SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIV. DE CAUSA MATERIALI ACCIDENTIUM
SECTIO III. QUAENAM SUBSTANTIA POSSIT ESSE CAUSA MATERIALIS ACCIDENTIUM

SECTIO III. QUAENAM SUBSTANTIA POSSIT ESSE CAUSA MATERIALIS ACCIDENTIUM

1. Cum dictum sit primariam causam materialem accidentis esse substantiam, ad perfectam huius causae expositionem necessarium est declarare quaenam substantia possit hanc causalitatem exercere. Suppono autem hic non esse quaestionem de substantia increata, quam constat non esse capacem accidentis, et discurrendum breviter erit per omnes creatas. Inter quas quaedam sunt simplices, aliae compositae; de quibus et de partibus componentibus ipsas esse potest controversia. Ut ergo quae dubitationem habent tractemus, ea quae certa sunt breviter praemittamus.

2. Substantiae simplices subsistentes seipsis materiales causae .— Primo ergo certum est substantias simplices per se subsistentes esse sufficientes ad recipienda seu materialiter causanda accidentia sibi proportionata. Hoc constat in omnibus substantiis spiritualibus creatis, de his enim est sermo. Omnis enim substantia creata, quia potentialis est et imperfecta, capax est accidentium, et ad ea sustentanda sufficit ei habere per se subsistentiam, si alioqui sit capacitas. Cum autem dicimus has substantias esse per se sufficientes ad hoc, non excludimus quin possint causare materialiter unum accidens mediante alio, ut sequenti sectione dicemus; sed respectu collectionis omnium suorum accidentium dicimus per se sufficere et non indigere alio adminiculo praeter suam substantiam et subsistentiam propriam.

3. Substantialis forma subsistens sufficiens materia accidentium .— Hinc secundo est etiam certum formam subsistentem, etiamsi sit incompleta substantia et actus corporis, esse sufficientem causam materialem aliquorum accidentium quae proportionata sunt. Hoc constat in anima rationali, non solum a corpore separata, sed etiam coniuncta; et ratio est eadem fere quae de substantiis angelicis. Nam quod substantia animae incompleta sit non impedit quominus sustentare possit aliqua accidentia, cum per se esse possit et a subiecto ipso non pendeat. Ex quo a contrario sumpto argumento constat, et est etiam certum, formas substantiales, quae naturaliter subsistere non possunt, ineptas esse ad causanda materialiter accidentia per se solas, quia quod in se non aubsistit non potest aliud sustentare; formae autem hae non sunt capaces propriae subsistentiae, etiam partialis, ut postea dicemus. An vero simul cum materia substent accidentibus, paulo post videbimus. Solum posset quis dubitare de nonnullis relationibus, verbi gratia, unionis aut similitudinis, etc., quae videntur subiectari in his formis. Verumtamen probabilius est has relationes non addere rem distinctam a substantia vel modis substantialibus formae. Item probabile est entitatem talis formae, ut sustentatam suo modo in materia, esse capacem alicuius formae aut modi accidentalis, eo modo quo de ipsis accidentibus in sequenti sectione explicabimus.

4. Partes integrales, accidentium sufficientia receptiva .— Hinc etiam obiter constat quid dicendum sit de partibus integralibus substantiae; non est enim dubium quin eo modo quo sunt et subsistunt, possint materialiter concurrere ad esse accidentium; nam possunt illa in se recipere et sustentare, ut inductione constat. Et quidem si partes istae sint actu divisae a toto, et solum dicantur partes propter habitudinem ad illud, constat in re esse veras substantias subsistentes, ideoque posse accidentia sustentare, ut de sanguine fere omnes censent. Si vero sint proprie continuatae aliis partibus, proprie non dicuntur subsistere in se, sed in toto; et hac ratione ab accidentibus quae in eis insunt solet interdum denominari totum, ut homo dicitur crispus ; nihilominus tamen tota causalitas materialis quae ibi intervenit exercetur per eam partem in qua accidens inhaeret; et eadem durabit, si talis pars secundum totam suam substantiam separata conservetur.

Quantitas an insit materiae

5. Solum ergo superest quaestio de materia prima et de integra substantia composita ex materia et forma; nam de materia quaestio est an per seipsam possit materialiter et immediate causare aliquam formam accidentalem; quae fere coincidit cum communi quaestione, an et quomodo possit materia esse subiectum accidentium. Quae, ut brevius et distinctius tractetur, tota est revocanda ad quantitatem; nam nunc non agimus de relationibus vel modis accidentalibus, de quibus postea obiter dicemus, quia nihil fere habent dubitationis, sed agimus de propriis formis accidentalibus realiter distinctis a substantia, inter quas primum locum obtinet quantitas, et aliae insunt mediante illa, ut dicemus sectione sequenti. Unde in quo subiecto fuerit quantitas, erunt reliquae corporeae qualitates.

Sententia negans quantitatem inesse materiae

6. Testimonia Aristotelis pro relata sententia.— Sunt ergo in hac re duae oppositae sententiae valde communes. Prima est dicentium materiam per se non habere entitatem sufficientem ad causandum materialiter aliquod accidens, sed indigere prius coniunctione ad formam substantialem, ut ex utraque resultet compositum quod possit accidentia recipere. Haec est opinio D. Thom., I, q. 76, a. 6, et q. unic. de Spiritualib. creatur., a. 3, ad. 18; et Alberti, in Summa de homine, II p., q. An nutritio fiat ex simili, a. 1; Durand., In I, dist. 8, II p., q. 4; Capreol., In II, dist. 13, q. 1, conclus. 2 et 3, et dist. 18, q. 1, conclus. 6; Caiet., de Ente et essent., c. 7, q. 16; Soncin., VIII Metaph., q. 7, et 15, 17 et 18; Ferr., IV cont. Gent., c. 81, q. 2 et 3; Soto, I Phys., q. 7; Astudill., I de Generat 1. Tribuiturque Aristoteli, quia I de Generat., text. 23, dixit generationem fieri ex materia, nullo sensibili manente; ex quo loco et ex his quae Aristoteles subdit, text. 24, sumunt omnes huius sententiae auctores in transmutatione substantiali nullum accidens manere in materia prima. Quod si ita fit, ob id utique evenit, quod materia non sufficiat sustentare accidentia, sed solum compositum; et ideo pereunt corrupto composito, quod nulla ratione fieri posset, si materiae primae inhaererent. Secundo hoc confirmat, quod Aristoteles, I Phys., text. 81 et 82, ait materiam primam respicere per se primo substantialem formam. Tertio, lib. V, text. 8, et lib. I de Gen., text. 24, differentiam constituit inter generationem et alterationem vel augmentationem, quod subiectum generationis est sola materia, quam dicit esse materiam simpliciter, alterationis vero et augmentationis subiectum dicit esse substantiam integram, quam vocat materiam secundum quid. Quarto, VII Metaph., text. 8, ait materiam non esse quid, neque quantum, neque quale, neque aliquid huiusmodi. Quinto, VII Metaph., text. 4, et XII Metaph., text. 43, ait substantiam esse priorem natura accidente. Sexto, in Praedicam., c. de Substantia, dicit destructis primis substantiis, impossibile ese aliquid remanere; primae autem substantiae sunt substantiae integrae simplices aut compositae.

7. Rationes pro hac sententia adducuntur plures. Prima, quia materia est pura potentia, ita ut neque esse habeat nisi illud mendicet a forma; ergo ex se est impotens ad sustentanda accidentia, nisi prius saltem natura coniungatur formae et ab illa esse recipiat. Probatur consequentia, tum quia esse secundum quid, quod dat accidens, supponit esse simpliciter, tum etiam quia nihil potest aliud sustentare nisi prius in se subsistat; nihil autem subsistit in se, nisi quod habet esse actuale et simpliciter. Secunda ratio, qua D. Thomas utitur, quia materia est potentia ad omnes actus ordine quodam; ergo respicit substantialem formam ut primum actum suum, ad quem per se primo ordinatur; accidentia vero ut actus secundarios consequentes primum. Probatur antecedens, quia non potest materia aeque primo respicere actus adeo diversos; alias diversas etiam species ab eis sumeret essetque simul potentia substantialis et accidentalis. Consequentia autem probatur, tum quia potentia substantialis primario debet respicere substantialem actum, cum ad illum per se primo ordinetur et ab illo speciem sumat; ergo illum etiam debet prius recipere; tum etiam quia forma accidentalis comparatur ad substantialem ut actus secundus ad primum; actus autem secundus semper suponit primum.

8. Tertia ratio est, nam si quod accidens esset in materia prima, maxime quantitas; sed haec non; ergo. Maior recepta est ab omnibus et constat ex dictis in principio. Minor probatur, quia quantitas est proprietas substantiae corporeae necessario concomitans illam; non potest autem esse proprietas consequens materiam ut sic, sed formam; ergo non potest recipi in materia secundum se, sed ut informata forma, seu in composito. Probatur minor, quia proprietas manat active ab essentia cuius est proprietas; non potest autem quantitas manare ab essentia materiae ut sic, quia haec dimanatio est aliqua efficientia; materia autem secundum se nullam efficientiam habet, ut constat ex Aristotele, I de Gener., text. 55, et lib. II, text. 53; non ergo manat quantitas a materia, sed a substantia corporea ratione formae substantialis ut est forma corporeitatis. Quod habet etiam optimam proportionem, tum quia forma accidentalis, cum sit actus informans, esse debet participatio formae substantialis potius quam materiae; tum etiam quia forma substantialis, ut est forma corporeitatis, nullam aliam proprietatem habet quae ad illam consequatur, praeter quantitatem. Et confirmatur, quia si quantitas prius materiae inesset quam substantialis forma, reciperetur forma substantialis in materia media quantitate; propterea enim qualitates corporeae insunt substantiae media quantitate, quia supponunt illam in substantia. Consequens autem est falsum, tum quia alias intimior magisque proprius actus materiae esset quantitas quam forma substantialis. Tum etiam quia non posset fieri unum per se ex materia et forma substantiali; unirentur enim medio accidente; unde potius ex materia et quantitate deberet fieri per se unum; nam potentia potius facit unum per se cum suo primo et immediato actu quam cum secundario quem mediate recipit; nec potest intelligi quod compositio entis per se fundetur in ente per accidens. Tum denique quia alias non solum materia, sed etiam quantitas esset principium materiale generationis substantialis. Secundo confirmatur eadem ratio, quia si quantitas esset in sola materia, esset ingenerabilis et incorruptibilis, sicut ipsa est, quod repugnat Aristoteli ponenti motum per se ad quantitatem. Sequela vero patet, quia non posset quantitas corrumpi ad corruptionem subiecti, quia materia est incorruptibilis; neque etiam posset corrumpi a contrario, quia illud vere non habet, ut constat ex Aristotele in Praedicamentis; neque etiam pendet ab alia causa, per cuius absentiam possit naturaliter desinere esse; ergo nullo modo posset quantitas corrumpi, et consequenter neque generari.

9. Quarta ratio sit, quia non repugnat quantitatem et accidentia omnia corporalia recipi in toto composito mediante forma; et hoc est magis consentaneum naturis rerum; ergo. Maior declaratur, quia non repugnat unum accidens recipi in substantia mediante alio, ut constat de qualitate corporea et de quantitate, et inter qualitates ipsas reperitur interdum hic ordo, ut patebit sectione sequenti; ergo multo magis reperiri potest inter substantialem actum et accidentalem. Minor vero probatur, quia potentia ad recipiendum accidens est tantum secundum quid; potentia autem materiae ad recipiendam formam substantialem est potentia simpliciter; ergo est maxime consentaneum naturis rerum, ut haec potentia materiae prius reducatur in actum simpliciter, qui solum relinquat potentiam secundum quid, et illo mediante recipiat accidentia quibus compositum actuetur quoad potentiam secundum quid quae in illo manet. Sic ergo videtur sufficienter probari solam materiam non posse esse causam materialem alicuius entitatis accidentalis.

