SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIX. DE CAUSIS NECESSARIO ET LIBERE SEU CONTINGENTER AGENTIBUS; UBI ETIAM DE FATO, FORTUNA ET CASU
SECTIO XI. UTRUM ALIQUA VERA RATIONE POSSIT FATUM INTER CAUSAS EFFICIENTES UNIVERSI NUMERARI

SECTIO XI. UTRUM ALIQUA VERA RATIONE POSSIT FATUM INTER CAUSAS EFFICIENTES UNIVERSI NUMERARI

Varii errores

1. Fuit vetus sententia aliquorum philosophorum, qui effectus omnes universi fato tribuebant. Constituebant autem fatum in quadam connexione et ordine causarum universi, a quibus aiebant omnia ex necessitate provenire, ut de stoicis refert Cicero, lib. I de Divinat., sub fin., et Diogen. Laert.,lib. VII in vita Zenonis. Illam autem vim praecipue tribuebant astris et sitibus ac dispositionibus eorum, adiunctis caelorum motibus; hinc enim inevitabili necessitate proveniunt varii aspectus et concursus causarum universi, ex quibus aiebant eadem necessitate effectus omnes in hoc inferiori mundo evenire. Unde definiebant fatum esse causarum colligantiam, ex astrorum motibus ac vi efficaciam trahentem, ut refert Albert., lib. II Phys., tract. II, c. 19, ex Apuleio et aliis. Hoc autem multi eorum non solum de naturalibus effectibus, sed etiam de actionibus humanis, tam studiosis quam pravis, asserebant. Putabant enim caelestia corpora eadem vi et directa actione influere in humanas voluntates ac in caeteras res, ut refert August., IV lib. Confess., c. 3, et lib. V de Civit., c. 1. Ubi etiam notat (quod etiam Plotinus refert, Aenead. III), quosdam ex his adeo fuisse stolidos ut negarent hanc dispositionem causarum universi, cui fatalem necessitatem adscribebant, a divina sapientia aut voluntate profectam esse, sed ex se habere intrinsecam necessitatem prorsus inevitabilem.

2. Alii vero quamvis non negarent hunc causarum secundarum ordinem a divina voluntate processisse, nihilominus ei tribuebant necessitatem omnino inevitabilem, etiam respectu Dei, quia forte credebant Deum agere ex necessitate naturae. Quod ex haereticis sensisse Petrum Abailardum refert Castro, cont. Haeres., verbo. Libertas , et verb. Futurum contingens ; idemque de Wiclepho refert quod dixerit omnia evenire tam inevitabili necessitate ut nec Deus ipse potuerit aliter res condidisse quam condidit, nec aliter gubernare quam gubernat; et ex eis sic conditis et gubernatis non posse alias actiones prodire quam prodeant. Plures etiam alii haeretici hanc sententiam de facto secuti sunt, prout a dictis philosophis asserta est.

3. Alii vero fati necessitatem non in astris sed in divina voluntate posuerunt; sic Seneca, lib. II Natural. quaest., c. 35: Quemadmodum (ait) rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, nec moratur quidem, quia priorem superveniens praecipitat, sic ordinem fati aeterna series regit, cuius haec prima lex, stare decreto. Et statim, c. 36, definiens fatum, ait esse necessitatem rerum omnium actionumque, quam nulla vis rumpat . Idem optime, fib. IV de Beneficiis, c. 7. Eiusdemque sententiae videtur fuisse Plato, Dialogo ult. de Repub. Quidam etiam novi haeretici (quod Calvino et sequacibus tribuere possumus) hoc genus fati introduxerunt, licet fortasse non sub eo nomine; docent enim omnia ex necessitate evenire, non ex solo influxu caelorum, sed ex superiori influxu Dei ita moventis et applicantis omnes causas secundas ad agendum ut ex necessitate illud agant ad quod impelluntur, et nihil aliud. Hanc vero necessitatem subiiciunt divinae voluntati, et respectu illius dicunt esse simpliciter variabilem; quamvis supposita aeterna Dei dispositione iam immutabili, qua statuit universas res ita condere, gubernare et impellere ut omnia ex necessitate eveniant, quae respectu creaturarum est necessitas simpliciter, respectu vero Dei est necessitas immutabilitatis.

Resolutio

4. In hac doctrina de fato sic explicata multi continentur errores non solum contra catholicam fidem, sed etiam contra rationem naturalem, ut facile ex hactenus tractatis constare potest. Propter quod et res ipsa ab Ecclesia est damnata in nonnullis conciliis, et a sanctis Patribus diligentissime est impugnata, et nomen ipsum fati catholicis omnibus odiosum est, quamvis nonnulli adiuncta sana interpretatione non putent esse omnino reiiciendum.

