SECTIO XI. UTRUM CAUSA EFFICIENS ALIQUID EFFICIENDO CORRUMPAT AUT DESTRUAT, ET QUOMODO
1. Si nomen ipsum causae efficientis attente consideretur, non videtur significare causam quae tollit esse, sed quae dat esse, et ideo in omnibus quae hactenus de hac causa diximus solum explicuimus causalitatem huius causae quatenus dat seu influit esse; quia vero philosophi ita communiter loquuntur de causa efficienti ut non solum censeant efficere rerum generationes, sed etiam corruptiones, quod non est dare esse,sed potius tollere, ideo ad complementum huius disputationis necesse est ut de hac etiam re pauca dicamus et explicemus an haec etiam vera efficientia sit, et qua causalitate ac virtute fiat.
2. Varii modi res destruendi .— Advertendum est ergo dupliciter posse rem aliquam corrumpi seu desinere esse: primo, quia non esse unius rei consequitur ex esse alterius. Secundo, quia res absolute privatur suo esse quasi immediate et absque consecutione ex alio esse. Priori modo corrumpitur lignum quando ex illo generatur ignis, quia esse ligni non potest simul esse in eodem cum esse ignis. Posteriori autem modo corrumpitur lumen in aere per absentiarn solis; nullum enim esse introducitur in aere repugnans cum esse lucidi, sed simpliciter perit illa forma, recedente causa conservante. Quamquam etiam ipsum esse solis in alio hemisphaerio dici potest naturaliter incompossibile cum esse luminis in aere huius hemisphaerii; sed illud est valde remote, extrinsece et per accidens, propter defectum conditionis necessariae ad agendum et non propter repugnantiam quae intrinsece et per se sit inter lunen et Ubi.
Resolutio quaestionis
3. Actione positiva nunquam directe destruitur.— Hoc supposito, duo principia videntur certa: primum est corruptionem ac desitionem rei nunquam fieri per efficientiam positivam et propriam, nisi quatenus carentia alicuius esse consequitur ad effectionem seu positionem alterius esse. Probatur, quia positiva efficientia solum fit per positivam actionem; actio autem positiva immediate ac per se non tendit ad non esse; ergo non potest per illam positive effici corruptio aut destructio alicuius rei, nisi quatenus per illam fit esse alicuius rei, cum quo necesario coniunctam est non esse alterius. Maior probata est sectione praecedenti, et ex ipsis terminis idem constat; nam efficientia et actio idem sunt, sicut efficiens et agens. Minor probatur, tum quia actio realis seu positiva (idem enim sunt) necessario tendit ad terminum realem, ut infra suo loco ostendetur, et in transeuntibus a nemine negatur; terminus autem realis aliquod reale esse recipit per actionem; ideo enim est terminus eius. Unde etiam qui negant realem terminum in actionibus immanentibus, negare non possunt quin ipsamet actio, quatenus positive fit, aliquod esse reale accipiat a sua causa efficienti. Quod si per illam actionem aliquid immediate corrumpitur (id est, absque aiterius termini vel rei productione), solum est in quantum esse illius actionis, quodcumque illud sit, incompossibile est cum alio esse quod destruitur. Est ergo in universum verum per efficientiam positivam nihil immediate destrui, sed solum consequenter ad aliud esse quod per actionem fit; quae consecutio semper fundatur in aliqua repugnantia talium rerum. Et confirmatur ex illo vulgari axiomate, quod nullum agens, intendens ad malum, operatur; ipsum autem non esse ut sic habet rationem mali; nunquam ergo positiva efficientia per se tendit ad non esse, sed ad aliquod esse ex quo aliud non esse consequitur.
4. Obiectio dissolvitur .— Dices, quamvis hoc sit verum in agentibus naturalibus, non tamen in voluntariis; potest enim Deus velle aliquid non esse, non ut aliud sit, sed solum ut illud non sit, et unus homo saepe hoc modo intendit alterius mortem, unde in artificialibus per se primo tendit saepe actio ad destructionem. Respondetur, licet agens voluntarium per se possit intendere destructionem rei, non tamen posse illam exsequi et efficere per actionem quae ex se primario tendat ad non esse, propter rationem superius tactam. Unde etiam Deus ipse, dum aliquam rem vult destruere, aut id obtinebit per solam suspensionem influxus absque positiva actione, vel si positiva actione uti velit, necessario facturus est aliquid ex quo talis corruptio sequatur. Homo autem, qui non potest rem destruere persolam suspensionem influxus, eo quod res ab ipso non pendent in suo esse, utitur semper actionibus quae communiter non sunt nisi mutationes locales corporum, quae ad suos proprios terminos directe ac per se tcndunt, et inde per accidens sequitur corruptio vel destructio, quae licet sit per se intenta quoad extrinsecam intentionem agentis, per accidens tamen seu consequenter fit per talem actionem.