Sententia affirmans quantitatem inesse materiae

10. Secunda sententia est materiam primam ex vi suae entitatis esse sufficientem causam materialem formarum accidentalium sibi proportionatarum; primo quidem et immediate quantitatis et, ea mediante, caeterarum; hanc sententiam docuit Averroes, in libro de Substantia orbis, et I Phys., comment. 63, et in epitome Metaph., tract. II, c. ult., qui dicit esse in materia dimensiones interminatas coaevas, et in re ipsa ingenerabiles et incorruptibiles solumque accidentaliter mutabiles. Per dimensiones autem interminatas nil aliud intelligit quam ipsam quantitatem, quae quantum est ex parte materiae, nec certam aliquam densitatem, nec raritatem, nec definitum terminum magnitudinis vel parvitatis, nec peculiarem aliquam figuram postulat; et ideo, sicut materia de se informis dicitur, ita quantitas, ut coaeva, dicitur interminata, quamquam reipsa semper habeat aliquem terminum, iuxta exigentiam formae vel actionem agentis; et iuxta hanc varietatem terminorum, figurarum, vel dispositionum accidentaliter mutatur, quamvis in entitate sua eadem semper perseveret. Hanc etiam sententiam, quantum ad inhaerentiam quantitatis in materia, tenuit Simplicius, in I Phys., text. 69, tribuitque Aristoteli et Platoni; tenet etiam Philoponus, I lib. de Generat., text. 33 et 40, ubi ait materiam dimensionibus affectam esse generationis subiectum. Et Ammonius, in Praedicam., c. de Quantitate, dicit materiam prius accipere molem per quantitatem; D. Thomas, In IV, dist. 12, q. 1, a. 2, quaestiunc. 4, refert et sequitur opinionem Commentatoris, prout a nobis relata est; in Opusculo autem 32, quod est de Natura materiae et dimensionibus interminatis, c. 4, licet eodem modo referat opinionem Commentatoris, reprehendit tamen illam. Omnes denique auctores qui tenent eadem numero accidentia corporalia manere in genito et corrupto, tenent etiam quantitatem et dispositiones materiales subiectari in materia prima, ut Gregor., In II, dist. 12, q. 2, a. 2; et Aureol., apud Capreol., In II, dist. 13, q. 1, argum. contra 3 concl.; Marsil., I de Generat., q. 7; Paul. Venet., Summ. de gener., c. 54; Aegid., VII Metaph., q. 4; Niphus, VIII Metaph., disp. IV; Zimara, Theorem. 46.

11. Loci Aristotelis pro proxime praecedenti opinione .— Et huic sententiae favet Aristoteles multis in locis, nam VII Metaph., text. 8, significat quantitatem primo inesse materiae; et in III Phys. sentit quantitatem esse proprietatem ipsius materiae; et lib. II de Generat., text. 6, sentit dispositiones ad formas substantiales, et alterationem quae ad eas fit proxime versari circa materiam; et lib. I de Generat., et lib. II, text. 27, ait accidentia in quibus res genita convenit cum corrupta manere eadem. Potest etiam in hanc sententiam Plato adduci, qui in Timaeo materiam magnum et parvum appellavit, quod ex se quantitatem habeat, indifferentem tamen ad magnitudinem vel parvitatem. Rationes pro hac sententia partim metaphysicae sunt, partim physicae: ex utrisque tamen integer discursus conflari debet; nam rationes metaphysicae probare videntur non repugnare ex parte materiae, seu esse in ea sufficiens fundamentum entitatis ut sustentet materialiter accidentia; physicae autem rationes ostendunt id esse magis consentaneum tam fini seu muneri ad quod materia instituta est quam sensibilibus effectibus quos experimur.

12. Primo igitur probatur hanc causalitatem posse convenire materiae, quia materia habet propriam entitatem actualem cum sua propria existentia, ut supra dictum est, et propriam etiam subsistentiam partialem, ut infra ostendetur; ergo ex hac parte habet sufficientem entitatem ut sustentet aliquod accidens. Patet consequentia, quia quod in se subsistit, licet alioqui partialis entitas sit, potest sustentare accidentia sibi proportionata, ut paulo antea de anima rationali dicebamus. Dicetur fortasse materiam dependere in suo esse a forma, et ex hac parte esse inferioris conditionis quam sit anima rationalis comparata ad materiam. Sed hoc non obstat, etiamsi illam dependentiam admittamus, quam nonnulli negant; quia illa dependentia materiae a forma non est ut a vera et propria causa ipsius materiae, sed ut a conditione quadam naturaliter necessaria ut materia conservetur in esse; huiusmodi autem genus dependentiae, quod est extrinsecam entitati materiae, id est, superveniens et non intrinsece componens illam, nihil obstare potest quominus entitas materiae secundum se sit sufficiens ad sustentanda accidentia in genere causae materialis, dependentia enim unius causae ab alia extrinseca in suo esse nihil impedit quominus ipsa in suo genere sit sufficiens ad causandum effectum proportionatum. Estque ad hominem optimum et valde accommodatum exemplum; nam substantiale compositum pendet a suis naturalibus dispositionibus, nam, illis ablatis, dissolvitur; et tamen hoc non obstat quin ipsum compositum secundum se sit materialis causa aliorum accidentium. Immo, quod magis est, etiam ipsarum dispositionum est materialis causa ipsum compositum, licet alias ab eis pendeat; quid ergo mirum quod materia, quamvis pendeat a forma, possit esse materialis causa accidentium? Accedit quod, licet materia pendeat a forma, potest esse causa materialis eiusdem formae; ergo, quamvis pendeat a forma, poterit esse causa materialis quantitatis. Patet consequentia, quia maior videtur esse repugnantia inter illas duas habitudines dependentiae et causalitatis respectu eiusdem quam respectu diversorum.

13. Ex quo tandem roboratur ratio facta; nam materia prima habet in se sufficientem entitatem existentem et subsistentem, qua in se sustineat formas substantiales materiales; ergo etiam ut sustentet seu materialiter causet quantitatem. Probatur consequentia, tum quia non minus, immo plus esse videtur sustentare formam substantialem; neque ad id est minus necessaria subsistentia et existentia vel actualis entitas; tum etiam quia sicut materia dicitur pendere a forma, ita potest dici pendere a quantitate; ergo, sicut hoc non obstat quominus materia sustentet formam, ita etiam non obstabit quominus sustentet quantitatem. Consequentia tenet a paritate rationis; et antecedens probatur quia, sicut non potest materia conservari sine forma, ita nec sine quantitate, adeo ut etiam in ordine ad potentiam Dei absolutam facilius intelligi valeat materia sine forma quam sine quantitate, ut inferius ostendam.

14. Diluitur obiectio .— Dices materiam non posse simul esse materialem causam formae substantialis et quantitatis; immo, hoc ipso quod est substantialis potentia ad formam, esse improportionatam ut simul sit potentia seu materialis causa quantitatis. Sed hoc nullam ingerit difficultatem, quia saepe accidit ut una causa plures habeat effectus, quorum unus sit nobilior alio; ut eadem forma est principium dispositionum vel proprietatum quae ab ea manant et simul est principium generandi sibi simile, et in genere causae formalis simul est causa sui compositi. Sic igitur non repugnabit materiam simul esse.causam quantitatis ut proprietatis sibi connaturalis et formae ut principalis actus ad quem natura sua ordinatur. Atque hoc facilius contingit quando huiusmodi effectus sunt inter se ordinati, ut in praesenti sunt quantitas et forma; est enim quantitas veluti dispositio quaedam materiae, per quam fit aptum subiectum alterationis et dispositionum quibus accommodatur ad recipiendam formam substantialem. Unde omnes auctores, etiam qui priorem sententiam defendunt, fatentur materiam esse causam materialem formae et quantitatis, quamvis quidam dicant respectu formae esse causam totalem in suo genere, respectu vero quantitatis solum partialem, quia totum compositum est causa totalis. Alii vero etiam iuxta priorem sententiam concedunt materiam esse causam totalem in suo genere, tam quantitatis quam formae, hoc tamen ordine, ut prius natura sit causa formae quam quantitatis; non ergo est inconveniens ut eadem materia sit causa materialis utriusque. Et, quod ad ordinem attinet, magis consentaneum videtur ut licet secundum ordinem perfectionis et finis materia prius recipiat formam quam quantitatem, tamen ordine exsecutionis et generationis, prius recipiat quantitatem quam formam. Solet enim ordo exsecutionis esse oppositus ordini intentionis. Quod etiam in praesenti necessarium est, cum materia per quantitatem praeparetur et coaptetur ad formam. Et ideo etiam non impedit quod materia sit potentia substantialis; nam, sicut substantia potest esse capax accidentis, non per potentiam accidentalem, sed per seipsam, quia concomitanter habet illam capacitatem ex vi suae entitatis, ita potentia substantialis, quae talis est quia per se primo est instituta ad recipiendum actum substantialem, potest concomitanter per seipsam habere capacitatem ad recipiendam proprietatem vel dispositionem accidentalem naturae suae consentaneam et fini ad quem instituta est accommodatam.

15. Ex his ergo satis demonstratum esse videtur ex parte materiae non esse repugnantiam neque improportionem ullam, quin possit esse sufficiens causa materialis quantitatis. Quod vero ita sit, imprimis videtur convincere exemplum de humano corpore, in quo suppono non esse aliam substantialem formam praeter rationalem animam, quod in sequenti disputatione generaliter ostendam, et in praecedenti ex parte probatum est. Suppono deinde animam hominis esse spiritualem et omnino indivisibilem. Hinc ergo concluditur ratio, nam quantitas humani corporis non potest esse in eo ratione totius compositi ex materia et forma; ergo est in sola materia, nam constat non esse in sola forma. Antecedens probatur, quia accidens quod est in toto composito attingit simul sua unione formam et materiam per modum unius; at vero quantitas non potest ullo modo attingere rationalem animam, cum haec spiritualis sit; ergo non potest esse in toto composito humano, sed in sola materia.

16. Quantitas in nullo spiritu recipi potest.— Dicetur fortasse non repugnare ut accidens materiale attingat sua unione immaterialem formam ut informantem materiam; nam forma immaterialis attingit sua unione ipsam materiam; cur ergo non poterit materiale accidens attingere huiusmodi formam? Item in unione Verbi incarnati videmus corpus crassum et materiale habere unionem terminatam ad supremum spirituale suppositum, quale est Verbum Dei; quid ergo mirum quod quantitas terminet unionem suam ad infimum spiritum, ut corpori unitum? Sed nihilominus hoc dici non potest, quia quantitas unitur subiecto suo ut forma et actus eius, et ideo tantum rei uniri potest quae est capax effectus formalis eius; anima autem rationalis nullo modo est capax effectus formalis quantitatis, quia non est capax extensionis quantitativae, etiam dum informat corpus; non ergo potest ullo modo in se suscipere nec totaliter neque partialiter quantitatem; neque etiam potest unio quantitatis ad illam terminari, quia illa unio non est nisi informatio; informatio autem terminari non potest nisi ad rem capacem effectus formalis. Unde nulla est proportio in exemplis adductis, ut ex dictis constat.

17. Aliter responderi potest hoc quidem argumento convinci quantitatem hominis recipi inhaesive in sola materia, non tamen probari quod in tali materia non supponatur informatio humanae formae dantis esse materiae et constituentis compositum quod dicatur recipere et causare quantitatem, quamvis non per se primo et secundum se totum illam recipiat, sed ratione alterius partis. Sed imprimis ex hac responsione sumo solam materiam esse subiectum cui quantitas hominis inhaeret, et consequenter illam solam esse causam materialem quantitatis; illa enim est causa materialis ad quam terminatur unio seu inhaesio formae quae materialiter causatur, sed unio et inhaesio quantitatis corporis humani ad solam materiam terminatur, ut argumentum factum probat et in responsione conceditur; ergo materia per suam entitatem est sufficiens ad causandam materialiter quantitatem; unde consequenter fit in qualibet re habere eamdem sufficientiam et vim, quantum est ex se. Et confirmari hoc ac declarari potest amplius, nam, cum in homine sint materia et anima, inter materiam et animam est immediata unio substantialis, et inter quantitatem et materiam est etiam immediata unio, licet accidentalis; inter quantitatem vero et animam nulla est immediata unio qua inter se uniantur, sed solum per accidens uniuntur in uno tertio, scilicet materia; ergo sola materia est quae exercet munus causae materialis respectu quantitatis, quia haec exercetur per immediatam unionem ipsarum, ut supra declaratum est.