Notantur et refelluntur dicti errores

5. Primus .— Primo igitur tribuere causis secundis fatalem necessitatem independentem a Deo plane stultum est et contra rationem naturalem. Hoc non aliter probandum est quam demonstrando omnia pendere a Deo in fieri, esse et operari; quod tribus disputationibus sequentibus praestabimus.

6. Secundus .— Secundo constituere necessitatem fati sub Dei causalitate et influxu, inevitabili etiam ipsi Deo, repugnat rationi naturali. Probatur, quia vel duos errores, vel alterum tantum includit ea sententia, scilicet, aut Deum non esse omnipotentem, aut saltem minime operari libere quidquid extra se operatur; nam si Deus has duas perfectiones habet, quae potest esse dispositio, influentia aut necessitas causarum secundarum quam ipse non possit sua omnipotenti et libera voluntate immutare aut impedire? Quod autem in Deo sint omnipotentia et libera voluntas demonstrabimus infra, de Deo et attributis eius disputantes. Est autem conclusio intelligenda de inevitabili necessitate simpliciter; nam si sit sermo de inevitabilitate tantum secundum quid, proveniente scilicet ex immutabilitate Dei, ex hac parte non erit error, si aliunde non misceatur, ut dicemus.

7. Tertius .— Tertio constituere talem fati necessitatem quae ex astrorum et aliarum naturalium causarum influxu ad omnes inferiores causas dimanet, sub illis etiam voluntates humanas comprehendendo, est error etiam naturali rationi repugnans. Intelligitur autem haec conclusio, etiamsi haec necessitas ponatur pendens a divina voluntate et per illam mutabilis. Probatur, quia huiusmodi fatalis necessitas destruit arbitrii libertatem. Quo titulo damnata est illa sententia in Conc. Brachar. I, c. 9, et a Leone I, epist. 91, c. 11 et 13, et contra illam multa congerit Euseb., lib. VI de Praepar. Evangel., c. 5, et seq., et late etiam scribit Chrys., in orationibus de Provident., et Aug., dict. lib. V de Civit., fere per totum; et Greg. Nyssen. seu Nemes., lib. VI suae Philosoph.; Boet., lib. VI de Consolat., et alii frequenter. Quin etiam philosophi hoc genus fati oppugnarunt, ut sumitur ex Arist., lib. I Ethic., c. 1, et lib. I de Interp., c. ult., et Ammon. aliisque interpretibus ibi, et lib. II Phys., c. 6, ubi Simpl., Themist. et alii; et Alex. Aphrodis., lib. de Fato; Plutarch., lib. de Fortuna; vide alia in Iulio Sirenno, lib. de Fato. Fundamentum etiam illius sententiae alium includit errorem, nimirum, caelorum influxum directe et per se cadere in humanas animas et voluntates; quod est contra animae immaterialitatem, et consequenter contra eius immortalitatem.

8. Quarto constituere fatum illud attribuendo efficientiae et influxui primae causae necessitantis omnes causas secundas, etiam rationales voluntates, ad singulos effectus, error est tum contra fidem, tum etiam contra rationem naturalem. Probatur ex dictis, quia etiam hoc modo destruitur liberum arbitrium. Unde in hoc etiam sensu damnata est haec necessitas fatalis, quamvis non sub fati nomine, in Concilio Tridentino, sess. VI. Et ratione philosophica declaratur, nam vel inter causas secundas sunt aliquae quae natura sua non indigent ad agendum illa Dei motione necessitante, vel nullae sunt huiusmodi; si dicatur hoc secundum, ergo nulla est ex se causa libera et indifferens. Si vero dicatur primum, ergo vel prima causa semper extrahit secundam a suo naturali modo operandi, quod est alienum ab omni recta ratione, quia causa prima iuxta ordinarium providentiae modum solum cooperatur secundae quantum illa indiget, ut inferius dicemus; vel certe non semper causa secunda illo modo necessitatur ad agendum a prima, quod intendimus; ergo hinc fit falsam omnino esse positionem fati in praedicto sensu.

