem eaedem difficultates occurrunt quae contra praecedentes. Et imprimis, quod ad Aristotelem attinet, obiicere possumus Caiet. quod ipse merito obiicit Scoto: Mirum est quod Aristoteles medium suae rationis non expresserit; sicut autem Aristoteles non assumpsit pro medio causam moventem a se, ut Scotus volebat, ita nec causam moventem per se primo, ut Caietanus sumit, sed praecise ex continuatione motus per infinitum tempus infert infinitam virtutem moventis. Item deductio illa qua Aristoteles probat motum infiniti temporis non posse esse a finita virtute, longe diversa est a discursu quem Caietanus facit; infert enim Aristoteles quod duo moventia aequalia moverent tempore inaequali. Quod argumentandi genus ad moventia quae per se primo causant infinitatem vel durationem motus eo modo quo Caietanus loquitur, applicari non potest. Immo, si res attente consideretur, nulla virtus creata (etiam iuxta discursum Caietani) potest per se primo movere per horam, nedum infinito tempore, quia ex vi solius intensivae perfectionis non potest vel durationem unius horae efficere movendo, sed ex adiuncta conditione, scilicet, quatenus ipsa etiam per horam durat.

11. Caietani inefficax discursus ad intentum probandum .— Ulterius vero addo discursum ipsum Caietani per se sumptum inefficacem esse. Nam imprimis, quae est causa quae possit movere infinito tempore ex vi solius virtutis intensivae, praescindendo illam ex propria duratione? Certa nulla, etiamsi maxime infinita fingatur. Alias si fingeremus per impossibile infinitam virtutem motivam durare per instans nostri temporis, illa ut sic esset potens ad movendum infinito tempore, quod est plane falsum. Et sequela patet, quia, posita causa sufficienti et per se ac primaria, potest poni effectus. Quod si dicatur durationem causae esse conditionem necessariam ad perseverandum in actione, etiam in causa infinitae virtutis intensivae, ergo infinita continuatio motus nunquam ita fit per se primo ab infinita virtute quin requirat ut conditionem necessariam durationem virtutis; sed hoc modo et non alio sufficit et requiritur perpetua duratio in virtute finita ad causandum motum infinitum; ergo in hoc nulla est differentia et sine causa exigitur infinita virtus ad causandum infinitum motum per se primo. Nec declarari potest quid importetur per illam particulam per se primo, quandoquidem per illam excludi non potest duratio causae, ut conditio necessaria. Nisi forte dicatur hanc durationem intrinsece includi in causa infinitae virtutis, et ideo in tali causa non annumerari hanc ut conditionem distinctam ab ipsa virtute. Sed hoc nihil refert ad rem de qua agimus; nam etiam perpetua duratio potest esse connaturalis virtuti finitae, hac solum interveniente differentia, quod in re simpliciter infinita illa duratio est independens, in virtute autem finita est dependens, quae differentia non refert ad praesentem discursum, nisi ad expositionem Scoti revertamur, quam neque ipse Caietanus admittit.

12. Praeterea, ascensus ille seu gradatio Caietani fallax est, tum quia, licet duratio sit perfectio, maior tamen duratio non semper est maior perfectio. Tribus enim modis potest una duratio esse maior: uno modo essentialiter, quo modo aevum, verbi gratia, est maior duratio quam tempus et aeternitas quam aevum. Et hoc modo maior duratio est etiam maior perfectio; unde proprius diceretur melior duratio, seu altioris rationis; non exceditur autem hoc modo tempus finitum ab infinito, ut per se constat. Alio modo dicitur una duratio maior alia vel seipsa, solum per comparationem ad extrinsecam mensuram veram vel imaginariam, quomodo dicitur angelus magis durasse hodie quam heri, et hoc modo maior duratio non est in se maior perfectio, sed eadem coexistens maiori successioni. Atque ita, ad causandum hoc modo maiorem durationem in angelo non requiritur maior virtus, ut per se etiam constat. Alio modo contingit unam durationem esse maiorem alia per additionem realem partis ad partem eiusdem rationis. Et hoc modo annus est maior duratio quam dies, et infinitum tempus quam finitum, et sic maior duratio non est maior perfectio intensive, sed solum extensive (si tamen motus localis vel duratio eius nomen perfectionis meretur distinctae a suo termino). Et haec comparatio est quae ad propositum spectat. Ex hoc autem augmento perfectionis in effectu non potest colligi quod sit necessaria maior virtus, sed eadem magis durans, quia solum est multiplicatio successiva eiusdem vel similis effectus, verbi gratia, similis circulationis; ad multiplicandum autem successive effectum non requiritur maior virtus; idem enim calor potest in infinitum producere calorem similem successive. Et confirmatur primo, quia ex infinitate effectus non potest inferri maior infinitas in causa quam sit in effectu; ergo, si effectus tantum augetur extensive in duratione, ex hoc capite non requirit in causa infinitam virtutem intensivam, sed virtutem infinite durantem. Et confirmatur tandem, quia, si ad movendum infinito tempore esset necessaria infinita virtus, eo quod infinita duratio sit infinita perfectio, nullo modo fieri posset infinitus motus a finita virtute neque per se primo, neque a causa principali et per se. Consequens est falsum, quia intelligentia finita efficere potest talem motum; ergo.