18. Quamvis autem hoc satis esse videatur ad id quod nunc intendimus, hinc tamen ulterius concludi potest sine causa vel fundamento dici unionem materiae ad animam esse priorem natura unione eiusdem materiae ad quantitatem, priorem (inquam) ordine generationis; nam de ordine perfectionis et finis verissimum id est, nil tamen ad rem praesentem refert. Quod autem altera prioritas nulla sit, probatur, quia imprimis anima non dat materiae intrinsecum et proprium esse illius, sed supponit illud ut materiae uniri possit, ut saepe dictum est; ergo ex hac parte non supponitur necessario ordine naturae unio materiae ad animam. Rursus neque sub aliqua alia ratione unio ad animam est causa unionis ad quantitatem; ergo nullo modo est prior natura. Antecedens patet, quia non est causa in genere causae materialis; ostensum est enim materiam per solam entitatem suam causare materialiter seu recipere quantitatem. Neque etiam est causa in genere causae efficientis, quia neque altera unio fit ab altera, ut per se notum videtur, neque etiam ipsa anima quae unitur est principium efficiens quantitatem sui corporis, quia nullum est indicium nec sufficiens ratio huius eficientiae, ut infra generalius ostendam; et specialiter forma incorporea videtur valde improportionata ut per se sit principium effectivum corporeae molis et quantitatis. Nullo ergo modo antecedit unio materiae ad animam unionem materiae ad quantitatem. Immo haec videtur ordine naturae supponi in genere causae materialis, saltem tamquam conditio ex parte materiae necessaria ut possit materia esse subiectum aptum, tum ad actionem qua anima unitur materiae, tum etiam ut ipsa anima possit informare et subire vicem formae corporeitatis, extenso quodam modo informans materiam, cum ipsa in se maneat inextensa.

19. Atque hinc ulterius fit unionem materiae ad quantitatem etiam esse priorem natura, prout dicitur, in subsistendi consequentia; nam imprimis extra controversiam est unionem materiae ad animam non posse naturaliter esse aut conservari sine unione ad quantitatem, non solum quia non potest naturaliter esse anima in materia carente omni quantitate, quod est evidentissimum; sed etiam quia, perseverante hac unione huius materiae ad hanc animam, non potest variari haec quantitas in hac materia; nam quantitas non potest expelli directe ab alia quantitate, quia omnes sunt similes, neque una quantitas habet aliam contrariam vel ita repugnantem, ut expellat eam ab eodem subiecto; ergo, manente eadem materia et eodem composito totali vel partiali per unionem ad eamdem animam, non potest quantitas variari. E converso autem, etiamsi anima recedat et alia forma adveniat, potest eadem quantitas in materia perseverare; ergo unio ad quantitatem est simpliciter prior in subsistendi consequentia, atque ita sola materia erit propria causa materialis quantitatis. Consequentia est clara ex dictis, nec de illa est ulla controversia. Antecedens vero a priori probari potest ex dictis, quia unio ad quantitatem in nullo genere causae pendet ab anima vel ab informatione eius et aliunde potest anima directe expelli a materia per introductionem alterius formae repugnantis et per mutationem aliarum dispositionum quas necessario postulat talis forma in materia quam informat; ergo nulla ratio reddi potest cur, recedente anima a materia, recedat quantitas aut dissolvatur unio eius cum materia; solum enim corrumpitur una res ad desitionem alterius, quando ab illa pendet. Et quamvis dici possit quantitas mediate pendere ab anima quatetenus materia pendet ab illa, haec tamen dependentia sufficienter suppletur per subsequentem formam, quae informando et sua proprio esse actuando eamdem numero materiam, sufficienter terminat dependentiam eius a forma; ergo nulla causa est ob quam, recedente anima, recedat quantitas humani corporis. Quae ratio eodem modo probat de omnibus accidentibus quae insunt corpori media quantitate et ab anima effective non pendent.

20. A posteriori vero idem probari potest; nam experimur in cadavere hominis statim post mortem eius manere eadem accidentia corporalia quae erant in homine vivo, exceptis illis facultatibus quae sunt propriae viventium ac propterea effective ab anima pendent. Ad quam experientiam communiter responderi solet illa accidentia videri eadem, non tamen esse, sed similia in specie, gradu et modo, numero tamen diversa. Quae responsio admitti quidem posset, si et intercederet ratio quae nos efficaciter cogeret ad sensum corrigendum, et reddi etiam posset sufficiens causa talium accidentium; neutrum autem hic intervenit. Primum ostensum satis est ratione metaphysica qua tacite evertimus fundamenta conuariae sententiae, quibus distinctius inferius satisfaciemus. Secundum autem probatur, quia si accidentia quae insunt cadaveri in instanti mortis sunt numero distincta ab iis quae erant in homine, necessaria erit aliqua causa efficiens quae illa de novo producat in illo instanti; haec autem saepe nulla intervenit; ergo. Minor imprimis probatur ab aliquibus de quantitate ipsa, quia non potest fieri ab alia quantitate, cum quantitas non sit activa; neque etiam a qualitate, quia quantitas est prior qualitate corporea; unde non potest ab illa fieri; neque etiam a forma substantiali, tum quia haec non est immediate activa, tum etiam quia nulla est forma substantialis communis omnibus rebus corporeis, cum tamen quantitas omnibus sit communis. Accedit quod si quantitas de novo fieret in materia cadaveris, fieret in illa ut prius natura est non quanta et indivisibilis, quod involvit repugnantiam. Verum hae rationes non sunt efficaces; nam responderi potest quantitatem produci vel comproduci potius ab agente extrinseco inducente formam, proxime vero esse ab ipsa forma introductam per naturalem resultantiam; hoc enim modo non est inconveniens formam immediate efficere aliquod accidens, ut a forma aquae emanat intensio frigoris cum se reducit ad pristinam frigiditatem. Neque ad hoc esset necessarium ut omnia corpora haberent aliquam formam substantialem communem, sed sufficere posset convenientia omnium formarum in ratione communi formae substantialis. Neque etiam est inconveniens quod quantitas comproducatur in materia et ex materia prius natura non quanta; nam in omni opinione necesse est fateri quantitatem aliquando fuisse productam vel comproductam; et quacumque ratione facta sit modo consentaneo suae naturae, necesse est factam esse in materia et ex materia; ergo facta est ex materia ut prius natura de se non quanta actu, quanta autem in potentia, et de se actu indivisibili quantitative, divisibili autem in potentia. Hoc ergo non includit repugnantiam, quia illa indivisibilitas quantitativa non intelligitur actu et quasi positive praecedere in materia, sed solum quasi negative, scilicet, quia materia de se non habet actu illam divisibilitatem, nisi per quantitatem conferatur; habet autem aptitudinem, quia habet entitatem aptam ad talem formam recipiendam, ad quod necesse est ut ipsa materia ex se habeat quamdam divisibilitatem entitativam, quam infra explicabo tractando de quantitate. Ad eumdem ergo modum posset quantitas resultare ex forma cadaveris et fieri ex materia sine repugnantia. De quantitate igitur non potest, ut existimo, efficaciter probari assumpta propositio, nisi aliunde suponatur agentia naturalia nihil posse agere nisi in subiecto quantitative extenso et divisibili; de qua ratione dicemus paulo inferius.

21. Igitur minor propositio superius assumpta praecipue probatur de qualitatibus, quae saepe non habent causam efficientem a qua fiant, si eaedem numero non manent; non enim fiunt per naturalem resultantiam a forma cadaveris, quia non sunt connaturales illi, immo sunt peregrinae et extraneae; unde fit ut brevi tempore paulatim amittantur, ut patet de calore et similibus. Neque etiam fiunt ab extrinseco agente, quia interdum nullum est circumstans aut proximum agens quod possit inducere tantum calorem aut tale temperamentum quale manet aliquo tempore in cadavere hominis, maxime quando mors est violenta per suffocationem, iugulationem, etc.; in quo genere mortis vix invenitur causa particularis quae possit formam cadaveris inducere; et ad universales interdum confugimus quae illam efficiant ob rationem universalem, scilicet, ne materia maneat sine forma; de qualitatibus autem similibus, cum per se necessariae non sint ad introductionem talis formae, cui non sunt connaturales, non est cur a causis universalibus per se et propria actione fiant; propriae autem et particulares causae saepe nullae sunt, ut inductione et experientia constat. Nec denique dici potest huiusmodi calorem et alias qualitates fieri in eo instanti ab spiritibus vitalibus qui aliquo tempore manent, aut ab humoribus, praesertim sanguine; quia imprimis etiam de sanguine et spiritibus dubium est an eadem anima informentur, vel saltem an eorum formae, quae sunt quasi partiales, pendeant ex coniunctione ad animam, ita ut statim pereant, illa recedente; unde multi existimant sanguinem, statim ac effluit a venis et separatur a reliquo sanguine qui manet in corpore, mutare formam substantialem, etiamsi retineat aliquo tempore calorem et similia accidentia. Deinde tempus quo durare possunt huiusmodi spiritus aut humores est brevissimum; accidentia vero similia diutius permanent. Ac denique non solum in homine aut aliis animalibus, sed etiam in aliis rebus manent similia accidentia, ut supra ex Aristotele referebamus, etiamsi non sint intrinseca et connaturalia rei genitae, ut possint a forma eius dimanare; ut, verbi gratia, si ex vapore humido et non summe frigido sed habente aliqualem calorem, per condensationem fiat aqua, non semper fit summe frigida et pura, sed retinet eumdem calorem; non tamen est nova causa extrinseca a qua fiat, sed permanet idem calor, quia non potest tam cito expelli a forma aquae.

22. Et hinc sumitur etiam optimum ac generale argumentum, quia hae qualitates intensibiles et remissibiles et habentes contrarium, si non manant ab intrinseca forma, sed per extrinsecam alterationem fiunt, non fiunt subito in gradu intenso, sed paulatim, quia et intrinseca forma et alia corpora circumstantia resistunt; sed videmus has qualitates manere in instanti mortis in magna intensione; ergo non est verisimile tunc subito per se fieri per actionem extrinseci agentis; cum ergo non fiant per intrinsecam dimanationem a forma cadaveris, signum est non tunc fieri, sed easdem numero manere. Dicunt aliqui non esse necessariam aliquam causam efficientem harum qualitatum, quia naturali sequela succedunt pereuntibus similibus qualitatibus. Sed in his verbis involvitur repugnantia; quid enim significatur nomine naturalis sequelae? Aut enim successio necessaria unius post aliud aut naturalis dimanatio unius ab alio. Si hoc posterius significetur, illamet dimanatio est quaedam efficientia; et ideo repugnantia involvitur; et praeterea ostensum est nullum esse principium vel formam a qua sit talis dimanatio. Si vero dicatur prius, oportet imprimis reddere rationem illius necessariae successionis; nam quod praecesserit similis qualitas non est ratio sufficiens ut necessario similis succedat, si subiectum omnino mutatur et quod succedit priori subiecto non petit similem qualitatem. Et praeterea omnis necessaria successio requirit causam efficientem; nam quod succedit alteri, fit de novo; ergo ab aliquo fit; ergo vel per intrinsecam resultantiam vel extrinsecam efficientiam, nec potest aliter intelligi naturalis sequela. Cum ergo interdum ac saepe non intercedat talis causa intrinseca vel extrinseca, signum est non esse ibi naturalem sequelam, sed durationem eiusdem numero dispositionis seu qualitatis. Quod si eadem qualitas manet, ergo et quantitas; nam cum talis qualitas insit media quantitate, non posset eadem qualitas manere, si quantitas mutaretur.

23. Praeter haec argumenta physica, quae ex corpore humano peculiariter sumpta sunt, quamvis nonnulla possint ad alias res extendi, sunt alia communia omnibus rebus generabilibus, quae ex modo et ordine generationis naturalis desumuntur. Primum enim materia de se est sufficiens subiectum generationis naturalis, quatenus esse potest per actionem agentis corporei et naturalis; et aliunde est de se indifferens ad quamcumque formam quae per generationem induci possit; ex utraque autem conditione intelligi potest materiam habere ex se quantitatem coaevam, et non mutare vel aliquo modo acquirere illam per generationem. Ex priori quidem, quia ut materia sit aptum subiectum respectu agentis corporei et extensi, necesse est ut ipsa praeintelligatur corporata et extensa, quia agens corporeum praerequirit passum extensum et corporeum et localem ac quantitativam applicationem eius; immo et contactum, ut philosophi communiter dicunt. Nec satis est quod in toto tempore alterationis praeviae ad generationem alteratio fiat circa subiectum quantum, sed necesse etiam est ut idem contingat in instanti intrinseco generationis in quo est nova actio procedens etiam ab agente corporeo et quanto; ergo subiectum quod supponitur actioni, etiam supponitur corporeum et quantum; non ergo fit quantum per illam actionem, nec immediate nec mediate; nam conditio necessaria ex parte subiecti ut possit officium subiecti exercere non potest fieri ab agente supponente necessario subiectum iam aptum ut agere possit.