Quo vero sensu possit fatum quoad rem ipsam admitti

9. Quinto constituere fatum in eo sensu ut solum se extendat ad effectus naturalium causarum ad quos neque angelica neque humana creatura sua libertate ullo modo concurrit, et in iis effectibus ponere fatalem necessitatem, provenientem ex serie et ordine causarum universi, inevitabilem per causas secundas, et per primam secundum ordinariam potentiam et secundum modum operandi et concurrendi huiusmodi causis connaturaliter debitum, aut etiam ex immutabilitate alicuius decreti vel praefinitionis ipsius Dei, non tamen ex absoluta potentia et voluntate eius, hoc (inquam) modo constitutio fati non continet errorem ullum, sed veram doctrinam, quamquam in usu verborum moderatio tenenda sit, ut infra dicemus. Haec assertio tota constat ex dictis praeced. sect., neque aliam probationem aut declarationem adiungere oportet. Hoc autem sensu posuisse fatum stoicos et Platonem ex Plutarcho et aliis refert Ludovicus Vives, in V de Civit. Dei, c. 1 et 10, nam illi a fati necessitate voluntates humanas et liberas actiones excipiebant. Unde etiam Damascen., lib. II de Fide, c. 25, tacito nomine refert philosophos non posuisse fatum circa humanas actiones quae contingentes sunt, sed circa necessarias. Et similiter Tertullianus, lib. de Anima, c. 20, inquit etiam philosophos distinxisse fatum et arbitrii libertatem; et subiungit ex propria sententia: Et nos secundum fidem differenda suo iam novimus titulo .

10. Sed quaeres an fatum respectu talium effectuum sit causa efficiens, vel quid sit; nam quidam censent fatum formaliter significare relationem quamdam, eo quod Boetius, de Consolat., pros. 4, definiat fatum esse ordinem causarum secundarum divinam providentiam exequentium ; ordo autem relationem importat. Ita sumitur ex D. Thom., I, q. 116, a. 2, ad 3. Sed dicendum est huiusmodi fatum neque esse solam relationem; haec enim nil ad efficiendum confert; nec esse unam aliquam causam efficientem; nulla enim per se sola sufficit ad eam necessitatem inducendam quam fatum indicat; sed esse collectionem causarum ita dispositarum ex divina providentia sicut necesse est ut talis effectus sequatur. Hoc constat ex ipsa explicatione fati quam tradidimus et ex assertione posita. Illa vero causarum dispositio, quam alii ordinem aut seriem vocant, non est relatio, sed dicit in singulis et in omnibus causis applicationem accommodatam ut talis effectus sequi possit; quae quidem applicatio non est relatio, licet fortasse sit fundamentum relationis vel per modum relationis a nobis declaretur. Atque ita potest exponi D. Thom., supra, de relatione pro fundamento, ex eodem D. Thom., opusc. de Fato, quod est 28, c. 5, ubi sentit fatum dicere conditionem causae. Et idem volunt qui fatum numerant inter efficientes causas. Vide Alexandrum, dicto opusc. de Fato, c. 2. Ex dictis autem intelligere licet sub hac collectione causarum non tantum comprehendi efficientes, sed etiam materiales; nam ex his magna ex parte pendet necessaria consecutio talis effectus; magis autem reducitur fatum ad efficientem causam, quia haec est quae per se inducit effectum supposita tali materia et aliis conditionibus ad agendum requisitis. Rursus colligitur ex dictis fatum, iuxta hanc interpretationem, non semper esse causam per se omnium effectuum; aliqui enim sunt effectus per accidens qui sunt casuales respectu particularium causarum, ut infra dicemus, qui non habent causam per se, ut ibi probabitur. Unde respectu collectionis omnium causarum naturalium necessario eveniunt, non tamen possunt attribui alicui causae per se naturali quae fatum appelletur; ita ergo est dicta conclusio limitanda.