5. Destructio rei, directe intenta, fit per carentiam efficientiae.— Explicatur axioma aristotelicum .— Secundum principium est: quando alicuius rei desitio non consequitur ad positivam effectionem alterius, sed per se sola fit, non fit per efficientiam propriam, sed per carentiam efficientiae. Hoc principium sequitur ex praecedenti, quia actio positiva non est nisi ad aliquod esse positivum; ergo, dum nullum esse communicatur, non potest actio positiva intervenire; in hoc autem genere desitionis et corruptionis nullum esse communicatur, sed solum aufertur; ergo non potest fieri per veram tionem; ergo necessario fieri debet per carentiam actionis, quia non potest intervenire alius modus causalitatis qui ad efficientem causam pertineat. Dices hoc genus causae tantum videri per accidens, qualis est illa quae removet causam per se; at vero huiusmodi causa corruptionis non tantum est per accidens, sed per se; ergo non tantum est per absentiam causae, sed per propriam efficientiam. Minor patet, tum ex Aristotele dicente quod, sicut praesentia nautae est causa conservationis navis, ita absentiam esse causam submersionis eius; tum etiam quia non potest ille effectus in causam magis propriam ac per se revocari. Et in hoc fundari videtur illud commune axioma: Si affirmatio est causa affirmationis, negatio erit causa negationis , quod in causis propriis per se et adaequatis maxime notum est. Respondetur ex hoc ipso axiomate colligi causam per se corruptionis (si tamen aliquam habere potest) non esse quaerendam positive agentem, sed non agentem potius, cum causa debeat esse proportionata effectui. Unde in illo etiam exemplo Aristotelis absentia nautae non est causa agens, sed potius non agens. Quare, si ad submersionem navis comparetur quatenus quidam effectus positivus est, solum est causa per accidens eius, vere ac physice rem considerando, licet moraliter et imputative censeatur per se, si tenebatur adesse; si vero comparetur solum ad carentiam auxilii seu defensionis navis, huius negationis poterit altera negatio dici causa per se; habent enim inter se proportionem et intrinsecam ac immediatam consecutionem. Ad hunc ergo modum, si causa per se influebat esse et influxum auferat, dicetur causa per se desitionis talis esse, non quia positiva actione efficiat desitionem, sed quia proportionata nodo est proprium principium et origo talis desitionis. Unde, sicut privatio dicitur esse non per positivum esse, sed per carentiam esse, ita dicitur fieri non per positivam actionem, sed per carentiam actionis. Et eadem proportione causa efficiens per se eius non dicitur talis quia positive illam efficiat, sed quia tollit influxum quo per se causabat illud esse quod per talem corruptionem destruitur. Quin potius, omnis causa quae positive efficiendo destruit aliud ut sic seu quatenus efficiens est, non est causa per se, sed per accidens, destructionis alterius.
Corollaria superioris doctrinae
6. In quavis rei destructione mutatio reperitur, non in quavis actione .— Ex his principiis possumus nonnulla notatu digna inferre circa rerum mutationes vel corruptiones. Primo enim sequitur in omni corruptione seu amissione alicuius esse realis intervenire aliquam mutationem, non vero semper necessario intervenire aliquam actionem. Patet ex secundo principio posito, adiuncta definitione mutationis. Nam, teste Aristotele, mutatur res quando se res aliter habet quam prius; quando ergo aer ex illuminato fit tenebrosus, mutatur; fit igitur in eo aliqua mutatio; et tamen illa non fit per actionem, ut constat ex secundo principio posito; est ergo ibi mutatio sine actione, et idem est in omnibus similibus. Ratio autem est quia illa mutatio est pure privativa, non positiva. Quo fit ut hoc tantum contingat in mutationibus accidentalibus, si proprie et secundum communem cursum naturae de mutatione loquamur, quia subiectum accidentis potest interdum amittere illud, etiamsi aliud non acquirat; subiectum autem substantialis formae non potest substantialiter mutari amittendo unam formam quin acquirat aliam. Et ideo dixi proprie et secundum communem cursum naturae de mutatione loquendo. Nam Deus posset suspendere influxum formae substantia lis conservando materiam; vel si mutationis nomen ad annihilationem extendatur, posset omnino rem mutare ab esse ad non esse absque ulla actione. In quo est etiam notanda differentia inter causas liberas et naturales, quod causae liberae possunt suspendere suum influxum ex intrinseco dominio ac potestate absque ulla priori actione vel mutatione in se vel in alio; et ita etiam possunt causare hanc mutationem privativam, vel in seipsis, si mutabiles ipsae sint, ut causae creatae, vel in aliis, ut Deus; causae autem naturaliter agentes non possunt suspendere suum influxum nisi aliquid aliud prius mutetur quod erat necessarium ad agendum; et ideo licet interdum mutent aliquod subiectum praedicto modo sine actione circa illud, semper tamen intervenit aliqua alia actio, vel circa idem subiectum vel circa aliud, ut sol non destruit lumen in aere per abstractionem influxus nisi antecedat actio qua vel sol ipse movetur, vel fenestra clauditur, etc.