24. Responderi potest ad actionem corporei agentis satis esse quod toto tempore alterationis praecedentis supponat subiectum quantum, et in instanti generationis ipsummet agens inducat formam talem ad quam consequatur subiecti quantitas. Iuxta quam responsionem negandum est extensionem aut contactum quantitativum esse in rigore conditionem praeviam aut necessario praerequisitam ad omnem actionem agentis naturalis, sed vel praerequisitam vel concomitantem; ad actionem enim accidentalem et alterationem est praerequisita, quia per alterationem non fit talis forma ad quam consequatur quantitas, sed quae potius quantitatem supponat; ad actionem autem substantialem negabitur esse conditionem praerequisitam in illomet instanti, sed consequentem ordine naturae, quia per illam actionem talis inducitur forma quae possit secum adducere quantitatem et corporationem materiae. Atque hoc modo solvi potest argumentum Commentatoris, nimirum, materiam habere ex se quantitatem qua in diversas partes dividatur, quia ordinata est ut sit subiectum diversarum formarum, quas non potest nisi in diversis partibus recipere, quam partium diversitatem non habet nisi media quantitate. Ut enim omittam responderi posse ad hoc satis esse entitativam partium distinctionem quam materia ex se habet, et non formaliter per quantitatem, etiam dici potest materiam a principio divisam esse in varias partes, quia sub diversis formis, et consequenter sub diversis partibus quantitatis condita est. Postea vero in singulis generationibus et corruptionibus hanc materiam conservari distinctam ab aliis toto tempore praecedentis alterationis, per quantitatem quam habet sub forma rei quae corrumpitur; in instanti vero generationis, per quantitatem quam in eodem instanti obtinet mediante forma geniti.

25. Sed licet haec responsio apparens sit, tamen magis philosophicum magisque consentaneum corporalibus agentibus videtur quod in omni actione sua supponant subiectum quantum et divisibile et distinctum ab aliis non solum entitative, sed etiam quantitative, sibique propinquum seu applicatum propria et locali applicatione, quae non fit nisi media quantitate. Et hoc maxime confirmatur ex altera conditione materiae, quae est indifferentia ad plures formas; cum enim ex se talis sit ut determinatam formam recipiat, oportet ut ab agente prius accommodetur et proxime disponatur ad talem formam; haec autem accommodatio et dispositio non fit nisi praeviis dispositioni bus accidentalibus, quas necesse est in materia recipi, tum quia antecedunt formam ad quam disponunt, tum etiam quia physica et naturalis dispositio proxime et immediate esse debet in eo subiecto quod disponit ac praeparat; hae autem dispositiones insunt subiecto media quantitate; ergo et quantitas inest eidem materiae.

Forma substantialis et dispositiones ad illam, quem ordinem in materia servent

26. Prima responsio reiicitur.— Ad hanc rationem variae dantur responsiones, quas necesse est proponere et examinare ut simul haec sententia confirmetur, et si quae est probabilis via defendendi priorem sententiam, innotescat. Prima ergo responsio est materiam sufficienter aptari et accommodari ad formam per dispositiones quae tempore vel momento praecedunt introductionem substantialis formae; nam, licet in eo instanti in quo forma introducitur, omnes praecedentes dispositiones desinant esse, ita ut in eo momento iam non sint, nihilominus relinquunt materiam accommodatam et sigillatam (ut aiunt) ut sit proxime capax talis formae in specie et individuo potius quam alterius. Haec tamen responsio supra, tractando de principio individuationis, reiecta est, eo quod illa sigillatio materiae nihil esse possit in materia, si materia prorsus manet denudata priori quantitate et qualitatibus omnibus. Quod autem immediate antea tales qualitates in materia praecesserint, est sola denominatio extrinseca, quia in materia nullam rem nec realem modum relinquunt, iuxta hanc sententiam; non potest autem intelligi quod materia, quae erat ex se indifferens, maneat disposita per solam. extrinsecam denominationem.

27. Secunda responsio improbatur.— Secunda responsio est in eodem instanti generationis disponi materiam per ultimas dispositiones et per eas praeparari et accommodari ad formam, et nihilominus non esse subiective in materia, neque introduci in illam nisi ut iam informatam substantiali forma, immo et consequi ex forma ipsa per naturalem dimanationem. Modus autem quo hoc intelligi aut fieri potest, declaratur ex illo principio Aristotelis: Causae sunt sibi invicem causae in diverso genere . Unde fit ut forma et ultima dispositio possint sibi invicem esse causae; nam calor ut octo, verbi gratia, est causa formae ignis in genere dispositionis, quae ad materialem causam reducitur, forma vero ignis est causa caloris ut octo in genere principii activi vel formalis. Quo fit ut calor in suo genere sit prior natura quam forma, et ut sic intelligatur praecedere disponendo et coaptando materiam ad formam, quamvis in alio genere sit natura posterior, et ut sic intelligatur subsequi formam et subiectari in toto composito.

28. Contra hanc vero responsionem multa occurrunt, quibus (ut existimo) satisfacere difficile est. Primum non intelligo quomodo aliqua qualitas sit vere praeparans et adaptans subiectum ad formam, et quod effective consequatur ipsam formam. Dico autem vere praeparans et adaptans; nam si esset tantum dispositio ornans et perficiens, facile intelligi posset consequens formam et necessaria etiam ad naturalem conservationem formae; hic tamen agimus de dispositione praeparante, quae determinat et quasi proxime limitat capacitatem subiecti; et consequenter etiam determinat agens ad talem formam introducendam; ergo fieri non potest ut talis forma effective sequatur ex forma introducta. Probatur consequentia, quia si dispositio fluit a forma immediate, et forma ab agente, ergo agens simpliciter inchoat actionem suam ab introductione formae, et non attingit active dispositionem nisi per formam; ergo talis dispositio nullo modo determinat agens ad talem introductionem formae, sed potius mediante forma determinatur agens ad talem ultimam dispositionem efficiendam. Item, dispositio illa nullam causalitatem realem habere potest nisi quatenus facta est; fit autem mediante forma; ergo non potest intelligi ut habens causalitatem realem circa ipsammet actionem qua fit forma. Praeterea, causa dispositiva non disponit nisi informando, ut supra declaravi; unde, licet respectu termini ad quem disponit, dicatur reduci ad causam materialem, tamen respectu subiecti quod disponit, revera est causa formalis; si ergo haec accidentia non informant materiam, quomodo disponunt illam? Item, si in genere causae materialis dispositio illa est prior, ergo in eodem genere inest prius, tum quia eius esse est inesse, tum etiam quia non disponit nisi inhaerendo et informando; si autem prius natura inest, cui, quaeso, inest? Non materiae, quia si in reali duratione non inest materiae, nullum genus causalitatis exercere potest mediante tali inhaerentia; ergo secundum nullam prioritatem naturae vel causalitatis potest vere concipi ut sic inhaerens. Neque etiam potest inhaerere composito prout exercet talem causalitatem, quia praeparat ad compositum et quia non disponit compositum, sed materiam, quia illud disponit cui inhaeret.

29. Praeterea, si dispositio inhaeret composito, necesse est formam substantialem antecedere in genere causae materialis et in genere praeparationis et dispositionis ad ipsam formam accidentalem; ergo impossibile est ut in eodem genere forma accidentalis antecedat. Consequentia patet, quia non potest circulus committi inter causas in eodem genere causalitatis. Et antecedens probatur, quia vel accidens inhaeret toti composito per se primo, et sic partialiter inhaeret formae substantiali; ergo antecedit forma substantialis in genere causae materialis; vel accidens inhaeret materiae ut prius informatae forma substantiali, et sic forma substantialis saltem est rnedium quo materia recipit quantitatem et subsequentes dispositiones; ergo multo magis dici potest forma substantialis dispositio materiae ad recipiendam quantitatem et caeteras dispositiones quam e contrario.

30. Ad hoc responderi solet in forma substantiali esse gradus, et prout forma confert superiorem et genericum gradum, complere subiectum dispositionum subsequentis gradus; et ita non committi circulum in eodem genere causae inter eadem secundum eamdem rationem; ut, verbi gratia, anima, ut dat esse corporeum, complet subiectum receptivum quantitatis, in quo subinde recipi possunt dispositiones ad gradum viventis, et sic de subsequentibus. Sed haec responsio mihi nunquam placere aut satisfacere potuit, tum quia illa distinctio formae secundum diversos gradus est distinctio rationis per nostros conceptus praecisos aut confusos; ergo nihil referre potest ad realem causalitatem et inhaesionem accidentium in materia vel composito; tum etiam quia, etiamsi loquamur de forma secundum primum gradum formae substantialis dantis esse corporeum, introducitur in materiam determinata forma et distincta a reliquis; non enim introducitur forma in communi; ergo antecedit dispositio praeparans materiam; tum praeterea quia forma quae corrumpitur non prius expellitur sub gradu generico quam specifico; nam est impossibile intelligere gradum specificum sine generico, quia hoc est quasi fundamentum illius; unde si aliquis ordo deberet intercedere, inchoandum esset ab inferioribus gradibus; ergo nec forma opposita introducitur prius secundum gradum genericum, etc. Denique falsum est agens prius disponere materiam ad gradum genericum; nam ignis, verbi gratia, non disponit ad formam elementi nisi disponendo ad formam ignis; et sic de aliis.

31. Corrupta dispositio non potest instrumentaliter physice inducere formam.— Ultimo solet fieri argumentum de ratione causae efficientis: nam dispositio ultima effective attingit eductionem seu introductionem formae; nam accidens in virtute substantiae attingit effectionem eius; ergo non potest eadem dispositio effective manare a forma quam efficit. Respondent aliqui non dispositionem ultimam, quae manet cum forma in instanti generationis, sed quae immediate ante praecessit, attingere effective introductionem formae ut instrumentum eius. Sed hoc improbabile est, quia quod non est non potest esse instrumentum agendi; illa autem dispositio in illo instanti iam non est, iuxta hanc sententiam. Quod vero proxime praecesserit non satis est, quia solum est extrinseca denominatio; et licet sit naturalis sequela inter illam dispositionem et formam, necesse est ut illamet sequela sit ex vi alterius causae efficientis; nam illa sequela non est dimanatio formae a dispositione, cum res non dimanet ab eo quod iam non est, sed est solum necessaria et immediata successio post talem dispositionem, quae successio fundari necessario debet in efficientia alicuius causae, quae unum efficit immediate post aliud. Melior responsio est nullam dispositionem receptam in passo attingere effective introductionem formae; quando autem dicitur accidens in virtute substantiae attingere effective substantiam, non esse intelligendum de accidente quod recipitur in passo vel effectu, sed de facultate accidentali quae est in ipso agente, ut verbi gratia, de calore qui est in igne, vel de virtute seminali quae est in semine. Sed, licet hoc admittamus, inde sumitur non leve argumentum; nam instrumentum naturale non attingit superiorem actionem principalis agentis nisi praevia propria et connaturali actione, iuxta doctrinam D. Thomae, I, q. 45, a. 5, infra tractandam; ergo si ignis per calorem quem in se habet attingit formam substantialem in instanti generationis, calor eiusdem ignis in eodem instanti agit praevia calefactione; ergo calor qui recipitur in passo tamquam ultima dispositio ad formam ignis non manat effective ab ipsa forma geniti, sed per propriam actionem fit a calore qui est in igne generante; alias potius actio qua educitur substantialis forma esset praevia ad emanationem caloris, qui est ultima dispositio, quam e converso. Nec vero dici potest quod illa ultima dispositio simul fiat duobus modis, scilicet directe et immediate a calore ignis per actionem praeviam in genere causae materialis, et rursus a forma ignis geniti per dimanationem naturalem, quia non potest naturaliter idem effectus simul fieri a pluribus causis et actionibus totalibus ac per se sufficientibus; et quia secundum alteram actionem praeviam deberet dispositio illa fieri in materia, licet per aliam dimanationem dicatur fieri in composito.

32. De tertia responsione fertur iudicium .— Tertia responsio ad principalem rationem et probabilior est in materia nullam per se requiri dispositionem praeviam, sed solum per accidens ad expellendam formam et dispositiones contrarias. Unde tota alteratio quae antecedit instans generationis solum ad hoc ordinatur ut in instanti generationis materia maneat sine ulla repugnantia ad recipiendam actionem agentis perfectam; in materia autem sic relicta agens statim introducit suam formam substantialem absque dispositione praevia cum omnibus dispositionibus concomitantibus ipsam. Nec enim quia materia ex se est indifferens, necessaria est ultima dispositio praevia qua determinetur ad talem formam, quia est indifferens per universalitatem seu integram capacitatem cuiuscumque formae; agens vero ex sua forma determinatur ad introducendam hanc formam in specie potius quam aliam; et ex circumstantiis vel concursu primae causae determinatur ad introducendam hanc numero formam. Quod a simili declaratur ex accidentali actione, nam lignum de se indifferens est ad calorem et frigus; si vero applicetur ignis, recipit calorem potius quam frigus, non propter praeviam dispositionem, sed propter determinationem et naturam agentis.