13. Conclusio posita solo physico medio probari non potest .— Existimo igitur conclusionem positam non posse efficaciter probari per medium pure physicum seu ex motu. Primo quidem, quia non solum est verum nullum motum durasse tempore infinito, sed probabilius etiam existimo non posse durare tempore infinito, quamvis possit in infinitum durare absque fine, non tamen absque principio, ut supra tactum est. Secundo, quia, licet daremus motum durasse infinito tempore, non posset inde colligi infinita virtus in motore, ut argumenta tacta concludunt. Nec ratio qua Aristoteles conatur probare non posse finitum movere tempore infinito quidquam efficit. Fundatur enim in hoc principio, quod si integra virtus movet integrum mobile per infinitum tempus, pars virtutis movebit partem mobilis minori tempore, atque adeo finito. Hoc autem principium falsum est, nam, si pars virtutis movet partem mobilis sibi proportionatam per idem spatium proportionatum et eodem modo repetitum seu toties illud pertranseundo, tanto tempore movere illam poterit, per se loquendo, quanto tota virtus poterat movere totum mobile. Quod in fine lib. VII Phys. idem Aristoteles docuit et est evidens ex commutata proportione, et applicando illam ad motum caeli, fere ad sensum conspici potest. Nam si fingamus unum motorem movisse ab aeterno solum astrum solis et alium movisse reliquum corpus quartae sphaerae, uterque moveret per infinitum tempus. Quod vero quidem aiunt, Aristotelem locutum esse de virtute quae movendo minuitur, extra rem est; quid enim ad propositum inferret Aristoteles, si hoc supponeret? Non enim posset concludere illam virtutem esse infinitam, sed non lassari nec minui movendo. Quamobrem non vereor dicere Aristotelem non recte argumentatum esse, ubi res est tam clara et manifesta. Atque hoc ipsum videtur sensisse Cano, lib. XII de Locis, c. 5, ubi inter errores Aristotelis ponit quod crediderit omnes intelligentias moventes caelos esse infinitae virtutis, eo quod infinito tempore moveant. Unde fit etiam mihi probabile Aristotelem, saltem illo loco, non fuisse locutum de virtute activa absolute infinita in genere entis seu in vi agendi simpliciter, sed tantum de infinita virtute in movendo localiter, quae solum est infinita secundum quid. Nam, licet daremus ex illo effectu posse colligi infinitam virtutem, non excederet hanc infinitatem, et si omnibus motoribus caelorum virtutem infinitam attribuit, non est credibile tribuisse maiorem; ipse autem illo loco aequaliter de omnibus loquitur, nam inde concludit omnes motores orbium esse incorporeos, ut ibi D. Thomas advertit.

14. Dicet aliquis: esto non possit probari infinita virtus Dei ex infinita duratione motus, posse tamen probari ex augmento in infinitum in velocitate motus. Sic enim putat Gregor., In I, dist. 42, q. 3, a. 2, posse demonstrari infinitatem Dei ex eo quod potest velocius ac velocius in infinitum movere caelum. Quod autem hoc possit probat, quia hic effectus non repugnat; ergo est possibilis; ergo per aliquam potentiam; ergo illa potentia maxime est in primo ente. Et similiter argumentatur ex aliis effectibus quos supponit esse possibiles, cum tamen id non sit evidens sed satis obscurum, ut infra dicam tractando de attributo omnipotentiae. Unde aliqui etiam censent rationem factam non esse efficacem, quia non satis probatum neque per se notum est illum processum in infinitum in velocitate motus esse possibilem seu non involvere repugnantiam. Sed, quamquam demus hoc etiam esse evidens (ut certe videtur), nihilominus non potest inde concludi virtus infinita simpliciter, sed secundum quid tantum, id est, in movendo, quae efficacitas posset intelligi in virtute finita superioris ordinis, ut est vulgare in huiusmodi processibus in infinitum.