7. Actio secundario tendens in destructionem semper est dependens a subiecto.—Annihilatio nequit esse ex subiecto .— Secundo sequitur ex dictis quoties corruptio vel desitio rei fit per actionem positivam quae ex se habeat consequenter causare talem corruptionem, necessarium esse ut talis actio fiat ex praesupposito subiecto. Ratio est quia corruptio aut desitio non fit ex vi actionis physicae (sic enim loquimur), nisi quia illud esse quod fit per talem actionem habet naturalem repugnantiam cum esse quod destruitur: haec autem repugnantia naturalis esse non potest nisi in ordine ad idem commune subiectum, quod maneat sub utroque termino, quia inter res per se subsistentes et nullum habentes ordinem ad subiectum non potest esse naturalis repugnantia, ob quam in rerum natura simul esse non possint; ergo necesse est ut talis actio sit ex praesupposito. Et hinc est ut propria annihilatio fieri non possit a Deo per positivam actionem, quia annihilatio nihil rei relinquit quod possit esse subiectum actionis. Item, quia vel actio fit in subiecto, et sic non destruit illud, et consequenter non efficit annihilationem, vel fit sine subiecto, et sic nihil per illam fieri potest quod repugnet toti esse alterius rei; nihil ergo per talem actionem potest annihilari. Quod si quis obiiciat actionem qua fit anima rationalis non esse ex subiecto, et tamen ad eam sequi corruptionem alterius, nempe embrionis, respondetur negando minorem, sed proprie illa corruptio sequitur vel ex actione qua sufficienter disponitur materia ad introductionem animae rationalis, vel ex actione qua ipsa anima unitur corpori, vel ex utraque in suo genere, ut infra explicabitur; utraque autem ex his actionibus est ex praesupposito subiecto; creatio vero solum est ordine naturae praesupposita ad actionem unitivam, consequens autem naturaliter ad actionem dispositivam. Difficilius posset quis instare de illa actione qua panis convertitur in corpus Christi, quae non est actio ex praesupposito subiecto, et tamen ex vi illius desinit esse substantia panis. Sed haec difficultas altior est quam ut hoc loco tractari possit, et ideo ad illam excludendam dixi sermonem esse de actione et desitione naturali; illud autem mysterium totum supernaturale est. In eo tamen nihilominus verum existimo, aut ibi non consequi desitionem panis ex vi solius actionis physicae et naturalis connexionem rerum; vel si aliqua talis actio ibi interveniat, illam versari aliquo modo circa subiectum, et quantitatem panis, sine substantia conservatam, vicem talis subiecti subire, ut latius in proprio loco disputavi.
8. Illatum tertium .— Tertio infero, quotiescumque corruptio aut desitio fit per positivam actionem, intervenire ibi unam simplicem actionem, duas autem partiales mutationes, positivam unam, alteram privativam. Tribus enim modis contingit aliquid mutari, ut Aristoteles proponit in V Phys. Primo, ex aliqua forma in carentiam eius; et tunc fit mutatio, nulla vero intervenit actio, per se loquendo, ut dictum est, sed carentia actionis conservativae. Secundo fit mutatio ex pura privatione in formam, ut ex tenebroso in lucidum; tunc sicut una intervenit actio, ita etiam una simplex mutatio positiva. Tertio contingit aliquid mutari ex una forma in aliam, ut cum ex calido fit frigidum, et ex ligno ignis. Et tunc una simplex intervenit actio qua educitur vel unitur forma quae de novo introducitur in tali subiecto; nam ad expellendam aliam nulla alia actio necessaria est, ut diximus; mutatio vero duplex fit; nam subiectum illud duplici titulo aliter se habet, scilicet et carendo forma quam antea habebat, et eam habendo quam antea non habebat. Quae duae mutationes adeo distinctae sunt ut reipsa interdum separentur, ut in primis duobus membris declaratum est. Item una, est generatio, altera est corruptio substantialis vel accidentalis, vel interdum una est intensio et altera remissio. Denique una est positiva, altera privativa. Unde, quantum inter se differunt unius formae informatio et alterius privatio, tantum inter se differunt illae mutationes. Possunt autem illae mutationes partiales dici quia physico modo componunt unum integrum transitum ab uno termino positivo in alium, qui in philosophia appellatur conversio unius rei in aliam. Dices: sicut intervenit ibi mutatio positiva et privativa, ita intervenit actio positiva et carentia actionis qua opposita forma conservabatur, vel a causis naturalibus vel saltem a Deo; alterum enim horum semper necessarium est; ergo est eadem ratio de actione et mutatione. Respondetur solum esse discrimen quod ratio mutationis salvatur in nova privatione quatenus est in fieri; ratio vero actionis minime, sed requirit positivum influxum; quod ex earum definitionibus et essentialibus rationibus constat.