33. Haec responsio est quidem apparens; sed videtur parum consentanea communi doctrinae philosophorum, apud quos receptissima est distinctio materiae in primam et proximam, id est, praeparatam et ultimo dispositam ad determinatam formam; et e contrario dicere solent iidem formam unamquamque secundum propriam speciem non respicere tantum materiam nudam, sed praeparatam et sibi accommodatam per connaturales dispositiones. Unde et anima definitur quod sit actus corporis physici, organici, etc. Deinde non possunt omnes physici effectus illo modo commode salvari. Primo, quia iuxta illam sententiam agens perfectum semper efficeret ex quacumque materia effectum sibi perfecte similem in omnibus qualitatibus sibi connaturalibus; quia si prius omnino denudat materiam et relinquit illam sine ulla repugnantia et in illa primo introducit suam formam perfecte sibi similem in natura specifica, necesse est ut ad illam formam necessario consequantur omnes qualitates et dispositiones ei connaturales, quia nihil est quod resistat formaliter in ipsa materia; videmus autem non ita accidere in naturalibus generationibus, sed multa substantialiter generari cum admixtione peregrinarum qualitatum ob dispositionem vel impuritatem materiae ex qua generantur. Secundo, in agentibus aequivocis non potest reddi sufficiens ratio ob quam determinentur ad introducendam unam formam substantialem potius quam aliam; ut, verbi gratia, quando sol generat aurum, si in instanti quo introducit formam auri reperit materiam nudam et de se prorsus indifferentem, non potest ab illa determinari; nec vero ex se est determinatus, alias semper induceret talem formam in materiam indifferentem. Et in generatione hominis optime etiam declaratur haec difficultas; nam si in instanti in quo anima rationalis inducitur in corpus tota materia corporis praeintelligitur nuda omnibus dispositionibus, aeque indifferens est secundum omnes partes suas ut anima eas informet hoc vel illa modo et ut ex illa sequantur hae vel illae dispositiones in hac vel illa parte materiae; unde ergo determinatur ut in hac parte potius uniatur hoc modo quam alio?

34. Solum video posse responderi esse hanc naturalem successionem rerum, ut post talem alterationem praecedentem sequatur talis forma vel unio formae, etiamsi materia de se sit indifferens et virtus agentis eminentior. Ratio autem huius successionis necessariae solum reddi potest, vel quia agens natura sua est determinatum ad agendum tali modo, vel quia res ipsae sunt ita ex se coordinatae. Verumtamen haec responsio solum est apta ad fugiendam difficultatem, non vero ad rem declarandam et rationem eius reddendam. Maxime quia tota alteratio quae praecedit iuxta hanc sententiam per accidens est, ad tollenda solum impedimenta quae sunt ex parte passi; ergo ordo et suceessio inter illam alterationem et sequentem actionem non potest esse per se; neque inde sumi potest sufficiens ratio determinationis. Tertio, urget ratio superius facta, saltem ad hominem, quia ignis vel sol introducit formam medio calore aut lumine ut instrumento; ergo agit praevia calefactione, etc. Responderi vero similiter potest agere praevia calefactione non in eodem instanti, sed praevia calefactione quae praecedit toto tempore ante instans generationis. Quae responsio eadem ratione non satisfacit, quia illa calefactio duratione anterior solum per accidens est praevia iuxta hanc sententiam, propter expellendam formam repugnantem. Unde si fingeremus non esse necessariam calefactionem ad corrumpendum prius subiectum, sed alia via posse corrumpi, nihilominus in instanti generationis ignis generaret ignem medio calore suo; ordo autem instrumenti in agendo praevia actione propria est per se et non per accidens; ergo non debet esse solum in actione quae antecedit duratione, sed etiam in ipsomet instanti generationis.

In quatuor membra praesens quaestio dividitur

35. Fundamenta posterioris sententiae videntur sane valde urgentia, et aliquid convincere quod ad praesentem quaestionem maxime pertinet, aliquid vero satis probabiliter persuadere, quae ut declarem et sententiam meam aperiam, distinguo varias quaestiones quae hic involvuntur. Prima et in praesenti praecipue intenta est an ratione proprii subiecti et causae materialis sola materia possit terminare dependentiam formae accidentalis, ita ut proxime et adaequate accidens inhaereat soli materiae, etiamsi alias debeat esse informata forma substantiali tamquam necessaria ad esse materiae, non tamen ut concurrente simul in ratione subiecti vel causae materialis ad esse formae accidentalis. Secunda quaestio est si quantitas et alia accidentia quae insunt inhaerent materiae praedicto modo, an inde sequatur quantitatem esse coaevam materiae et manere eamdem numero cum aliis accidentibus in genito et corrupto. Tertia quaestio est an in aliquo genere causae dici possit formam prius uniri materiae quam accidentia, et quomodo in variis opinionibus loquendum sit. Quarta quaestio esse potest, esto inhaerere possit quantitas soli materiae, an quando substantialis forma materialis est et extensa sicut materia, tunc quantitas immediate etiam inhaereat toti composito per se primo, ita ut utramque eius partem essentialem proxime attingat.

Quantitas interdum soli materiae inhaeret

36. Dico ergo primo rationibus posteriori loco factis sufficienter convinci materiam esse posse et de facto aliquando esse proprium subiectum cui soli quantitas inhaeret, quamvis non extra compositum substantiale, quod ab aliis dici solet materiam esse subiectum inhaesionis, quamvis totum compositum sit subiectum denominationis, vel aliter, compositum esse quod recipit quantitatem, rationem vero recipiendi esse solam materiam; sicut totus homo denominatur intellectualis et habere seu recipere intellectum, quamvis ratio recipiendi seu subiectum inhaesionis sit sola anima. Et haec conclusio est auctorum secundae sententiae et non est contraria auctoribus primae. Unum excipio Durandum, qui diserte declarat contrarium sensum, solum propter illam rationem quod materia est potentia pura et ideo non potest recipere actum accidentalem sine substantiali. Quae ratio solum probat actum substantialem exigi vel ad summum praeexigi ante actum accidentalem, non vero quod ipsemet actus substantialis necessario debeat concurrere materialiter ad recipiendum accidens. Nec video quomodo Durandus se expediat ab argumento facto de quantitate corporis humani; concedit enim etiam animam rationalem concurrere proxime et immediate cum materia ad recipiendam quantitatem; negat tamen inde sequi animam participare effectum formalem quantitatis, quia potest (inquit) forma recipi per se primo in composito ratione utriusque partis immediate recipientis partialiter formam accidentalem, et nihilominus non conferre suum effectum formalem nisi alteri parti compositi. Quae sane est clara repugnantia et implicatio in adiecto, ut variis modis superius declaratum et probatum est; nam recipere materialiter accidens idem est quod informari accidente; ergo, si partialiter recipit, partialiter informatur; implicat autem informari et non recipere informationem iuxta modum informationis, scilicet, vel totalis vel partialis. Et confirmatur ac declaratur: nam reliquae formae substantiales, hoc ipso quod informantur partialiter quantitate, recipiunt formalem effectum eius; ergo si rationalis anima etiam informatur partialiter, participabit eumdem effectum. Quod si dicatur alias formas participare illum effectum quia sunt capaces eius, nostram vero animam esse incapacem, haec ipsa responsio convincit humanam animam non esse capacem proxime et immediate receptionis partialis quantitatis, sicut sunt aliae formae substantiales. Haec ergo ratio videtur convincere assertionem positam.

37. Cui proximo subiecto actus inhaereant immanentes.— Solum potest obiici de actibus immanentibus sentiendi et amandi sensibiliter, qui sunt extensi et consequenter immediate in quantitate recepti; et tamen necesse est ut immediate informent, saltem partialiter, ipsam animam; alias quomodo constituerent animam viventem? Nam homo certe non videt per corpus, sed per animam. Sed haec obiectio longiorem postulat disputationem, pertinentem ad libros de Anima; nam multi propter eam causam putant potentias etiam sensitivas non distingui realiter ab anima, et actus ipsos sentiendi esse spirituales et recipi immediate in sola anima, quibus difficile est vel colligere immortalitatem animae ex operatione vel evitare quominus idem sequatur in animabus brutorum. Alii dicunt cognoscere et amare praecipue consistere in efficiendo actus illos; et ideo satis esse quod anima actualiter immediate in illos influat, quamvis eis proxime non informctur. denique aiunt necessarium quidem esse efficientiam et receptionem, satis vero esse quod actus recipiantur in potentia et corpore, cui anima intime ac formaliter coniuncta sit. Et ideo non tam proprie dicitur anima videre sicut intelligere, sed homo totus est qui per se primo videt, principaliter quidem per animam, instrumentaliter autem per corpus. Quid autem horum verius sit, in proprio loco tractandum est.

Quae accidentia corrupti eadem numero maneant in genito

38. Quot modis possit accidens perire .— Dico secundo: quamvis probabile sit naturaliter non manere eadem accidentia numero in re genita quae erant in corrupta, probabilius tamen videtur oppositum quoad quantitatem et dispositiones quae vel ordinantur ad formam geniti vel non repugnant, praesertim quando in sola materia prius inhaerebant. Cur addam hanc limitationem constabit ex resolutione quartae quaestionis propositae. Hanc conclusionem (ut existimo) satis probant multa ex argumentis factis in secunda opinione. Et declaratur breviter supponendo quod Caietanus notavit, de Ente et essent., c. 7, q. 17, quatuor tantum modis posse desinere accidens, scilicet, vel ad corruptionem subiecti, vel per introductionem contrarii, vel per desitionem termini, vel per absentiam alterius causae conservantis. In praesenti ergo talia accidentia non possunt desinere ex defectu proprii subiecti cui inhaerent; nam supponimus esse inhaesive in sola materia, quae non perit. Item, secundus modus corruptionis hic non habet locum, quia quantitas non habet contrarium; et licet qualitas illud habeat, supponimus tamen in casu de quo loquimur, non introduci. De tertio etiam modo constat non esse ad rem, quia est proprius relativorum. Superest ergo dicendum de quarto, nam si per absentiam formae substantialis pereunt omnia accidentia compositi, et non ex defectu causae materialis, quia supponimus formam per se non immediate concurrere, etiam partialiter, ad recipiendam quantitatem, necesse est ut forma habeat respectu accidentium aliquod aliud genus causalitatis, ratione cuius ex absentia talis causae sequatur corruptio talium accidentium. Nam si accidentia non pendent a forma in aliquo genere causae, non est cur pereant recedente forma. Duobus autem modis intelligi possunt pendere, scilicet in genere causae formalis vel efficientis.

39. Accidentia in genere causae formalis quomodo a formae substantiali pendeant.— Prior dependentia non potest esse immediata, sed mediata; forma enim substantialis non informat quantitatem vel alia accidentia, neque intelligi potest quo alio modo immediate circa illa exerceat munus causae formalis; ergo non possunt accidentia pendere a forma immediate in eo genere causae. Mediata vero dependentia vera est et facile intelligitur; nam, quia accidentia proxime pendent a materia ut a subiecto, er materia pendet a forma in genere causae formalis, fit ut saltem mediate quantitas pendeat a forma in genere causae formalis. Haec autem dependentia non satis est ut recedente forma pereat quantitas, quia formae quae recedit succedit alia quae idem numero subiectum conservat. Etenim sub hac ratione quantitas non alia de causa pendet a forma nisi quia materia pendet; ergo, si circa materiam illa dependentia satis suppletur per subsequentem formam, multo magis circa quantitatem. Et declaratur a simili; nam si materia effective conservaretur ab uno agente, et postea desineret conservari ab illo et conservaretur ab alio, nihilominus haberet eamdem formam substantialem et eadem accidentia in ea manerent, quia formae et accidentibus impertinens est quod materia conservetur ab hoc vel illo agente, aut hac vel illa actione, sed per se solum est necessarium ut eadem numero conservetur; idem ergo est in praesenti. Immo, si Deus per absolutam potentiam conservaret materiam sine forma, supplendo effective formalem concursum formae (quod infra ostendemus fieri posse), quantum est ex vi huius dependentiae, manerent in materia omnia accidentia quae in illa inhaerent, quia ad illa solum requiritur quod materia conservetur; quod vero hac via, id est, mediante forma, vel per solam efficientiam superioris causae, parum interest. Sicut in mysterio Eucharistiae dicunt theologi, conservata quantitate absque substantia, sine novo miraculo in ea conservari accidentia quae inhaerent, quia, supponendo quod inhaereant, solum pendent a substantia mediate ut a sustentante quantitatem; unde, hoc ipso quod Deus supplet effective sustentationem illam materialem, possunt eadem accidentia in quantitate inhaerere et conservari. Propter hanc ergo solam mediatam dependentiam non destruentur accidentia recedente forma.