Proponitur alia ratio ex creatione desumpta

15. Alia igitur ratio ex alio effectu desumpta efficacior censeri solet et propria Metaphysicae, nimirum ex creatione, quam solum insinuabo, quia principia eius in superioribus probata sunt. Unum principium est Deum habere vim ad creandum, quod ex dictis est evidens, quia demonstratum est de facto produxisse hunc mundum, qui non potuit produci nisi per creationem, cum et materia ipsa et res omnes etiam incorruptibiles ab eo effectae sint. Aliud principium est, ad creandum requiri virtutem infinitam simpliciter. Quod non est tam evidens sicut praecedens, est tamen satis consentaneum rationi, ut in superioribus probatum ac declaratum est. Et praesertim est hoc indubitatum de virtute creandi quae ex se complectitur ut obiectum adaequatum omne creabile, quia hoc obiectum in infinitum extenditur et quamcumque perfectionem finitam determinate signabilem superat; requirit ergo in causa habente talem virtutem infinitam vim et perfectionem.

16. Quod autem huiusmodi sit virtus divina, multis modis ostendi potest ex rebus factis. Primo, quia in eis creavit Deus omnes gradus rerum et in singulis varias species, ad quarum productionem non indiguit vel aliqua materia quae actioni eius supponeretur, vel aliqua alia adiuvante causa, sed sola sua potentia, supponendo ex parte effectuum solum quod eis non repugnet esse; ergo signum est eadem potestate et facilitate potuisse Deum facere omne id quod non repugnaverit esse atque adeo quidquid creabile est. Secundo, quia in his entibus quae Deus creavit, per se primo producit ipsum esse participatum seu ens participatum in quantum tale ens, quia neque in se neque in alio praesupponit talem rationem entis; ergo signum est hoc esse obiectum adaequatum illius potentiae et consequenter illam virtutem extendi ad omne illud quod potest participare rationem entis; hoc autem est omne creabile. Tertio, quia, quidquid Deus creet, nunquam faciet effectum adaequatum suae virtuti, neque aequalem suae perfectioni, et aliunde semper eius virtus manet aeque integra ac perfecta; ergo, quocumque effectu facto, potest aliud ens creare quod magis participet perfectionem ipsius Dei; ergo potest quodcumque ens creabile efficere.

17. Obiectio contra praecedentem rationem .— Dices videri repugnantiam involvi in hac ratione; nam, si Deus non potest effectum sibi adaequatum creare, ergo non potest facere rem simpliciter infinitam; ergo ex obiecto illius virtutis non potest colligi quod ipsa sit simpliciter infinita. Respondetur negando ultimam consequentiam; Deus enim non potest naturam vel substantiam sibi aequalem creare, quia id involvit apertam repugnantiam; nam potissima excellentia naturae divinae est ut sit increata, independens et ens simpliciter necessarium, qua perfectione necessario caret quidquid creatum est. Seclusa autem hac aequalitate, non repugnat in infinitum fieri entia creata quae magis ac magis participent perfectionem Dei. Unde neque ex parte Dei potest deesse virtus, praesertim cum ostensum sit in ipso eminenter contineri omnem perfectionem possibilem. Atque hoc obiectum satis est ut illa virtus sit in se simpliciter infinita, non tantum ob modum agendi ex nihilo, sed etiam ob latitudinem creabilis, quae in infinitum extendi potest seu augeri in perfectione. Unde necesse est ut in causa supponatur infinita virtus, tum quia causa est superior et excedens in perfectione totum suum obiectum; tum etiam quia si esset finita, non posset ultra aliquem certum terminum in actione sua progredi. Haec igitur ratio sumpta ex effectu creationis non solum prout facta est, sed etiam prout possibilis ostenditur vel ex his quae facta sunt, vel ex modo quo facta sunt, est satis efficax. At Scot., In I, dist. 2, q. 1, § Ostensis igitur, id probat ex his quae Deus fecit et continuo facit, adiungendo quod in hac rerum effectione posset perpetuo durare. Durandus vero, In I, dist. 43, q. 1, addit quod etiam posset ea omnia simul conservare. Sed hoc quod Durandus addit minus evidens est, et toto illo concesso, si totus processus sistat intra species rerum quae facta sunt, non potest ex eo concludi infinita virtus simpliciter, sed tantum virtus finita superioris ordinis, ut etiam Scotus vidit, nisi aliunde ex modo creationis aliud inferatur, ut supra dictum est.