9. Quarto infertur corruptionem quae per aliquam efficientiam fit, per eadem principia, sive principalia sive instrumentalia, et cum eisdem conditionibus fieri quibus fit generatio vel productio ad quam talis corruptio sequitur. Probatur ex dictis, quia non est alia efficientia neque alia actio ad corruptionem quam ad productionem; ergo per eadem principia quibus fit unum esse tollitur aliud. Nec potest aliquod principium positive concurrere ad tollendum esse nisi quatenus concurrit ad dandum aliud esse. Ex quo in superioribus dicebamus contra nonnullos modernos formam in passo introductam ab agente non concurrere effective ad expellendam oppositam formam, ut calorem ad expellendam frigiditatem, et sic de aliis, quia forma introducta in passo non est principium efficiens suae generationis; ergo nec corruptionis oppositae formae. Item, quia si illa efficientia est positiva, aliquid positivum per eam fit; sed forma introducta in passo positive nil efficit quo expellat aliam formam, sed immediate sequitur expulsio alterius formae; ergo.
10. Unum corpus qualiter aliud loco pellat .— Unde non est simile quod adduci solet de uno corpore expellente aliud ab eodem loco, quod effective videtur illud expellere; quamquam enim Scotus, In IV, dist. 12, q. 3, hoc etiam negare videatur, re tamen vera non est similis causa. Nam duo corpora sese contingunt et unum pellit aliud; et quod expellitur non amittit locum per meram desitionem, sed per realem mutationem et tendentiam in alium locum, ad quem effective movetur ab expellente corpore; et ideo non solum ibi intervenit incompossibilitas formalis illorum corporum in eodem spatio, sed etiam specialis actio positiva qua corpus, ab uno loco pulsum, in alium transfertur, quae distincta est ab ea qua aliud corpus in locum alterius introducitur. Secus vero est quando forma introducta in uno subiecto expellit aliam, nam illa quae expellitur non mutatur positive, sed mere privative desinit esse; et ideo non potest ibi specialis efficientia intervenire. Est ergo ibi sola expulsio formalis, et in universum quaelibet causa in suo genere ita concurrit ad non esse unius termini, sicut concurrit ad esse alterius; quia ergo calor introductus in subiecto non calefacit illud active, sed formaliter tantum, ideo non expellit frigus active, sed formaliter tantum. Secus vero est de calore qui est in generante; ille enim est principium efficiens alium calorem, et consequenter expellens oppositum frigus. Atque eadem proportione calor productus in ligno (et idem est de omni simili dispositione), licet accidentalem formam directe oppositam excludat tantum formaliter, substantiam vero ipsam corrumpit dispositive, quia hoc modo causat introductionem oppositae formae, et, ut dictum est, in eo genere causae una forma concurrit ad non esse unius termini in quo concurrit ad esse oppositi termini. Unde, quia accidens ex propria ratione et virtute sua habet disponere ad formam substantialem sibi connaturalem et formaliter expellere contrariam dispositionem, ideo dici potest in hoc genere propria vi corrumpere substantiam. Quod si accidentia illa et dispositiones passi effective etiam concurrunt ad eductionem suae formae, eodem efficientiae genere concurrunt ad corruptionem alterius; vel si ad illud prius non habent efficientiam, neque etiam ad hoc posterius. Atque ita in universum verum est illa tantum esse principia efficientia corruptionem quae efficiunt generationem quando corruptio per efficientiam fit; nam quando accidit per solam carentiam efficientiae non indiget proprio principio agendi, sed solum necesse est ut illud quod erat principium agendi vel conservandi rem ab agendo cesset.