40. Accidentia in genere efficientis an a substantiali forma pendeant.— Alius modus dependentiae esse potest in genere causae efficientis, qui est probabilis, omnino tamen incertus nec ulla sufficienti ratione hactenus probatus, ut supra ostendi, et ex solutionibus argumentorum amplius patebit. Nunc vero addo, etiam admissa illa dependentia effectiva immediata, non sequi recedente forma substantiali perire quantitatem, propter causam paulo antea insinuatam, videlicet, quia causae quae recedit alia similis succedit, sufficiens ad conservandum eumdem numero effectum absque interruptione; quando autem causae efficientes ita sibi succedunt non mutatur effectus, sed idem numero conservatur. Haec posterior propositio supponitur ex dicendis infra de causa efficienti. Prior autem propositio probatur quia, licet forma substantialis quae succedit alteri sit specie diversa, tamen in ratione causandi effective quantitatem, in qualibet est sufficiens vis. Unde etiam qui dicunt mutari quantitatem, fatentur ex forma succedente, quantumvis imperfecta, manare quantitatem omnino similem priori et aeque perfectam; ergo multo maiori ratione habebit illa forma vim ad influendum in praeexistentem quantitatem et conservandam illam, nec potest reddi sufficiens ratio cur in hoc effectu hoc magis repugnet quam in aliis. Nam, licet posset aliquis dicere eam efficientiam quae est per naturalem resultantiam esse adeo intrinsecam ut non possit per successionem similis aut aequalis causae continuari (ut ita dicam) circa eamdem proprietatem vel effectum, id tamen dicetur mere gratis ad effugiendam vim rationis, tum quia illa dimanatio, quantumvis intrinseca dicatur, non transcendit causalitatem effectivam, tum etiam quia, qualiscumque sit illa efficientia, alia similis succedit, et ibi non adiungitur alia connexio formalis aut materialis neque individuatio quantitatis est per hanc formam; nihil ergo obstare potest quominus per influxum similis formae eadem quantitas conserveteur; ergo, sive quantitas effective dependeat a forma substantiali, ut est forma corporeitatis sive non, hinc inferri non potest mutari accidentia in alia similia numero distincta, mutata forma. Quod si nulla causa sufficiens corruptionis assignatur, superflue multiplicantur res et introducitur tanta mutatio ubi etiam sensus ipsi repugnare videntur. Omitto hunc dicendi modum favorabiliorem (ut sic loquar) esse ad res aliquas theologicas explicandas, ut est mysterium Eucharistiae et effectus qui ex illo consequuntur, et veneratio reliquiarum; nam, cum contingamus quantitatem et extrinseca accidentia, maior devotio conciliatur circa corpora Sanctorum, si intelligamus hanc eamdem quantitatem quam nos contingimus fuisse in corpore vivo eiusdem Sancti.

Explicatur mutua dependentia et prioritas inter quantitatem et formam substantialem

41. Dico tertio: in aliquo genere causae verum est compositum substantiale ac unionem formae cum materia esse prius natura quantitate et aliis accidentibus, licet in alio genere sint posterius. Haec assertio imprimis potest probari hac generali ratione quod forma substantialis quantitatem requirit in materia; et e contrario, accidentia habent aliquam dependentiam a composito et a forma; sed omnis dependentia secum affert aliquam prioritatem naturae; ergo. Maior patet ex dictis; nam saltem oportet esse dependentiam mediatam quatenus materia pendet a composito et a forma. Modus autem in particulari declarandi et defendendi hoc genus causalitatis varius esse potest, iuxta varios modos attribuendi formae causalitatem in quantitatem. Ex quibus ille facilior est et clarior, et in rigore sufficiens, iuxta quem forma dicitur supponere quantitatem ut praeparationem materiae eiusque prioritatem reduci ad genus causae materialis; quantitatem vero pendere a forma solum mediate in genere causae formalis. Unde, sicut materia et forma ad invicem pendent et sunt prius et posterius in suis generibus sine repugnantia, ita similiter se habere possunt quantitas et forma substantialis; et eadem ratione, sicut materia, licet pendeat a forma et sub ea ratione dicatur posterior illa, nihilominus potest manere sub forma distincta, ita idem proportionaliter est in quantitate.

42. Res aliqua prior natura esse potest quam ea quae est posterior duratione.— Ex quo etiam obiter intelligitur non repugnare eamdem rem esse priorem duratione quam aliam et posteriorem natura in aliquo genere causae; loquor de eadem re materialiter (ut ita dicam) et non formaliter, quatenus effectus est alterius; sic enim materia huius ligni, verbi gratia, absolute prior duratione est quam forma ligni, fuit enim creata a principio mundi et ex tunc habet esse; nunc autem, quatenus pendet ab hac forma, est natura posterior illa. Similiter, si unum lumen prius productum a praecedenti luminoso conservetur ab alio postea creato, tale lumen est prius tempore sua causa conservante; quamdiu vero ab ea conservatur, sub hac ratione est natura posterius; et, ut tempore antecessit, non fuit effectus talis causae; et ideo illa temporalis antecessio per accidens se habet ad causalitatem vel ordinem naturae postea subsecutum; et propterea non repugnat eamdem rem, quae nunc est natura posterior, tempore antecessisse; nam per se solum necessarium est ut effectus natura posterior, ex quo coepit esse effectus seu quatenus effectus est, non sit tempore prior sua causa, a qua pendet per influxum realem, quod addo ut finalem causam excludam. Ad hunc ergo modum philosophandum est de quantitate et forma substantiali; potest enim quantitas dici posterior natura substantiali forma, quatenus ab ea pendet modo supra dicto, et nihilominus esse tempore anterior hac vel illa forma. Quapropter nullam vim habet illa ratiocinatio: compositum substantiale est prius natura quam accidentale, et forma substantialis quam quantitas; ergo quantitas non inhaeret materiae; ergo recedente hac forma, perit haec quantitas. Negatur enim utraque illatio, quia cum posterioritate naturae potest esse prioritas temporis, et quia quod una ratione est prius, potest alia esse posterius.

43. Atque hic modus est facilis, ut dixi, et in rigore sufficiens; potest autem alius excogitari ad explicandum hunc mutuum ordinem inter quantitatem et formam, ut, nimirum, altera respectu alterius sit conditio necessaria ut materia illas possit recipere; nam materia non potest recipere naturaliter formam nisi sit extensa, neque quantitatem nisi sit terminata per formam; atque hac de causa possunt ad invicem dependere quantitas et forma sub diversis rationibus materialibus. Nam, licet forma respectu materiae sit causa formalis, respectu tamen quantitatis reducitur ad materialem, iuxta hunc dicendi modum, quia est veluti dispositio materiae ut possit quantitatem sustentare. Nec est inconveniens quod dispositiones diversarum rationum habeant inter se hanc mutuam dependentiam, tum quia ordinantur ad diversos effectus formales qui ex diversis capitibus sunt necessarii subiecto, tum praecipue quia non habent illum mutuum ordinem inter se immediate, sed respectu subiecti ad cuius esse sunt necessariae. Exemplum esse potest in calore et siccitate ignis; utraque enim qualitas est necessaria dispositio ad conservationem ignis; unde et calor dici potest necessaria dispositio ad siccitatem et siccitas ad calorem ignis, quia illa necessitas non oritur ex ipsis qualitatibus secundum se, sed quatenus utraque necessaria est ad conservationem talis subiecti. Haec tamen mutua dependentia quantitatis et formae non impedit quominus quantitas et possit inhaerere materiae, et possit manere mutata forma, quia per se non requirit hanc vel illam formam, sed absolute substantialem formam. Addo etiam, in huiusmodi mutua dependentia prioritatem ipsam naturae esse diversae rationis in utroque extremo; nam in quantitate est via originis et exsecutionis ac praeparationis materiae; in forma vero est via perfectionis, intentionis et ultimae terminationis materiae. Et hac etiam ratione facilius intelligitur posse mutari formam manente eadem quantitate in materia. Atque ita posset etiam haec mutua prioritas explicari per habitudinem causae finalis et materialis, ut ex dictis facile constat. Denique a multis explicatur per habitudinem causae materialis et efficientis, quia quantitas materialiter comparatur ad formam per modum dispositionis; forma vero ad quantitatem efficienter. Hic vero modus in se est difficilior propter ea quae dixi inter arguendum pro secunda sententia; erit tamen intelligibilior, si quantitas non ponatur ut dispositio praeparans, sed tantum ut conservans et fovens. Et, hoc etiam posito, non obstat quominus quantitas inhaereat materiae et in ea manere possit, mutata forma, quia potest quantitas manare a forma in materiam et per varias formas eadem conservari, ut supra explicatum est. Mihi tamen priores modi probabiliores videntur, et omnibus difficultatibus sufficienter satisfacere.

Probabilius est quantitatem semper inhaerere soli materiae

44. Dico quarto: in compositis substantialibus ex materia et forma extensa probabile est habere quantitatem peculiarem unionem cum forma, seu in illa immediate recipi partialiter simul cum materia; probabilius tamen est oppositum, id est, eodem modo philosophandum esse de omnibus substantiis materialibus. Est in his formis specialis ratio dubitandi, quia hae formae extensae participant effectum formalem quantitatis; nam coextenduntur et partes earum non possunt naturaliter sese loco penetrare propter quantitatem; ergo necessarium videtur ut quantitas longe aliter eis uniatur quam animae rationali; ergo unitur eis proxime et immediate; unitur autem per modum accidentalis formae et dando suum effectum formalem iuxta capacitatem passi; ergo inhaeret illis et recipitur in illis partialiter. Et confirmatur, nam ex negatione formalis effectus quantitatis in anima rationali inferebamus negationem proximae unionis et partialis inhaerentiae; ergo ex opposita affirmatione contraria etiam affirmatio recte colligitur; ideo enim ad negationem sequitur negatio, quia ad affirmationem requiritur affirmatio. Tandem confirmatur, quia duobus tantum modis potest aliqua res participare effectum quantitatis, scilicet, vel quia recipit quantitatem vel quia recipitur in quantitate, ut calor vel color; sed forma substantialis non participat effectum quantitatis hoc posteriori modo, quia non potest ipsa recipi in quantitate; ergo oportet ut fiat priori modo. Maior patet, quia nisi altero ex illis duobus modis coniungantur quantitas et res quae quantificatur (ut sic dicam), non unientur per se immediate, sed tantum per accidens, quatenus uniuntur eidem subiecto; hoc autem non satis est ut una participet effectum alterius, ut patet in anima rationali et in accidentibus; nam, licet albedo et dulcedo in eodem subiecto uniantur, albedo non fit dulcis, nec dulcedo alba. Propter has ergo rationes videtur probabile esse singulare in homine quod quantitas in sola materia inhaereat, quod licet verum esset, non repugnaret his quae hactenus diximus de causalitate materiae respectu accidentium; solum enim dictum est materiam ex se posse per suam entitatem solam exercere hanc causalitatem sine adminiculo formae (ut sic dicam) conrecipientis accidens; nunc vero probabiliter addimus compositum posse per se primo et adaequate exercere hanc causalitatem immediate circa quantitatem et mediate circa accidentia quae insunt quantitati; unde concluditur materiam interdum per se solam, interdum simul cum forma exercere hanc causalitatem.

45. Ad persuadendam autem alteram assertionis partem, qua dicimus oppositum esse probabilius, interrogandum occurrit, iuxta dictam sententiam, si quantitas inest immediate alicui composito materiali, ita ut proxime uniatur formae et materiae partialiter, an in quantitate sit una indivisibilis unio ad materiam et formam, an vero sit una composita ex duabus partialibus. Nam, quod sit indivisibilis, videtur ex eo probari quod res quae unitur indivisibilis est; non enim nunc consideramus in quantitate divisibilitatem partium integrantium, sed indivisibilitatem quam habet in ratione formae; nam comparando totam quantitatem et singulas partes eius ad subiectum, eadem entitas quantitatis quae unitur materiae unitur formae, et e contrario; et hoc sensu dicimus ilIam esse indivisibilem in ratione formae; ergo unio est indivisibilis, licet res ad quam terminatur unio composita sit. Patet consequentia, tum quia unio, cum sit modus formae quae unitur, debet esse proportionata et aecommodata; tum etiam quia per eam unionem indivisibiliter unitur quantitas composito et utrique parti eius. Et confirmatur, nam in causalitate effectiva, quando effectus procedit a duabus causis per se, vel partialibus in uno ordine vel totalibus in diversis, unica indivisibili actione manat effectus ab utraque causa; ergo in genere causae materialis, quantitas, quae est adaequate in toto composito et partialiter in materia et forma, eadem indivisibili unione ab utraque pendet.