Quid de fati nomine sentiendum

11. Sexto, constituere fatum in dispositione causarum naturalium, quatenus divinae providentiae subsunt et iuxta illius praeordinationem vel permissionem ac praescientiam infallibiliter operantur, in re ipsa non continet errorem, sed potius catholicam doctrinam, rationi etiam naturali consentaneam; modum autem loquendi corrigere vel satis explicari necesse est. Haec tota conclusio sumitur ex D. Thom., I, q. 116, a. 1, et ex Augustino, quem ipse citat, V de Civit., c. 1, dicente: Si quis Dei voluntatem vel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat et linguam corrigat . Et priorem partem huius assertionis intendit Boetius loco supra citato, dum nomen fati ad congruentem et veram significationem reducere conatur. Et ad eamdem putant multi reduci posse sententiam Platonis et Senecae, supra relatam; non enim intenderunt negare nostri arbitrii libertatem. Quod sentire videtur etiam Plutarch., lib. I de Placitis, c. 27, et Aristot., lib. de Mundo ad Alexand., sub finem, ubi optime de hac re loquitur. Quin et stoicos non aliter sensisse de fato nec libertatem arbitrii abstulisse docet August., V de Civit., c. 10, ut supra tactum est. Ac tandem declaratur, quia per fatum sic expositum nihil aliud significatur nisi quod causae secundae subordinatae sunt divinae providentiae, quatenus omnes istae causae ordinatae sunt a Deo ad hos effectus producendos, quod certissimum est. Deinde significatur quod istae causae secundae nihil operantur quod non sit a Deo et praevisum et praeconceptum seu praefatum (nomen enim fati a fando dictum censetur) et aliquo etiam modo praeordinatum vel permissum, ac generalius loquendo, provisum; quod etiam certissimum est et rationi naturali consentaneum, ut infra ostendemus disputando de attributis Dei. Atque hinc fit ut in ordine ad divinam providentiam sit quaedam infallibilitas vel, ut Boetius loquitur, immobilitas in effectibus causarum secundarum; quia nunquam possunt omnino subterfugere ordinem providentiae Dei. Et haec immobilitas nomine fati declaratur. Quae non excludit contingentiam nec libertatem aliquarum causarum, quia non consistit in absoluta necessitate, sed in infallibilitate praescientiae et providentiae divinae eiusque immutabilitate, cui correspondet similis necessitas in effectibus causarum secundarum, quae dicitur necessitas ex suppositione seu consequentiae; quia fieri non potest ut aliter eveniant quam fuerint praesciti, ut superius D. Thom. explicat, a. 3. Advertendum est autem, etiam admissa hac significatione, non recte attribui Deo, ut ibidem notat D. Thom. ex Boet. supra. Nam fatum est dispositio causarum ut est sub Deo, non vero est proprie ipse Deus vel voluntas Dei nisi causaliter, ut loquitur interdum Aug., lib. V de Civit., c. 1, et Seneca, et Arist. supra. Consonatque ipsum nomen fati , quod a fando dictum est, unde significat id quod effatum est, non ipsum qui effatus est. Adde, neque etiam tribui fatum proprie in dicta significatione actibus liberis voluntatis creatae, quia liberum arbitrium Deo subiicitur immediate et non aliis causis vel dispositioni earum nisi per accidens ac remote; et ideo vel nullo modo, vel nonnisi impropriissime proprii actus liberi arbitrii possunt fato attribui, ipsammet Dei providentiam et immediatum influxum eius fatum appellando.

12. Atque hinc tandem constat ultima pars assertionis, quae solum est de usu huius vocis fatum ; cuius usum ait D. Thom. recusasse sanctos Patres propter eos qui fatum in influxu siderum ponebant. Quod verum esse constat ex superius citatis, et ex Aug., lib. V de Civit., c. 9, et tract. XXXVII in Ioann., et Greg., homil. 10 in Evang., et Greg. Nyssen., lib. VI Philosoph., c. 2, vel alias Nemes., lib. de Anima eiusque facultatib., c. 35 et 36. Et ratio est quia fatum ex primaeva impositione institutum est ad significandam radicem fatalis necessitatis, quam absolutam necessitatem esse sentiebant qui nomen fati invenerunt; et ideo in propria significatione non potest attribui omnibus causis secundis, etiam ut divinae providentiae subsunt. Ex quo etiam fit ut neque effectus naturales qui in hoc inferiori mundo eveniunt dicendi sint fato evenire in illa proprietate, quia regulariter nunquam eveniunt sine interventu alicuius causae liberae, vel angelicae vel humanae; ita ut neque pluviae, venti, et similes effectus, qui videntur maxime naturales, dicendi sint fatali necessitate provenire; nam permittente Deo, vel ordinante saepe impediuntur, vel excitantur media aliqua actione bonorum aut malorum spirituum. Hac ergo ratione nomen fati non est a nobis absolute usurpandum; si quis autem corrigendo significationem eo uti velit, non est cum illo contendendum; declaratio autem seu correctio est ut nomen fati solum significet seriem causarum divinae providentiae subiectam, quae illis necessitatem non imponit, sed unamquamque modo sibi proportionato agere sinit. Addit Alexand. Aphrodis., lib. de Fato, c. 3, fatum interdum significare cuiusque rei naturam, habetque illa significatio fundamentum in Arist., lib. V Phys., c. 6, text. 57, ubi naturalem generationem vel corruptionem fatalem vocant. Iuxta quam significationem nec fatum habet maiorem necessitatem quam natura nec maiorem universalitatem. Unde sicut non omnia naturali ordine vel necessitate eveniunt, sed quaedam libere, alia casu, ita non omnia fiunt fato. Verumtamen haec significatio illius vocis nec videtur esse in communi usu nec habere fundamentum in illius vocis etymologia qua fatum a fando dicitur, ut ex Augustino notavimus; quare ut fatum aliquid sit, divina praescientia et providentia excludenda non est.