De modo demonstrandi infinitatem Dei a priori

18. Superest dicendum breviter de alia via demonstrandi infinitatem Dei a priori ex aliquo eius attributo prius demonstrato. Et hoc modo probat D. Thom., I, q. 7, a 1, Deum esse infinitum ex eo quod est ipsum esse per essentiam in nulla essentia receptum sed per se subsistens. Cuius rationis vim putant discipuli D. Thomae fundari in hoc quod in Deo non distinguitur ex natura rei esse ab essentia, in creaturis autem distinguatur. Existimantque nullum esse finiri aut limitari nisi quatenus in essentia finita recipitur, et e converso essentiam esse finitam quatenus est capax finiti esse; nam et actus per potentiam et potentia per actum invicem limitari possunt in diversis generibus causarum. Ita ergo concludunt esse divinum, quod omnino irreceptum est, esse infinitum. Atque hoc modo intelligunt hanc rationem Caiet. ibi, et Capreol., In I, dist. 43, q. 1, a. 1, et Ferrar., I cont. Gent., c. 43, eamque defendunt ab impugnationibus Aureoli, dicta dist. 43, et Scoti, In I, dist. 2, q. 1, et in hanc sententiam consentiunt Aegid., In I, dist. 43, q. 1, a. 1, Richard., a. 1, q. 1.

19. Ego vero existimo rationem non esse efficacem, si in hoc fundetur, quod essentia non potest esse finita nisi sit potentia vere ac proprie receptiva ipsius esse, et e converso esse non posse esse finitum, nisi sit vere receptum in essentia, tamquam in potentia proprie passiva ac receptiva. Nam etiam in creaturis falsum esse existimo essentiam et esse hoc modo comparari, ut in disputatione sequenti late dicturus sum. Ut ergo esse sit finitum, satis est ut sit receptum ab alio in tanta ac tanta perfectionis mensura, etiamsi proprie non sit receptum in aliqua passiva potentia, et similiter essentia creata potest esse limitata per suam intrinsecam differentiam, etiamsi non comparetur ad esse per modum receptivae potentiae. Nulla enim sufficienti ratione adhuc probatum est rem non posse esse finitam nisi illo modo; nam, licet res quae inter se habent mutuam habitudinem transcendentalem actus et potentiae dici possint finiri ad invicem hoc sensu quod habitudo unius, ex eo quod ad alteram determinatur, ita finitur ut non maneat indifferens ad alia, tamen, in re absoluta, ut est essentia angeli, verbi gratia, optime intelligitur posse esse finitam sine tali habitudine, ex eo solum quod talem gradum entis habet receptum et praescindit ab alio.

20. Qualiter ex eo quod sit Deus ens per essentiam, esse infinitum colligatur .— Illa ergo consecutio: Deus est ipsum esse per essentiam, ergo est infinitus in perfectione, in hoc proxime fundari videtur, etiam ex mente D. Thomae, quod esse infinitum in essentia in quadam negatione consistit quae absolutam rei perfectionem indicat et non imperfectionem ullam; primum autem ens, hoc ipso quod est suum esse per essentiam, perfectissimum est; ergo includit etiam hanc perfectionem quae est esse infinitum simpliciter. Unde D. Thom., eadem I, q. 4, a. 2, ex hoc quod Deus est ipsum esse subsistens, infert ita esse summe perfectum, ut omnem essendi perfectionem in se includat. Cuius illationis vis in hoc potissimum sita esse videtur, quod, cum Deus a nullo participet esse seu rationem entis, sed ex se et ex intrinseca natura ac necessitate sit id quod est, non potest in se habere diminutam et solum quasi ex parte rationem et perfectionem entis; est ergo aliquo modo includens totum ens totamque entis perfectionem. Ex eodem ergo principio et eadem fere proportione concluditur infinitas talis entis.