46. In contrarium vero est, quia illa unio quantitatis ad materiam potest conservari, etiamsi dissolvatur unio ad hanc formam; ergo non est una et indivisibilis unio; nam quod indivisibile est non potest ex parte manere et ex parte corrumpi; pugnat enim hoc cum indivisibilitate. Unde, quando effectus per eamdem actionem indivisibilem pendet a duabus causis, non potest illa actio conservari respectu unius causae et cessare respectu alterius, quomodo enim dividetur quod indivisibile est? Primum vero antecedens probatur, quia materia de se sufficiens est ad sustinendam quantitatem, ut supra est ostensum; ergo de se est sufficiens terminus unionis quantitatis ad ipsam; ergo quamvis dissolvatur unio ad formam, si materia in rerum natura manet, conservabitur unio ad ipsam, ut, verbi gratia, si Deus, ablata forma, conservaret materiam supplendo effective concursum formae, sine novo miraculo conservaretur unio quantitatis ad materiam, propter dictam rationem; et tamen, ablata forma, necesse est auferri unionem ad ipsam; ergo necesse est illas uniones esse saltem partialiter distinctas. Item, de facto in homine conservatur unio quantitatis ad materiam sine immediata unione eiusdem quantitatis ad formam; ergo pari ratione in quolibet alio corpore potest manere eadem unio quantitatis ad materiam, dissoluta vel mutata unione ad formam. Neque enim verisimile est unionem quantitatis ad materiam esse maiorem vel alterius rationis in homine quam in aliis substantiis; quia non habet maiorem vel diversum effectum formalem in corpore hominis quam in aliis corporibus; ergo non magis inhaeret illi aut diverso modo. Denique alias necesse esset, mutata forma, mutari totam unionem quantitatis ad subiectum suum, quia si est indivisibilis, non potest minui aut augeri, aut in una parte mutari et in alia manere, sed aut tota manere debet, aut tota mutari; non potest autem tota manere, si est indivisibilis et peculiari modo ac immediate ad formam materialem terminatur; quia si forma quae recedit est materialis, iam tollitur unio ad ipsam; si vero forma quae recedit est immaterialis, necesse est ut succedat materialis forma cui quantitas peculiariter uniatur, quod non posset fieri per augmentum unionis, si unio est indivisibilis; ergo erit per mutationem totius unionis; ergo quoties forma mutatur, necessario mutanda est tota unio quantitatis; ergo et quantitas ipsa, quia non potest quantitas mutari de subiecto in subiectum, nec conservari eadem, mutata inhaesione: ostendimus autem probabilius esse non necessario mutari quantitatem, mutata forma; ergo.

47. Quantitas materiae et formae non simplici unione nectitur.— Propter haec ergo probabilius videtur non uniri quantitatem materiae et formae una et indivisibili unione. Neque enim verisimile est unionem quantitatis ad materiam esse diversae rationis in homine ac in aliis rebus; quia de unione non possumus iudicare nisi ex termino et effectu ipsius; hic autem est eiusdem rationis in materia hominis et aliarum rerum; si ergo illa unio in homine non dicit habitudinem essentialiter et indivisibiliter ad duas res, neque etiam in aliis rebus illam includet. Quapropter, si in aliis rebus quantitas peculiari modo unitur formis, id fit per augmentum unionis, addendo scilicet peculiarem seu partialem unionem ad formam.

48. Forma substantialis cum quantitate non immediate unitur .— Ex hoc vero ulterius infero probationem posterioris partis conclusionis; scilicet, probabilius esse etiam in rebus omnino materialibus non intercedere specialem unionem partialem inter formam et quantitatem. Probatur primo, quia in omnibus rebus quantitas unitur materiae ut causae totali et sufficienti in genere causae. Antecedens probatur, quia in homine unitur quantitas materiae ut causae totali in illo genere, sed illa unio est eiusdem rationis et perfectionis in aliis rebus; ergo. Item, quia materia de se est sufficiens ut sit totalis causa, et in suo genere necessario et naturaliter causat quantum potest; ergo in qualibet re ita causat et unitur quantitati per modum sufficientis et totalis causae. Tandem, quia quando materia transmutatur a forma hominis ad formam cadaveris, non est verisimile diminui in illa causalitatem circa quantitatem, et, ut dicebam, non posset satis intelligi illa diminutio sine transmutatione ipsiusmet quantitatis. Prima vero consequentia probatur, quia unius effectus tantum potest dari una causa totalis in quolibet genere et ordine; si ergo materia est sufficiens et totalis causa per modum subiecti inhaesionis quantitatis, superfluum est fingere quod aliquid aliud concurrat proxime in eodem genere causae. Item, quia unio quantitatis ad materiam est in sua specie integra et totalis, ut patet in homine; ergo non potest coniungi cum alia unione partiali ad componendam unam integram unionem. Tandem, quia quantitas est proprietas intrinseca substantiae corporeae; ergo natura sua dicit definitam habitudinem ad aliquod subiectum inhaesionis sibi connaturale et proportionatum; ergo vel illud semper est materia, vel semper compositum; neque enim intelligi potest quod indifferenter et quasi sub distinctione respiciat utrumque, cum habitudo eius sit simplex et unius rationis et determinet subiectum seu terminum sibi proportionatum. Si ergo hoc subiectum sit totum compositum, erit quantitas in homine praeternaturali modo et quasi inadaequato; si vero habitudo transcendentalis quantitatis est ad materiam ut ad proprium et adaequatum subiectum inhaesionis, semper et ubique quantitas est in sola materia ut in tali subiecto.

49. Formae inhaerentes subiecto quanto, qualiter extendantur .— Et confirmatur solvendo rationem in oppositum; quia, ut forma materialis sit suo modo extensa et quanta, non est necesse ut quantitati subiiciatur, sed satis est quod rei cuantae inhaereat, non inhaerendo ipsi quantitati, sed rei per se primo quantificatae per quantitatem, se coaptando et coextendendo, quod est manifestum in aliquibus formis aut modis accidentalibus, ut sectione sequenti tractabimus. Et a priori declaratur breviter, supponendo quod distinctio partium quoad entitatem, neque in materia neque in forma provenit formaliter a quantitate, sed supponitur potius in unaquaque entitate ex sua intrinseca natura et gradu perfectionis, et in materia est veluti primum fundamentum et aptitudo ad quantitatem. Formae igitur materiales natura sua habent constare ex partibus entitativis (in quo differunt ab anima rationali), quod non habent a quantitate, sed ex sua specifica et essentiali ratione, quia non transcendunt talem gradum perfectionis et quia sunt educibiles de potentia materiae, a qua in esse et fieri pendent. Ex hac vero natura in eis consequitur ut quando uniuntur materiae coextendantur extensione entitativa (ut ita dicam), id est, quod uniantur uni parti materiae per unam partem suam et alteri per aliam, etc.; quam extensionem non habent formaliter per quantitatem, sed per entitatem suam. Unde, si Deus conservaret substantiam materialem sine quantitate, manerent forma et materia unitae cum praedicta extensione seu entitativa partium distinctione. Ex hoc autem ulterius provenit quod, cum materia est affecta quantitate et, ratione illius, partes eius sunt impenetrabiles in ordine ad locum, materialis forma quae tali materiae coextenditur, hoc ipso participet illam conditionem quantitatis, non ratione sui, sed ratione subiecti; nam, quia partes formae inseparabiliter adhaerent partibus materiae quantae, necesse est ut sint impenetrabiles inter se vel cum alia simili forma, sicut sunt partes ipsius materiae; ergo propter hanc modum essendi talium formarum non est necesse quantitatem immediate inhaerere tali formae, ut partiali subiecto. Unde ad argumentum in forma respondetur esse quantum per accidens non esse effectum formalem quantitatis, sed solum esse quantum per se primo, nam etiam motus et tempus sunt quanta per accidens, ratione subiecti vel spatii, idque magis patebit ex solutione secundae confirmationis.

50. Ad primam ergo respondetur, si sit sermo de proprio et rigoroso effectu formali quantitatis, neque in formis materialibus neque in accidentalibus habere quantitatem hunc effectum; si vero latius dicatur effectus quantitatis quaelibet extensio corporalis, sic negatur consequentia. Nam, licet ex eo quod anima rationalis non habet extensionem per se vel per accidens recte inferatur non uniri immediate quantitati per modum subiecti, tamen illa negatio non est adaequata ratio, et ideo ex opposita affirmatione, quantum ad extensionem per accidens, non recte infertur formas materiales habere praedictam unionem ad quantitatem.

51. Ut ad secundam confirmationem respondeam, imprimis ex ea sumo quantificationem (ut ita loquar) formarum vel qualitatum corporalium non pertinere ad effectum formalem quantitatis, nam interdum resultat hic effectus seu conditio ex quantitate, non ut ex forma, sed ut ex subiecto; quantitas autem non dat suum effectum formalem ut exercet munus subiecti, sed ut est forma inhaerens; nam priori ratione potius ipsa recipit formalem effectum, dum fit alba, etc. Igitur, quod albedo quantitati inhaerens, suo modo quantificetur non est per informationem seu causalitatem formalem quantitatis, sed est conditio et denominatio quam participat a subiecto suo, in quo inhaerendo, ei coextenditur, nam inde fit ut partes formae ita inter se distent vel impenetrabiles sint, sicut partes subiecti. Hinc ergo ulterius dicitur, illis duobus membris in argumento positis addendum esse tertium, vel potius secundum subdividendum esse, nam potest forma extendi ad extensionem subiecti, vel quia recipitur in quantitate vel quia recipitur in re extensa per quantitatem, ut declaratum est et magis constabit ex dicendis sectione sequenti.

Solvuntur argumenta prioris sententiae

52. Quid Aristoteles de hoc senserit.— Superest respondeamus argumentis prioris sententiae: et primum ad Aristotelem respondetur generaliter, quamvis saepe dixerit substantiam seu ens actu esse subiectum accidentium, nunquam tamen explicuisse quod per se primo sit subiectum ratione totius compositi. Potest autem simpliciter tribui composito quod recipiat accidentia, quamvis non per seipsum, sed per partem illa recipiat. Neque etiam unquam dixit aperte perire omnia accidentia corrupta substantia; quin potius saepe significat aliquando manere eamdem affectionem in re genita quae fuit in corrupta; quamvis (ut verum fatear) etiam non dixit expresse esse eamdem numero, et potest exponi de eadem in specie; ipse vero absolute de identitate loquitur, ut patet I de Generat., text. 24, et certe in qualitatibus non dicitur eadem quae est numero diversa, sed similis. Deinde respondetur ad singula testimonia.

53. Aristotelis testimonia in oppositum inducta explicantur .— Primum erat ex I de Generat., ubi, constituens differentiam inter generationem et alterationem, ait in generatione non manere subiectum sensibile, et inferius ait tunc esse generationem substantialem quando nullum sensibile manet ut subiectum. Respondetur tamen per subiectum sensibile intelligere Aristotelem substantiale compositum, quod solet communiter appellari substantia sensibilis. Unde idem est dicere subiectum quod suppositum sensibile; illud enim est in quo principaliter sunt accidentia et de quo praedicantur; quando ergo in transmutatione manet huiusmodi subiectum secundum idem nomen et eamdem rationem, solum facta est alteratio; quando vero tale subiectum non manet, fit substantialis corruptio et generatio. Male ergo quidam exponunt nullo sensibili manente, id est, nulla qualitate vel accidente sensibili manente, cum idem Aristoteles expresse addiderit: Nullo sensibili manente ut subiecto, scilicet integro et completo. In text. autem 24 non dicit Aristoteles in substantiali corruptione mutari omnia accidentia, sed potius ait, quando in genito et corrupto manet integra eadem affectio, ut eadem frigiditas vel perspicuitas in aqua et aere ex illa generato, non esse existimandum frigidum aut perspicuum esse aliquod commune subiectum, cuius affectiones sint esse aquam aut esse aerem, alioqui (inquit) solum facta esset alteratio; fit enim alteratio quotiescumque quod transmutatur est passio eius quod permanet. Atque ita exponit illum locum D. Thomas. Ex qua expositione potius habetur posse fieri transmutationem substantialem in subiecto quamvis maneat eadem affectio.

54. Secundum testimonium, ex I Phys., nil obstat; fatemur enim materiam respicere per se primo substantialem formam, quia hoc non impedit quominus quantitatem et accidentia recipiat quatenus ad illam disponunt. Ad tertium ex V Phys. respondetur differentiam inter substantialem generationem et alios motus accidentales esse quod materia, ut est subiectum generationis, non supponitur informata aliqua forma substantiali; unde tam adaequatum quam proprium et principale subiectum generationis est ipsa materia ut est in potentia ad esse simpliciter; at vero ad mutationem accidentalem semper supponitur constitutum ens simpliciter seu substantiale suppositum, quod absolute denominatur subiectum quod seu principale talis mutationis; et eodem sensu dicitur subiectum mutationis accidentalis esse ens actu et simpliciter; non est tamen necesse ut secundum se totum ac per se primo recipiat talem mutationem, sed potest ipsam recipere per partem. Dices: in instanti quo fit generatio substantialis alteratio praecedit in sola materia. Respondetur, si sit sermo de motu alterationis, non praecedere in sola materia secundum sensum praedictum, sed praecedere in ligno, verbi gratia, aut aqua (si ex ea fit generatio), tamquam in supposito seu subiecto principali, quod solum est de ratione motus proprie dicti, quamvis sit in materia ut in proprio subiecto inhaesionis, quod non repugnat rationi motus. Si vero sit sermo de alteratione quoad ultimum et momentaneum terminum eius, sic verum est ordine naturae fieri in materia priusquam intelligatur substantialiter informata, sed tamen illa terminatio non est motus proprie dictus, sed mutatio quaedam instantanea, vel potius quoddam mutatum esse extrinsece terminans motum. Addo etiam, ex accidente contingere ut illa mutatio fiat in materia prima, quia coniungitur generationi substantiali et corruptioni prioris subiecti, quod toto tempore praecedenti illo motu movebatur.

55. Quartum testimonium, ex VII Metaph., non habet difficultatem; ita enim dicitur materia ex se neque qualis, neque quanta, sicut dicitur informis; dicitur autem informis, non quia non formetur, sed quia ex se et in entitate sua nullam includit formam; sic igitur dicitur non esse qualis, non quia nulla qualitate afficiatur, sed quia ex se nullam habet qualitatem nec in entitate sua illam includit. Dices: saltem dicetur quanta quia ex natura sua habet quantitatem. Respondeo primum dici posse ex se non quantam, quia in entitate sua non includit quantitatem, quamvis illam postulet; sed hoc modo etiam substantia corporea integra posset dici non quanta. Aliter ergo potest dici materia non quanta de se, quia nullum certum terminum quantitatis postulat; et ideo de se neque est magna, nec parva, etc. Item, quia licet sit subiectum cui inhaeret quantitas, quia tamen solum suppositum est id quod simpliciter est, ideo illi soli huiusmodi denominationes simpliciter tribuuntur. Si tamen rem ipsam solum spectemus, non est dubium quin, sicut materia dicitur corporea, ita etiam possit dici quanta.

56. Ad quintum testimonium, ex VII et XII Metaph., respondetur substantiam esse priorem natura accidente absolute et simpliciter, si ea etiam absolute et simpliciter comparentur; si vero unaquaeque substantia ad sua accidentia comparetur, est etiam prior simpliciter et in omni genere, aut secundum totum aut secundum partem; comparando vero substantiam compositam ad eius quantitatem, est quidem prior perfectione, et prior natura in ratione finis, et suo modo etiam in genere causae formalis: tamen in aliquo genere causae, scilicet materialis, non repugnat aliquod accidens esse prius natura aliqua substantia, quod in omni sententia fere omnes auctores concedunt; et ita nos dicimus, via generationis, prius natura quantitatem inesse materiae quam formam. Ad sextum testimonium ex cap. de Substantia, respondetur non dicere Aristotelem, destructa hac vel illa substantia, destrui omnia accidentia quae sunt in ipsa, sed destructis primis substantiis, quod est verissimum, quia nisi substantiae corruptae succederet alia, non manerent accidentia. Deinde, etiamsi de particulari substantia loquamur, intelligendum est destructa substantia omnino, id est, secundum totum et secundum partem, non posse quod in ipsa est manere; nam si tota substantia destruatur et pars maneat, non repugnabit aliquid in illa manere; sic enim destructo homine manet intellectus in anima, quae manet; cum ergo materia permaneat, poterit in illa quantitas conservari.

57. Rationes primae sententiae solvuntur.— Prima.— Secunda.— Rationes illius sententiae expeditae fere sunt ex probationibus secundae. Ad primam enim iam saepe dictum est materiam habere suum esse propriam, quod, licet in genere substantiae sit incompletum, tamen comparatione accidentis est esse simpliciter ac per se subsistens partialiter; et licet pendeat a forma in aliquo genere, et ideo in illo dici possit materia prius natura coniungi formae substantiali quam accidentali, hoc tamen non obstat quominus materia, et per suam entitatem sit capax sustentandi accidentia et sub alia ratione et in alio genere causae prius natura coniungatur illis. Ad secundam concedimus materiam primario respicere substantialem formam, et ideo ordine intentionis seu finis prius coniungi, non tamen ordine exsecutionis; nam potius sub hac ratione prius natura coniungitur accidentali formae ut medio seu dispositioni ad formam substantialem. Saepe enim potentia quae primario ordinatur ad aliquem actum, in exsecutione prius recipit alium quo ad alterum disponitur, ut visus primario ordinatur ad visionem, prius tamen respicit lumen, speciem, etc., et in universum est hic ordo naturae consentaneus, ut priora intentione sint posteriora exsecutione, et e converso, ut quae imperfectiora sunt, via originis antecedant. Quod autem ibi dicitur, formam accidentalem comparari ad substantialem ut actum secundum ad primum, non est in universum necessarium; nam quantitas non videtur hoc modo comparari, sed tantum ut connaturalis dispositio substantiae ratione materiae. Et similiter accidentia extrinseca, quae non manant a forma neque in illa recipiuntur, non comparantur ad illam ut actus secundi ad primum. Addo vero deinde, etiamsi gratis demus totum quod in illo argumento sumitur, nihil inferri contra nostram sententiam; ostendimus enim quod, licet admittamus formam esse primum actum materiae ordine perfectionis, intentionis et primae originis, atque etiam ordine causalitatis effectivae, nihilominus optime consistit et est verissimum quantitatem in sola materia recipi ut in proprio subiecto inhaesionis et materiali causa, quod a nobis hoc loco praecipue intenditur. Quod vero, non obstante ea prioritate formae, possit quantitas manere in materia et esse prior tempore in illa quam quaelibet determinata forma praeter primam quae cum materia concreta est, satis probabiliter (ut existimo) est a nobis declaratum in secunda assertione.

58. Tertia.— Quot titulis inter quantitatem et materiam connexio interveniat.— Hinc facile respondetur ad tertiam rationem, primo, gratis concedendo quantitatem consequi active formam substantialem ut est forma corporeitatis, et negando consequentiam, quia (ut saepe dixi) potest rnanare a forma in materiam, et per successionem formarum in ea conservari. Secundo verisimillimum est quantitatem esse proprietatem consequentem materiam, seu (quod idem est) debitam composito ratione materiae. Primum enim commune fere axioma est quantitatem sequi materiam et qualitatem formam; hac enim ratione distribuunt Doctores praedicamenta absoluta et eorum sufficientiam assignant. Deinde per se consentaneum est rationi ut, cum materia habeat veram ac realem essentiam propriam, licet partialem, ratione illius habeat aliquam proprietatem; nec necesse est ut forma ex communi ratione formae substantialis habeat certam aliquam proprietatem specificam; sed satis est quod respondeat aliqua communis seu generica ratio qualitatis. Sicut ex communi ratione substantiae immaterialis non sequitur aliqua forma accidentalis specifica, sed sequuntur intellectus et voluntas ut sic. Praeterea, cum homo constet ex materia et forma omnino spirituali, et nihilominus sibi vendicet eamdem quantitatem quam aliae res materiales, signum est postulare illam ratione materiae, non ratione formae. Denique ipsa proportio inter quantitatem et materiam satis indicat quantitatem consequi materiam; nam quantitas per se non est activa, sicut nec materia. Item, est apta ad recipiendum, vel ut potentia proxima vel ut ratio et conditio bene disponens ad patiendum et recipiendum; est ergo satis verisimile quantitatem esse debitam materiae seu ratione materiae. Quod etiam confirmari potest ex eo quod supra probavimus, nempe, omnem rem habentem materiam, habere etiam quantitatem, et e converso. Duobus autem modis potest intelligi haec naturalis coniunctio inter materiam et quantitatem. Primo solum ratione potentiae passivae intrinsece natura sua postulantis talem affectionem. Neque enim necesse est ut omnis innata proprietas sit debita ratione principii activi, sed interdum sufficit passivum; quo modo multi existimant motum esse naturalem caelo, et esse in centro esse naturale terrae, et intellectui angelico esse naturales species intelligibiles secundum potentiam receptivam, non activam. Secundo modo potest intelligi per intrinsecam dimanationem activam. Et licet prior modus sufficiat, hic posterior nullum habet inconveniens, quia licet materia sit potentia ad formam substantialem, in se tamen habet veram essentiam actualem et entitativam; quid ergo mirum quod ab illa manet aliqua proprietas ipsi proportionata? Quod enim materia non sit activa per propriam actionem, ideo est quia, cum sit pura potentia, nec potest agere rem sibi similem, quia deberet creare illam, nec potest agere in similem potentiam, quia non habet ex se actum proportionatum, nisi in potentia tantum receptiva. Saepe autem. contingit ut res quae non potest agere propria actione in aliud habeat intrinsecam dimanationem in se; ut substantia angeli non habet vim activam similis substantiae; habet tamen vim a qua in ipsa dimanent potentiae sibi proportionatae; et forma substantialis iuxta receptam doctrinam non est immediate activa formae accidentalis, et tamen per intrinsecam dimanationem manat inteI lectus ab anima, et intensio frigoris a forma aquae cum se reducit ad pristinam frigiditatem. Denique probabile valde est alios modos ex natura rei distinctos manare active ab essentia materiae, ut subsistentiam partialem et intrinsecam, praesentiam localem et relationes, si sunt aliquid ex natura rei distinctum a fundamento.

59. An dicenda materia recipere formam substantialem media quantitate.— Ad primam confirmationem negatur sequela, absolute loquendo, quamvis possit distingui dupliciter intelligi posse materiam recipere formam substantialem media quantitate. Primo solum ut dispositione seu conditione necessaria, et sic conceditur, neque contra hunc sensum procedunt rationes et incommoda quae ibi proponurtur. Secundo, tamquam potentia proxime receptiva formae substantialis, et hoc sensu recte improbatur hoc consequens in illa confirmatione; negamus tamen id sequi, quia nullam habet necessariam connexionem cum doctrina tradita. Quid vero de qualitatibus corporeis dicendum sit, videbimus sectione sequenti. Ad secundam confirmationem concedo sequelam, nimirum, quantitatem esse incorruptibilem quoad suam entitatem, Iicet quoad varios terminos possit incipere et desinere esse, per divisionem et coniunctionem quantitatis. Quomodo autem ad quantitatem sit per se motus, non potest hic pro rei difficultate examinari; breviter tamen dico, ad productionem quantitatis non esse per se motum, sed ad accretionem; eamque non fieri eo quod nova quantitas aut nova pars quantitatis simpliciter incipiat esse in rerum natura, sed quia una quantitas adiungitur alteri, et quae erat aliena fit propria per specialem quamdam actionem ad hoc per se tendentem.

60. Ad quartum primo dicitur (applicando distinctionem datam) si materiam recipere quantitatem mediante forma intelligatur solum ut conditione necessaria et principali termino suae existentiae, sic concedi posse totam rationem et nihil inferri contra doctrinam datam, ut facile intuenti patebit; si vero intelligatur mediante forma ut partiali subiecto et propria causa materiali, sic dicendum est interdum manifeste hoc repugnare, ut in homine; indeque satis probabiliter colligi non esse id consentaneum na turis rerum et causalitati materiae ac formae in omnibus rebus naturalibus.

61. Rationes posterioris sententiae, quatenus probant materiam esse proprium subiectum inhaerentiae et sufficientem causam materialem quantitatis et accidentium quae per illam inhaerent, non habent, ut existimo, probabilem solutionem. Unde etiam thomistae, et specialiter Astudillo, I de Generat., q. 2, hoc concedunt etiam in doctrina D. Thom., dummodo non negetur et formam substantialem simpliciter prius natura praecedere in materia et quantitatem et accidentia omnino ab illa pendere. Quatenus autem rationes illae procedunt contra hanc posteriorem partem et probant eadem accidentia manere in genito quae erant in corrupto, possent fortasse probabiliter solvi; sed quia nobis videntur probabilius saltem id persuadere, in eis dissolvendis immorari non libet.