21. In quo infinitas Dei sit sita.— Primo quidem, quia haec infinitas in nullo alio consistit nisi in hoc quod perfectio primi entis nec est ita praecisa ac definita ad unum genus perfectionum quae nos in creaturis distingui videmus, ut illud solum includat et non caetera omnia eo eminentissimo modo qui ad summam perfectionem pertinere potest; neque etiam in singulis perfectionum generibus ita est limitata ad certum aliquem et definitum gradum qui in participato ente intelligi possit, quin habeat perfectionem illam nobiliori et excellentiori modo quam possit a creatura participari, etiamsi magis ac magis in infinitum participetur. Sed hoc totum includitur in perfectione primi entis, ratione cuius dicitur omnem possibilem perfectionem in se continere, ut ex dictis in praecedenti assertione constat. Ergo ex illo principio aeque infertur infinitas, sicut et summa perfectio. Immo hinc fit etiam consequens ut omnes rationes quibus supra probavimus perfectionem primi entis, aeque probent infinitatem eius, quia et modus perfectionis a nobis expositus convertitur cum infinitate recte declarata, et infinitas, quatenus sub illa negatione perfectionem indicat, pertinet ad perfectionem simpliciter atque adeo ad summam entis perfectionem.

22. Secundo potest probari eadem illatio, quia esse per essentiam non habet unde limitetur; esse enim participatum limitari potest aut ex voluntate dantis tantam perfectionem et non maiorem, aut ex capacitate recipientis, sive illa capacitas intelligatur per modum passivae potentiae, sive tantum per modum obiectivae seu non repugnantiae; in primo autem ente, quod ex se est suum esse, nullum principium aut ratio limitationis intelligi potest; quia, sicut nullam habet causam sui esse, ita non potest in illo habere limitationem aut ex parte dantis, aut ex alio principio. Dices, sicut primum ens ex se est, ita ex se et sine alia causa esse posse limitatum ad certum genus vel gradum perfectionis. Respondetur hoc repugnare enti necessario ab intrinseco et ex se habenti esse. Quod quidem a posteriori et ab incommodis facile probari potest ex dictis, vel quia illo modo non repugnaret dari multa entia ab intrinseco necessaria, vel quia quodcumque ens habens limitatam perfectionem et quasi partem entis potest a primo ente manare, vel quia tale ens non esset summe perfectum, quod vera non repugnante conceptione posset concipi ut possibile.

23. A priori autem solum potest probari per non repugnantiam, vel negationem omnis causae vel rationis, ob quam necessitas essendi ut sic potius limitetur ad hoc genus perfectionis quam ad aliud, et ad hunc gradum quam ad meliorem. Et revera est haec sufficiens demonstratio, nisi quis velit voluntarie pertinax esse, tum quia hic non potest intercedere alia ratio a priori per causam positivam, cum hoc ens nullam habeat causam; tum etiam quia in omni genere perfectionis possibilis necessarium fuit ut talis perfectio haberet in aliquo ente intrinsecam necessitatem essendi; alias non haberet unde initium sumeret, aut ad alia entia dimanaret, et idem est de quocumque gradu possibili entitativae perfectionis; ergo ipsa ratio entis ut sic postulat ut secundum totam latitudinem perfectionis possibilem aut vere excogitabilem habeat in aliquo ente necessitatem essendi vel formaliter vel eminenter; non potest autem habere hanc necessitatem quasi divisam et partitam in plura entia necessaria, ut supra probatum est; ergo necesse est ut illam habeat quasi congregatam totam in uno ente per se necessario, et hoc ipsum est illud ens esse infinitum. Hoc igitur modo, ex eo quod Deus est ens per essentiam, recte colligitur esse infinitum in perfectione.

24. An sit possibilis perfectionemque dicat infinitas quam dicimus Deo convenire.— Sed adhuc superest una difficultas tam circa assertionem positam, quam circa probationes eius, nam omnes supponunt huiusmodi ens infinitum esse possibile; hoc autem nec per se notum est, nec probatum in omnibus adductis. Qui enim negaret Deum esse infinitum, negaret consequenter hanc infinitatem pertinere ad perfectionem entis, eo quod possibilis non sit. Quin potius imperfectionem quamdam videtur includere, quia quod infinitum esse concipitur, apprehenditur ut quid confusum et indeterminatum et nunquam satis perfectum, et ideo videtur haec proprietas repugnare enti in actu solumque attribui posse enti in potentia. Et confirmatur, nam, si daretur unum ens actu infinitum simpliciter, non possent intelligi possibilia alia entia ab illo distincta, eo quod infinitum ens totum in se claudit; sicut, si esset corpus infinitae magnitudinis simpliciter, non posset extra illud intelligi aliud corpus. Unde e contrario, hoc ipso quod unum corpus est extra locum alterius, intelligitur esse finitum localiter; ergo, hoc ipso quod unum ens est extra entitatem alterius, est finitum entitative.

25. Respondetur rationibus factis non solum probari esse possibilem hanc infinitatem primi entis, sed etiam esse simpliciter necessariam, ut quaevis alia perfectio entis finita sit possibilis; nec posse rationabiliter ens de se necessarium definiri aut limitari ad certum perfectionis gradum. Neque est verum huiusmodi infinitatem involvere aut indicare imperfectionem aliquam, quia infinitas in praesenti non dicit negationem consummatae perfectionis, quomodo res inchoata et nondum perfecta dicitur non finita, haec enim magna imperfectio est, sed dicit negationem limitationis et termini limitantis rem. Rursus haec non est infinitas quantitatis, quae est per modum extensionis aut multitudinis, in qua carere termino est quasi carere intrinseco complemento, et ideo non intelligitur sine imperfectione et confusione quadam seu indeterminatione; sed est infinitas perfectionis omnino indivisibilis, quae in se est summe actualis et completa; de qua re in XXVIII disputatione dictum est. Ad confirmationem negatur sequela, quia infinitas primi entis non consistit in multitudine entis tantum, sed in eximia perfectione unius entitatis, et ideo, sicut non tollit unitatem illius entis, ita non impedit distinctionem eius a quolibet alio ente quod ad illam perfectionem non perveniat, et ideo D. Thomas, I, q. 7, a. 1, ad 3, attingens fere idem argumentum, nihil aliud respondet nisi Deum distingui ab aliis entibus, quia ipse est suum esse subsistens, alia vero non. Alens. autem, I, q. 6, memb. 1, ad 9, recte addit non dici aliquid finitum, quia sit hoc et non aliud, sed quia terminatur ad aliud, vel quia est propter aliud, vel quia perficitur ab alio. Quibus verbis non tam declarat propriam rationem formalem infinitatis quam indicia eius, et in tertio membro indicat rationem a nobis declaratam; secundum vero est coniunctum cum tertio, nam res quae non habet causam efficientem, nec finalem habere potest, et e converso, et ideo ita non habet unde limitetur qui caret fine, sicut qui caret efficienti. Primum autem membrum ad infinitatem localem spectat, ut ipse etiam declarat. Unde ad primum exemplum ex corporibus sumptum respondetur partim simile esse, partim dissimile. Similitudo in eo est quod, si daretur corpus infinitum, ex hoc praecise non repugnaret dari alia corpora distincta ab illo, quia eius infinitas non consisteret in multitudine vel aggregatione omnium corporum, sed in sola unitate suae magnitudinis sine termino. Dissimilitudo vero est in eo quod unum corpus infinitum occuparet omnia spatia, unde naturaliter non daret locum aliis corporibus; Deus autem nullam habeat repugnantiam cum aliis entibus, quia est purissimus spiritus. In secundo autem exemplo nulla est proportio vel similitudo, quare neganda est consequentia; nam de ratione infiniti corporis est ut occupet omnia spatia, et ideo, si uno spatio finito corpus continetur, necesse est ipsum esse finitum; non est autem de ratione infiniti entis ut sit omnia entia formaliter aut identice, sed ut sit formaliter unum ens eminenter continens reliqua. Hic vero statim occurrebat difficultas de multitudine perfectionum Dei, an finita sit, an infinita, cuius expositio constabit ex sectione sequenti. Aliae vero difficultates, quae oriri poterant ex infinita potentia Dei, tractabuntur melius sectione ultima.